ORDEN DEL CÍSTER
Vida de San Bernardo

LIBRO I

Auctore Guillelmo sancti Theoderici, prope remos abbate, tunc monacho signiacensi

Scripturus vitam Servi tui ad honorem nominis tui, prout tu dederis, Domine Deus ipsius, per quem Ecclesiam temporis nostri in antiquum apostolicae gratiae et virtutis decus voluisti reflorere, eum invoco adjutorem, quem jam olim habeo incentorem, amorem tuum. Quis enim de amore tuo quantulumcumque spiraculum vitae habens, et videns testimonium gloriae et honoris tui tam praeclarum et tam fidele mundo insolitum effulsisse, non det operam, quantamcunque potuerit, ne lumen a te accensum, tuorum quempiam lateat; sed quantum humano fieri stylo potest (quod melius ipse tamen per virtutem operum facis), manifestatum et exaltatum luceat omnibus qui sunt in domo tua? In quo cum ego jam olim vellem qualecumque ministerium agere vicis meae, seu timore, seu verecundia prohibitus sum usque adhuc, modo quidem supra me judicans esse dignitatem materiae, et dignioribus opificibus reservandam; modo etiam post obitum ejus, quasi supervicturus ei, melius hoc et competentius, deliberans actitandum, cum jam homo non gravaretur laudibus suis; et tutius id fieret a conturbatione hominum, et contradictione linguarum. At ille vigens et valens, quanto infirmior corpore, tanto fortior fit et potens, non cessans agere digna memoriae, et magna majoribus semper accumulans, quae ipso tacente scriptorem requirant. Ego vero jam delibor, urgentibus infirmitatibus corporis mortis hujus, et membris omnibus incipientibus habere responsum vicinae mortis, sentio instare tempus resolutionis meae; plurimumque timeo, ne sero me poeniteat tamdiu distulisse, quod, prius quam pereffluam, velim omnimodis peregisse.

Sed et me fratrum quorumdam pia benevolentia plurimum ad hoc impellit et cohortatur, qui cum Viro Dei jugiter assistant, omnia ejus noverunt, ingerentes quaedam diligenti inquisitione vestigata, plura etiam, quibus, cum fierent, ipsi interfuerunt, et viderunt, et audierunt. Qui cum multa suggerant et praeclara, quae per servum suum Deus ipsis praesentibus operatur, et nota eorum religio, et schola magisterii ab omni me liberet suspicione falsi; adhuc etiam ad testimonium sibi adsciscunt probabilium auctoritatem personarum, episcoporum, clericorum, et monachorum, quibus fidem non habere nulli fidelium licet. Quanquam id superfluo dixerim, cum totus ea noverit mundus, et virtutes ejus narret omnis ecclesia sanctorum. Quapropter attendens divinae laudis mirificam materiam omnibus se offerentem, neminem vero suscipientem, dissimulantibus eis qui melius hoc ac dignius poterant; suscepi in ea agere ipse quae potero, non vanitate praesumentis, sed fiducia diligentis. Tamen memetipsum in memetipso, et me ipsum comparans mihi, nequaquam totam vitam Viri Dei suscepi digerendam, sed ex parte; experimenta scilicet aliqua viventis et loquentis in eo Christi, opera quaedam exterioris cum hominibus conversationis ejus, quae de ipso viderunt quibus hoc datum est, et nos quoque ex parte vidimus, et audivimus, et manus nostrae contrectaverunt. Cum enim hoc ipsum ex parte magna de se ipso sentiendum sit, quod de eo, qui dicit, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20); et alibi, An, inquit, experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII, 3) non invisibilem illam vitam viventis et loquentis in eo Christi enarrare proposui, sed exteriora quaedam vitae ipsius experimenta, de puritate interioris sanctitatis et invisibilis conscientiae, per opera exterioris hominis, ad sensus hominis exteriores micantia: quae sicut omnibus scire, sic etiam quibuslibet utcumque scribere in promptu est. Praesertim cum nec ipsa quasi accuratius digerenda, sed saltem in unum congerenda et reponenda susceperim: nec edenda vivente ipso, sicut nec scribuntur ipso sciente. Confido autem in Domino, quoniam melius ac dignius perficient, quod nos conati sumus: qui etiam exteriora interioribus comparare poterunt, et pretiosam in conspectu Domini mortem ejus, vitae similem, continuare scribendo, et de vita mortem, et de morte vitam commendare. Jam ergo, adjuvante Domino, propositum aggrediamur.

I
De parentibus beati Bernardi, eorumque insigni pietate in educandis liberis; deque Bernardi iam tum pueri indole, et praeclaris moribus

1. Bernardus Burgundiae partibus, Fontanis oppido patris sui oriundus fuit, parentibus claris secundum dignitatem saeculi, sed dignioribus ac nobilioribus secundum christianae religionis pietatem. Pater ejus Tecelinus vir antiquae et legitimae militiae fuit, cultor Dei, justitiae tenax. Evangelicam namque secundum instituta Praecursoris Domini militiam agens, neminem concutiebat, nemini faciebat calumniam, contentus stipendiis suis (Luc. III, 14), quibus ad omne opus bonum abundabat. Sic consilio et armis serviebat temporalibus dominis suis, ut etiam Domino Deo suo non negligeret reddere quod debebat. Mater Aleth, ex castro cui nomen Mons-Barrus; et ipsa in ordine suo, apostolicam regulam tenens, subdita viro, sub eo secundum timorem Dei domum suam regebat (Ephes. V, 22), operibus misericordiae insistens, filios enutriens in omni disciplina. Septem quippe liberos genuit non tam viro suo quam Deo, sex mares, feminam unam: mares omnes monachos futuros, feminam sanctimonialem. Deo namque, ut dictum est, non saeculo generans, singulos mox ut partu ediderat, ipsa manibus propriis Domino offerebat. Propter quod etiam alienis uberibus nutriendos committere illustris femina refugiebat, quasi cum lacte materno materni quodammodo boni infundens eis naturam. Cum autem crevissent, quandiu sub manu ejus erant, eremo magis quam curiae nutriebat, non patiens delicatioribus assuescere cibis, sed grossioribus et communibus pascens; et sic eos praeparans et instituens, Domino inspirante, quasi continuo ad eremum transmittendos.

2. Haec cum in ordine filiorum tertium Bernardum haberet in utero, somnium vidit praesagium futurorum, catellum scilicet totum candidum, in dorso subrufum, et latrantem in utero se habere. Super quo territa vehementer, cum religiosum quemdam virum consuluisset, continuo ille spiritum prophetiae concipiens, quo David de sanctis praedicatoribus domino dicit, Lingua canum tuorum ex inimicis (Psal. LXXVI, 24); trepidanti et anxiae respondit: «Ne timeas, bene res agitur, optimi catuli mater eris, qui domus Dei custos futurus, magnos pro ea contra inimicos fidei editurus est latratus. Erit enim egregius praedicator, et tanquam bonus canis, gratia linguae medicinalis in multis multos morbos curaturus est animarum.» Quo responso mulier pia et fidelis quasi a Deo suscepto, laeta efficitur, et jam tunc in amorem nondum nati tota transfunditur, cogitans sacris eum litteris erudiendum tradere secundum modum visionis et interpretationis, qua ei de illo tam sublimia promittebantur: quod et factum est. Mox enim ut felici partu edidit, non modo obtulit eum Deo, sicut de aliis agere consueverat; sed, sicut legitur de sancta Anna matre Samuelis, quae petitum a Domino et acceptum filium in tabernaculo ejus destinavit perpetuo serviturum (I Reg. I): sic et ipsa eum in Ecclesia Dei acceptabile obtulit munus.

3. Unde et quam citius potuit, in ecclesia Castellionis (quae postmodum ipsius Bernardi opera a saeculari conversatione in Ordinem regularium canonicorum promota cogoscitur) magistris litterarum tradens erudiendum, egit quidquid potuit, ut in eis proficeret. Puer autem et gratia plenus, et ingenio naturali pollens, cito in hoc desiderium matris implevit. Nam in litterarum quidem studio supra aetatem et prae coaetaneis suis proficiebat: sed in rebus saecularibus jam mortificationem futurae perfectionis velut naturaliter inchoabat. Erat namque simplicissimus in saecularibus, amans habitare secum, publicum fugitans, mire cogitativus, parentibus obediens et subditus; omnibus benignus et gratus, domi simplex et quietus, foris rarus, et ultra quam credi posset verecundus; nusquam multum loqui amans, Deo devotus, ut puram sibi pueritiam suam conservaret; litterarum etiam studio deditus, per quas in Scripturis Deum disceret et cognosceret: in quo quantum in brevi et profecerit, et quam perspicacem in discernendo induerit sensum, ex eo quod subjungimus, adverti potest.

II
De integritate Bernardi pueri, curam feminae praestigiatricis detestantis; de visione nati Salvatoris ei facta, et de matris obitu

4. Cum adhuc puerulus gravi capitis dolore vexaretur, decidit in lectum. Adducta autem ad eum est muliercula, quasi dolorem mitigatura carminibus. Quam cum ille appropinquantem sentiret cum carminalibus instrumentis, quibus hominibus de vulgo illudere consueverat, cum indignatione magna exclamans a se repulit et abjecit. Nec defuit misericordia divina bono zelo sancti pueri: sed continuo sensit virtutem, et in ipso impetu spiritus surgens, ab omni dolore liberatum se esse cognovit. Ex quo cum non parum in fide proficeret, abjecit ei Dominus apparere, sicut olim puero Samueli in Silo, et manifestare ei gloriam suam (I Reg. III). Aderat namque solemnis illa nox Nativitatis Dominicae; et ad solemnes vigilias omnes, ut moris est, parabantur. Cumque celebrandi nocturni officii hora aliquantisper protelaretur, contigit sedentem exspectantemque Bernardum cum caeteris inclinato capite paululum soporari. Adfuit illico puero suo se revelans pueri Jesu sancta Nativitas, tenerae fidei suggerens incrementa, et divinae in eo inchoans mysteria contemplationis. Apparuit enim velut denuo procedens sponsus e thalamo suo. Apparuit ei quasi iterum ante oculos suos nascens ex utero matris Virginis verbum infans, speciosus forma prae filiis hominum, et pueruli sancti in se rapiens minime jam pueriles affectus. Persuasum autem est animo ejus, et nunc usque fatetur, quod eam credat horam fuisse Dominicae Nativitatis. Sed et facile est advertere iis qui ejus auditorium frequentaverunt, in quanta benedictione ea hora praevenerit eum Dominus; cum usque hodie in iis quae ad illud pertinent sacramentum, et sensus ei profundior, et sermo copiosior suppetere videatur. Unde et postmodum in laudem Genitricis et Geniti, et sanctae ejus Nativitatis, insigne edidit opusculum, inter initia operum suorum seu tractatuum, sumpta materia ex eo Evangelii loco, ubi legitur, Missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilaeae (Luc. I, 20), et caetera quae ibi sequuntur.

5. Neque illud tacendum, quod ab ipsis jam puerilibus annis, si quos poterat nummos habere, clandestinas faciens eleemosynas, et verecundiae suae morem gerebat, et pro aetate, imo supra aetatem, pietatis opera sectabatur. Cum autem aliquanto tempore evoluto, proficiens aetate et gratia apud Deum et homines puer Bernardus de pueritia transiret in adolescentiam; mater ejus liberis fideliter educatis et vias saeculi ingredientibus, quasi peractis omnibus quae sua erant, feliciter migravit ad Dominum. De qua nequaquam praetereundum est, quod cum multo tempore vixisset cum viro suo honeste et juste secundum justitias et honestates saeculi hujus, et legem fidemque conjugii; per aliquot ante obitum suum annos, in eo ad quod nutrire filios videbatur, prout potuit et licuit mulieri sub potestate viri constitutae, nec habenti proprii corporis potestatem, omnes ipsa praevenit. Etenim in domo sua, et in professione conjugali, et in medio saeculi eremiticam seu monasticam vitam non parvo tempore visa est aemulari, in victus parcitate, in vilitate vestitus, delicias et pompas saeculi a se abdicando, ab actibus et curis saecularibus, in quantum poterat, se subtrahendo, insistendo jejuniis, vigiliis, et orationibus; et quod minus assumptae professionis habebat, eleemosynis et diversis operibus misericordiae redimendo. In quo de die in diem proficiens, ad extrema devenit, perficienda in futuro in eo, in quo proficiens de hoc saeculo migravit. Obdormivit autem psallentibus clericis qui convenerant, et ipsa pariter psallens, ut in extremis quoque, cum jam vox ejus audiri non posset, adhuc moveri labia viderentur, et lingua palpitans Dominum confiteri. Demum inter litaniae supplicationes, cum diceretur, «Per passionem et crucem tuam libera eam, Domine,» elevans manum signavit se, et emisit spiritum, ita ut manum non posset deponere quam levaverat.

III
De studio tuendae castitatis, deque vitae religiosae proposito, et allectis in eamdem sententiam fratribus suis, aliisque sociis

6. Ex hoc Bernardus suo jam more, suo jure victitare incipiens, eleganti corpore, grata facie praeeminens, suavissimis ornatus moribus, acri ingenio praeditus, acceptabili pollens eloquio, magnae spei adolescens praedicabatur. Cui tanquam ingrediens saeculum, plures se viae saeculi ipsius offerre coeperunt, et in omnibus assurgere prosperitates vitae hujus, et magnae spes undique arridere. Obsidebant autem benignum juvenis animum sodalium dissimiles mores, et amicitiae procellosae, similem sibi efficere gestientes. Quae si ei dulcescere perstitissent, necesse erat amarescere illi, quod in hac vita dulcius cordi ejus insederat, castitatis amorem. Cui praecipue invidens coluber tortuosus, spargebat laqueos tentationum, ac variis occursibus calcaneo ejus insidiabatur. Cum enim aliquando curiosius aspiciendo, defixos in quamdam oculos aliquandiu tenuisset; continuo ad se reversus, et de semetipso erubescens apud semetipsum, in se ipsum ultor severissimus exarsit. Stagno quippe gelidarum aquarum, quod in proximo erat, collo tenus insiliens, tandiu inibi permansit, donec pene exsanguis effectus, per virtutem gratiae cooperantis etiam a calore carnalis concupiscentiae totus refriguit, induens illum castitatis affectum, quem induerat qui dicebat: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine (Job XXXI, 1).

7. Circa idem tempus instinctu daemonis in lectum dormientis injecta est puella nuda. Quam ille sentiens, cum omni pace et silentio partem ei lectuli quam occupaverat, cessit, et in latus alterum se convertit, atque dormivit. Misera vero illa aliquandiu jacuit sustinens et exspectans, deinde palpans et stimulans: novissime cum immobilis ille persisteret, illa, licet impudentissima esset, erubuit; et horrore ingenti atque admiratione perfusa, relicto eo surgens aufugit. Contigit item ut cum sociis aliquantis apud matronam aliquam Bernardus hospitaretur. Considerans autem mulier adolescentem decorum aspectu, capta est laqueo oculorum suorum, et in concupiscentiam ejus exarsit. Cumque tanquam honoratiori omnium, seorsum ei fecisset lectulum praeparari, surgens ipsa de nocte impudenter accessit ad eum. Quam Bernardus sentiens, nec consilii inops, clamare coepit: Latrones! latrones! Ad quam vocem fugit mulier, familia omnis exsurgit, lucerna accenditur, latro quaeritur, sed minime invenitur. Ad lectulos singuli redeunt, fit silentium, fiunt tenebrae sicut prius, pausant caeteri, sed non illa misera requiescit. Exsurgit denuo, et Bernardi lectulum petit; sed denuo ille proclamat: Latrones! latrones! Quaeritur iterum latro, latet iterum, nec ab eo qui solus noverat, publicatur. Usque tertio improba mulier sic repulsa, vix tamdem seu metu, seu desperatione victa cessavit. Cum autem die sequenti iter agerent, arguentes Bernadum socii, quosnam toties ea nocte latrones somniaverit, perquirebant. Quibus ille: Veraciter, inquit, aderat latro, et quod mihi pretiosius est in hac vita, castitatem videlicet, hospita nitebatur auferre, incomparabilemque thesaurum.

8. Inter haec tamen cogitans et perpendens, quod vulgo dicitur, non esse tutum diu cohabitare serpenti; fugam meditari coepit. Videbat enim mundum et principem ejus exterius sibi multa offerentem, magnas res, spes majores, sed fallaces omnes, et vanitates vanitatum, et vanitatem omnia. Veritatem vero ipsam interius jugiter audiebat clamantem ac dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29). Perfectius vero relinquere mundum deliberans, coepit inquirere et investigare, ubi certius ac purius inveniret requiem animae suae sub jugo Christi. Inquirenti autem occurrit Cistercii innovatae monasticae religionis nova plantatio; messis multa, sed operariis indigens, cum vix adhuc aliquis conversionis gratia illuc declinaret, ob nimiam vitae ipsius et paupertatis austeritatem. Quae tamen cum animum vere Deum quaerentem minime terrerent, posthabita omni haesitatione ac timore, illuc vertit intentionem, posse se aestimans omnino ibi delitescere, et abscondi in abscondito faciei Dei ab omni conturbatione hominum; maximeque ad effugium vanitatis; seu de saeculari generositate, seu de acrioris ingenii gratia, seu etiam forte de alicujus nomine sanctitatis.

9. Ubi vero de conversione tractantem fratres ejus, et qui carnaliter eum diligebant, persenserunt; omnimodis agere coeperunt, ut animum ejus ad studium possent divertere litterarum, et amore scientiae saecularis saeculo arctius implicare. Qua nimirum suggestione, sicut fateri solet, propemodum retardati fuerant gressus ejus: sed matris sanctae memoria importune animo ejus instabat, ita ut saepius sibi occurrentem videre videretur, conquerentem et improperantem, quia non ad hujusmodi nugacitatem tam tenere educaverat, non in hac spe erudierat eum. Demum cum aliquando ad fratres pergeret, in obsidione castri, quod Granceium dicitur, cum duce Burgundiae constitutos, coepit in hujusmodi cogitatione vehementius anxiari. Inventaque in itinere medio ecclesia quadam, divertit, et ingressus oravit cum multo imbre lacrymarum, expandens manus in coelum, et effundens sicut aquam cor suum ante conspectum Domini Dei sui. Ea igitur die firmatum est propositum cordis eius.

10. Nec vero surda aure percepit vocem dicentis: Qui audit, dicat, Veni (Apoc. XXII, 17). Siquidem ab illa hora, sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, hinc inde prius viciniora quaeque corripiens, postmodum in ulteriora progrediens: sic ignis quem miserat Dominus in cor servi sui volens ut arderet, primo fratres ejus aggreditur, solo minimo ad conversionem adhuc minus habili, seniori patri ad solatium derelicto, deinde cognatos, et socios, et amicos, de quibuscunque poterat esse spes conversionis. Primus omnium Galdricus avunculus ejus, absque dilatione aut haesitatione, pedibus, ut aiunt, ivit in sententiam nepotis, et consensum conversionis, vir honestus et potens in saeculo, et in saecularis militiae gloria nominatus, dominus castri in territorio Aeduensi, quod Tuillium dicitur. Continuo etiam Bartholomaeus occurrens, junior caeteris fratribus, et necdum miles, sine difficultate eadem hora salutaribus monitis dedit assensum. Porro Andreas, Bernardo etiam ipse junior, et novus eo tempore miles, verbum fratris difficilius admittebat, donec subito exclamavit: «Video», inquit, «matrem meam». Visibiliter siquidem ei apparuit, serena facie subridens, et congratulans proposito filiorum. Itaque et ipse continuo manus dedit, et de tirone saeculi factus est miles Christi. Nec solus vidit Andreas tantorum matrem filiorum laetantem, sed confessus est et Bernardus eamdem similiter se vidisse. Guido primogenitus fratrum, conjugio jam alligatus erat, vir magnus, et prae aliis jam in saeculo radicatus. Hic primo paululum haesitans, sed continuo rem perpendens et recogitans, conversioni consensit, si tamen conjux annueret. Verum id quidem de juvencula nobili, et parvulas filias nutriente, pene impossibile videbatur. At Bernardus de misericordia Domini spem concipiens certiorem, incunctanter ei spopondit aut consensuram feminam, aut celeriter morituram. Demum cum omnimodis illa renueret, vir ejus magnanimus, imo ea jam praeventus fidei virtute, in qua postmodum excellenter enituit; virile consilium Domino inspirante concepit, ut abjiciens quidquid habere videbatur in saeculo, vitam institueret agere rusticanam, laborare scilicet manibus propriis, unde suam sustentaret et uxoris vitam, quam invitam dimittere non licebat. Interim supervenit Bernardus, qui undique alios atque alios colligens discurrebat. Nec mora, flagellabatur praedicta Guidonis uxor infirmitate gravi. Et cognoscens quia durum sibi esset contra stimulum calcitrare, accersito Bernardo veniam deprecatur, et prior ipsa conversionis petit assensum. Denique juxta morem ecclesiasticum separata a viro, interveniente parili voto castitatis, in coetum sanctimonialium transiit feminarum, religiose usque hodie serviens Deo.

11. Secundus natu post Guidonem Gerardus erat, miles in armis strenuus, magnae prudentiae, benignitatis eximiae, et qui ab omnibus diligeretur: qui caeteris, ut dictum est, primo auditu et primo die acquiescentibus, ut mos est sapientiae saecularis, levitatem reputans, obstinato animo salubre consilium et fratris monita repellebat. Tum Bernardus fide jam igneus, et fraternae charitatis zelo mirum in modum exasperatus: «Scio,» inquit, «scio, sola vexatio intellectum dabit auditui.» Digitumque lateri ejus apponens: «Veniet,» inquit, «dies, et cito veniet, cum lancea, lateri huic infixa, pervium iter ad cor tuum faciet consilio salutis tuae, quod aspernaris: et timebis quidem, sed minime morieris.» Sic dictum, sicque factum est. Paucissimis interpositis diebus circumvallatus ab inimicis, captus et vulneratus juxta verbum fratris, lanceam gestans ipsi lateri, eidemque infixam loco cui ille digitum applicuerat, trahebatur, et mortem quasi jam praesentem metuens clamabat: «Monachus sum, monachus sum Cisterciensis.» Nihilominus tamen captus et reclusus in custodia est. Vocatus est Bernardus per celerem nuntium, sed non venit. «Sciebam,» inquit, «et praedixeram quod durum esset ei contra stimulum calcitrare: nec tamen ad mortem ei vulnus hoc, sed ad vitam.» Et factum est ita. Siquidem de vulnere praeter spem cito convaluit, propositum vero seu votum quod voverat non mutavit. Cumque jam liber ab amore saeculi hostilibus adhuc vinculis teneretur, et hoc solum esset quod conversionis ejus propositum retardaret, in hoc etiam cito adfuit ei misericordia Dei. Venit frater ejus laborans ut erui posset, sed non profecit. Et cum nec loqui ei permitteretur, accedens ad carcerem clamavit: «Scito, frater Gerarde, quia ituri sumus in proximo, et monasterium introituri. Tu vero quandoquidem exire non licet, hic monachus esto, sciens quod vis, et non potes, pro facto reputari».

