SAN BERNARDO
Contra Pedro Abelardo

I
Horrenda similitudo de sigillo aereo, de specie et genere ad Trinitatem

«Cum sapientia Dei quaedam sit potentia, sicut aereum sigillum est quoddam aes, liquet profecto divinam sapientiam ex divina potentia esse suum habere, ad eam videlicet similitudinem, qua sigillum aereum dicitur esse quod est ejus materia; vel species ex genere, quod quasi materia speciei dicitur esse, ut animal hominis. Sicut enim ex eo quod est aereum sigillum, exigit necessario quod aes sit, et ex eo quod est homo ut animal sit, sed non e contrario: ita divina sapientia, quae est potentia discernendi, exigit quod sit divina potentia, sed non e contrario». Et post pauca: «Benignitas ipsa, quae hoc nomine quod Spiritus est demonstratur, non est in Deo potentia sive sapientia».

II
Quod Spiritus sanctus non sit de substantia Patris

«Cum itaque tam Filius, quam Spiritus sanctus ex Patre sit, hic quidem genitus, ille procedens; differt in eo generatio ipsa a processione, quod is qui generatur ex ipsa Patris substantia est, cum ipsa, ut dictum est, Sapientia hoc ipsum esse habeat, ut sit quaedam potentia». Et post pauca: «Spiritus vero quamvis ejusdem substantiae sit cum Patre et Filio, unde etiam Trinitas ipsa homousion, id est unius substantiae, praedicatur, minime tamen ex substantia Patris est aut Filii, quod esset ipsum ex Patre vel Filio gigni: sed magis ex ipsis habet procedere, quod est Deum se per charitatem ad alterum extendere. Quodammodo etenim per amorem unusquisque a se ipso ad alterum procedit, cum proprie, ut dictum est, nemo ad seipsum charitatem habere dicatur, ut sibi ipsi benignus esset, sed alteri: maxime autem Deus, qui nullius indiget, erga seipsum benignitatis affectu commoveri non potest, ut sibi aliquid ex benignitate impendat, sed erga creaturas tantum».

III
Quod ea Deus solummodo possit facere, vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit, non alio

«Hac ratione qua convincitur quod Deus Pater tam bonum genuit Filium quantum potuit cum videlicet aliter reus esset invidiae, clarum est etiam omnia quae facit, quantum potest, egregia facere; nec ullum commodum quod conferre possit, subtrahere velle.» Et post pauca: «In tantum in omnibus quae Deus facit, quod bonum est attendit, ut ipso boni pretio potius quam voluntatis suae libito ad singula facienda inclinari dicatur.» Item: «Ex his itaque tam de ratione quam de scripto collatis constat, id solum Deum facere posse quod aliquando facit.» Et post pauca: «Qui si mala quae fiunt disturbare posset, nec id etiam nisi opportune faceret, qui nihil importune facere potest: profecto non video, quomodo peccatis consentiens non esset. Quis enim consentire malo dicendus est, nisi is per quem etiam opportune disturbari posset?» Item: «Praedictis itaque rationibus vel objectorum solutionibus liquere reor omnibus, ea solummodo Deum posse facere, vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit, non alio».

IV
Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a jugo diaboli liberaret

«Sciendum est quod omnes nostri doctores qui post Apostolos fuere, in hoc conveniunt, quod diabolus dominium et potestatem habebat super hominem, et jure eum possidebat.» Et post pauca: «Nec diabolus unquam jus aliquod habuit super hominem, sed jure eum possidebat permittente, ut carcerarius; nec Filius Dei a jugo diaboli liberaret, carnem assumpsit. Et post pauca: Quomodo nos justificari vel reconciliari Deo per mortem Filii ejus dicit Apostolus, qui tanto amplius adversus hominem irasci debuit, quanto amplius in crucifigendo Filium suum deliquerit, quam in transgrediendo primum praeceptum suum unius pomi gustu: quomodo enim amplius justum fuerat? Quod si tantum fuerat illud Adae peccatum, ut expiari non posset nisi ex morte Christi: quam expiationem habebit ipsum homicidium, quod in Christo commissum est, tot et tanta scelera in ipsum vel suos commissa? Nunquid mors innocentis Filii tantum Deo placuit, ut per ipsam reconciliaretur nobis, qui hoc peccando commisimus, propter quod innocens Dominus est occisus; nec nisi hoc maximum fieret peccatum, etiam levius potuit ignoscere multo nec nisi multiplicatis malis tam bonum facere, in quo et justiores facti sumus per mortem Filii Dei, quam ante eramus, ut a peccatis jam liberari debeamus?» Item: «Cui vero non crudele et iniquum videtur, ut sanguinem innocentis, et pretium aliquod quis requisierit, aut ullo modo ei placuerit innocentem interfici? nedum Deus tam acceptam mortem Filii habuit, ut per ipsam universo reconciliatus sit mundo. Haec et his similia non mediocrem movent quaestionem, non solum de redemptione, sed etiam de justificatione nostra per mortem Domini nostri Jesu Christi. Nobis autem videtur, quod nihilo minus sumus justificati in sanguine Christi; et Deo reconciliati per hanc singularem gratiam nobis exhibitam, quod Filius suus nostram suscepit naturam et in ipsa nos tam verbo, quam exemplo instituendo usque ad mortem praestitit, nos sibi amplius per amorem astrinxit: ut tanto divinae gratiae accensi beneficio, nulla tolerare propter ipsum vestra reformidet charitas: quod quidem beneficium antiquos etiam patres, hoc per fidem exspectantes, in summum amorem Dei tanquam homines temporis non dubitamus accendisse.» Et infra: «Puto ergo quod consilium et causa incarnationis fuit, ut mundum luce suae sapientiae illuminaret, et ad amorem suum accenderet».

V
Quod neque Deus et homo, neque homo persona, quae Christus est, sit tertia persona in Trinitate

«Quando dico, Christus est tertia persona in Trinitate; hoc volo dicere, quod Verbum, quod ab aeterno tertia persona in Trinitate fuit, tertia persona sit in Trinitate: et ita puto quod locutio sit figurativa. Si enim propriam diceremus esse, cum hoc nomen Christus idem sonet quod Deus et homo, tunc talis esset sensus: Deus et homo est tertia persona in Trinitate. Quod penitus est falsum.» Et post pauca: «Et est sciendum, quod quamvis concedamus, quod Christus est tertia persona in Trinitate, non tamen concedimus quod haec persona, quae Christus est, si tertia persona in Trinitate».

VI
Quod Deus non plus faciat ei qui salvatur antequam cohaereat gratiae, quam ei qui non salvatur

«Sic iterum solet quaeri illud quod a quibusdam dicitur, scilicet utrum omnes homines ita sola misericordia salventur, ut nullus sit qui bonam voluntatem habere possit, nisi gratia Dei praeveniente, quae cor moveat, et bonam voluntatem inspiret, et inspiratam multiplicet, et multiplicatam conservet. Quod si ita est quod homo ex se nihil boni operari possit, aut aliquo modo ad divinam gratiam suscipiendam per liberum arbitrium sine auxilio gratiae se erigere prout dictum est, non possit; non videtur ratio quare, si peccat, puniatur. Si enim non potest ex se aliquid boni facere, et talis factus est qui sit pronior ad malum, quam ad bonum; nonne si peccat immunis est a culpa; et nunquid Deus, qui ita infirmum et fragilis naturae eum fecit, est laudandus de tali creatione? Imo si ita esset, nonne potius culpandus videretur?» Et post pauca: «Quod si ita esset quod homo ad divinam gratiam percipiendam se erigere sine alterius gratia non posset; non videtur ratio esse, quare homo inculparetur; et Dei gratiam non habere, potius in auctorem ipsius refundandum videretur. Quod ita non est, sed longe aliter dicendum, prout rei veritas se habet. Dicendum est ergo, quod homo per rationem, a Deo quidem datam, gratiae appositae cohaerere potest: nec Deus plus facit illi qui salvatur antequam cohaereat gratiae, quam illi qui non salvatur. Ita enim se gerit Deus erga homines, quemadmodum mercator qui habet pretiosos lapides venales, qui videlicet exponit eos in foro, et aeque omnibus offert, et per ostensos desiderium in eis ad emendum excitat. Qui prudens est, sciens se eis indigere, laborat ut habeat; acquirit nummos, et emit eos: qui deses est et piger, etsi desiderium habeat, quia tamen piger est, non laborat, etsi fortior sit alio corpore, nec emit eos; et ideo culpa sua quod caret illis. Similiter Deus gratiam suam apponit omnibus, et consulit Scripturis et doctoribus eximiis, ut pro libertate arbitrii, qua gratiae cohaereat qui prudens est, providens a sibi in futuro ex libertate arbitrii qua huic cohaeret gratiae. Piger vero a carnalibus desideriis implicatus, etsi desideret beatificari, nunquam tamen vult laborare compescendo se a malo, sed negligit, quamvis per liberum arbitrium possit cohaerere gratiae; et sic ab omnipotenti Deo negligitur».

VII
Quod Deus non debeat mala impedire

«In primis videndum est, quid sit consentire malo; et quid non. Ille equidem malo consentiens dicitur, qui cum debeat hoc prohibere, et possit, non prohibet: si autem debeat, et non possit: et e contrario si possit et non debeat; non est reus. Si vero nec debet, nec potest, multo minus reus censendus est. Et ideo Deus a consensu malorum est alienus, qui nec debet, nec potest mala impedire. Ideo non debet, quia cum res per benignitatem illius eveniat eo modo, quo melius potest, nullo modo hoc velle debet. Ideo autem non potest, quia bonitas illius electo minori bono, illi quod majus est impedimentum minime parare potest».

VIII
Quod non contraximus ex Adam culpam, sed poenam

«Sciendum est quod cum dicitur, Originale peccatum est in parvis; hoc dicitur pro poena temporali et aeterna, quae debetur eis ex culpa primi parentis.» Et paulo post: «Similiter dicitur, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): ideo scilicet, quia seminarium omnium erat in illo qui peccavit. Non tamen inde provenit, quod omnes peccassent qui non erant: et qui non est, non peccat».