12. Cumque Gerardus magis ac magis anxiaretur, paucis interpositis diebus, audivit vocem in somnis dicentem sibi: «Hodie liberaberis.» Erat autem sacrum Quadragesimae tempus. Circa vespertinam itaque diei horam cogitans quod audierat, compedes suas tetigit, et ecce ex parte crepuit in manu ejus ferrum, ut minus jam teneretur, et aliquatenus incedere posset. Sed quid ageret? Erat ostium obseratum, et pro foribus pauperum multitudo. Surrexit tamen, et non tam spe evadendi quam taedio jacendi, seu curiositate tentandi, accedens ad ostium subterraneae domus, in qua vinctus et clausus erat, mox ut pessulum tetigit, sera tota inter manus ejus collapsa est, et ostium domus apertum. Exiensque pedetentim, sicut homo compeditus, ad ecclesiam, ubi adhuc vespertina celebrabantur officia, pertendebat. Porro mendici qui pro foribus domus astabant, videntes quod fiebat, et divinitus exterriti, in fugam versi sunt, nihil clamantes. Cumque jam ecclesiae propinquaret, egrediens quidam de familia domus captivitatis suae, germanus illius a quo custodiebatur, vidensque eum ad ecclesiam properantem: «Tarde,» inquit, «Gerarde, venisti.» Expavescente illo: «Festina,» ait, «adhuc superest quod audias.» Oculi quippe ejus tenebantur, nec prorsus quid ageretur intelligebat. Demum ad altiores gradus ecclesiae cum adhuc compeditum data manu Gerardum sublevasset, introeunte illo ecclesiam, tunc primum quid ageretur agnovit, et conatus eum retinere non potuit. Hoc modo Gerardus a captivitate amoris saeculi hujus, et captivitate filiorum saeculi liberatus, votum quod voverat fideliter exsolvit. In quo potissimum notum fecit Dominus, a quanta perfectione sanctae conversationis gratiam iste Dei famulus ceperit, qui in ejus spiritu, qui fecit quae futura sunt, quod erat futurum videre potuit quasi jam factum. Praesentialiter quippe in latere fratris ei lancea apparebat, quando digitum applicuit loco vulneris mox futuri, sicut postmodum ipse confessus est, cum ab his interrogaretur, quibus celare non poterat.

13. Cum autem caeteri, ut diximus, prima die in eodem essent cum Bernardo spiritu congregati, mane intrantibus eis ad ecclesiam, apostolicum illud capitulum legebatur, Fidelis est Deus, quia qui coepit in vobis opus bonum, ipse perficiet usque in diem Jesu Christi (Philipp. I, 6): quod devotus juvenis haud secus accepit, quam si de coelo sonuisset. Exsultans itaque spiritualis jam pater regeneratorum in Christo fratrum suorum, et manum Domini intelligens secum operantem, coepit ex hoc praedicationi insistere, et quoscunque poterat aggregare. Coepit novum induere hominem, et cum quibus de litteris saeculi, seu de saeculo ipso agere solebat, de seriis et conversione tractare; ostendens gaudia mundi fugitiva, vitae miserias, celerem mortem, vitam post mortem, seu in bonis, seu in malis, perpetuam fore. Quid multa? Quotquot ad hoc praeordinati erant, operante in eis gratia Dei, et verbo virtutis ejus, et oratione et instantia servi ejus, primo cunctati, deinde compuncti, alter post alterum credebant et consentiebant. Inter quos adjunctus est ei etiam dominus Hugo Matisconensis, nobilitate et probitate morum, possessionibus et divitiis saeculi ampliatus: qui hodie merito religionis et sanctitatis suae, raptus a Pontiniacensi coenobio, quod ipse aedificavit, Autissiodorensi Ecclesiae praeest, merito et honore Pontificis. Hic audiens de conversione socii et amici charissimi, flebat quasi perditum, quem saeculo mortuum audiebat. Ubi autem primo data est utrique facultas mutui colloquii, post dissimiles lacrymas, et gemitus dissimilium dolorum, verba verbis coeperunt conferri, et res rebus comparari. Cumque inter ipsa verba familiaris amicitiae Hugoni infunderetur spiritus veritatis, aliam jam faciem habere coeperunt verba mutuae collocutionis. Datis itaque dextris in sodalitium novae vitae, longe dignius veriusque facti sunt cor unum et anima una in Christo, quam in saeculo ante fuissent.

14. Post paucos autem dies nuntiatur Bernardo, subversum ab aliis sociis Hugonem, a proposito resilire. Qui opportunitate inventa, quod magnus quidam episcoporum conventus illis in partibus haberetur, festinat ut revocet pereuntem, iterumque parturiat. Observantes autem praedicti sodales et subversores Hugonis, viso eo, praedam ambiunt suam, et omnem ei loquendi adimunt facultatem, omnem aditum intercludunt. At ille, cum ei loqui non posset, clamabat pro eo ad Dominum: quo orante cum lacrymis, subita et vehemens inundatio pluviae mox erupit. Consederant autem in campo, quod aer serenus  esset, et nil tale sperarent. Dispersi igitur omnes ad repentinum imbrem, vicum proximum petunt. At Bernardus Hugonem tenens: «Mecum,» ait, «sustinebis hujus pluviae guttas.» Cumque soli remansissent, non fuerunt soli, sed Dominus fuit cum eis, reddens eis continuo et aeris et animi serenitatem. Ibi renovatum est foedus et propositum confirmatum, quod non potuit deinceps violari.

15. Videbat ista peccator, et irascebatur, dentibus suis fremebat et tabescebat; justus autem confidens in Domino gloriose de saeculo triumphabat. Jamque eo publice et privatim praedicante, matres filios abscondebant, uxores detinebant maritos, amici amicos avertebant; quia voci ejus Spiritus sanctus tantae dabat vocem virtutis, ut vix aliquis aliquem teneret affectus. Crescente siquidem numero eorum qui in hanc conversionis unanimitatem consenserant, sicut de primitivis Ecclesiae filiis legitur: Multitudinis eorum erat cor unum, et anima una in Domino (Act. IV, 32), et habitabant unanimiter simul, nec quisquam aliorum audebat se conjungere eis (Id. V, 12, 13). Erat enim eis Castellioni domus una propria et communis omnium, ubi conveniebant, et cohabitabant, et colloquebantur, quam ingredi vix aliquis audebat qui non esset de coetu eorum. Sed et si quis intrabat, videns et audiens quae ibi gerebantur et dicebantur, sicut de Christianis Corinthiis Apostolus dicit, omnibus quodammodo prophetantibus convincebatur, ab omnibus, dijudicabatur ab omnibus; et adorans Dominum, et confitens quod vere Deus esset in eis (I Cor. XIV, 24, 25), aut ipse unanimitati eorum adhaerebat, aut recedens flebat semetipsum, illos autem beatificabat. Hoc enim illis temporibus et in illis erat partibus inauditum, ut alicujus adhuc in saeculo commorantis conversio praesciretur. Ipsi vero quasi mensibus sex post primum propositum in saeculari habitu stabant, ut proinde plures congregarentur, dum quorumdam negotia per id temporis expediebantur.

16. Cum autem jam suspecta inciperet esse multitudo, ne quem de numero eorum subriperet is qui tentat, placuit Deo super hoc revelare quid futurum esset. Aspiciebat enim quidam eorum in visu noctis, et videbat quasi eos omnes consedisse in domo una, et per ordinem singulos quasi communicare de cibo quodam miri candoris et saporis: quem caeteris omnibus optime suscipientibus, et cum gaudio magno, duos ex omni numero illo notabat a cibi illius salutaris participatione vacuos remansisse. Alter namque eorum nec sumebat; alter sumere quidem videbatur, sed tanquam minus caute sumeret, spargebatur. Utrumque vero postea probavit eventus. Alter enim, priusquam ventum esset ad rem, conversus retrorsum in saeculum rediit: alter cum caeteris coepit quidem opus bonum, sed non perfecit. Vidi ego eum in saeculo postea vagum et profugum a facie Domini sicut Cain, quantum animadvertere potui, hominem humillimum, et miserabilis confusionis, sed nimiae pusillanimitatis. Qui tamen in ultimis Claram-Vallem rediit infirmitate corporis et inopia cogente, cum homo bene natus ab omnibus cognatis et amicis projiceretur: ibique proprietati renuntians, sed non omnino propriae voluntati, obiit, non quidem intus, sicut frater et domesticus, sed foris misericordiam postulans, sicut pauper et mendicus.

17. Jam vero adveniente die reddendi voti et complendi desiderii, egressus est de domo paterna Bernardus, pater fratrum suorum, cum fratribus suis, filiis suis spiritualibus, quos verbo vitae Christo genuerat. Videns autem Guido primogenitus fratrum suorum Nivardum fratrem suum minimum, puerum cum pueris aliis in platea: «Eia,» inquit, «frater Nivarde, ad te solum respicit omnis terra possessionis nostrae.» Ad quod puer non pueriliter motus: «Vobis ergo,» inquit, «coelum, et mihi terra? Non ex aequo divisio haec facta est.» Quo dicto abeuntibus illis, tunc quidem domi cum patre remansit, sed modico post evoluto tempore fratres secutus, nec a patre, nec a propinquis seu amicis potuit retineri. Supererat de Deo dicata domo illa pater senior cum filia, de quibus etiam suo loco dicemus.

18. Eo tempore novellus et pusillus grex Cisterciensis sub abbate degens, viro venerabili Stephano, cum jam graviter ei taedio esse inciperet pa citas sua, et omnis spes posteritatis decideret, in quam sanctae illius paupertatis haereditas transfunderetur, venerantibus omnibus in eis vitae sanctitatem, sed refugientibus austeritatem; repente divina hac visitatione tam laeta, tam insperata, tam subita laetificatus est, ut in die illa responsum hoc a Spiritu sancto accepisse sibi demus illa videretur: Laetare, sterilis, quae non pariebas; erumpe et clama, quae non parturiebas: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1); de quibus postmodum visura es filios filiorum usque in multas generationes. Hominum multitudo prope basilicam, ad fontem lavans vestimenta sua: et in ipsa visione dictum est ei, quia fons Ennon vocaretur. Quod cum indicasset abbati, intellexit protinus vir magnificus divinam consolationem: et multum quidem jam tunc de promissione, sed plurimum postea de exhibitione laetatus, egit gratias Deo per Jesum Christum; qui cum eo et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum Amen.

IV
De ingressu Ordinis, et fervore novitiatus. Quam parcus cibi et somni; cupidus quoque laboris externi; deque eius miro in sacra Scriptura profectu

19. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo decimo tertio, a constitutione domus Cisterciensis quindecimo, servus Dei Bernardus annos natus circiter tres et viginti Cistercium ingressus, cum sociis amplius quam triginta, sub abbate Stephano, suavi jugo Christi collum submisit. Ab illa autem die dedit Dominus benedictionem, et vinea illa Domini Sabaoth dedit fructum suum, extendens palmites suos usque ad mare, et ultra mare propagines suas religionis opinione celeberrimum, et personis ac possessionibus dilatatum; sed et propagatum jam per loca alia, et non cessans adhuc ampliorem facere fructum. Haec quidem fuere Viri Dei conversationis sancta principia. Conversationis autem ejus insignia, quomodo vitam angelicam gerens in terris vixit, neminem enarrare posse puto, qui non vivat de spiritu, de quo ille vixit. Solius quippe donantis et accipientis est, nosse quantum ab ipso mox conversionis exordio praevenerit eum Dominus in benedictionibus dulcedinis suae; quanta repleverit gratia electionis; quomodo ab ubertate domus suae inebriaverit eum. Ingressus est autem domum illam pauperem spiritu, et eo adhuc tempore absconditam ac pene nullam, intentione ibi moriendi a cordibus et memoria hominum, et spe delitescendi et latendi tanquam vas perditum; Deo aliter disponente, et eum sibi in vas electionis praeparante, non solum ad Ordinem monasticum confortandum ac dilatandum, sed etiam ad nomen suum portandum coram regibus et gentibus, et usque ad extremum terrae. Ipse vero, nil tale de se aestimans aut cogitans, potius ad custodiam sui cordis, et propositi constantiam, hoc semper in corde, saepe etiam in ore habebat: «Bernarde, Bernarde, ad quid venisti?» Et sicut de Domino legitur, quia coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1), a prima die ingressus sui in cellam Novitiorum, ipse coepit agere in semetipso quod alios erat docturus.

20. Postmodum enim cum Clarae-Vallis abbas esset ordinatus, adventantibus novitiis et festinantibus ingredi, audire eum soliti sumus praedicantem ac dicentem: «Si ad ea quae intus sunt festinatis, hic foris dimittite corpora quae de saeculo attulistis: soli spiritus ingrediantur; caro non prodest quidquam.» Quod cum novitiis ad novitatem verbi perterritis, parcens teneritudini eorum, clementius exponendo, carnalem concupiscentiam praedicare solebat foris dimittendam: ipse cum novitius esset, in nullo sibi parcens, instabat omnimodis mortificare non solum concupiscentias carnis, quae per sensus corporis fiunt, sed et sensus ipsos per quos fiunt. Cum enim jam interiore sensu illuminati amoris dulcius ac frequentius sentire inciperet desursum spirantem sibi suavitatem, sensui illi interiori timens a sensibus corporis, vix tantum eis permittebat, quantum sufficeret ad exterioris cum hominibus conversationis societatem. Quod cum continui usus instantia in consuetudinem mitteret, consuetudo ei ipsa quodammodo vertebatur in naturam: totusque absorptus in spiritum, spe tota in Deum directa, intentione seu meditatione spirituali tota occupata memoria, videns non videbat, audiens non audiebat; nihil sapiebat gustanti, vix aliquid sensu aliquo corporis sentiebat. Jam quippe annum integrum exegerat in cella Novitiorum, cum exiens inde ignoraret adhuc an haberet domus ipsa testudinem, quam solemus dicere caelaturam. Multo tempore frequentaverat intrans et exiens domum ecclesiae, cum in ejus capite, ubi tres erant, unam tantum fenestram esse arbitraretur. Curiositatis enim sensu mortificato, nil hujusmodi sentiebat; vel si forte aliquando eum contingebat videre, memoria, ut dictum est, alibi occupata non advertebat. Sine memoria quippe sensus sentientis nullus est.

21. Natura quoque en eo non dissentiebat a gratia, ut in eo quoque quadammodo impletum videretur esse quod legitur: Puer eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam; et cum magis essem bonus, veni ad corpus incoinquinatum (Sap. VIII, 19, 20). Ad contemplanda quippe spiritualia quaeque seu divina, cum gratia spirituali, naturali quadam virtute pollebat ingenii; sortitusque etiam in hoc erat animam bonam, sensualitatem non curiose lascivam, nec superbe rebellem, sed congaudentem spiritualibus studiis, et in eis quae ad Deum sunt, sponte subditam spiritui et servientem: corpus etiam nullius unquam contaminatum consensu flagitii, etsi neglectum minus sicut oportebat, curaretur, ad serviendum spiritui in servitio Dei aptissimum instrumentum. Sed cum caro in eo ex dono praevenientis gratiae, et adjutorio subsequentis naturae, et usu bono spiritualis disciplinae, vix jam aliquid concupisceret adversus spiritum, hoc est, quod spiritum laederet; spiritus supra vires, supra virtutem carnis ac sanguinis, tanta adversus carnem concupiscebat, ut infirmum animal cadens sub onere, usque in hanc diem non adjiciat ut resurgat. Quid enim dicam de somno, qui in caeteris hominibus solet esse refectio laborum et sensuum, aut mentium recreatio? Extunc usque hodie vigilat ultra possibilitatem humanam. Nullum enim tempus magis se perdere conqueri solet, quam quo dormit, idoneam satis reputans comparationem mortis et somni: ut sic dormientes videantur mortui apud homines, quomodo apud Deum mortui dormientes. Unde etiam si quem forte religiosum in dormiendo seu durius stertentem audierit, seu minus composite jacentem viderit; patienter ferre vix potest, sed carnaliter eum seu saeculariter dormire causatur. In ipso namque tenuem victum tenuis somnus comitatur. In neutro enim ullam indulget corpori suo satietatem, nisi quod in utroque sumpsisse aliquid sat ei est. Quantum enim ad vigilias, vigiliarum ei modus est non totam noctem ducere insomnem.

22. Porro ad comedendum usque hodie vix aliquando voluptate trahitur appetitus, sed solo timore defectus. Etenim comesturus, priusquam comedat, sola cibi memoria satiatus est. Sic accedit ad sumendum cibum, quasi ad tormentum. A primo siquidem conversionis suae anno, seu egressionis de cella Novitiorum, natura ejus, cum tenerae nimis semper et delicatae complexionis fuisset, jejuniis multis et vigiliis, frigore et labore, durioribus et continuis exercitiis attrita, corrupto stomacho, crudum continuo per os solet rejicere quod ingeritur. Quod si quid naturali decoctione digestum transfunditur ad inferiora, ibi nihilominus partibus illis corporis non minoribus infirmitatum incommodis obsessis, nonnisi cum gravi tormento egeritur. Si quid autem residuum est, ipsum est alimentum corporis ejus qualecunque, non tam ad vitam sustentandam, quam ad differendam mortem. Semper autem post cibum quasi pensare solitus est quantum comederit. Si quando vel ad modicum mensuram solitam excessisse se deprehenderit, impune abire non patitur. Sed et usus parcimoniae sic ei in naturam versus est, ut etsi aliquando corporalis sibi cujuslibet refectionis plus aliquid solito velit indulgere, vix possit. Sic autem ab initio fuit, inter novitios novitius, monachus inter monachos, spiritu validus, corpore infirmus: nil indulgentiae circa corporis quietem seu refectionem, nihil remissionis de communi labore vel opere fieri sibi aliquando acquiescens. Caeteros namque sanctos esse arbitrabatur et perfectos; se vero sicut novitium et incipientem, nequaquam emeritorum perfectorumque indulgentiis et remissionibus indigere, sed fervore novitio, et Ordinis districtione, et rigore disciplinae.

23. Propter quod communis vitae seu conversationis ferventissimus aemulator, cum opus aliquod manuum fratres actitarent, quod seu minor usus ei, seu imperitia denegabat; fodiendo, seu ligna caedendo, propriis humeris deportando, vel quibuslibet laboribus aeque laboriosis illud redimebat. Ubi vero vires deficiebant, ad viliora quaeque opera confugiens, laborem humilitate compensabat. Et mirum in modum is, qui tantam contemplatione rerum spiritualium ac divinarum acceperat gratiam, circa talia non solum occupari patiebatur, sed et plurimum delectabatur. Sed mortificata, ut dictum est, sensualitate, cujus seu curiositate, seu infirmitate, in hujusmodi laborum corporalium distractionibus, perfectorum etiam quorumcunque mentes saepe necesse est, etsi non intentione, certe memoria et cogitatione, ab interiore unitate spiritus aliquam pati dissolutionem: ipse privilegio majoris gratiae in virtute spiritus simul et totus quodammodo exterius laborabat, et totus interius Deo vacabat; in altero pascens conscientiam, in altero devotionem. Laboris ergo tempore et intus orabat seu meditabatur absque intermissione exterioris laboris, et exterius laborabat absque jactura interioris suavitatis. Nam usque hodie quidquid in Scripturis valet, quidquid in eis spiritualiter sentit, maxime in silvis et in agris meditando et orando se confitetur accepisse; et in hoc nullos aliquando se magistros habuisse, nisi quercus et fagos, joco illo suo gratioso inter amicos dicere solet.

24. Messis tempore fratribus ad secandum cum fervore et gaudio sancti Spiritus occupatis, cum ipse quasi impotens et nescius laboris ipsius, sedere sibi et requiescere juberetur, admodum contristatus, ad orationem confugit, cum magnis lacrymis postulans a Deo donari sibi gratiam metendi. Nec fefellit simplicitas fidei desiderium religiosi. Continuo namque quod petiit, impetravit. Et ex illo die in labore illo prae caeteris peritum se esse cum quadam jucunditate gratulatur: tanto in hoc opere devotior, quanto se in hoc ipso facultatem ex solo Dei dono reminiscitur accepisse. Feriatus autem ab hujusmodi labore vel opere, jugiter aut orabat, aut legebat, aut meditabatur. Ad orandum si se solitudo offerret, ea utebatur: sin autem, ubicunque, seu apud se, seu in turba esset, solitudinem cordis ipse sibi efficiens, ubique solus erat. Canonicas autem Scripturas simpliciter et seriatim libentius ac saepius legebat, nec ullis magis quam ipsarum verbis eas intelligere se dicebat: et quidquid in eis divinae sibi elucebat veritatis aut virtutis, in primae sibi originis suae fonte magis, quam in decurrentibus expositionum rivis sapere testabatur. Sanctos tamen et orthodoxos earum expositores humiliter legens, nequaquam eorum sensibus suos sensus aequabat, sed subjiciebat formandos: et vestigiis eorum fideliter inhaerens, saepe de fonte unde illi hauserant, et ipse bibebat. Inde est quod plenus Spiritu, quo omnis sancta Scriptura divinitus est inspirata, tam confidenter et utiliter ea usque hodie, sicut Apostolus dicit, utitur ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum (II Tim. III, 16). Et dum praedicat verbum Dei, quidquid de ea affert in medium, sic patens et placens efficit, et circa id unde agitur efficax ad movendum, ut mirentur omnes tam saeculari quam spirituali praediti doctrina, in verbis gratiae quae procedunt de ore eius.

V
De initio Clarae-Vallis, et vili victu primorum ibidem monachorum, deque ostenso divinitus eius incremento

25. Cum autem complacuit ei qui eum segregavit a saeculo, et vocavit, ut ampliore gratia revelaret in eo gloriam suam, et multos filios Dei, qui erant dispersi, per eum congregaret in unum; misit in cor abbatis Stephani ad aedificandam domum Clarae-Vallis mittere fratres ejus. Quibus abeuntibus ipsum etiam domnum Bernardum praefecit abbatem, mirantibus sane illis, tanquam maturis et strenuis tam in religione quam in saeculo viris, et timentibus ei tum pro tenerioris aetate juventutis, tum pro corporis infirmitate, et minori usu exterioris occupationis. Erat autem Clara-Vallis locus in territorio Lingonensi, non longe a fluvio Alba, antiqua spelunca latronum, quae antiquitus dicebatur Vallis absinthialis, seu propter abundantis ibi absinthii copiam, seu propter amaritudinem doloris incidentium ibi in manus latronum. Ibi ergo in loco horroris et vastae solitudinis consederunt viri illi virtutis, facturi de spelunca latronum templum Dei, et domum orationis. Ubi simpliciter aliquanto tempore Deo servierunt in paupertate spiritus, in fame et siti, in frigore et nuditate, in vigiliis multis. Pulmentaria saepius ex foliis fagi conficiebant. Panis, instar prophetici illius, ex hordeo et milio et vicia erat, ita ut aliquando religiosus vir quidam appositum sibi in hospitio, ubertim plorans, clam asportaverit, quasi pro miraculo omnibus ostendendum, quod inde viverent homines, et tales homines.

26. At Virum Dei minus ista movebant. Summa ei sollicitudo de salute multorum, quae a prima die conversionis suae usque ad hoc tempus tam singulariter sacrum illud pectus noscitur possidere, ut erga omnes animas maternum gerere videatur affectum. Erat ergo vehemens in praecordiis ejus, sancti desiderii, et sanctae humilitatis conflictus. Modo enim seipsum dejiciens, fatebatur indignum, per quem fructus aliquis proveniret: modo oblitus sui, aestuabat flagrantissimo ardore, ut nullam nisi ex multorum salute consolationem posse admittere videretur. Sane fiduciam charitas pariebat, sed eamdem castigabat humilitas. Contigit autem inter haec, ut aliquando temperius solito surgeret ad vigilias. Quibus peractis, cum usque ad matutinas laudes aliquanto longius superesset noctis intervallum, egressus foras, et loca vicina circumiens, orabat Deum, ut acceptum haberet obsequium suum et fratrum suorum: et in eo quod diximus spiritualis fructus desiderio constitutus, subito stans in ipsa oratione, modice interclusis oculis, vidit undique ex vicinis montibus tantam diversi habitus et diversae conditionis hominum multitudinem in inferiorem vallem descendere, ut vallis ipsa capere non posset. Quod quid significaverit, jam omnibus manifestum est. Hac igitur Vir Domini visione magnifice consolatus, exhortatus est etiam fratres suos, commonens eos de misericordia Dei nunquam desperare.

VI
De magna eius in angustiis erga Deum fiducia: deque zelo perfectionis, et conversione sororis

27. Cum vero ante instantem hiemem Gerardus frater ejus, cellarius sic domus, apud eum durius quereretur ad necessaria domus et fratrum multa deesse, nec habere se unde ea coemeret, et urgente necessitate jam nullam verborum reciperet consolationem, res autem in promptu non esset quae daretur; Vir Dei, quantum interim ad praesentes angustias sufficere posset, inquisivit. Ille vero undecim libras respondit. Tunc dimittens eum, ad orationem confugit. Post paululum vero rediens Gerardus, mulierem quamdam de Castellione foris esse, et velle ei loqui nuntiavit. Ad quam cum egrederetur, procidens ad pedes ejus eadem mulier, duodecim librarum benedictionem ei obtulit, orationum suffragia implorans viro suo periculose aegrotanti. Quam breviter allocutus dimisit a se: «Vade,» inquiens, «sanum invenies virum tuum.» Illa vero abiens in domum suam, sicut audierat, sic invenit. Abbas vero consolans pusillanimitatem cellarii sui, ad sustinendum Dominum de caetero reddidit fortiorem. Nec tantum semel hoc ei contigisse certum est, sed saepe, cum hujusmodi necessitas instaret, repente, unde non sperabatur, auxilium ei a Domino adfuisse. Propter quod viri prudentes intelligentes manum Domini esse cum eo, teneritudinem mentis ejus a deliciis paradisi nuper egressi, rerum exteriorum sollicitudine gravare cavebant, eas ipsi intra semetipsos, ut poterant, digerentes, et tantummodo de interioribus conscientiis suis, et causa animarum suarum eum consulentes.

28. In quo tamen pene hoc eis contigit, quod filiis Israel legimus olim de Moyse contigisse, cum diu conversatus cum Domino in monte Sina, et de caligine nubis egrederetur et descenderet ad populum, ex colloquio Domini facies ejus cornuta appareret et terribilis, adeo ut fugeret populus ab eo (Exod. XXXIV, 29-35). Egressus enim Vir sanctus a facie Domini, qua in solitudine Cistercii, et sublimioris altitudine contemplationis in silentio aliquandiu fruitus erat, quasi de coelo afferens inter homines miraculum quoddam conquisitae sibi apud Deum plus quam humanae puritatis, homines quos regere, et inter quos conversari veniebat, pene omnes a se absterruit. Si quando namque de spiritualibus et aedificatione animarum sermonem ad eos habebat, loquebatur hominibus lingua Angelorum, et vix intelligebatur. Maxime autem in his quae ad mores hominum pertinebant, ex abundantia cordis sui tam sublimia eis proponebat, tam perfecta exigebat ab eis, ut durus videretur sermo; in tantum non capiebant quae dicebantur. Rursum, cum singillatim eos audiret confitentes sibi, et semetipsos accusantes super diversis illusionibus cogitationum communium humanarum, quas nullus in carne vivens homo penitus vitare potest; hoc potissimum fuit, in quo luci illi ad tenebras illas conventio esse non potuit: scilicet quod homines inveniebat, quos in hac parte Angelos aestimabat. Angelicam enim magna ex parte degustans puritatem, et ex conscientia jam olim acceptae a Deo gratiae singularis, simpliciter praejudicans universae conditioni humanae fragilitatis in tentationes seu inquinationes cogitationum harum nullum Religiosum posse incidere; vel si incideret, vere religiosum non esse aestimabat.

29. Sed viri vere religiosi, et pie prudentes, et in praedicatione sermonum ejus venerabantur etiam quae non capiebant, et in confessionibus suis, licet ad novum stuperent auditum, eo quod seminarium quoddam desperationis praeferre videretur infirmis: tamen juxta sententiam sancti Job, nefas putabant contradicere sermonibus Sancti (Job. VI, 10), non excusantes, sed accusantes infirmitatem suam in conspectu Hominis Dei, in quo nemo vivens justificari potest in conspectu Dei. Unde factum est ut fieret magistra magistri pia humilitas discipulorum. Cum enim ad nutum arguentis humiliarentur qui arguebantur, coepit etiam spirituali magistro adversus fratres humiles et subjectos zelus suus esse suspectus, in tantum ut ipse jam potius accusaret ignorantiam suam, et defleret necessitatem, quod silere non liceret, cum nesciret loqui: quod non tam alta ad homines, quam indigna hominibus loquendo laederet conscientias auditorum: quod tam scrupulose perfectionem a fratribus simplicibus exigebat, in quo se nondum inveniret ipse perfectum. Cogitabat namque eos multo meliora et viciniora saluti suae in silentio suo meditari, quam ab ipso audirent: devotius et efficacius salutem suam operari, quam ex ejus exemplo acciperent: ex praedicatione vero ejus scandalizari potius quam aliquid concipere aedificationis. Cumque super hoc vehementius turbaretur et contristaretur, et diversae cogitationes ascenderent in cor ejus, post multos cogitationum flexus et cruciatus cordis, decrevit ab exterioribus omnibus ad interiora sua recolligere se, ibique in solitudine cordis et secreto silentii continere, et praestolari Dominum, donec quocunque modo misericordiae suae super hoc ei suam revelaret voluntatem. Nec tardavit misericordia Dei auxilium in tempore opportuno. Paucis siquidem evolutis diebus, vidit in visu noctis puerum charitate quadam divina astantem sibi, et magna auctoritate praecipientem fiducialiter loqui quidquid ei suggereretur in apertione oris sui; quoniam non ipse esset qui loqueretur, sed Spiritus qui loqueretur in eo. Et extunc manifestius in eo et per eum loquens Spiritus sanctus, et sermonem ei potentiorem et sensum in Scripturis abundantius suggerens in apertione oris ejus, apud auditores quoque ei gratiam addidit et auctoritatem, et intellectum super egenum et pauperem, peccatorem poenitentem, et veniam postulantem.

30. Cumque jam aliquatenus didicisset inter homines conversari, et humana agere et tolerare, jamque inter fratres suos et cum eis inciperet frui fructibus conversionis suae, pater quoque, qui solus domi remanserat, veniens ad filios suos, appositus est ad eos: qui cum aliquantum tempus ibi fecisset, obiit in senectute bona. Soror quoque eorum in saeculo nupta, et saeculo dedita, cum in divitiis saeculi periclitaretur, tandem aliquando inspiravit ei Deus ut fratres suos visitaret. Cumque venisset quasi visura venerabilem fratrem suum, et adesset cum comitatu superbo et apparatu, ille detestans et exsecrans eam tanquam rete diaboli ad capiendas animas, nullatenus acquievit exire ad videndum eam. Quod audiens illa, confusa, et compuncta vehementer, cum ei nullus fratrum suorum occurrere dignaretur, cum a fratre suo Andrea, quem ad portam invenerat monasterii, ob vestium apparatum stercus involutum argueretur, tota in lacrymas resoluta: «Et si peccatrix sum,» inquit, «pro talibus Christus mortuus est. Quia enim peccatrix sum, idcirco consilium et colloquium bonorum requiro. Et si despicit frater meus carnem meam, ne despiciat servus Dei animam meam. Veniat, praecipiat: quidquid praeceperit, facere parata sum.» Hanc ergo promissionem tenens, exiit ad eam cum fratribus suis frater ejus. Et quia eam separare a viro non poterat, primo verbo omnem ei mundi gloriam in cultu vestium, et in omnibus saeculi pompis et curiositatibus interdixit; formam vitae matris suae, in qua multo tempore vixit cum viro, ei indixit, et sic eam a se dimisit. Illa vero obedientissime parens praecepto, rediit ad propria, mutata repente secundum omnipotentiam dexterae Excelsi. Stupebant omnes adolescentulam nobilem, delicatam, subita mutatione in habitu et victu, in medio saeculi vitam ducere eremiticam: instare vigiliis et jejuniis, et continuis orationibus, et ab omni saeculo prorsus se facere alienam. Biennio postea sic vixit cum viro suo, illo sane, secundo maxime anno, dante Deo honorem, nec temerare ulterius praesumente templum Spiritus sancti. Qui etiam tandem virtute ejus perseverantiae victus, liberamque a se dimittens, juxta ritum Ecclesiae, facultatem ei concessit serviendi Deo cui se probavit. Illa vero optata libertate potita, monasterium Julleium adiens, cum sanctimonialibus inibi Deo servientibus reliquum vitae suae Deo vovit: ubi tantam ei Dominus gratiam contulit sanctitatis, ut non minus animo quam carne illorum probaretur virorum Dei esse germana.

VII
De ordinatione sancti Bernardi in abbatem, deque cura valetudinis eius; item de laude disciplinae religiosae iam tum in Clara-Valle vigentis

31. Cum autem missus noviter Claram-Vallem Bernardus, ordinandus esset in ministerium ad quod assumptus erat, et sedes Lingonensis vacaret, ad quam ordinatio ipsa respiciebat, quaerentibus fratribus quo eum ducerent ordinandum, cito de proximo se obtulit bona fama venerabilis Catalaunensium episcopi, opinatissimi illius magistri Guillelmi de Campellis, illucque eum transmittendum esse definitum est. Sicque factum est. Abiit autem Catalaunum, assumpto secum Elboldone monacho quodam Cisterciensi. Intravit ergo praedicti episcopi domum juvenis exesi corporis et moribundi, habitu quoque despicabilis, subsequente monacho seniore, et magnitudine et robore corporis eleganti, aliis ridentibus, aliis irridentibus, aliis rem, sicut erat, interpretando venerantibus. Cum autem quaereretur quis eorum esset abbas, Episcopus primus oculos in eum apertos habens, agnovit servum Dei, et suscepit eum sicut servus Dei. Cum enim primo in privato colloquio omni melius locutione prudentiam juvenis magis magisque proderet verecundia loquendi, intellexit vir sapiens divinam visitationem in adventu hospitis sui. Nec defuit hospitalitatis pia instantia, donec usque ad familiarem fiduciam et libertatem loquendi producto colloquio ad alterutrum, jam melius eum commendaret conscientia sua quam verba. Quid multa? Ex illa die et ex illa hora facti sunt cor unum et anima una in Domino, in tantum ut saepe alter alterum hospitem deinceps haberet, et propria esset domus Episcopi Clara-Vallis; Clarae-Vallensium vero efficeretur non sola domus Episcopi, sed et per ipsum tota civitas Catalaunensis. Quinetiam et Remensis provincia, et Gallia tota per eum in devotionem excitata est ad reverentiam Viri Dei. Ab illo siquidem tanto episcopo caeteri didicerunt suscipere eum, et revereri tanquam angelum Dei, ita ut hujus temporis praesensisse in eo gratiam videatur homo tantae auctoritatis, sic affectus erga ignotum monachum, et monachum tantae humilitatis.

32. Modico vero post tempore transacto, cum eousque infirmitas Abbatis ingravesceret, ut jam nonnisi mors ejus, aut omni morte gravior vita speraretur, ab Episcopo visitatus est. Cumque viso eo Episcopus se non solum vitae ejus, sed et sanitatis spem habere diceret, si consilio ejus acquiescens, secundum infirmitatis suae modum aliquam corpori suo curam pateretur impendi, ille vero a rigore vel usu consuetudinis suae minus facile flecti posset, profectus Episcopus ad capitulum Cisterciense, ibi coram pauculis abbatibus qui convenerant, pontificali humilitate et sacerdotali charitate, toto corpore in terram prostratus, petiit et obtinuit ut tantum anno uno in obedientiam sibi traderetur. Quid enim tantae humilitati in tanta posset auctoritate negari? Reversus itaque Claram-Vallem, extra claustra et terminos monasterii domunculam unam ei fieri praecepit: ordinans et mandans in cibo vel potu, sive in aliquo ejusmodi circa eum nullam ibi teneri Ordinis districtionem; nullam de tota cura domus ad eum referri sollicitudinem, sed sini eum vivere secundum modum ab eo praestitutum.

33. Eodem tempore et ego Claram-Vallem, ipsumque frequentare coepi: quem cum ibi cum quodam abbate altero visitarem, inveni eum in suo illo tugurio, quale leprosis in compitis publicis fieri solet. Inveni autem ex praecepto, ut dictum est, Episcopi et Abbatum feriatum ab omni sollicitudine domus, tam interiori quam exteriori, vacantem Deo et sibi, et quasi in deliciis paradisi exsultantem. Ingressusque regium illud cubiculum, cum considerarem habitationem et habitatorem, tantam mihi, Deum testor, domus ipsa incutiebat reverentiam sui, ac si ingrederer ad altare Dei. Tantaque affectus sum suavitate circa hominem illum, tantoque desiderio in paupertate illa et simplicitate cohabitandi ei, ut si optio illa die mihi data fuisset, nil tam optassem quam ibi cum eo semper manere ad serviendum ei. Cumque et ipse vicissim nos cum gaudio suscepisset, et quaereremus quid ageret, quomodo ibi viveret, modo illo suo generoso arridens nobis: «Optime,» inquit «Ego cui hactenus homines rationabiles obediebant, justo Dei judicio irrationali cuidam bestiae datus sum ad obediendum.» Dicebat autem de quodam homine rusticano et vano, nihil prorsus sciente, ipsumque ab infirmitate qua laborabat, curaturum se jactitante, cui ad obediendum ab Episcopo et Abbatibus et fratribus suis traditus erat. Ibique cum eo manducantes, cum arbitraremur hominem tam infirmum, tantaeque providentiae commissum, sicut oportebat, procurandum, et videremus ei, agente medico illo suo, offerri cibos quos sanus quis vix prae angustia famis attingeret, videbamus et tabescebamus, vix regulari silentio nos cohibente quin in illum quasi sacrilegum et homicidam ira et contumeliis insurgeremus. Ipse autem in quem haec fiebant, indifferenter cuncta sumens, aeque omnia approbabat: sicut qui sensu ipso corrupto, et pene emortuo sapore, vix aliquid discernebat. Nam et sanguinem crudum per errorem sibi oblatum pro butyro multis diebus noscitur comedisse; oleum bibisse tanquam aquam, et multa talia contingebant ei. Solam quippe aquam sibi sapere dicebat, eo quod dum sumeret, fauces et guttur ei refrigerabat.

34. Sic ergo tunc eum inveni, et sic habitabat in illa solitudine sua vir ille Dei. Sed non erat solus, cum quo erat Deus, et custodia et consolatio sanctorum Angelorum: quod etiam manifestis indiciis demonstratum est. Nocte enim quadam solito attentius orando effuderat super se animam suam, cum tenuiter soporatus voces audivit tanquam transeuntis multitudinis copiosae. Evigilans autem et easdem voces plenius audiens, cellam quoque in qua jacebat egreditur, et prosequitur abeuntes. Haud procul aberat locus densis adhuc spinarum vepriumque frutetis abundans, sed nunc longe mutatus ab illo. Super hunc aliquandiu stabant velut alternantes chori hinc inde dispositi, et Vir sanctus audiebat, et delectabatur. Cujus tamen mysterium visionis non prius agnovit quam, translatis post aliquot annos aedificiis monasterii, eodem loco positum oratorium cerneret, ubi voces illas audisset. Mansi autem indignus ego cum eo paucis diebus, quocunque oculos vertebam, mirans, quasi coelos me videre novos, et terram novam, et antiquorum Aegyptiorum monachorum patrum nostrorum antiquas semitas, et in eis nostri temporis hominum recentia vestigia.

35. Erat enim tunc temporis videre Clarae-Vallis aurea saecula, cum viri virtutis, olim divites in saeculo et honorati, tunc in paupertate Christi gloriantes, Ecclesiam Dei plantarent in sanguine suo, in labore et aerumna, in fame et siti, in frigore et nuditate, in persecutionibus, et contumeliis, et angustiis multis; praeparantes Clarae-Valli eam quam hodie habet sufficientiam et pacem. Neque enim se tam sibi quam Christo et fratribus inibi Deo servituris vivere aestimantes, pro nihilo habebant quidquid sibi deesset: dum relinquerent post se quod illis sufficeret et ad subsidium necessitatis, et ad aliquam conscientiam voluntariae pro Christo paupertatis. Primaque facie ab introeuntibus Claram-Vallem per descensum montis. Deus in domibus ejus cognoscebatur, cum in simplicitate et humilitate aedificiorum simplicitatem et humilitatem inhabitantium pauperum Christi vallis muta loqueretur. Denique in valle illa plena hominum, in qua nemini otiosum esse licebat, omnibus laborantibus, et singulis circa injuncta occupatis, media die mediae noctis silentium a supervenientibus inveniebatur, praeter laborum sonitus, vel si fratres in laudibus Dei occuparentur. Porro silentii ipsius ordo et fama tantam etiam apud saeculares homines supervenientes sui faciebat reverentiam, ut et ipsi, non dicam prava vel otiosa, sed aliquid etiam quod ad rem non attineret, ibi loqui vererentur. Loci vero ipsius solitudo inter opaca silvarum, et vicinorum hinc inde montium angustias, in quo servi Dei latebant, speluncam illam sancti Benedicti patris nostri quodammodo repraesentabat, in qua aliquando a pastoribus inventus est: ut cujus imitabantur vitam, habitationem ejus ac solitudinis formam aliquam habere viderentur. Omnes quippe etiam in multitudine solitarii ibi erant. Vallem namque illam plenam hominibus, ordinis ratione charitas ordinata singulis solitariam faciebat; quia sicut unus homo inordinatus, etiam cum solus est, ipse sibi turba est; sic ibi unitate spiritus, et regularis lege silentii, in multitudine hominum ordinata, solitudinem cordis sui singulis ordo ipse defendebat.

36. Domibus vero et habitaculis simplicibus victus inhabitantium persimilis erat. Panis non tam furfureus quam terreus videbatur, duris fratrum laboribus vix de terra deserti illius sterili productus: caetera quoque cibaria quaeque vix erant aliquid saporis habentia, praeter quam quod fames seu amor Dei faciebat. Sed et ipsum novitii fervoris simplicitas sibi tollebat, cum, quasi venenum arbitrantes quidquid comedentem utcunque delectaret, recusarent dona Dei propter gratiam quam in eis sentiebant. Cum enim circa omne genus carnalis tolerantiae, cum adjutorio gratiae Dei, studium spiritualis Patris hoc in eis effecisset ut plurima, quae homini in carne constituto impossibilia prius videbantur, jam non solum constanter peragerent et sine murmuratione, sed etiam cum ingenti delectatione: ipsa delectatio aliam in eis pepererat murmurationem, eo periculosiorem, quo eam aestimabant quasi remotiorem a carne, spiritui propinquiorem. Persuasum quippe habentes, et quasi cum testimonio conscientiae suae memoriae fideliter commendatum, inimicam esse animae omnem delectationem carnis, quidquid carnem cum qualibet delectatione nutrire videretur, fugiendum arbitrabantur. Quasi enim per aliam viam reduci se putabant in regionem suam, cum prae dulcedine amoris interioris, amara aeque ac dulcia delectabiliter edendo, delectabilius vivere sibi viderentur in eremo quam prius vixissent in saeculo.

37. Cumque in hoc suspectam aliquatenus haberent spiritualis Patris quotidianam correptionem, quasi carni eorum plus quam spiritui deferentem, aliquando ad judicium praedicti Catalaunensis episcopi, qui tunc forte aderat, res delata est. Super quo vir ille potens in verbo, sermonem ad eos aggressus ad eum finem perduxit, ut omnem hominem, quicunque dona Dei recusaverit propter gratiam Dei, inimicum esse gratiae Dei, et Spiritui sancto resistere pronuntiaret. Adducta siquidem historia de Eliseo propheta, et filiis Prophetarum cum eo in desertis locis vitam eremiticam ducentibus, quomodo, cum aliquando ad horam refectionis ventum esset, amaritudo quaedam mortis in olla decoctionis eorum inventa, per virtutem Dei et ministerium prophetae, per infusionem farinulae dulcorata est: «Olla,» inquit, «illa prophetica, olla vestra est, nil in se nisi amaritudinem habens: farina vero amaritudinem in dulcedinem convertens, gratia Dei operans est in vobis. Sumite ergo securi, et cum gratiarum actione, quod cum naturaliter minus aptum fuerit usibus humanis, ad hoc per gratiam Dei vestris est usibus aptatum, ut utamini et comedatis. In quo si inobedientes et increduli permanetis, resistitis Spiritui sancto, et gratiae ejus ingrati estis».

VIII
De magna vitae eius severitate, et indefesso inter continua fractae valetudinis incommoda laborandi studio

38. Haec ergo fuit in tempore illo sub abbate Bernardo et magisterio ejus in clarissima et charissima valle illa spiritualium schola studiorum: hic fervor regularis disciplinae, omnia eo faciente et ordinante, et tabernaculum Deo in terris aedificante secundum exemplar quod ei in monte ostensum est, cum in solitudine Cisterciensi cum Deo in nube habitaret. Et utinam post rudimenta primae conversationis, postquam didicit aliquatenus et consuevit homo cum hominibus esse, et intelligere super egenum et pauperem, compatiendo infirmitatibus hominum; utinam se circa semetipsum talem exhibuiset qualem erga caeteros, tam benignum, tam discretum, tam sollicitum! Sed continuo, cum ab annuae illius obedientiae vinculo solutus, et sui juris effectus est, velut arcus distentus ad pristinum rigorem, et sicut torrens detentus et dimissus, ad prioris cursus consuetudinem reversus est, quasi repetens a semetipso poenas diutinae illius quietis, et damna laboris intermissi. Videres hominem imbecillem et languidum conari et aggredi quaecunque vellet, minus considerare quid posset; sollicitum pro omnibus, circa seipsum negligentem; omnibus in omnibus aliis obedientissimum, sed de seipso vix aliquando seu charitati, seu potestati obedientem. Semper enim priora sua nulla reputans, majora moliebatur ad non parcendum corpori, ad studiis spiritualibus robur addendum, corpus suum variis infirmitatibus per se attenuatum, jejuniis insuper et vigiliis sine intermissione atterendo.

39. Orabat stans die noctuque, donec genua ejus infirmata a jejunio, et pedes ejus a labore inflati, corpus sustinere non possent. Multo tempore, et quandiu occultum esse potuit, cilicio ad carnem usus est: ubi vero sciri advertit, continuo illud abjiciens, ad communia se convertit. Cibus ejus cum pane lac, vel aqua decoctionis leguminum, vel pultes, quales infantibus fieri solent. Caetera vel ejus infirmitas non recipiebat, vel parcimoniae studio ipse recusabat. Vino si quando utebatur, raro et nimis modico, cum magis aquam et infirmitati suae et appetitui competere testaretur. Sic autem affectus et confectus, a communi fratrum labore, seu diurno seu nocturno, vix se aliquando patiebatur esse excusatum, seu ab occupationibus et laboribus ministerii sui. Videbant eum et conversationem ejus homines medici, et mirabantur, tantamque vim eum in seipso causabantur inferre naturae, ac si agnus ad aratrum alligatus arare cogeretur. Nam cum crebra illa ex corruptione stomachi per os ejus indigestae cruditatis eruptio aliis inciperet esse molestior, maxime autem in choro psallentium, non tamen illico collectas fratrum deseruit; sed juxta locum stationis suae procurato ac effosso in terra receptaculo, doloris illius sic aliquandiu, prout potuit, necessitatem illam transegit. At ubi ne hoc quidem permisit intolerantia rei, tunc demum collectas deserere, et seorsum secum habitare compulsus est, nisi quantum sive collocutionis, sive consolationis gratia, sive disciplinae claustralis necessitate, conventui eum fratrum aliquando oportebat interesse.