IX
Quod corpus Domini non cadit in terram

«De speciebus panis et vini quaeritur, si sint modo in corpore Christi, sicut prius erant in substantia panis et vini, quae versa est in corpus Christi: an sint in aere. Sed verisimilius est quod sint in aere, cum sint in corpore Christi sua lineamenta, et suam speciem habeat, sicut alia corpora humana. Species vero istae, scilicet panis et vini, fiunt in ore ad celandum et obtegendum corpus Christi.» Et post pauca: «Hic autem quaeritur de hoc quod qui videtur esse multitud... unde et praecipitur, quod a Sabbato usque ad Sabbatum servetur, sicut de panibus propositionis factum fuisse legitur, a muribus etiam corrodi videtur, et de manu sacerdotis vel diaconi in terra cadere. Et ideo quaeritur, quare Deus permittat ista fieri in corpore suo. 643 An fortassis non ita fiat in corpore, sed tantum ita faciat apparere in specie? Ad quod dicimus, quod revera non est sic in corpore, sed Deus ita in speciebus ipsis propter negligentiam ministrorum reprimendam habere facit: corpus vero suum, prout ei placet, reponit et conservat.

X
Quod propter opera nec melior, nec pejor efficiatur homo

«Solet quaeri quid a Domino remuneretur, opus, an intentio, seu utrumque. Auctoritas autem videtur velle, quod opera a Deo aeternaliter remunerentur: ait namque Apostolus, Reddet Deus unicuique secundum opera sua (Rom. II, 6). Et Athanasius ait. Reddituri sunt de factis propriis rationem. Et paulo post ait: Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam; qui vero mala, in ignem aeternum (Matth. XXV, 46, et Joan. V, 29). Nos vero dicimus, quod aeternaliter a Deo remunerentur, sive ad bonum, sive ad malum: nec propter opera pejor, vel melior efficitur homo, nisi dum operatur, fortassis voluntas ejus in aliquo augmentetur. Nec est contra Apostolum vel alios auctores; quia cum Apostolus dixit, Reddet unicuique, etc., ibi effectum pro causa posuit, opus scilicet pro voluntate seu intentione».

XI
Quod non peccaverunt qui Christum crucifixerunt ignoranter; et quod non sit culpae adscribendum quidquid fit per ignorantiam

«Opponit de Judaeis qui Christum crucifixerunt, et de aliis qui martyres persequendo putabant se obsequium praestare Deo: et de Eva... quae non egit contra conscientiam, quoniam seducta est, et tamen certum est eam peccasse. Ad quod nos dicimus, quod revera illi simplices Judaei non agebant contra conscientiam, sed potius zelo legis suae Christum persequebantur; nec putabant se male agere, et ideo non peccabant: nec propter hoc aliqui eorum damnati sunt, sed propter praecedentia peccata, merito quorum in istam caecitatem devoluti sunt. Et inter illos erant electi illi, pro quibus Christus oravit, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Nec oravit ut hoc peccatum eis dimitteretur, cum hoc peccatum non esset, sed potius peccata praecedentia».

XII
De potestate ligandi et solvendi

«Illud quod in Matthaeo legitur, Quaecunque ligaveris super terram (Matth. XVI, 19), etc., sic intelligendum est: Quaecunque ligaveris super terram, id est in praesenti vita, erit ligatum et in coelis, id est in praesenti Ecclesia.» Et post pauca: «Huic sententiae, qua dicimus Deum solum dimittere peccata, Evangelium videtur obviare: ait namque Christus ad discipulos suos: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis (Joan. XX, 22, 23). Sed nos dicimus quod hoc dictum est solis Apostolis, non successoribus eorum.» Et statim subditur: «Si quis tamen successoribus eorum convenire hoc dixerit, ad modum supradictae auctoritatis hanc quoque exponere decet».

XIII
De suggestione, delectatione, et consens
u

«Sciendum quoque quod suggestio non est peccatum illi cui suggestio fit, nec delectatio consequens suggestionem, quae delectatio inest ex infirmitate et memoria voluptatis, quae est in impletione illius rei quam adversarius suggerit; sed solus consensus, qui et contemptus Dei dicitur, in quo peccatum consistit.» Et post pauca: «Nec dicimus quod voluntas faciendi hoc vel illud, nec et ipsum opus sit peccatum, sed potius, ut superius dictum est, ipse Dei contemptus ex aliqua voluntate».

XIV
Quod ad Patrem proprie vel specialiter pertinet omnipotentia

«Si potentiam tam ad notitiam subsistendi, quam ad efficaciam operationis referamus, invenimus ad proprietatem personae Patris proprie vel specialiter omnipotentiam attinere: quod non solum cum caeteris duabus personis aeque omnia efficere potest, verum etiam ipse solus a se, non ab alio existere habet; et sicut habet a se existere, ita etiam ex se habet posse».