40. Et haec fuit tristis illa necessitas, qua primo sancta illa fraternitas sanctae illius paternitatis jugi consortio carere posse coacta est. In quo dolemus quidem et plangimus infirmitatis ejus tristem effectum; sed sancti desiderii et spiritualis fervoris affectum veneramur. Quanquam nec infirmitatis ejus effectus usquequaque plangendus sit et dolendus. Quid enim, si voluit sapientia Dei per infirma potius hominis illius tot tantaque confundere fortia mundi hujus? Quid vero aliquando pro qualibet infirmitate ejus remansit infectum, quod per eum secundum datam sibi gratiam fieri oporteret? Quis enim nostra aetate, quantumvis robusti corporis, et accuratae valetudinis, tanta aliquando fecit, quanta iste fecit, et facit moribundus et languidus, ad honorem Dei, et sanctae Ecclesiae utilitatem? Quantum postea numerum hominum verbo et exemplo traxit de saeculo non solum ad conversionem, sed ad perfectionem? Quantas ex eis per totum Christianum orbem constituit domos seu civitates refugii, ut quicunque peccaverint ad mortem, et aeternae mortis rei judicati fuerint, reminiscantur et convertantur ad Dominum, et confugiant ad eas, et salventur in eis? Quae schismata Ecclesiae non sedavit? quas non confudit haereses? quam pacem inter dissidentes ecclesias et populos non restituit? Et haec quidem communia sunt. Caeterum quae bona innumeris hominibus singillatim praestitit pro causa, pro persona, pro loco, pro tempore, quis enumeret?

41. Porro si nimietas in eo reprehenditur sancti fervoris, habet certe apud pias mentes excessus iste reverentiam suam; quia quicunque spiritu Dei aguntur, multum verentur in servo Dei reprehendere nimium istam nimietatem. Habet et facilem apud homines excusationem, cum vix audeat quisquam eum condemnare, quem Deus justificat, tam multa, tam sublimia cum eo et per eum operando. Felix cui solum reputatur ad culpam, quod caeteri praesumere sibi solent ad gloriam. Fuerit autem bono juveni suspecta juventus sua; beatus quippe qui semper est pavidus: fuerit ei studium tantam virtutum plenitudinem quam habebat ex gratia, aliqua etiam laboris sui conscientia cumulare; sed et vita ejus, quae omnibus proponebatur imitanda, frugalis continentiae exemplo carere non debuit. In quo servus Dei, etsi nimietate forsitan excessit, piis certe mentibus non de nimietate, sed de fervore exemplum reliquit. Quid autem eum nitimur excusare, in quo ipse qui veretur omnia opera sua, non confunditur usque hodie se accusare, sacrilegii arguens semetipsum, quod servitio Dei et fratrum abstulerit corpus suum, dum indiscreto fervore imbecille illud reddiderit, ac pene inutile? Sed convaluit de infirmitate, et infirmus fortior et potens factus est. Virtus namque Dei vehementius in infirmitate ejus refulgens, extunc usque hodie digniorem quamdam apud homines ei efficit reverentiam, et in revenrentia auctoritatem, et in auctoritate obedientiam.

42. Iam tunc enim ad opus praedicationis divinitus aptabatur, ad quod, ut supra dictum est, ex utero matris suae cum testimonio divinae revelationis olim fuerat praesignatus. Nec tunc tantummodo, sed omni tempore conversionis, et subjectionis, et praelationis suae, ipso ordinante quo et agente, congruo ordine ad hoc instituebatur; et ignorans quid de se fieret, non solum monastico, sed et omni ecclesiastico ordini in hoc praeparabatur. Et primum quidem circa resuscitandum in monastico Ordine antiquae religionis fervorem, primitias juventutis suae dedicavit, exemplo et verbo in conventu fratrum intra septa monasterii ad hoc omni studio vacans. Postmodum autem, cum ad alium vitae et conversationis ordinem infirmitate corporis cogeretur, et, sicut dictum est, necessitas infirmitatis, et ordo necessitatis a communi eum conversatione conventus plus solito sequestraret, haec prima coepit esse occasio ut, quasi hominibus de saeculo expositus, quorum jam ad eum multitudo magna confluebat, ipse etiam praesentiam suam liberius eis ac liberalius commodans, verbum vitae praedicaret. Cumque et longius aliquando a monasterio pro causis Ecclesiae communibus obedientia traheretur, et quocunque veniret, undecunque locuturus, de Deo silere non posset, et agere quae Dei sunt non cessaret, sic in brevi apud homines innotuit, ut Ecclesia Dei tam utili membro in corpore suo reperto uti ad quodcunque oportebat non dissimularet. Sed et licet a primo flore ineuntis aetatis, fructibus Spiritus semper abundaverit, ab hoc tamen tempore copiosius ei addita est, sicut Apostolus dicit, manifestatio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7); sermo scilicet fecundior sapientiae ac scientiae cum gratia prophetiae, operationes virtutum, et diversarum opitulationes sanitatum. Quorum quaedam quae certa narratione didici, qua fide a fidelibus mihi viris assignata sunt, eadem et ipse legentibus resigno.

IX
De miraculis per eum patratis, et periculo arrogantiae in eo mire per propinquos represso

43. Primum ergo signum hoc fuit, quod in manu servi sui mundo celebre Christus effecit. Cum aliquantos jam in Clara-Valle explesset annos, contigit virum nobilem, et ipsius quoque secundum carnem propinquum, Josbertum de Firmitate, quod est oppidum proximum monasterio, graviter infirmari: qui, subito praeoccupatus, amisit penitus intellectum pariter et loquelam. Unde et filius ejus Josbertus junior, et omnes simul amici, eo magis affligebantur dolore, quod sine Confessione et Viatico vir magnificus et magnifice honoratus obiret. Cucurrit nuntius ad Abbatem; neque enim tunc in monasterio erat. Venit, et invenit eum jam triduo sic jacentem. Compassus autem homini, sed et motus lacrymis filii, simul et lugentium caeterorum, confisus est de misericordia Dei, et sermonem magnificum protulit, dicens eis: «Notum vobis est, quod in pluribus homo iste gravavit ecclesias, oppressit pauperes, offendit Deum. Si mihi creditis, ut ecclesiis restituantur ablata, et usurpatae in gravamen pauperum consuetudines dimittantur, loquetur adhuc, et suorum confessionem faciet delictorum, divina quoque suscipiet sacramenta devotus,» Mirantur omnes, laetatur filius, familia omnis exsultat: quidquid praecipit Homo Dei firmiter ei promittitur, et impletur. Caeterum frater ejus Gerardus, et Galdricus avunculus, non parum territi et turbati, secretius eum super tali promissione conveniunt, durius arguunt, acrius invehuntur. Quibus breviter simpliciterque respondens: «Facile», inquit, «facere potest Deus, quod difficile credere vos potestis». Itaque post secretam orationem, ad oblationem sacrificii immortalis accedit. Quo offerente nuntius supervenit, qui indicaret praefatum Josbertum, libere jam loquentem, rogare obnixius ut Vir Dei festinaret ad eum. Cui etiam post oblatum Sacrificium venienti cum lacrymis et gemitu peccata confessus, divina Sacramenta suscepit: et duobus post haec aut tribus diebus vivens et loquens, ea maxime quae praeceperat Abbas sanctus, constituit sine ulla retractatione servari. Sed et disposuit domui suae, et eleemosynas dedit: et sic demum Christiano more in bona spe misericordiae Dei animam exhalavit.

44. Revertebatur aliquando Pater sanctus a pratis, et obviam habuit mulierem parvulum filium in brachiis deportantem, quem de longe attulerat ad eum, ab utero matris habentem manum aridam, et brachium tortum. Motus autem lacrymis matris et precibus, jussit puerum deponi; factaque oratione continuo signans puerum, et brachium et manum ejus, dixit mulieri ut vocaret filium suum. Vocavit illa infantem, et ille accurrit, et utroque brachio amplexatus matrem suam, sanus factus est ex ea hora.

45. Erant autem hujus beati viri fratres et filii spirituales mirantes super his quae audiebant et videbant de eo. Nec tamen more carnalium in gloriam elevabantur humanam, sed juvenili ejus aetati, et novae adhuc conversationi, spirituali sollicitudine metuebant. In quo nimirum zelo Galdricus avunculus ejus, et Guido primogenitus fratrum, caeteros anteibant: ut ipsos tanquam geminos quosdam stimulos carnis suae, ne gratiarum mangnitudo eum extolleret, accepisse divinitus videretur. Neque enim parcebant, verbis durioribus exagitantes teneram verecundiam ejus, calumniantes etiam bene gesta, signa omnia annihilantes, et hominem mansuetissimum, nihilque contradicentem, frequenter usque ad lacrymas improperiis et opprobriis affligentes. Narrare solet venerabilis episcopus Lingonensis Godefridus, sancti Viri et propinquus sanguine, et conversione socius, et extunc per omnia individuus comes, primo miraculo quod per manus ejus fieri vidit, praedictum germanum ejus adfuisse Guidonem. Erat enim eis transitus per Castrum-Nantonis in territorio Senonum, et juvenis quidam, cujus pedem fistula occupaverat, praedicti Patris tactum et benedictionem cum multa supplicatione petebat. Signatus autem statim convaluit, et post paucissimos dies regressi per idem oppidum, sanum eum atque incolumem invenerunt. Caeterum saepe dictus beati Viri frater ne ipso quidem poterat compesci miraculo, quominus increparet eum, et praesumptionis argueret, quod acquieverit tangere hominem: tanta siquidem charitate pro eo sollicitus erat.

X
De aliis sanitatum beneficiis erga diversos praestitis

46. Circa idem tempus accidit ut avunculus ejus Galdricus, qui et ipse zelo simili ejus mansuetudinem, sicut praediximus, duris increpationibus obruebat, gravissimis febribus laboraret. Demum ingravescente morbo, ipsa doloris magnitudine superatus, Abbatem humili obsecratione compellat ut sui misereatur, et opem sibi ferat quam caeteris consuevit. At ille, cujus spiritus super mel dulcis, primum leniter breviterque commemorans crebras super hujusmodi objurgationes ipsius, et opponens ei, ne forte haec diceret tentans eum, persistenti tandem manum imponit, et febrem abscedere jubet. Nec mora, ad imperium ejus reliquit eum febris, expertum in semetipso quod in caeteris arguebat. Idem quoque Galdricus cum in Clara-Valle aliquantos jam perageret annos, fervens spiritu, et totius boni aemulator, ex hac luce migravit: qui ante unam fere horam mortis turbatus ad momentum, et toto corpore terribiliter motus infremuit; sed ad pristinam serenitatem reversus, vultu deinceps placidissimo exspiravit. Noluit autem Dominus sollicitum Abbatis animum hujus rei cognitione fraudari. Siquidem post aliquot dies idem Galdricus apparens ei in visu noctis, cum omnia erga se prospera esse sciscitanti reponderet, et in magna  sese gratularetur felicitate locatum, demum interrogatus est, quidnam sibi voluerit tam acerba illa in morte, tamque repentina commotio. Dicebat autem quod ea hora duo spiritus nequam velut in puteum horrendae profunditatis eum praecipitare parassent: unde territus ita contremuit, sed beato Petro accurrente ereptus, nihil sensit deinceps laesionis.

47. Longum esset cuncta narrare quae super his qui ex hac vita discesserant, et eorum felicitate seu etiam necessitate, divina ei gratia revelare ab ipsis initiis consuevit. Unum tamen dixerim, quod ob fratrum commonitionem aliquoties etiam ipse commemorat. Frater quidam bonae intentionis, sed durioris erga caeteros fratres conversationis, et minus compatiens quam deberet, in monasterio defunctus est. Post paucos autem dies Viro Dei apparuit vultu lugubri, et habitu miserabili, significans non ad votum sibi cuncta succedere. Interrogatus autem quid sibi esset, quatuor lacertis sese traditum querebatur. Ad quod verbum continuo impulsus est, quasi praecipitanter expulsus a facie Viri Dei, qui gravius ingemiscens, post tergum ejus clamavit: «Praecipio tibi, in nomine Domini, ut qualiter tecum agatur, in proximo mihi iterum innotescas.» Et conversus ad orationem pro eo, et oblationem hostiae salutaris, aliquos etiam fratrum, quorum ampliorem noverat sanctitatem, eidem similiter subvenire monebat. Nec vero destitit, donec post paucos dies, sicut praeceperat, per aliam revelationem cognita ejus liberatione, meruit consolari.

48. Sequenti die Dominica, de manu ejus Sacramenta suscipiens, perfectam adeptus est sospitatem, ut nihil unquam deinceps tale pateretur.

49. Circa hoc tempus in regno Galliae et finitimis regionibus fames invaluit: servorum autem suorum horrea Domini benedictio cumulavit. Siquidem usque ad annum illum nunquam eis laboris sui annona suffecerat. Sed et tunc quoque post messem collectam, diligenter omnibus supputatis, vix usque ad Pascha sibi eam posse sufficere aestimabant. Cum autem emere vellent, sumptus non invenerunt, quod longe carius solito venderetur. Itaque ipso tempore quadragesimali, pauperum ad eos maxima multitudo confluxit; quibus erogantes fideliter quod habebant, Domino benedicente, ex modica illa annona usque ad messem ipsi pariter, et qui superveniebant pauperes, alacriter sustentabantur. Virum pauperem non longe a monasterio habitantem uxor adultera maleficiis cruciabat. Sicut enim ei in ira et furore fuerat comminata, egerat per malignas incantationes, ut miser homo consumptis carnibus nec posset mori, nec vivere sineretur. Saepius denique et vocis usum, et sensum omnem corporis amittebat; iterumque redibat non ad vitam, sed ad mortem prolixiorem crudeliter revocatus. Adducitur tandem homo ad Virum Dei in monasterio demorantem, et ei tragoedia miserabilis explicatur: qui vehementer indignans, antiqui hostis malitiam tantum sibi in Christianum hominem usurpasse, vocans duos e fratribus, ante sanctum altare hominem deportari, ibique superposito capiti ejus vasculo Eucharistiam continente, in ipsius Sacramenti virtute, a laesione Christiani jubet daemonem prohiberi. Factum est ut praecepit; et miserum hominem, post tantos cruciatus, fides perfecta perfectae reddidit sanitati.

XI
De miraculo epistolae in imbre scriptae, nec madefactae, et aliis quibusdam stupendis

50. Frater Robertus, ejusdem sancti Viri monachus et secundum carnem propinquus, in adolescentia sua quorumdam persuasione deceptus, Cluniacum sese contulerat. Venerabilis autem Pater posteaquam aliquandiu dissimulavit, eumdem fratrem statuit per epistolam revocare. Quo dictante, venerabilis Guillelmus, Rievallis postea monasterii primus abbas, in membrana scribens eamdem excipiebat epistolam. Erant autem ambo pariter sub dio sedentes: ad dictandum quippe secretius septa monasterii egressi fuerant. Subito autem inopinatus imber erupit: et is qui scribebat (sicut ipso referente didicimus) chartam reponere voluit. Ad quem Pater sanctus: «Opus», inquit, «Dei est; scribe, ne timeas». Scripsit ergo epistolam in medio imbre sine imbre. Cum enim undique plueret, chartam expositam virtus operuit charitatis, et quae dictabat epistolam, schedulam quoque pariter conservabat. Et haec quidem epistola ob tam grande miraculum, in codice epistolarum ejus a fratribus non immerito prima est ordinata.

51. Agebatur solemnitas quaedam praecipua, et frater aliquis, quem pro secreta culpa ab altaris sacri communione suspenderat, notari timens, et ruborem non sustinens, ad manum ejus cum caeteris nimium praesumptuosus accessit. Intuitus autem eum, quoniam causa latens erat, repellere hominem noluit, sed intimo corde orabat Deum ut de tanta praesumptione melius aliquid ordinaret. Itaque sumens homo Eucharistiam non poterat ad interiora trajicere, et diu multumque conatus, cum nullo modo praevaleret, anxius et tremebundus clausam ore servabat. Expleta denique hora orationis sexta, Patrem sanctum traxit in partem: cujus pedibus advolutus, cum multis ei lacrymis quod patiebatur aperuit, et aperto ore ipsam quoque Eucharistiam ostendebat. Increpans autem eum, confitentem absolvit, et ex eo sine difficultate recepit dominica Sacramenta.

52. In minimis etiam rebus magna per eum novimus contigisse. Venerat aliquando Fusniacum, quae est abbatia una de primis quam ipse aedificavit, in Laudunensi territorio sita. Cumque novi ibidem oratorii dedicatio pararetur, ita illud occupaverat muscarum incredibilis multitudo, ut earum sonitus improbusque discursus gravem nimis introeuntibus molestiam generaret. Nullo igitur occurrente remedio, dixit sanctus: «Excommunico eas;» et mane omnes pariter mortuas invenerunt. Cumque pavimentum omne operuissent, palis ejicientes eas, ita demum basilicam mundaverunt. Hoc autem tam notum et tam celebre fuit, ut inter vicinos quoque, quorum ad dedicationem maxima multitudo convenit, muscarum Fusniacarum maledictio in parabolam verteretur.

53. In eo quoque monasterio, cui Charus-Locus nomen est, puerum quemdam, qui incessanter flebat et ejulabat, Vir sanctus osculo sanavit. Cum enim, per multos dies sine intermissione plorans, nullam reciperet consolationem, quod genus morbi medici non ignorant, miserabiliter deficiens tabescebat. Quem seorsum alloquens Pater sanctus monebat ut suorum confessionem faceret delictorum. Facta autem confessione, subito vultum serenans, petiit a beato Patre sibi osculum dari. Acceptoque osculo pacis ex ore Sancti, in omni protinus pace quievit; et, lacrymarum fonte siccato, laetus et incolumis est regressus ad propria.

54. Exeunti aliquando Abbati post fratres reliquos ad laborem, filium claudum ei pater obtulit, supplicans ut ei manum imponere dignaretur. Excusabat autem se Vir Dei, dicens non se esse illius meriti, a quo talia deberent beneficia postulari; claudis reddere gressum apostolicae esse, non suae virtutis. Victus tamen patris instantia, signavit puerum, ac dimisit. Qui ex ea hora convaluit, et intra paucos dies ab eodem iterum patre cum multa gratiarum actione reductus incolumis oblatus est Viro Dei.

55. Divertit aliquando nobilium cohors militum ad Claram-Vallem, ut viderent locum, ac sanctum ejus Abbatem. Prope autem erat sacrum Quadragesimae tempus: et illi omnes fere juvenes dediti militiae saeculari, circumibant quaerentes exsecrabiles illas nundinas, quas vulgo tornetas vocant. Coepit itaque ab eis petere, paucos illos qui ante Quadragesimam supererant dies, ne armis interim uterentur. Quibus obstinato animo ejus acquiescere monitis renuentibus: «Confido», ait, «in Domino, quod ipse mihi dabit inducias quas negastis». Et accersito fratre, jubet eis cerevisiam propinari, benedicens eam, et dicens ut potionem biberent animarum. Biberunt ergo pariter, quidam tamen inviti prae amore saeculi, metuentes eum quem postea sunt experti divinae virtutis effectum. Ut enim egressi sunt monasterii fores, mutuis sese coeperunt inflammare sermonibus, quia cor eorum ardens erat in eis. Inspirante igitur Deo, et currente velociter verbo ejus, eadem hora reversi, et conversi a viis suis, spirituali militiae dextras dederunt. Quorum quidam adhuc militant Deo, quidam autem cum eo jam regnant, carnis vinculis absoluti.

56. Quid autem mirum quod devotis hunc hominem colit obsequiis major aetas, in cujus devotionem divina virtus ipsam quoque infantiam excitat expertem adhuc rationis, et devotionis ignaram? Norunt multi illustrem juvenem Waltherum de Monte-Mirabili, cujus patruus frater Waltherus, inter eos quos praediximus milites, sacram in Clara-Valle militiam est professus. Hunc ergo Waltherum juniorem, cum adhuc infantulus esset, et necdum ab ortu suo mensem tertium explevisset, mater sua benedicendum obtulit Viro Dei, gratulabunda et exsultans quod in domo sua hospitem mereretur habere tam sanctum virum. Cumque Vir Dei, sicut semper et in omni loco facere consueverat, de salute et aedificatione animarum ad circumpositos loqueretur, praedicti mater infantis tenens eum in gremio, sedebat secus pedes ipsius. Accidit autem ut inter loquendum aliquando manum protenderet, et apprehendere eam conabatur infantulus. Advertitur tandem conatus parvuli, cum saepius id fecisset; et mirantibus universis datur ei facultas ut manum possit apprehendere quam optavit. Tum vero mira admodum reverentia alteram manum suam supponens, altera tenens eam, tulit ad os suum, et osculatus est eam. Neque id semel tantum, sed toties faciebat, quoties beatam manum tenere permissus est.

XII
De altercatione Bernardi cum diabolo. De sanitate per beatam Virginem ipsi reddita. Item de abbate Guillelmo ab eo sanato

57. Infirmabatur aliquando Homo Dei, et velut rivulus quidam phlegmatis incessanter ab ejus ore fluebat. Unde exhausto corpore usquequaque deficiens, paulo minus ad extrema devenit. Convenerunt itaque filii et amici ejus velut ad exsequias tanti Patris: et ego ipse inter caeteros adfui, quod me quoque ejus dignatio in amicorum numero reputaret. Cumque extremum jam trahere spiritum videretur, in excessu mentis suae ante tribunal Domini sibi visus est praesentari. Adfuit autem et Satan ex adverso improbis eum accusationibus pulsans. Ubi vero ille omnia fuerat prosecutus, et Viro Dei esset pro sua parte dicendum, nil territus aut turbatus, ait: «Fateor, non sum dignus ego, nec propriis possum meritis regnum obtinere coelorum. Caeterum duplici jure illud obtinens Dominus meus, haereditate scilicet Patris, et merito passionis, altero ipse contentus, alterum mihi donat, ex cujus dono jure illud mihi vindicans, non confundor.» In hoc verbo confusus inimicus, conventus ille solutus, et Homo Dei in se reversus est. Cumque ex hoc magis dissolutionem sui corporis imminere speraret, visio altera longe dissimilis est secuta.

58. Siquidem velut in littore quodam positus videbatur sibi navem quae se transveheret exspectare: cumque applicuisset navis ad littus, festinabat ingredi, et illa cedens impingebat in aquam. Usque tertio ita faciens, tandem relicto eo navis ibat, et non revertebatur. Intellexit autem protinus necdum tempus suae migrationis adesse. Adhuc tamen crescebat dolor, eo utique magis molestus, quominus jam eum spes imminentis exitus solabatur. Contigit autem advesperascente jam die, ut caeteris fratribus, juxta consuetudinem accedentibus ad lectionem collationum, solus Abbas cum duobus fratribus sibi assistentibus remaneret in diversorio in quo jacebat. Cumque vehementius affligeretur, et supra vires dolor excresceret, advocans alterum e duobus, jubet citius oratum ire. Excusantem denique et dicentem, «Non sum ego talis orator;» obedientiae auctoritate compellit. Itum est, et oratum ad altaria, quae in eadem basilica erant tria. Primum, in honore beatae Dei Geninitricis: duo circumposita, in honore beati Laurentii martyris, et beati Benedicti abbatis. Eadem igitur hora adfuit Viro Dei praedicta beata Virgo, duobus illis stipata ministris, beato scilicet Laurentio, et beato Benedicto. Aderant autem in ea serenitate et suavitate quae eos decebat, et tam manifeste, ut ex ipso introitu cellulae, personas quoque discerneret singulorum. Imponentesque ei manus, et loca doloris attactu piissimo lenientes, omnem protinus aegritudinem depulerunt. Siccatus est enim illico phlegmatis rivus, et dolor omnis abscessit.

59. Cum autem et ego aegrotarem aliquando in domo nostra, et jam me nimium fatigasset et attrivisset in longum nimium se protendens aegritudo, audiens hoc misit ad me fratrem suum, virum bonae memoriae Gerardum, mandans me venire ad Claram-Vallem, spondens me ibi cito aut curandum, aut moriturum. Ego vero quasi divinitus accepta vel oblata facultate, seu apud eum moriendi, seu aliquandiu cum eo vivendi (quorum quid maluerim tunc, ignoro), profectus statim sum illuc, quamvis cum nimio labore ac dolore. Ubi factum est mihi quod promissum fuerat, et, fateor, sicut volui. Reddita quippe mihi sanitas est a magna et periculosa infirmitate; sed paulatim vires corporis redierunt. Deus bone, quid mihi boni contulit illa infirmitas, feriae illae, vacatio illa? Ex parte id quod volebam! Nam et cooperabatur necessitati meae toto illo tempore infirmitatis meae apud eum infirmitas ejus, qua et ipse tunc temporis detinebatur. Infirmi ergo ambo, tota die de spirituali physica animae conferebamus, de medicamentis virtutum contra languores vitiorum. Itaque tunc disseruit mihi de Cantico canticorum, quantum tempus illud infirmitatis meae permisit, moraliter tantum, intermissis mysteriis Scripturae illius, quia sic volebam, et sic petieram ab eo. Singulisque diebus quaecunque super hoc audiebam, ne mihi effugerent, scripto alligabam, in quantum mihi Deus donabat, et memoria me juvabat. In quo cum benigne et sine invidia exponeret mihi, et communicaret sententias intelligentiae et sensus experientiae suae, et multa docere niteretur inexpertum, quae nonnisi experiendo discuntur, etsi intelligere non poteram adhuc quae apponebantur mihi, plus tamen solito intelligere me faciebat quid ad ea intelligenda deesset mihi. Sed de his huc usque dixisse sufficiat.

60. Cum autem, instante Dominica quae Septuagesima denominatur, vespere sabbati Dominicam ipsam praecedentis, jam tantum convaluissem ut valerem de lecto per me surgere, et solus exire et intrare possem, coepi disponere de reditu nostro ad fratres nostros. Quod ipse auditum omnino prohibuit, et usque ad Dominicam Quinquagesimae omnem mihi spem reditus, et conatum interdixit. Acquievi facile, cum quod praecipiebatur, et voluntas non abnueret, et infirmitas requirere videretur. Cum autem ultra Dominicam illam Septuagesimae, a carnibus, quibus usque ad diem illam, ipso praecipiente et necessitate cogente, vescebar, vellem abstinere, et hoc ipsum prohibuit. Super quo cum nec monenti acquiescerem, nec rogantem audirem, nec obedirem praecipienti, sic vespera illa sabbati ab invicem discessimus; ille tacitus, ad Completorium; ego, ad lectum. Et ecce infirmitatis meae rabies rediviva, quasi resumptis omnibus viribus pristinis, cum tanta me vehementia et ferocitate invadens corripuit, tantaque malignitate tota nocte illa devastando cruciavit, supra vires, supra virtutem, ut de vita desperans, vix saltem usque ad diem, ut vel semel adhuc loquerer Viro Dei, crederem me victurum. Cumque in dolore illo totam noctem duxissem, summo mane accersitus ille advenit, non tamen afferens mihi, quem solebat, vultum compatientis, sed quasi arguentis. Subridens tamen: «Quid,» inquit, «hodie comeditis?» Ego vero qui jam, ipso tacente, hesternam inobedientiam certissime interpretabar causam esse illius afflictionis meae: «Quidquid,» inquam, «praecipietis.» «Quiescite ergo,» ait, «non moriemini modo.» Et abiit. Et quid dicam? Confestim et omnis dolor abiit: nisi quod fatigatus nocturno illo dolore meo, tota ipsa die vix de lecto surgere praevalui. Quis enim aut qualis fuit ille dolor? Non recolo similem me aliquando fuisse perpessum. In crastino autem sanus factus sum, et vires recepi: et paucis interpositis diebus, cum benedictione et gratia bona boni hospitis mei, ad propria reversus sum.

XIII
De fama sanctitatis eius ubique divulgata, et ipsius Clarae-Vallis mirabili propagatione. Item de spiritu prophetiae ipsi concesso

61. Cumque dilectus Deo et hominibus Bernardus in illa valle sua et vicinis civitatibus et regionibus, quas aliquoties eum invisere domesticae curae ratio cogebat, tantis floreret virtutibus et miraculis, coepit etiam seu communibus Ecclesiae necessitatibus, seu charitate fratrum, seu obedientia majorum, ad remotas pertrahi regiones, paces desperatas inter dissidentes ecclesias et principes saeculi reformare, causas humano sensui et consilio interminabiles, auxilio Dei pacifice terminare, et, virtute potius fidei quam spiritu hujus mundi, de multis hujusmodi impossibilibus possibilia faciendo, quasi montes transferendo, magis ac magis in oculis omnium mirabilis et venerabilis apparere. Maxime vero in tantum in eo enitescere coepit virtus praedicationis, ut dura etiam corda auditorum ad conversionem emolliret, et vix aliquando vacuus domum rediret. Postmodum vero feliciter proficiente et usu sermonis, et exemplo conversationis, rete verbi Dei in manu piscatoris Dei tam copiosas piscium rationalium multitudines coepit concludere, ut de singulis ejus capturis navicula domus illius impleri posse videretur. Unde factum est ut in brevi majori miraculo prae omnibus quae in hac vita gessit miraculis, per unum hominem languidum et seminecem, et tantummodo loqui valentem, obscura usque ad illud tempus illa vallis, et re et nomine Clara-Vallis efficeretur, divinae cujusdam claritatis lumen, quasi de summo quodam apice virtutum diffundens in devexa terrarum. Et extunc apud vallem illam, quae prius dicebatur vallis Absinthialis et amara, coeperunt montes stillare dulcedinem. Quae vacua fuerat et sterilis ab omni bono, coepit abundare spirituali frumento, et de rore coeli et benedictione Dei in tantum pinguescere omnia deserta ejus, et multiplicata gente magnificare laetitiam, ut impletum in ea videatur quod olim per prophetam dictum est ad civitatem Jerusalem: Adhuc, inquit, dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae: Angustus est locus, fac locum ut habitemus. Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? Ego sterilis et non parturiens, et istos quis enutrivit? (Isa. XLIX, 20, 21).

62. Iam enim de locis angustioribus vallis illius, domus claustralis habitationis, non sine divinis quibusdam revelationibus translatae in locum planiorem et spatiosum, magnificatae ibi et amplificatae sunt, et adhuc multitudini inhabitantium ipse locus angustus est. Jam domus Ordinis illius, filiae domus ipsius, citra et ultra Alpes et maria, deserta plurima impleverunt, et adhuc sunt et quotidie confluunt, quibus locus quaerendus est. Et petuntur undique fratres et mittuntur, cum beatos se aestiment reges gentium et praesules Ecclesiarum, civitates et regiones, quaecunque de domo illa et disciplina Viri Dei meruerint contubernium aliquod adipisci. Quid dico? Ultra homines, usque ad barbaras nationes, in quibus naturalis feritas naturam quodammodo exuit humanam, religio haec profecta est: ubi per eam bestiae silvae homines fiunt, et cum hominibus assuetae conversari, discunt cantare Domino canticum novum. Quapropter piscator Dei, praecipiente Domino, non cessat laxare retia in capturam; et aliis abeuntibus, aliis succedentibus in locum eorum, nunquam sanctae illius congregationis minuitur plenitudo. Hoc usque nunc egerunt et quotidie agunt mirificae ejus capturae, Catalaunensis, Remensis, Parisiacensis, Maguntinensis, Leodiensis, et aliarum nonnullarum civitatum; Flandriae quoque et Germaniae, Italiae, Aquitaniae, et aliarum regionum, quascunque quacunque necessitate contigit aliquando, seu adhuc usque hodie contingit Virum Dei visitare. Cooperante siquidem gratia Spiritus sancti, quocunque vadit, plenus redit, et sua eum plenitudo ubique comitatur.

63. Nec dimittit suos, quos a se transmittit; sed ubicunque sunt, et ipse semper paterna sollicitudine cum eis est: et sicut ad locum unde exeunt flumina revertuntur, sic ad ipsum quotidie seu laeta, seu tristia filiorum suorum. Saepe etiam sine omni revelatione carnis ac sanguinis, paternae ejus sollicitudini divinitus innotescit quid circa aliquos eorum longe a se distantes agatur si quid eis providendum, si quid in eis emendandum sit, tentationes et excessus eorum, infirmitates et obitus, et quarumlibet saecularium tribulationum incursus. Nam et pro absentium fratrum certis necessitatibus, praesentibus circa se fratribus saepe orationem indicit. Nonnunquam etiam morientes in locis aliis ad ipsum per visionem accessisse noscuntur, benedictionem ejus et licentiam postulantes: nimirum hoc agente et obedientia missorum, et charitate mittentis. Veneram aliquando ad eum, et dum loquerer ei, vidi et audivi quod silere non debeo. Aderat monachus quidam Fusniacensis, continuo ad suos rediturus. Cumque, accepto responso super his pro quibus venerat, jam ab eo egrederetur, in spiritu et virtute Eliae revocans eum Propheta Dei, et nomine fratris cujusdam de domo illa praemissa, de occultis quibusdam me audiente mandavit illi ut ea corrigeret: sin autem, super se judicium Dei in proximo exspectaret. Stupefactus ille, quis hoc ei dixerit, requisivit. «Quisquis,» inquit, «dixerit mihi, tu vade, et dic quae ego dico tibi; ne, si dissimulaveris, te quoque involvat par poena peccati.» Mirabar super hoc, sed miranti mihi in simili penitus causa multo mirabiliora de eo narrata sunt.

64. Guido namque, frater ejus major natu inter fratres suos, cujus gravitatis et veritatis fuerit vir, omnes sciunt qui eum scire potuerunt. Hic, cum simul aliquando essemus, et de hujusmodi loqueremur, et quaererem ego ab eo, sicut jucundae ad amicos collocutionis esse solebat: «Fabulae,» inquit, «sunt quae auditis.» Cumque suo more et solito studio fraternas virtutes deprimeret, mihi tamen nollet esse molestus: «Quae,» inquit, «nescio, non dico vobis; sed unum scio et expertus sum, multa ei in oratione revelari.» Deinde narravit mihi quomodo, cum primo melli flua illa spiritualium apum alvearia nova de se examina circumquaque proferre, novasque ex eis domos Ordinis sui aedificare coepissent, petente et agente domino Guillelmo episcopo, in episcopatu Catalaunensi eam, quae Trium-Fontium dicitur, construxerunt. Ad quam cum abbatem cum monachis emisissent dominum Rogerium, virum nobilem secundum saeculum, sed nobiliorem sanctitate, et viros quosdam similis formae cum eo, spiritualis Pater filios, quos emisit, non dimisit, sed paterna sollicitudine et pia affectione cum eis erat. Unde cum die quadam soli simul essent Abbas et ipse, cujus hoc relatione didici, et de fratribus ipsis ad alterutrum loquerentur, subito altius suspirans, durius aliquid solito de eis corde suo sibi respondente: «Vade,» ait fratri suo, «ora pro eis; et quidquid de eis ostenderit tibi Deus, refer ad me.» Ipse enim gravissima valetudine ea hora laborans, in lectulo tenebatur. At ille vehementer expavescens: «Absit!» inquit, «non sum qui hoc modo noverim orare, qui hoc merear impetrare.» Perseverante tamen eo in sententia, itum est, et oratum. Orans ergo quantum praevaluit, pro singulis effudit animam suam: tantaque per singulos in orando perfusus est suavitate conscientiae, tantaque impetrandi fiducia, et omni gratia spiritualis consolationis, ut in omnibus certa fide exauditum se exsultaret spiritus ejus, exceptis duobus, in quibus oratio titubavit, haesitavit devotio, fiducia defecit. Quod cum retulisset ad eum a quo missus erat, ille statim pronuntiavit de illis duobus, quod postea probavit eventus.

65. Abbas autem Rogerius, et aliqui qui cum eo erant, ipsi fuerunt quos Vir Dei aliquando de Catalaunensi traxerat civitate, de quibus vel in quibus etiam tunc simile quid fuerat factum. Cum enim episcopi gratia Catalaunum frequentaret, rediens aliquando traxit secum multitudinem nobilium et litteratorum, clericorum et laicorum. Quibus adhuc in domo hospitum demorantibus, dum novellas plantationes coelestibus rigaret eloquiis, supervenit portarius monachus, nuntians Stephanum de Vitreio, magistrum eorum, adesse ad renuntiandum saeculo, et cum eis commorandum. Quis alius de talis viri adventu non exsultasset, praesertim cum vallis illa hujusmodi frumento non multum adhuc abundaret? Ipse vero, revelante sibi Spiritu sancto insidias spiritualis nequitiae, tacitus aliquantulum ingemiscens, erupit in vocem, audientibus universis: «Malignus,» ait, «spiritus huc eum adduxit. Solus venit, solus revertetur.» Obstupuere omnes, qui prius audito ejus adventu non se capere poterant prae laetitia. Verumtamen ne pusillos adhuc scandalizaret filios, suscepit hominem, de perseverentia aliisque virtutum studiis studiose commonuit; et sciens et praevidens omnia promittentem nihil acturum, cum vere Deum quaerentibus et perseveraturis in cellam Novitiorum probandum intromisit. Sed de omnibus quae praedixerat, nihil cecidit in terram. Vidit idem Stephanus, sicut confessus est, cum in cella Novitiorum adhuc demoraretur, maurulum quemdam puerum ab oratorio se extrahentem. Ubi novem ferme mensibus degens, novissime tamen defecit, et, ut de eo praedictum fuerat, sicut solus venerat, sic solus recessit. Frustrata autem est et versutia inimici, et quem novitiorum paraverat in ruinam, de ipsius potius ruina illi confirmati sunt.

66. Priusquam a Catalauno recedamus, cum aliquando Pater sanctus inde rediret, frigore et vento tam ipse quam qui cum eo erant graviter laborabant. Cumque praecedentibus multis, qui tunc forte in comitatu ejus erant, nec prae angustia frigoris ad eum attendentibus, pene solus ipse sequeretur, contigit equum unius de duobus qui cum eo erant, incaute dimissum evadere, et excurrere per planitiem late patentem: quem cum apprehendere non possent, et intemperies aeris ad hoc non permitteret vacare diutius, «Oremus,» inquit, flexisque genibus in oratione cum fratre qui cum eo erat, vix adhuc dominicam poterant orationem explevisse, cum ecce equus ille cum omni mansuetudine rediens substitit ante pedes ipsius, et redditus est sessori suo.

XIV
De aliis quibusdam beneficiis divinitus per eum praestitis; et honorum seu dignitatum fuga

67. Et ut a Catalauno ad Remensem civitatem pertranseamus, contigit aliquando dissentientibus archiepiscopo et populo Remensi, ad conciliandos eos adesse Virum Dei. Cumque in palatio ejusdem civitatis cum Josleno Suessionensi episcopo consedisset, et, magna cleri plebisque frequentia repleta domo, de pace tractaretur; ecce coram omnibus misera mulier filium suum, plenum (ut putabatur) daemone, ei offerens, misericordiam precabatur: siquidem jam ea ipsa die insurgens in ipsam matrem suam, pene eam occiderat, et mutus effectus et caecus, et surdus, apertis oculis non videbat, et stupentibus in eo sensibus omnibus, etiam sine intellectu permanebat. Compassus vero miserae matri, quam maxime sensus doloris illius excruciabat, misero adolescenti blandiens, et piis manibus caput ejus et faciem demulcens, alloqui eum coepit, et quomodo in matrem suam mittere manus praesumpserit, sciscitari. Ille vero ad se reversus, continuo peccatum suum recognovit, et deinceps emendationem promittens, incolumis restitutus est matri suae. In monasterio quoque, quod Alpense dicitur, inter caeteros qui curam requirebant infirmos, venit ad eum mulier quae caduco morbo laborabat. Haec in ipsa hora, cum staret coram eo, a repentino impetu mali illius corruit. Sed apprehensa Vir Domini manu eius, continuo erexit eam; nec tantum in illa hora, sed perfecte omnino curata est ab infirmitate sua.

68. Ducissa Lotharingiae, femina nobilis, sed non tam nobiliter victitans, cum vidisset aliquando in somnis hominem illum Dei serpentes septem horribiles de utero suo manibus propriis attrahentem, postmodum ad religiose vivendum ejus admonitione conversa, usque hodie se esse de qua septem daemonia ejecerit, gloriatur. Novi ego clericum quemdam, Nicolaum nomine, saeculo pene desperabiliter deditum, sed per eum de saeculo liberatum: qui cum in Clara-Valle monasticae conversationis habitum et ordinem suscepisset, videns eos qui de saeculi naufragio illuc confugerant, naufragii sui damna continuis redimere lacrymis, idem ipse facere volens, nec valens prae duritia cordis sui, rogabat eum cum magno cordis dolore, ut impetraret sibi a Deo gratiam lacrymarum. Oravit, tantamque ei et tam continuam impetravit compunctionem cordis cum gratia lacrymarum, ut vix aliquando ultra invenirentur vultus ejus in diversa mutati, vel oculi ejus sine lacrymis, etiam cum comederet, cum iret per viam, vel dum cum quolibet loqueretur.

69. Tot sunt et tantae quas in hunc modum de eo audivimus et vidimus virtutes, et circa diversas hominum necessitates diversae opitulationes, ut si quis omnia velit vel verbo pronuntiare vel scripto, fastidiosis incredulitatem, vel incredulis possit generare fastidium. In omnibus autem operibus suis quam purus ei sit oculus intentionis, manifeste dedenuntiat corpus lucidae operationis. Summos quippe honores ecclesiasticos et saecularium principum favores, quasi dignum eum jugiter persequentes, non jactanter respuendo, sed religiose et rationabiliter declinando, quid in omni operatione sua semper quaesierit, quid ambierit, manifeste declarat. Cumque dignus esset ut cogeretur, nescio quo judicio Dei, et singularis reverentia sanctitatis jam olim apud omnes obtinuit, ne aliquando ad aliquid contra voluntatem suam cogatur. Sed cum hoc modo mundi hujus fugit honorem, omnium honorum non effugit auctoritatem, dignus in conscientiis omnium, qui in timore et amore Dei timeatur et ametur: quo praesente, ubicumque fuerit, nihil contra justitiam audeatur; cui ubicumque aliquid loquitur vel agit pro justitia, obediatur.

70. Eius modi fultus auctoritate in Ecclesia Dei, cum obedientiae vel charitatis urget necessitas, nullam refugit incommoditatem laboris sui. Cujus enim voluntati sic detulit, cujus consilio sic se humiliavit omnis tam saecularis, quam ecclesiaticae dignitatis altitudo? Reges superbi, principes et tyranni, milites et raptores sic eum timent et reverentur, ut videatur in eis impletum, quod in Evangelio legitur Dominus dixisse discipulis suis: Ecce, inquit, dedi vobis votestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. (Luc. X, 19.) Porro inter spirituales, et ubi spiritualia spiritualiter examinantur, longe ei alia auctoritas est. Sicut enim dicitur per prophetam de sanctis animalibus, quia cum fieret vox supra firmamentum quod imminebat capiti eorum, stabant, et submittebant alas suas (Ezech. I, 25); sic hodie ubique terrarum spirituales quique loquente eo seu tractante stant, osdendo praecedenti; et sensibus ejus vel intelligentiis submittunt sensus et intelligentias suas. Tanti ergo virum illum sanctum usque hodie apud Deum et apud homines commendant sacrarum insignia virtutum, testimonla circumvallant sanctitatis, charismata sancti Spiritus illustrant: quodque majus his omnibus et difficillimum est in rebus humanis, haec ei omnia sine invidia adesse videntur. Compescit autem ab eo invidiam, quod omni invidia major est, in quantum nequitia cordis humani hoc saepe cessat homini invidere, quo non potest aspirare.

71. Sed et ipse omnem invidiam aut mortificat exemplo humilitatis, aut mutat in melius provocatione charitatis, aut, si nequior aut durior est, obruit pondere auctoritatis. Quis enim tam efficacis et affectuosae prudentiae hodie invenitur ad fovendam charitatem ubi est, ad provocandam ubi non est? tam ad quoscumque potest beneficus, ad omnes benevolus, tantam habens gratiam ad amicos, patientiam ad inimicos? si tamen ullum aliquando potuit habere inimicum, qui nulli aliquando voluit inimicari. Sicut enim amicitia nonnisi duorum est, nec nisi inter duos amicos haberi potest; sic nec inimicitia nisi duorum forsitan inimicorum. Qui enim odit, vel non diligit diligentem se, non tam inimicus, quam iniquus est. Sed qui omnem hominem diligens, nullum aliquando inimicum habet virtute sua, nonnunquam tamen est quod patiatur, inimicante sibi gratis iniquitate aliena. Charitas autem quae totum eum possidet, patiens est, benigna est, sapientia vincens malitiam, patientia impatientiam, superbiam humilitate.

LIBRO II

Auctore Arnaldo, abbate Bonae-Vallis, in agro carnutensi

Virorum illustrium gesta nonnulli scriptorum laudibus attollentes, verbis ea solemnibus celebrarunt, quantum excellentis ingenii et disertae linguae potuere conamina. Cumque tractator et opus junctis complexibus pari sunt foedere conjugati, et ad propositum thema ordinandum ingenium et eloquentia convenerunt, prospere actum est, et ad quietum tranquillumque portum directo gressu materia digne ordinateque disposita appulit. Ubi vero sublimitas negotii sub imperito artifice naufraga illiditur scopulis, et succumbente sensus hebetudine, tractatoris lassatur praesumptio, sero de correctione initur consilium: quia quae in multos effusa sunt, nec revocari possunt, nec corrigi; et dissonantiam scripti et operum venustius esset abradi, quam emendari. Haec ergo mecum reputans et revolvens, omnino timeo, ne sicut ipse multorum imprudentiae soleo indignari, qui cum scientia et facundia careant, ad scribendum praecipites, cum se vehementer emunxerint, eliciunt sanguinem: ita et ego si quod supra me est aggrediar, me ipsum derisioni exponam. Quis enim ego sum, qui ad scribenda gesta sanctissimi viri Bernardi Clarae-Vallis abbatis aspirem, qui nostris temporibus singulari religione floruit et doctrina: cujus odor exinanitus universam replevit Ecclesiam: cujus gratia, operante Domino, signis et miraculis declaratur? Quot in monasterium ejus litteratos viros, quot rhetores, quot philosophos saeculi hujus scholae miserunt adconversationem theoricam, et mores divinos? Quae non ibi floruit disciplina, ubi erant examina magistrorum, et egregii viri exercitato intellectu insignes, qui divinis studiis inhaerentes, multis gratiarum auctoramentis invicem se ipsos edocent et accendunt? Debuerant utique viri illi, quibus nihil in aliqua gratia deest, hunc laborem assumere, et venerabilis Patris insculpere monumenta: ut esset eorum studio delectabilis pagina quam quasi viventem traderent legendam discipulis, et perpes fieret consolatio secus positis reliquiis sacri corporis et sermonis. Sed extrema aemulari, et quae homines lateant, Clarae-Vallis consuevit humilitas: et proferre in publicum aliqua sui indicia viri illi nobiles erubescunt; et quietiores facit eos contemptus et abjectio, quam quaelibet oblatio dignitatis, in qua sibi professio humilitatis periclitari videtur. Ob hujusmodi causas sese intra silentii cardines retinentes, magis in sacco eremi, quam in socco palatii delectantur: nec jam in stylo, sed in cruce gloriam quaerunt. In hoc ergo, sicut et in caeteris ejusmodi, negotiorum suorum sarcinas aliis libenter imponunt. Et nunc sublato venerabilis memoriae domno Guillelmo, qui ejusdem Viri sancti gloriosa primordia fideliter et devote conscripsit, ad meam exiguitatem hujus operis devenit petitio, et imposuit mihi dilectae Ecclesiae charitas, ut coquam pulmentum filiis Prophetarum. In quo si colocynthidas miscuero negligens, superjecta, ut confido, farinula condiet Elisaeus, et excessus insipientiae obedientiae excusabit affectus.

I
De pontificatu Innocentii II, opera S. Bernardi fortiter et feliciter vindicati. Item de profectione Pontificis in Gallias, et repressione Imperatoris

1. Ea tempestate Honorius papa viam universae carnis ingressus est (an. 1130). Nec mora, in electione dissidentibus cardinalibus, et divisa Ecclesia, plures numero, et saniores consilio, vita probabiles, viri virtutum, presbyteri, diaconi, episcopi, Innocentium elegerunt: cujus vita, et fama, et aetas, et scientia digna summo sacerdotio habebantur. At vero pars altera, infames ausus violentia, non ratione corroborans, Petrum Leonis, ad hunc apicem aspirantem, fraudulentis machinationibus seorsum et praecipitanter nominavit Anacletum, et caeteris renitentibus ordinavit. Qui vero in parte catholica erant, electum suum solemniter ordinatum collocarunt in cathedra, et per loca illa, in quibus sessiones habent ex antiqua consuetudine Romani pontifices, circumduxere, et pro tempore honor debitus apostolicae adfuit dignitati. Et tunc sane circa Lateranense palatium morabantur, nec erat jam eis tuta in domibus propriis mansio, cum eos acerrime Petri satellites infestarent. Ibi etiam diu resistere non valentes, per confoederatos sibi quosdam ex nobilibus Romanis ad tempus in turribus eorum receptacula habuerunt. Sed nec in eis perseveravit fidelitas. Nam in brevi, aut vi, aut formidine temerariae multitudinis, aut pretio corrupti sunt. Nam Petro tam propria generis virtute, quam adhaerentium sibi affinitate, multitudo tanta erat, ut fere tota eum civitas sequeretur, vel pecunia, vel commodis obligata. Congregaverat sane opes innumeras tam in exactionibus curiae, quam in legationum negotiationibus, quas ad exspectatas nundinas reservarat. Insuper et paterni census ampla congeries eatenus sigillata, modo distributa in populum, ad fas et nefas venalem plebem armaverat. Quibus erogatis, donaria regum in ornamentis ecclesiae ab ipsis evulsit altaribus. Et cum calices frangere, et crucifixos aureos membratim dividere ipsi profani Christiani vel timerent, vel erubescerent; Judaeos aiunt esse quaesitos, qui sacra vasa et imagines Deo dicatas audacter comminuerent. Igitur quisque pro modo suo secundum majus et minus conducti ad scelus, sacramentis generalibus publice Petro vendiderunt assensum, et in omnem sanguinem manus exposuerunt et arma, et quotidianis congressibus partem, quae cum Innocentio erat, maledictis insectabantur et gladiis.

2. Habuere igitur servi Dei consilium: et quia vi humana se tueri non poterant, cedere elegerunt; et procuratis clam navigiis, de ore Leonis et de manu bestiae per Tiberim in Tyrrhenum mare elapsi, prosperis ventis carbasa impellentibus, in portum Pisanum feliciter appulerunt. et illis perpetuae sibi infamiae insculpentibus notam, sibi nominis aeterni et perennis famae inscriptio pararetur. Occurrunt ergo honorati et consules, et domini Papae pedibus advoluti, gratias agunt, quod eos tanto dignos judicasset honore, ut eorum eligeret urbem, quam propria dignaretur iilustrare praesentia. «Tua est, inquiunt, civitas, nos populus tuus: nostris stipendiis famulamur tibi; imo in usus tuos respublica quidquid apud se repositum habet, exponet. Nihil duplicitatis invenies in Pisanis: non modo adhaerebunt, modo resilient; modo jurabunt, modo juramenta dissolvent. Non inhiat populus iste rapinis domesticis et caedibus intestinis. Non est gens nostra domi audax, nec extra meticulosa. Nos nec servi sumus, nec domini: sed concives et fratres, honore invicem praevenientes, non seditiosis ausibus alterutrum provocantes. Domi mansuetudine utimur: fortitudinem nostram saepe extranei experiuntur. Nos, Poenis subactis et Balearibus insulis subjugatis, terra marique de piratis et dyscolis triumphantes, reges eorum captivos in vinculis Pisam induximus: de quorum spoliis et varia supellectile in adventu tuo ornantur compita et plateae, et laetabunda civitas coronatur.» Post hujusmodi verba populo obviam procedente, prae innumerabili multitudine vix patebat advenientibus via: sed pedetentim procedentes, desideratam sui copiam prospicientibus per fenestras matronis et virginibus et parvulis cardinales praebebant, et porrectis hinc inde benedictionibus, usque ad beatae Mariae canonicam, dominus Papa cum comitatu suo gloriose deductus, et honorifice susceptus est.

3. Praemissi, antequam de Urbe egrederetur, a domino Papa in Gallias fuerant nuntii, qui dissensionis et schismatis a Petro facti ordinem Gallicanae intimarent Ecclesiae, et hortarentur episcopos, ut in ultionem praesumptionis hujus accingerentur, et damnata parte schismatica, subscriberent unitati. Necdum vero ad plenum tenor operis innotuerat episcopis, nec privatim quisquam commodare praesumpsit consensum, donec collecto Stampis generali conventu, in commune decernerent, quid reciperent, quid damnarent. Neque enim Francia, caeteris regionibus proclivibus ad schismata, aliquando tali factione foedata est, nec malignorum adquievit erroribus: nec fabricata est idolum in Ecclesia, venerata in Petri cathedra monstrum. Nec enim talibus in causis principalia aliquando eos terruerunt edicta, aut generalibus utilitatibus privata commoda praetulerunt; nec declinantes in partem, personis detulere, sed causis: sed si quid oportuerit, fortiter persecutionibus obviarunt, nec damna nec exsilia formidarunt. Convocato igitur apud Stampas concilio, abbas sanctus Clarae-Vallensis Bernardus, specialiter ab ipso rege Francorum et praecipuis quibusque pontificibus accersitus, sicut postea fatebatur, non mediocriter pavidus et tremebundus advenit, periculum quippe et pondus negotii non ignorans. In itinere tamen consolatus est eum Deus, ostendens ei in visu noctis Ecclesiam magnam concorditer in Dei laudibus concinentem; unde speravit pacem sine dubio proventuram. Ubi vero ad locum ventum est, celebrato prius jejunio, et precibus ad Deum fusis, cum de eodem verbo tractaturi Rex et episcopi cum principibus consedissent, unum omnium consilium fuit, una sententia, ut negotium Dei, Dei famulo imponeretur, et ex ore ejus causa tota penderet. Quod ille, timens licet et tremens, monitis tamen virorum fidelium acquiescens suscepit, et diligenter prosecutus electionis ordinem, electorum merita, vitam et famam prioris electi, aperuit os suum, et Spiritus sanctus implevit illud. Unus ergo omnium ore locutus, suscipiendum ab omnibus summum pontificem Innocentium nominavit: et ratum esse omnes pariter acclamarunt, et decantatis ex more laudibus Deo, obedientiam deinceps polliciti, electioni Innocentii omnes pariter subscripserunt.

4. Interea cominus Papa, multis in Pisis, et in Tuscia, et in aliis provinciis potestative dispositis, valefaciens Pisanis et gratias agens in Provinciam navigio delatus est, et Burgundiam transiens Aurelianum pervenit: ubi, occurrentibus episcopis, a rege piissimo Francorum Ludovico alacriter et honorifice susceptus est. Inde a Gaufrido Carnotensi episcopo, magnarum virtutum viro, Carnotum deducitur: ubi etiam gloriosus Anglorum rex Henricus ei cum maximo episcoporum et procerum comitatu occurrit. Hunc quoque regem venerabilis Abbas ad eum praemissus adduxit: quem vix persuasit Innocentium recipere, ab episcopis Angliae penitus dissuasum. Cum enim omnimodis recalcitraret et detrectaret: «Quid times,» ait? «Times peccatum incurrere, si obedias Innocentio? Cogita,» inquit, «quomodo de aliis peccatis tuis respondeas Deo; istud mihi relinque, in me sit hoc peccatum.» Ad quod verbum persuasus rex ille tam potens, extra terram suam domino Papae occurrit usque Carnotum.

5. Reversi interim de Germania legati domini Papae, tam episcoporum, quam Regis assensum et litteras detulerunt, et deprecationem publicam, ut ad eos transiens, suam eis desideratam exhiberet praesentiam. Facile enim persuasi sunt recipere eum, quem jam caeteri recepissent. Sed detinuit eum dilectio et devotio Ecclesiae gallicanae; et singuli et omnes visitationem apostolicam expetebant. Perlustrata igitur Francia, quas ab ejus praedecessore imperatore Henrico per maximos quidem labores et multa pericula Romana Ecclesia vindicarat. Ad quod verbum expavere et expalluere Romani, gravius sese apud Leodium arbitrati periculum offendisse, quam declinaverint Romae. Nec consilium suppetebat, donec murum se opposuit Abbas sanctus. Audacter enim resistens Regi, verbum malignum mira libertate redarguit, mira auctoritate compescuit.

6. Rediens autem Leodio, Claram-Vallem dominus Papa per se ipsum voluit visitare: ubi a pauperibus Christi, non purpura et bysso ornatis, nec cum deauratis Evangeliis occurrentibus, sed pannosis agminibus scopulosam bajulantibus crucem, non tumultuantium classicorum tonitruo, non clamosa jubilatione, sed suppressa modulatione affectuosissime susceptus est. Flebant episcopi, flebat ipse summus Pontifex: et omnes mirabantur congregationis illius gravitatem, quod in tam solemni gaudio oculi omnium humi defixi, nusquam vagabunda curiositate circumferrentur; sed complosis palpebris ipsi neminem viderent, et ab omnibus viderentur. Nihil in ecclesia illa vidit Romanus quod cuperet, nulla ibi supellex eorum sollicitavit aspectum; nihil in oratorio nisi nudos viderunt parietes. Solis moribus poterat inhiare ambitio, nec damnosa poterat esse fratribus hujusmodi praeda, cum minui non posset asportata religio. Gaudebant omnes in Domino, et solemnitas non cibis, sed virtutibus agebatur. Panis ibi autopyrus pro simila, pro careno sapa, pro rhombis olera, pro quibuslibet deliciis legumina ponebantur. Si forte piscis inventus est, domino Papae appositus est, et aspectu, non usu in commune profecit.

7. Invidit diabolus, et servorum Dei gloriam, quos tanti hospitis nobilitabat praesentia, ferre non valens, dum in choro alacriter psallerent et devote, praesentibus etiam nonnullis ex cardinalibus, qui in auditu et aspectu eorum delectabantur, aliquantos fratrum horribili pavore turbavit. Nam et unus prae caeteris occupatus, blasphema quaedam verba locutus est, «Dicite,» inquiens, «Ego sum Christus:» et alii plures territi et tremebundi, ad beati Patris vestigia confugerunt. At ille conversus ad caeteros, «Orate,» inquit: ac deinceps sub silentio eos qui turbati videbantur eduxit, atque compescuit; ut nequissimus ille, qui conventum pietatis transferre conabatur in theatrum, et scholam innocentiae in derisum, non, ut putabat, existimationem religiosorum hominum corrumpere posset, sed se proderet, et conatus suos experiretur infirmos. Tanta siquidem celeritate omnia sunt sedata, ut personas illas, quae prope astabant, omnino latuerit quod acciderat; et malignus hostis velociter increpatus, non modo scandalum eis quod parabat, inferre nequiverit, sed nec ad illorum notitiam rem perferre. Factumque est ex eo, ut ampliori sese custodia fratres munirent: et merito, et numero, et possessionibus deinceps cresceret Clara-Vallis, et multiplicatis conventibus, fere per omnem latitudinem loci illius dilataretur religio; ipse etiam Abbas sanctus extunc amplius solito miraculis clareret et signis.

II
De synodo Pisis per Innocentium celebrata. Item de Mediolanensibus opera Bernardi Ecclesiae reconciliatis, et energumentis ibidem curatis

8. Longas in Galliis facere moras dominus Papa non potuit; sed, sicut cum Lothario rege condixerat, Romam ei occurrit, et vi exercitus in Lateranense palatium deductus est. Multi etiam ex nobilibus Romanis, fideles Ecclesiae, eum honorifice susceperunt. Verum Petrus Leonis non ponens Deum adjutorem suum, sed confoederatorum stipatus malitia, in editioribus et tutioribus turribus manens, Lotharii ludificavit virtutem, et interdicens suis congressus publicos, nec sibi securitatis suae fecit periculum, nec causam conflictus hostibus dedit: sed tamen liberum eorum discursum machinis superioribus et obstaculis variis impedivit. Vitavit etiam obstinatissime imperatoris colloquium, nec minis, nec blandimentis flexus est, nec de statu suo consilium cujuslibet personae admisit. Relicto igitur Romae Innocentio, alias imperator digreditur: Petrus vero post ejus discessum crebros movens per Urbem excursus, fidelium caedibus inhiabat. Intelligens ergo Innocentius Romae sibi infructuosam eo tempore moram, ne praesentia sua illius bestiae rabiem efferaret, rursus Pisas revertitur: ibique aggregatis totius Occidentis episcopis, aliisque religiosis viris, magnae gloriae synodus celebratur (an. 1134). Adfuit per omnia et consiliis, et judiciis, et definitionibus omnibus sanctus Abbas, impendebaturque ei reverentia ab omnibus, et excubabant ante ejus limina sacerdotes; non quod fastus, sed multitudo communem prohiberet accessum: et aliis egredientibus, alii introibant, ita ut videretur Vir humilis, et nihil sibi de his honoribus arrogans, non esse in parte sollicitudinis, sed in plenitudine potestatis. Actiones concilii longum est prosequi: summa tamen in excommunicatione Petri et irregressibili fautorum ejus dejectione constitit, et usque hodie haec sententia perseverat.

9. Soluto concilio, ad reconciliandos Mediolanenses dominus Papa Abbatem Clarae-Vallis, quem multis supplicationibus expetierant, et Guidonem Pisanum, et Matthaeum Albanensem episcopum a latere suo direxit, qui schisma per Anselmum in eadem urbe factum abluerent, et ad unitatem Ecclesiae devios revocarent. Abbas igitur cum praedictis viris, quos a domino Papa collegas acceperat, addidit consortio et communi consilio virum venerabilem Gaufredum Carnotensem episcopum, cujus innocentiam et sinceritatem in multis probaverat. Etenim visum est cardinalibus bonum, ut tanto adjutore negotium tanti ponderis fulciretur. Transcenso itaque Apennino, ubi audierunt Mediolanenses Abbatem desideratum suis finibus propinquare, longe a civitate milliaribus septem omnis ei populus obviat: nobiles, ignobiles, equites, pedites, mediocres, pauperes, quasi de civitate migrarent, proprios lares deserunt, et distinctis agminibus incredibili reverentia Virum Dei suscipiunt. Omnes pariter delectantur aspectu, felices se judicant qui possunt frui auditu. Deosculantur pedes ejus universi: et licet hoc ille moleste acciperet, nulla potuit pronos et devotos ratione compescere, nulla interdictione repellere. Vellicabant etiam pilos quos poterant de indumentis eius, et ad morborum remedia de pannorum laciniis aliquid detrahebant, omnia sancta, quae ille tetigisset, judicantes, et se tactu eorum vel usu sanctificari. Praecedentes itaque et subsequentes laetabundis acclamationibus applaudebant Abbati, et diu intra agminum spissamenta detentum, tandem solemni reddidere hospitio. Et cum tractatum esset in publico de negotio, propter quod tam Vir Dei, quam cardinales advenerant, oblita fortitudinis suae civitas, omni ferocitate deposita, se ita Abbati substravit, ut obedientiae eorum non incongrue ille posset aptari poetae versiculus: Jussa sequi, tam velle mihi, quam posse necesse est.

10. Pacatis omnibus, reconciliata Ecclesia, firmatis inter plebes concordiae pactionibus, alia coeperunt nasci negotia, et insanienti diabolo, et in quibusdam obsessis corporibus debacchanti, oppositum est Christi vexillum, et increpante Viro Dei, de possessis atriis superveniente eminentiori virtute, territa et tremebunda diffugere daemonia. Ecce nova legatio, non Romanum pragma circumferens, sed divinis legibus fidei pragma allegans, prolatis in medium litteris sanguine Christi conscriptis, et bulla crucis impressis, quae figura auctoritate sua terrestria et inferna sibi subdit et curvat. Inaudita est nostris temporibus tanta populi fides, tanta in homine virtus: inter quos religiosa erat contentio, cum signorum gloriam Abbas credulitati eorum, illi vero sanctitati Abbatis ascriberent, et hoc de eo indubitanter sentirent, ut quidquid a Domino peteret, impetraret. Adducunt igitur ad eum nihil haesitantes mulierem omnibus notam, quam annis septem immundus vexaverat spiritus: et postulant supplices, ut in nomine Domini daemoni imperet fugam, et mulieri restituat sospitatem. Quae populi fides non minimam verecundiam Viro Dei ingerebat, et humilitate magistra, inconsueta experiri non praesumebat, et instante petitione populi erubescebat, si charitati postulantium obstinatius resisteret: et videbatur ei quod offenderet Deum, et omnipotentiam ejus diffidentia obnubilare videretur, si fide populi fides propria dissentiret. Aestuabat igitur secum, et licet signa non fidelibus, sed infidelibus, fieri oportere assereret; ausus suos Spiritui sancto committit, et orationi incumbens, coelitus elapsa virtute Satanam in spiritu fortitudinis increpat et fugat, mulieremque reddit incolumem et quietam. Laetantur qui aderant, et levantes manus ad sidera, Deo qui de excelso eos visitavit, gratias agunt. Auditum est hoc verbum, et percrebuit fama, et repente totam perculit urbem; per ecclesias, per praetoria, et per compita omnia conveniunt undique: de Viro Dei sermo habetur ubique; dicunt publice, nihil ei impossibile esse quod a Domino postulet, et ad preces ejus apertas Dei aures dicunt et credunt, praedicant et affirmant. Nec possunt aspectu ejus, vel auditu ullo modo satiari. Irruunt alii in praesentiam ejus: alii, donec exeat, pro foribus praestolantur. Cessatum est ab officiis et artibus, tota civitas in hoc spectaculum suspensa manet: concurrunt, postulant benedici; et tetigisse eum singulis salutare videtur.

11. Tertia die ad ecclesiam sancti Ambrosii divina celebraturus mysteria Servus Dei procedit: ubi exspectante innumera populi multitudine, inter ipsa missarum solemnia, dum clericis canentibus ipse secus altare sederet, puellam ei parvulam offerentes, quam vehementi impetu vexabat diabolus, orant ut misellae subveniat, et diabolum in ea debacchantem elidat. Audita supplicatione astantium, et intuitus personam frendentem dentibus et stridentem, ut etiam intuentibus esset horrori, compassus est aetati, et vehementiae anxietatis ejus condoluit. Patenam igitur calicis, in quo divina celebraturus erat mysteria, accipit: et digitis latice superfuso, orans intra se, et de Domini virtute confidens, ori puellae salubrem potum applicat, et corpori ejus stillam medicinalem infundit. Nec mora, quasi ureretur Satanas, infusionis illius virtutem ferre non potuit, sed urgente intrinsecus crucis antidoto, festinanter egrediens, vomitu sordidissimo tremebundus erupit. Sic purgata persona, diabolo profugo et confuso, laudes debitas Deo canit ecclesia: et post acclamationes laetabundas alacer populus ibidem, donec divina compleantur mysteria, immobilis perseverat. Sub aspectu itaque omnium incolumis puella a suis domum reducitur, et vix tandem a populo dimissus ad hospitium Vir Dei revertitur.

12. Divino judicio ea tempestate in Mediolano, juxta Isaiae verbum, pilosi clamabant alter ad alterum, et occurrebant onocentauris daemonia, (Isa. XXXIV, 14). et effrenatis decursibus plurimos infestabant: nec erat qui insolentiae eorum resisteret, cum diu sub Anselmi schismate, qui Petri fautor Mediolanensem occupaverat cathedram, sacerdotes gementes, virgines squalidae, sanctificationes maledictae, altare pollutum iram Dei in populum provocassent. At vero in adventu Viri Dei abdicatis Anselmi praestigiis, et in Sedis apostolicae obedientiam sub Innocentio revocata ecclesia, impedita est illa daemonum licentia, et quotidie dabat locum, et ad preces Viri Dei diffugiebat diabolus: et si quando resistere 0276A conabatur, in ipso conflictu succumbens gloriosus vincebatur.

III
De expulsione daemonum a variis obsessis, tum virtute Eucharistiae, tum panis et aquae benedictae, tum signi crucis. Item de aliis curationum beneficiis

13. Inter eos igitur qui vexabantur, mulier grandaeva, civis Mediolanensis, et honorata quondam matrona, usque ad ecclesiam beati. Ambrosii post beatum Virum a multis tracta est; in cujus pectore pluribus annis diabolus sederat, et jam ita suffocaverat eam, ut visu et auditu et verbo privata, frendens dentibus, et linguam in modum promuscidis elephantinae protendens, monstrum non femina videretur. Sordida ei facies, vultus terribilis, flatus fetidus, inhabitatoris Satanae colluvia testabantur. Hanc cum aspexisset Vir Dei, novit inhaerentem ei et inviscatum diabolum, nec facile egressurnm de domo, quam tanto possederat tempore. Conversus ad populum, cujus innumera aderat multitudo, orare jubet attentius, et clericis, et monachis secum juxta altare consistentibus mulierem ibidem jubet constitui et teneri. Illa vero reluctans, et vi diabolica, non naturali virtute recalcitrans, non sine aliorum injuria, ipsum Abbatem pede percussit. Quem diaboli ausum mansuete ille contempsit: et ad expulsionem non indignatione irae, sed pacifica et humili supplicatione Deum invocat adjutorem, et ad immolationem hostiae salutaris accedit. Quoties tamen eamdem sacram hostiam signat, toties ad mulierem quoque conversus, eodem signo crucis edito spiritum nequam athleta fortis impugnat. Nam et ille malignus, quoties adversus eum signum crucis intenditur, percussum se indicans, acrius saevit, et recalcitrans contra stimulum, quidnam toleret, prodit invitus.

14. Expleta autem oratione dominica, efficacius hostem aggreditur Vir beatus. Patenae siquidem calicis sacrum Domini corpus imponens, et mulieris capiti superponens, talia loquebatur: «Adest, inique spiritus, Judex tuus, adest summa potestas. Jam resiste si potes. Adest ille qui pro nostra salute passurus: Nunc, inquit, princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII, 31). Hoc illud corpus, quod de corpore Virginis sumptum est, quod in stipite crucis extensum est, quod in tumulo jacuit, quod de morte surrexit, quod videntibus discipulis ascendit in coelum. In hujus ergo majestatis terribili potestate tibi, spiritus maligne, praecipio, ut ab hac ancilla ejus egrediens contingere eam deinceps non praesumas.» Cumque eam invitus deserens, et manere ultra non valens, atrocius afflictaret, tam magnam iram, quam modicum tempus habens; rediens Pater sanctus ad altare, fractionem hostiae salutaris rite complevit, diffundendamque in populum pacem ministro dedit; et confestim pax et salus integra reddita est mulieri. Sic ille nequam, divina mysteria quantae sint efficientiae et virtutis, non confessione, sed fuga coactus ostendit. Fugato diabolo mulier, quam in tantorum sartagine tormentorum carnifex pestilens tanto tempore frixerat, mentis suae compos effecta, redditis cum ratione sensibus, revoluta intra fauces lingua, Deum confessa gratias egit, et intuita curatorem suum, pedibus ejus advoluta est. Ingens per ecclesiam attollitur clamor, omnis aetas jubilat Deo, personant aeramenta, benedicitur ab omnibus Deus, excedit veneratio modum, et Servum Dei supra hominem, si dici fas est, liquefacta charitate civitas veneratur.

15. Audiebantur haec quae Mediolani fiebant: et per totam Italiam Viri Dei discurrebat opinio, et divulgabatur ubique quod surrexisset propheta magnus, potens in opere et sermone, qui invocato Christi nomine, et infirmos et curaret, et obsessos a daemonibus liberaret. Maxima quidem ei in curationibus aegritudinum gratia, sed in daemonibus eliminandis frequentior operatio erat, quia copiosior vexatorum numerus ad experta subsidia concurrebat, et majorum operatio virtutum minores obscurabat effectus. Jam vero prae frequentia populi qui a mane usque ad vesperam foribus assidebat, oppressionem vulgi prae corporis imbecillitate non ferens, ad fenestras domus procedens, se eis conspiciendum praebebat, et elevata manu benedicebat eis. Panes quoque et aquam devehebant secum, quibus benedictioni ejus suppositis, pro beneficiis ea sacramentalibus referebant. Ex vicinis sane castellis, et vicis, et urbibus multi confluxerant, et communia tam advenarum, quam civium in Mediolano studia erant prosequi Sanctum, expetere beneficium, audire verbum, videre signum; et doctrina et miraculis ultra quam credibile est, delectabantur.

16. Aderat inter eos quidam ex suburbanis, qui puerum daemoniacum illuc advexerat: qui repente coram omnibus ad signum crucis, quod Vir sanctus edidit, de bajuli sui brachiis ruit, et elisus humi quasi mortuus sine ullo sensu immobilis visus est: neque vox, neque halitus erat in eo, tantum circa praecordia exiguus ei supererat vapor. Dant igitur caeteri locum ut posset procedere, et admitti ad Virum Dei seminecis pueri bajulus; et attonita multitudo tam miserabilis casus praestolabatur eventum. Ingressus igitur ad Virum Dei homo est, et puerum stupidum, nec aliquid sententiam ante pedes Abbatis exposuit, et ait: «Puer iste, domine pater, quem ante tuos posui pedes, jam per triennium a daemonio acerrime vexatus est: et quoties vel ecclesiam ingreditur, et salibus exorcizatis aspergitur, vel signum ei crucis imponitur, vel Evangelium audire compellitur, vel divinis interest Sacramentis, offenditur habitator ejus diabolus, et torquetur atrocius. Dumque modo cum caeteris ego pro foribus exspectarem, signum sanctae crucis figurante te, et extendente in populos manum sacramentalium signorum virtute exacerbatus diabolus, vehementius solito totus ad pueri vexationem se contulit: et sicut vides, totum corpus ejus occupans, fere ei etiam vitalem spiritum intercludit. Sed et ipse puer, cum audita esset apud nos gratiae, quam a Deo accepisti, opinio, ex aliorum curationibus suam sperans salutem, rogavit me ut eum ad te adducerem. Obsecro igitur per misericordiam Dei, ut et laboribus meis, qui in ejus custodia operam damnosam et periculosam impendo, et illius miseriae, quae tanta est, quantam ipse oculis probas, pio et consueto affectu subvenias, et rabiem daemonis non usquequaque procedere patiaris.» Flebat igitur, et lacrymis ora perfusus praesentes quosque commovit, ut omnes pariter supplicarent.

17. Tunc Vir Dei confidere eos in Dei misericordia jubens, baculo cui innitebatur collum pueri leniter tangit. Sed et frater ejus Gerardus volens experiri quae ab homine dicta fuerant, latenter dorso ejus signum crucis impressit. Cumque prius sine motu et sensu nec videns, nec audiens, ante pedes Abbatis diu extensus pavimento haesisset; ad tactum baculi et ad signum crucis infremuit, et turbatus ingemuit. Jubet igitur Abbas super proprium lectulum eum poni. At ille quasi ex injuria offensus rejecit se in pavimentum, et stridebat dentibus, et mordebat procuratorem suum: et capillis eorum qui aderant, manus injiciens, quo poterat conatu se ab eorum manibus abstrahebat, et ab eis vix teneri poterat. «Eia,» inquit Abbas, «ad lectum nostrum eum reducite.» Orante itaque Abbate, et fratribus in oratione prostratis, quasi ardentibus paleis, quae in lecto continebantur, diabolus ureretur, tormenti aestuantis, vi divina propinquante, passionem clamoribus testabatur. Jubet igitur Vir sanctus aquam benedictam in os patientis infundi: quam ille pressis labiis et dentibus non admittens, vix tandem cuneo infixo dissolvente pressuram, vellet, nollet, intra fauces et guttur recepit. Confestimque ut penetrans sanctificatio ad interiora descendit, quasi infuso antidoto vis maligna erupit, et vomitu sordidissimo, quasi torrentis impulsu, festina praecipitatione rotatus cum ingenti contumelia daemon exivit. Repente qui videbatur mortuus, vivit: et de lecto Abbatis quietus et incolumis surgens patronumque suum amplexatus, «Deo gratias, sanus sum,» inquit. Gratias agunt omnes communiter Deo, et qui modo flebant, laetantur. Foras clamor effunditur, res intus gesta super tecta solemniter praedicatur, tota ad spectaculum convenit civitas, benedicitur Deus, gaudet populus, in Abbate tanti operis patratore totius plebis requiescit affectus.

18. Febricitantibus multis idem Sanctus manus imponens, et aquam benedictam porrigens ad bibendum, sanitatem obtinuit: aridas manus, et membra paralysi dissoluta tangens incolumitati restituit: caeci etiam sub multorum testimonio in eadem civitate ut viderent, imposito signo crucis, a patre luminum potenter obtinuit. Per idem tempus hospitium Albanensis episcopi, quem dominus Papa in eadem legatione sibi collegam dederat, gratia tractandorum negotiorum intraverat, et de his quae injuncta fuerant conferebant: cum repente irruit super eos adolescens cujus manus arida erat, et retorta ad brachium; et advolutus pedibus ejus suppliciter postulat sanitatem. Ille alias occupatus, benedixit quidem, et abire praecepit, et ne amplius sibi molestiam faceret, verbis solito severioribus interdixit. Recedebat ille non consecutus quod quaesierat: cum venerabilis episcopus sub omni celeritate eum regredi jubet, et manu arreptum tradit Abbati. «Huic, inquit, qui minime beneficium consecutus, tibi, ut discederet, obedivit, tu ne claudas viscera misericordiae: quin potius tu obedi, et virtute obedientiae me jubente astrictus, fac quod postulat, largire quod petit; et confidens in ejus virtute, per quem expetit sanitatem, postula, et impetrabis; ut et nos de Dei munere, et ille de optata glorietur salute».

19. Ad praeceptum episcopi Abbas, apprehensa pueri manu, invocavit Dominum, et exaudivit eum; et signo crucis edito, nervi qui obriguerant, extensi sunt, et caro quam assiduus congelaverat morbus, redeunte sospitate ingenita, mobilis facta est et flexibilis, et dicto citius languidum diu membrum convaluit. Obstupuit episcopus tam repentinae virtutis admirans effectum, et ampliori etiam extunc veneratione Virum Dei coluit, et miraculorum illius ipse testis existit et relator. Compulit autem eum, ut ibidem ea nocte coenaret. Cujus rei assensum cum magna difficultate obtinuit, ea duntaxat ratione suasum, quod intolerabilis undique populus exspectaret; nec sine periculo posse egredi videretur. Inter coenandum vero paropsidem, in qua Abbas comederat, episcopus ministro familiari servandam tradidit, et praecepit ut seorsum reconditam cum omni diligentia custodiret. Elapsis exinde aliquot diebus, episcopus idem febrium vehementi ardore corripitur: et recordatus Hominis Dei, familiarem jubet accersiri ministrum. «Discum,» inquit, «Abbatis, quem tibi nuper tradidi conservandum, huc afferre ne cuncteris. Cumque ille obtulisset allatum: «Infunde,» inquit, «aquam in eo, et panis exiguas buccellas conscinde.» Quod cum factum esset, confidens in Domino, et Abbatis precibus se commendans, comedit et bibit, et absque ulla dilatione convaluit.

20. Augebatur adventantium numerus, et mirifica opera ad se populos invitabant; nec usquam Viro Dei dabatur requies, dum ex ejus lassitudine alii sibi requiem procurarent. Abeuntibus occurrebant advenientes, et succedebant sibi beneficia mendicantes. Inter quos miles quidam in ulnis suis puellulam ad Virum Dei attulit, quae ita exosam lucem habebat, ut semper clausis palpebris etiam brachium opponeret oculis, ne aliquo modo aliqua lucis particula se ei ingereret. Avellebantur aliquando opposita brachia violenter, et cum se ei lumen infunderet, clamabat et flebat, et erat ei claritas pro cruciatu, et lux visa quasi aculeos ejus cerebro infigebat. Benedicit infantulae Vir Dei, et signaculum crucis faciens super eam, tranquilliorem dimittit: et dum domum referretur, ultro aperit oculos, et pedes sine vectore ipsa revertitur. Et ipso in loco mulieri a daemonio vexatae, multis astantibus, a Patre misericordiarum idem Sanctus obtinuit sanitatem.

IV
De aemoniacis curatis, et mira humilitate Bernardi, inter tot illustria opera aeque semper de se modeste sentientis

21. Iam Papiam advenerat, et fama virtutum adventum ejus praecesserat, et cum debito gaudio et apparatu tantae gloriae Virum civitas laetabunda suscepit. Et ne diu populi desiderium dilatio suspenderet, qui sicut Mediolani miracula facta audierat, signum ab eo optabat videre; advenit repente post eum rusticus quidam qui de Mediolano secutus eum fuerat, uxorem daemoniacam secum adducens, quam ante pedes ejus lacrymabili voce intrinsecas protestans anxietates deposuit. Nec mora, in contumeliam Abbatis per os miserae mulieris diabolus locutus est, et irridens servum Dei: «Non,» inquit, «me de canicula mea hic porrulos edens et brassicas devorans pellet.» Multa in hunc modum in Virum Dei jaculabatur convicia, ut blasphemiis provocatus, impatienter ferret opprobria, et confunderetur in praesentia populi, cum indignis se audiret sermonibus lacessiri. Sed Vir Dei astutias ejus intelligens, irrisorem irrisit, et ultionem non ipse expetens, sed ad Deum remittens, ad ecclesiam sancti Syri daemoniacam duci praecepit. Voluit quippe curationis illius gloriam dare Martyri, et primitias operationum virtuti ejus ascribi. At vero sanctus Syrus ad hospitem suum remisit negotium, nec in ecclesia sua quidpiam sibi deferens, intactum opus reduci voluit ad Abbatem. Reducitur igitur mulier ad Abbatis hospitium, garriente per os ejus diabolo, et dicente: «Non me Syrulus ejiciet, non expellet Bernardulus.» Ad haec servus Dei respondit: «Nec Syrus, nec te Bernardus ejiciet, sed Dominus Jesus Christus.» Et conversus ad orationem, pro salute mulieris Domino supplicabat. Tum vero spiritus nequam, velut priori improbitate mutata: «Quam libens, inquit, egrederer ab hac canicula, graviter molestatus in ea, quam libens egrederer! sed non possum.» Interrogatus causam: «Quia necdum vult magnus Dominus,» ait. Cui Sanctus: «Et quis est magnus Dominus?» Et ille: «Jesus Nazarenus.» Ad quem rursum Vir Dei: «Unde enim Jesum nosti, aut si unquam vidisti eum? Vidi,» inquit. «Ubinam eum vidisti? In gloria. Et tu in gloria fuisti? Fui quidem. Et quomodo inde existi? Cum Lucifero, inquit, multi cecidimus.» Haec autem omnia voce lugubri per os vetulae audientibus omnibus loquebatur. Respondente autem Abbate sancto: «Nunquid non in illam redire gloriam velles, et restitui in gaudium pristinum?» rursum voce mutata, et miro modo cachinnans: «Hoc,» inquit, «tardatum est.» Et nihil ultra locutus, orante attentius Viro Dei, nequissimus ille victus abscessit, et mulier sibi reddita quantas potuit gratias egit.

22. Revertitur igitur vir cum muliere, et per totam viam incolumitati ejus congaudens, exspectantibus amicis domui suae redditur. Laetabantur omnes qui ordinem rei gestae audierunt; sed repente gaudium vertitur in moerorem: quia ubi domus suae limina mulier attigit, rursus in eam intrat diabolus, et infestior solito miseram discerpit atrocius. Quid faceret miser maritus, quo se verteret, nesciebat. Cohabitare cum daemoniaca molestissimum, relinquere, impium videbatur. Surgit igitur, et assumpta secum muliere, rursum Papiam revertitur: ubi cum Virum Dei non invenisset, usque Cremonam prosequitur abeuntem. Indicat quid factum sit: et ut gratiam inveniat, lacrymabiliter deprecatur. Nec deest piae petitioni Abbatis clementia; sed praecipit ut ecclesiam civitatis illius ingrediatur orans exspectet, donec ipse sequatur. Itaque memor promissi, circa noctis crepusculum, caeteris dormitum euntibus, ipse uno tantum prosequente ecclesiam ingreditur, et tota nocte illa orationi vacans, obtinuit a Domino quod petebat: et impetrata mulieri sanitate, jubet eam securam reverti ad propria. Sed cum illa reditum ad se diaboli, sicut jam experta fuerat, formidaret, collo ejus alligari chartulam haec verba continentem praecepit: «In nomine Domini nostri Jesu Christi praecipio tibi, daemon, ne hanc amodo mulierem praesumas contingere.» Quod mandatum sic expavit diabolus, ut mulieri regressae ad propria nunquam deinceps appropinquare praesumpserit.

23. Erat etiam in eadem civitate daemoniacus quidam, cujus passio multos ad risum movebat, cum alii qui severioris animi erant, clementissimo ei compaterentur affectu. Hic ita latrabat, ut si audires, nec videres personam, canem crederes. Quem sibi exhibitum Vir Dei cum latrantem audisset, ingemuit: qui eo modo latrabat, quo solent percussi vel obruti canes irasci, et ringere in percussores. Sed et in praesentia Viri Dei anhelans et latrans, acrius solito turbabatur. Increpato itaque diabolo, et in virtute Christi expulso, homini imperat ut loquatur. Purgatus homo intrat ecclesiam, interest sacramentis, crucis signo se munit, audit Evangelia, confitetur et orat, et caetera sanae mentis officia Deo reddit et consecrat.

24. Cum secundo per Mediolanum eodem anno Pater sanctus transiret, oblata est ei daemoniaca mulier. Nam eo tempore aberat, quo primum Vir Dei civitatem praedictam sua illustravit praesentia. Hanc possidebat daemonium, quod modo Italica, modo Ibera lingua loquebatur; nec satis certum, utrum unus esset bilinguis, an duo, sui quisque sermonis idiomate utens: sed tam proprie modo haec, modo illa sonabat, ut diceres: Hic qui loquitur, Ligur est, hic Hispanus. Haec etiam genuum passione, et poplitis tremore perturbabatur. Quae cum ad Virum Dei adducta fuisset, saltu concito scamnum in quo sedebat inopinata celeritate transiliit. Reducta et interrogata quid sibi vellet et saltus, et fuga, et unde aegrotanti et vetulae tanta virtus et velocitas advenisset: respondit hanc sibi agilitatem ex praesentia inesse diaboli, ut currentes comprehenderet equos, et eorum dorso sine ullo adminiculo insiliret. Haec sequenti die dum in ecclesia divinis quae ille celebrabat officiis interesset, crudelissime et diutissime coram omnibus vexata est. Compassus Abbas mulieri, jam saepe in talibus expertus Dei clementiam, imperat diabolo ut recedat. Ille ad imperium Servi Dei tremebundus evanuit: mulier vero non solum a vexatione, sed etiam a nervorum contractione in momento convaluit. Haec et alia multa intra Alpes constitutus operatus est Vir Dei, et diversa loca perlustrans benefaciebat iis qui infirmabantur: illuminando caecos, erigendo debiles, curando febricitantes, maxime oppressos a diabolo diligentiori studio purgans; et quae malignus foedaverat spiritus pectora, templa Deo acceptabilia consecrabat.

25. Plurima autem in eum probabilia et laude digna concurrunt. Alii namque doctrinam, alii mores, alii mirantur miracula. Ego quidem congruum his omnibus honorem defero: sed prae omnibus, quantum in me est, hoc sublimius duco, hoc propensius praedico, quod cum esset vas electionis, et nomen Christi coram gentibus et regibus ferret intrepidus, cum obedirent ei principes mundi, et ad nutum ejus in omni natione starent episcopi; cum ipsa Romana Ecclesia singulari privilegio ejus veneraretur consilia, et quasi generali legatione concessa subjecisset ei gentes et regna; cum etiam, quod gloriosius judicatur, facta ejus et verba confirmarentur miraculis; nunquam excessit, nunquam supra se in mirabilibus ambulavit: sed de se semper humiliter sentiens venerabilium operum non se auctorem credidit, sed ministrum; et cum esset omnium judicio summus, suo sibi judicio constitit infimus. Soli Deo quidquid fecit ascripsit: imo se nihil boni aut velle, aut posse, nisi inspirante et operante Deo, et sensit, et dixit. Sed aderat vis divina in tempore accepto, et in die salutis, segregans in Evangelium suum servum suum, cujus humilitatem respexerat, cujus animam Spiritus sanctus ornaverat: et quia sinceritatem ejus nulla maculabat duplicitas, nec interrumpebat bonum ejus quaelibet conspersio falsitatis, in loco suo idem spiritus manebat immobilis.

26. Qui ut semper splendidior esset et purior, quotidie in fornace probabatur, et ne quid ei rubiginis obreperet, crebris malleorum ictibus in incude tundebatur, flagellabatur, et arguebatur; non ad poenam pro crimine, sed ad gloriam pro virtute. Nunquam ei defuit stimulus aegritudinis. Et cum sciret virtutem in infirmitate perfici, sufficientem sibi in hoc experiebatur gratiam, quod videret suos omnes quantulumcunque extraordinarios motus lima illius quotidianae afflictionis abradi. Erat quidem caro infirma, sed spiritus promptus: et quominus in corpore poterat delectari, amplius delectabatur in Domino; nec aliqua saeculi hujus ambitione pulsabatur, qui solis coelestibus inhiabat. Quot Ecclesiae destitutae pastoribus, eum sibi in episcopum elegerunt? Elegit eum domestica Lingonensis Ecclesia, elegit Catalaunensis. Intra Italiam civitas Januensis, et Mediolanum metropolis Ligurum, hunc optaverunt pastorem et magistrum. Remi, nobilissima Franciae civitas, secundae Belgicae provinciae caput, ejus dominationem ambivit. Omnibus his vocationibus postpositis, non sollicitavit animam ejus honor oblatus, nec motus est pes eius ut inclinaret se ad gloriam; nec magis eum delectabat tiara et annulus, quam rastrum et sarculus.

27. Petentibus se nec annuens aliquando, nec insolenter aut improbe renuens, dicebat se non esse suum, sed aliorum servitio deputatum. Quae res cum referretur ad fratres, respondebant: «Nos omnibus quae possidebamus venditis, inventam pretiosam margaritam comparavimus: ad patrimonia distracta redire non possumus. Quod si et pretium et appreciatum nobis perierit, et substantiis, et margarita privati fuerimus; exspectationi nostrae male provisum est, si oleo nostro effuso, clausis januis sicut fatui mendicemus.» Providerant etiam sibi ex consilio sanctissimi fratres, et domini Papae auctoritate muniti erant, ne quis gaudium suum tollere posset ab eis, et aliorum consolatio eis fieret tribulatio, et eorum inopia aliorum plenitudinem cumularet. His aliisque rationibus servi Dei expugnaverant petitores, et jam divulgatum erat ubique, Abbatem sic statutum in Ecclesia a Deo, sicut in Hebraeorum populo Moyses fuit, qui cum non esset pontifex, Aaron tamen unxit et sacravit pontificem; et dispositionibus ejus tota Levitica omni tempore successio paruit.

V
De reditu Bernardi ex Italia, et de monasterii Clarae-Vallis in locum capaciorem translatione

28. Iam Alpes transcenderat (an. 1135), et descendebant in occursum ejus de summis rupibus pastores, et armentarii, et agreste hominum genus, et conclamabant a longe benedictionem petentes: et reptabant per fauces montium, regredientes ad caulas suas, colloquentes ad invicem et gaudentes, quod Sanctum Domini vidissent, et manu eius super se extensa optatae benedictionis gratiam accepissent. Tandem Chrysopolin veniens, usque Lingonas solemniter deducitur: circa quos fines fratres ei Clarae-Vallenses occurrunt, provoluti genibus, surgunt ad oscula; et vicissim ei colloquentes, Claram-Vallem eum deducunt alacriter. Adsunt fratres congregati in unum, et mira devotione dilectum Patrem suscipiunt. Agitur sine tumultu cum omni gravitate laetitia. Facies quidem purior hilaritatem dissimulare non poterat: sed castigatus actionum et locutionum modus metas proprias non transgrediebatur, et cohibebant se affectiones ipsae, ne quid agerent, in quo dissolutionis nota religionis maturitatem offenderet. In tanta Abbatis mora nihil in Clara-Valle potuit diabolus texere, nihil interim rubiginis sinceris affricuit mentibus; nec in aliqua parte domus Dei supra petram fundata mota est. Ita opus suum Servus Dei absens corpore, praesens spiritu, orationum instantia munierat et solidarat, ut nec rima aliqua in tantis constructionibus hiscere videretur. Nullae in adventum ejus lites servatae sunt, non odia nutrita in praesentia judicis eruperunt. Nihil juniores adversus priores de austeritate vel duritia, nihil priores adversus juniores de dissolutione aliqua vel remissione causati sunt. Integer universorum status, concors societas, vera unitas; omnes unius moris in domo Dei, in pace et sanctimonia inventi sunt, ascendentes scalam Jacob, et festinantes ad intuitum Dei, cujus delectabilis aspectus in superioribus eminebat. Abbas itaque non immemor ejus qui ait: Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18); eo humilior erat, et subjectior Deo, quo intelligebat desideriis suis Deum adesse propitium. Nec de hoc in se gloriabatur, quod subjiciebantur ei daemonia: quin potius in Domino gaudebat, quod nomina fratrum suorum scripta videbat in coelo, quorum unanimitas immaculatam se ab hoc saeculo custodiret.

29. Aderant ei in consiliis venerabiles fratres sui; aderat Godefridus Prior ejusdem loci, propinquus ejus in carne et spiritu, vir sapiens et constans, qui etiam religionis et prudentiae merito postea in Ecclesia Lingonensi factus episcopus, et sanctitatis formam retinens, et dignitatis in qua est honorem non minuens, usque hodie ingrediens et egrediens laudabiliter perseverat. Hic ergo atque alii plures viri providi, et de communi utilitate solliciti, Virum Dei, cujus conversatio in coelis erat, aliquando descendere compellebant, et indicabant ei quae domus necessitas exigebat. Insinuant itaque ei locum angustum et incommodum in quo consederant, nec capacem tantae multitudinis; et cum quotidie catervatim adventantium numerus augeretur, non posse eos intra constructas recipi officinas, et vix oratorium solis sufficere monachis. Addunt etiam se considerasse inferius aptam planitiem, et opportunitatem fluminis quod infra illabitur, ibique locum esse spatiosum ad omnes monasterii necessitates, ad prata, ad colonias, ad virgulta et vineas: et si silvae videatur deesse clausura, facile hoc parietibus lapideis, quorum ingens ibi copia est, posse suppleri. In primis Vir Dei non acquievit consilio. «Videtis,» inquit, «quia multis expensis et sudoribus jam domus lapideae consummatae sunt, aquaeductus cum maximis sumptibus per singulas officinas traducti. Si haec omnia confregerimus, poterunt homines saeculi male de nobis sentire, quod aut leves sumus et mutabiles; aut nimiae, quas tamen non habemus, divitiae nos faciunt insanire. Cumque certissimum vobis sit, penes nos non esse pecunias; verbo evangelico vobis dico, quia aedificaturo turrim, futuri operis necesse est supputare expensas: alioquin cum coeperit, et defecerit, dicetur: Hic homo fatuus coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30)».

30. Ad haec fratres respondent: «Si consummatis iis quae ad monasterium pertinent, habitatores cessasset mittere Deus, stare posset sententia, et cessandum ab operibus rationabilis esset censura. Nunc vero cum quotidie gregem suum Deus multiplicet, aut repellendi sunt quos mittit, aut providenda mansio in qua suscipiantur. Nec dubium est, qui parat mansores, quin praeparet mansiones. Absit autem ut pro diffidentia sumptuum confusionis hujus incurramus discrimina!» Audiens haec Abbas, fide et charitate eorum delectatus est, et aliquando tandem consiliis acquievit; plurimis tamen prius super hoc ad Deum precibus fusis, nonnullis quoque revelationibus praeostensis. Gavisi sunt fratres, ubi effusum est verbum in publicum.

31. Audivit hoc sanctae memoriae nobilissimus princeps Theobaldus, et multa in sumptus dedit, et ampliora spopondit subsidia. Audierunt episcopi regionum, et viri inclyti, et negotiatores terrae, et hilari animo sine exactore ultro ad opus Dei copiosa contulere suffragia. Abundantibus sumptibus, conductis festinanter operariis, ipsi fratres per omnia incumbebant operibus. Alii caedebant ligna, alii diffusis limitibus partiebantur fluvium, et extollebant saltus aquarum ad molas. Sed et fullones, et pistores, et coriarii, et fabri, aliique artifices, congruas aptabant suis operibus machinas, ut scaturiret et prodiret, ubicunque opportunum esset, in omni domo subterraneis canalibus deductus rivus ultro ebulliens; et demum congruis ministeriis per omnes officinas expletis, purgata domo ad cardinalem alveum reverterentur quae diffusae fuerant aquae, et flumini propriam redderent quantitatem. Inopinata celeritate consummati sunt muri, totum monasterii ambitum spatiosissime complectentes. Surrexit domus, et quasi animam viventem atque motabilem haberet nuper nata ecclesia, in brevi profecit et crevit.

VI
De schismate Aquitaniae, opera Bernardi composito; et femina ab incubo daemone mirabiliter liberata

32. Laborabat ea tempestate sub schismaticorum oppressione tota Burdegalensis Ecclesia: et non erat in Aquitania qui posset resistere principi, cuius animum induraverat Deus; qui, annuente Gerardo Engolismensi episcopo, et instillante in cor ejus dissensionis semina, factus est schismatis defensor et auctor (an. 1135). Quicunque susceptioni Petri Leonis non subscribebant, persecutionibus expositi, alii damnis, alii proscriptionibus multabantur, alii a sedibus propriis pulsi exsulare compellebantur. Sibilabat in auribus Comitis illius crebris persuasionibus quasi serpens antiquus, veterator ille, qui diu in partibus illis Sedis apostolicae fuerat legatus, et nunc a magistratu tanto dejectus, non poterat se pati suae solius Ecclesiae episcopum, qui se viderat totius Aquitaniae principem et magistrum. Erubescebat enim ad primam domum redire, cujus potentatui et Turonica, et Burdegalensis, et Auxiensis provinciae subjectae fuerant, et quidquid a collibus Iberorum usque ad Ligerim complectitur et claudit Oceanus, paruerat ejus imperio. Consuetus igitur praedari provincias, et sub titulo justitiae de causis emergentibus facere quaestum, infinitas aggregarat pecunias, quae sibi erant in idolum et in apostasiae simulacrum. Videns itaque periisse sibi exactionum auctoritatem, et solam domum, quae nuper multis stipata clamoribus, jam carebat aerariis; impatienter ferens quod manus ejus non implerentur muneribus, homo serpentinae astutiae, festinato ad Petrum Leonis misit, ut ei legationem concederet, et ipse ei fidelitate jurata obediret: insuper et principem terrae, et quoscunque posset, ad ejus imperium inclinaret. Gavisus homo perditionis, quia locum, in quo dilataret malitiam suam, se invenisse putavit, cito annuit; et libenter ei etiam in adstipulationem erroris Gilonem Tusculanum cardinalem episcopum, qui solus de Romanis cum Petro Portuensi episcopo ei adhaeserat, celeriter delegavit.

33. Porro Gerardus ipse, qui prius se mutilatum dolebat, resumpsit cornua, et deinceps coepit securior et audacior apparere. Nam et, quod ante non fecerat, publice procedebat mitratus, ut ipsa sacri officii insignia ampliorem ei reverentiam in populos vindicarent. Aggreditur ergo Comitem multis pecuniis, invadit animam eius rationibus venenatis, et hominem promptum seducit facile et corrumpit. In primis ab urbe Pictavensi Guillelmus episcopus, vir honestus, homo catholicus, in societate et defensione universalis Ecclesiae stabilis, violenter expellitur, et a Gerardo cardinale et adjutore suo, quia Petrum abdicabat, damnatur. Erant et aliae familiares causae, pro quibus ei a multo tempore Comes infensus, data occasione, libentissime eum persequitur et abjurat. Visum est autem tam Gerardo quam Comiti, ut ad confirmationem partis suae sine mora Pictavi crearent episcopum. Et invenerunt hominem ambitiosum, nobilem quidem genere, sed degenerem fide: quem, ut genus suum cum eo in causa ponerent, quibusdam ex clericis consentientibus elegerunt; et profanas ei imponentes manus, exsecrabile caput ejus non tam unxerunt, quam contaminaverunt. Simile huic monstrum in Lemovicensi Ecclesia intruserunt Ramnulfum quemdam Doratensem abbatem, quem non multo post ultio divina secuta est. Cadens enim resupinus de equo in via plana, uno tantum lapide ultore, qui ad hoc ibi erat relictus, infixo capiti ejus, et quassato cerebro exspiravit.

34. Audiens haec et hujusmodi vir venerabilis Gaufredus Carnotensis episcopus, cui a papa Innocentio Aquitaniae legatio fuerat commendata, vehementer indoluit, et succurrendum periclitanti Ecclesiae, postpositis aliis negotiis, sine ulla dilatione decrevit. Abbatem igitur Clarae-Vallensem petit et obsecrat, ut sibi ad tanta mala eliminanda succurrat. Assensit vir Dei, et se in proximo congregationem monachorum in Britanniam, in locum quem juxta Nannetum comitissa Ermengardis paraverat, ducturum intimat; et promittit disposita illa domo secundum genus et species suas, se cum eo in Aquitaniam profecturum. Ibant igitur simul, et ne multis ambagibus utar, simul Nannetum venerunt. Erat autem in regione illa misera mulier, quae a quodam petulante diabolo vexabatur. Habebat autem illa virum strenuum militem, sed hujus tum exsecrabilis commercii prorsus ignarum. Abutebatur ergo ea, etiam in eodem lecto cubante marito, invisibiliter impurissimus ille adulter, et incredibili vexabat libidine.

35. Sex annis tantum latuit malum, nec detexit mulier perdita tanti criminis probrum. Septimo vero anno confusa est in se ipsa, et expavit, tum propter colluvionem tam continuae turpitudinis, tum propter timorem Dei, cujus judicio singulis momentis timebat intercipi et damnari. Confugit ad sacerdotes, et piaculum confitetur. Peragrat loca sancta, et sanctorum implorat suffragia: sed nulla ei confessio, nulla oratio, nulla eleemosynarum largitio suffragatur. Quotidie ut prius, et importunius a daemone infestatur. Denique in publicum tantum scelus effusum est. Quo audito et cognito, maritus ejus contubernium exsecratur. Interea ad locum praedictum Vir Dei cum comitatu suo advenerat: cujus ut audivit adventum infelix mulier, se ad pedes ejus tremebunda projecit. Aperit ei lacrymis perfusa passionem horribilem, et ludificationem inveteratam; et quod nihil ei profecissent, quaecunque fecisset sibi a presbyteris imperata. Addidit sibi ab oppressore suo adventum ejus praedictum, et minaciter ei interdictum ne ante ejus veniret praesentiam, quia nihil ei prodesset; et ipse, recedente Abbate, qui fuerat amator, crudelissimus ei fieret persecutor. Audiens haec Vir Dei, blandis verbis consolatur mulierem; et de coelo promittens auxilium, praecipit ut die altera, jam enim nox instabat, confidens in Domino revertatur. Reversa mane, cum Viro Dei blasphemias et minas, quas eadem nocte ab incubo suo audierat, retulisset: «Ne cures, inquit Vir Dei, minas ejus, sed tolle baculum hunc nostrum; et pone in lectulo tuo, et si quid potest, agat.» Egit mulier quod jussum fuerat, et recubans in lectulo suo, signo crucis munita, juxta se baculum ponit. Adest ille continuo, sed nec ad consuetum opus, nec ad ipsum cubile praesumit accedere: minatur tamen acerrime, quod discedente Viro Dei, ipse in ejus supplicia reverteretur. Instabat dies dominica, et voluit Vir Dei per edictum episcopi populum in ecclesiam accersiri. Cumque ipsa die maximus populus ad ecclesiam convenisset, inter Missarum solemnia comitantibus episcopis, Gaufredo Carnotensi, et Brictio Nannetensi, ipse ad ambonem conscendit, et ut omnes qui in ecclesia erant, accensas candelas in manibus teneant, locuturus edicit. Quod et ipse cum episcopis et clericis faciens, inauditos diaboli ausus publice aperit, et fornicatorem spiritum, qui in tam horrenda inquinamenta, etiam contra naturam suam, exarserat, cum omnium fidelium qui aderant subscriptione anathematizat: et auctoritate Christi tam ad illam, quam ad omnes mulieres deinceps interdicit accessum. Exstinctis itaque sacramentalibus illis luminibus, exstincta est deinceps tota virtus diaboli, et mulieri post confessionem communicanti, nunquam postea apparuit inimicus, sed irregressibiliter eliminatus aufugit.

36. His itaque patratis, simul Abbas et legatus ingrediuntur Aquitaniam. Interim Gerardus, assensu Comitis, Burdegalensem archiepiscopatum occupaverat, et simul Burdegalensem et Engolismensem detinebat ecclesiam. Sed effluentibus pecuniis, quas in assentatorum manus injecerat, et magis ac magis cognita veritate, iam defluebant ab eo subsidia principum, et perfidiae ejus timebant existere defensores. Morabatur itaque in locis illis, in quibus securiorem se putabat, nec jam facile publicis sese conventibus praesentabat. Ut enim prius gesta breviter repetamus, ubi primum coepit audiri quid adversus Ecclesiam Dei Gerardus ille machinaretur, ab Innocentio papa adhuc in Galliis demorante missi sunt Abbas noster Clarae-Vallensis, et Joslenus venerabilis episcopus Suessionensis, et Pictavim usque venerunt, ut tam ipsum quam praedictum principem convenirent. At ille iam eodem principe persuaso, impudenter in Ecclesiam catholicam, a qua se praecidebat, convicia coepit jaculari, et pollicitam prius Innocentio subtrahere obedientiam. Anacletum suum electum digniorem et quicunque ei non obedirent, erroneos et acephalos nominare. Unde factum est ut animati et armati in insaniam clerici, publice ex ea die persecutionem Catholicis intentarent. Prius tamen, quam ab unitate se ipsos taliter praecidissent, obtulerat Abbas sanctus in eorum ecclesia sacrificium Deo. Post cujus discessum, decanus ejusdem ecclesiae altare, in quo divina mystesia celebrarat, impie quidem, sed non impune confregit. Siquidem post breve tempus percussus a Deo, cum spiritum exhalaret, domum, in qua moriebatur, plenam vidit daemonibus; et se a daemonio jugulari clamitans, cultellum a circumstantibus postulabat quem immergeret gutturi suo, ut extracto daemone viveret. Sed diabolus, cui datus erat, eum inter haec verba exstinxit, et pestilentem animam in infernum demersit. Archipresbyter quoque, qui Petri invasoris Pictavensis Ecclesiae synodum denuntiabat, coram ipsis, quos ad conventum perfidiae invitabat, a diabolo correptus est. Sed et in alios multos, qui in schismate illo ferventiores exstiterant, manus divina manifestam exercuerat ultionem; propter haec et alia hujusmodi, ante homines confundi coeperat Gerardus, et timens opponi sibi quae negari non poterant, conventus publicos evitabat.

37. Significatum est interim Comiti per viros illustres, qui ad eum securius audebant accedere, quod Abbas Clarae-Vallensis, et episcopus Carnotensis, aliique episcopi, et religiosi viri colloquium ejus expeterent; quorum etiam studium esset, ut secum de pace Ecclesiae, et de malo removendo tractarent. Persuasumque est illi, ne tantorum virorum devitaret colloquium: quia poterat fieri, ut communicato cum eis consilio, facile esset quod modo putabatur difficile; et quod videbatur impossibile, repentino proventu possibile redderetur. Itaque apud Partiniacum hinc inde conveniunt; et in primis de divisione Ecclesiae, et de scissurae obstinatione, quae infra Alpes in sola Aquitania, quasi nebulae corruptela consederat, multis modis et rationibus a servis Dei Comiti intimatum est, quod Ecclesia una est, et quidquid extra eam est, quasi extra arcam, judicio Dei necesse est interire et dilui. Adducta quoque exempla Dathan et Abiron, quos pro reatu schismatis terra vivos absorbuit (Num. XVI, 31-32), nec tanto malo vindictam Dei aliquando defuisse monstratum est. His auditis, Comes ex parte sano usus consilio, respondit, se in obedientiam Innocentii papae posse dare consensum; sed in restitutionem episcoporum, quos de sedibus suis expulerat, nulla ratione induci, quoniam implacabiliter eum offenderant, et juraverat se eorum pacem nullo tempore suscepturum. Diu per internuntios protractus est sermo: et dum vicissim verbis se mutuo occupant, Vir Dei efficaciora arma corripiens, ad altare sanctum oblaturus et supplicaturus accedit. Intraverant ecclesiam, quibus licebat divinis interesse mysteriis: Comes sustinebat pro foribus.

38. Peractis igitur consecrationibus, et pace data et diffusa in populum, Vir Dei jam non se agens ut hominem, corpus Domini super patenam ponit et secum tollit, atque ignea facie, et flammeis oculis, non supplicans, sed minax foras egreditur, et verbis terribilibus aggreditur Ducem: «Rogavimus te, inquit, et sprevisti nos. Supplicavit tibi in altero quem jam tecum habuimus conventu, servorum Dei ante te adunata multitudo, et contempsisti. Ecce ad te processit Filius Virginis, qui est caput et Dominus Ecclesiae, quam tu persequeris. Adest Judex tuus, in cujus nomine omne genu curvatur, coelestium, terrestrium, et infernorum. Adest Judex tuus, in cujus manus illa anima tua deveniet. Nunquid et ipsum spernes? nunquid et ipsum, sicut servos ejus contemnes?» Lacrymabantur universi qui aderant, et orationibus intenti praestolabantur exitum rei: et omnium suspensa exspectatio, nescio quid divinum fieri coelitus exspectabat. Videns Comes Abbatem in spiritu vehementi procedentem, et sacratissimum Domini corpus ferentem in manibus, expavit et diriguit, membrisque tremebundis metu et dissolutis, quasi amens solo provolvitur. Elevatus a militibus rursum in faciem ruit, nec quidpiam alicui loquens, aut intendens in aliquem, salivis in barbam defluentibus, cum profundis efflans gemitibus, epilepticus videbatur. Tum Vir Dei ad eum propius accedit, et pede pulsans acclivem, surgere jubet, et stare supra pedes, et Dei audire sententiam. «Praesens est, inquit, Pictavensis episcopus, quem ab ecclesia sua expulisti. Vade et reconciliare ei, et in osculo sancto pacis cum eo jungito foedera, et ipse ad sedem suam eum reducito: et satisfaciens Deo, redde pro contumelia gloriam, et in universo principatu tuo divisos et discordes ad charitatis revoca unitatem. Subdere Innocentio papae, et sicut ei omnis obedit Ecclesia, tu quoque electo a Deo tanto pare Pontifici.» Audiens haec Comes, auctoritate Spiritus sancti, et sanctorum Sacramentorum praesentia victus, nec audebat respondere, nec poterat: sed statim occurrit, et in pacis osculo recepit episcopum; et eadem qua eum abjuraverat manu, cum totius exsultatione civitatis ad propriam sedem reduxit. Sed et deinceps Abbas cum Comite jam familiarius et suavius loquens, paterne eum monuit, ne ad tam impios, et tam temerarios ausus ultra exsurgeret, ne Dei patientiam tantis irritaret flagitiis, ne pacem factam in aliquo violaret.

39. Pace itaque omni Aquitaniae Ecclesiae reddita, solus Gerardus perseverat in malis: sed non multo post, adveniente die irae, in domo sua miserabiliter exstinctus est. Et cum dicat Scriptura, Est peccatum ad mortem, pro eo non dico ut roget quis (I Joan. V, 16), impoenitens et subito mortuus, sine confessione et viatico, de corpore egredientem spiritum ei reddidit, cujus minister usque in finem exstiterat. Corpus ejus a nepotibus suis, quos in ecclesia illa honoribus sublimaverat, inventum in lectulo suo exanime, et enormiter tumidum, in basilica quadam humatum est: sed postea a Gaufrido Carnotensi episcopo Sedis apostolicae legato inde extractum, alioque projectum est. Nepotes quoque ejus ab eadem ecclesia postea eliminati sunt, et omnis progenies et plantatio a radice avulsa, per extera regna, tanti judicii circumferens querimonias, exsulavit. Tanto igitur malo obruto, et schismate Gerardi redacto in cineres, Vir Dei cum gaudio magno Claram-vallem revertitur. Adsunt fratres, circumfusi pedibus eius: gratias agunt Deo, qui bonis initiis feliciores proventus accumulat, et servi sui humilitatem ubique glorificat et exaltat.

40. Nactus vero Vir Dei aliquod quietis tempus, aliis se negotiis occupavit, et secedens in casulam pisatiis torquibus circumtextam, solus meditationibus divinis vacare disponit. Et repente occurrunt ei in diversorio humili, quasi ad praesepe Domini consistenti, amatoria Cantica, et spiritualium fercula nuptiarum. Considerat et expavescit, quod Sponsus ille speciosus forma prae filiis hominum, in quem etiam Angeli prospicere desiderant, fuscam adamaverit sponsam, et decoloratam a sole, tanto extollat praeconio, ut dicat eam totam formosam, nec ullam in ea maculam esse. Ipsam quoque sponsam dilectione languere miratur, et inquirit diligenter, quae sit illa charitas, cujus oscula dulciora sunt vino, ad quorum delibationem tanto affectu anima impatienter anhelat. Cumque Sponsus multis laudibus sponsam attollat, non tamen in omnibus plenam ei sui copiam praebeat, nec usque ad plenitudinem satietatis se sponsae desideranti concedat: quaesitus aliquando non inveniatur, et post longos circuitus repertus teneatur, ne fugiat. Multo tempore in harum meditatione rerum animam suam effudit; et multipliciter haec exponens, quantum in se profecerit qui quotidie in illis epulabatur deliciis, quantum nobis profuerit, quibus ejusdem benedictionis reliquias in scriptura servavit, manifestum est legentibus eam.

VII
De causa schismatis Romae, et apud Rogerium regem Siciliae feliciter acta

41. Interea litterae apostolicae Virum Dei vocant, et ut adsit laboranti Ecclesiae, supplicant cardinales. Intermittuntur studia, et quae modo continua erant, interpolatis discursibus resumuntur. Nulla vacatio superest: Servus Dei aut orat, aut meditatur, aut legit, aut concionatur. Videns igitur excusationes frustra expendi convocatos a multis partibus fratres, diu profundeque suspirans, affatur: «Videtis, fratres, in quantis tribulationibus laboret Ecclesia. Pars quidem Petri, et in Italia, et in Aquitania, auctore Deo elisa, jam non parturit, sed abortit. Evasati sunt in his regionibus schismatis defensores. Romae magna pars nobilium Innocentium sequitur, et favent ei multi fidelium: qui tamen temerariae multitudinis impetum formidantes, non audent publice confiteri, quem Innocentio firmavere, consensum. Conjuratores habet Petrus homines perditos, quos corrupit pecunia: et munitionibus eorum occupatis, non Simonis Petri fidem, sed Simonis Magi repraesentat praestigias. Contra unam gentem, Occidente edomito, superest lucta. Orantibus vobis et jubilantibus Jericho ruet; et cum extenderitis ad Deum cum Moyse manus, Amalech victus aufugiet. Josue pugnat, et ut ad consummationem victoriae dies sufficiat protelata, soli ut stet, non tam orat, quam imperat: et meretur fides tam solis obedientiam, quam de hoste prostrato victoriam. Nobis igitur pugnantibus vos ferte praesidium, et auxilium de coelo supplicibus animis implorate. Agite quae agitis, et state in gradu quo statis: et licet nihil vobis conscii sitis, judicio tamen vestro non aestimetis vos justos; quia solus Deus quos justificat judicat, et perfectissimus quisque judicii divini districtum examen ignorat. Judicari autem ab humano die non multum curetis, neque vestra propria, neque aliena judicia approbantes; sub timore Dei sic state, ut nec vos quempiam judicantes aliquando extollamini: nec aliorum curantes judicia, excidatis in nugas: singula vero prosequentes, vos servos inutiles reputetis. Eundum est autem quo nos obedientia vocat, et hujus domus fraternitatem, et vestri custodiam Deo, pro quo hunc assumimus laborem, confidentes de ejus clementia, tradimus et commendamus».

42. Haec dicens, et benedicens, flentibus universis, discessit: et cum multa reverentia ubique susceptus, demum Romam pervenit. In cujus adventu tam dominus Papa, quam fratres laetati sunt; et communicatis cum eo consiliis, secundum rerum proventus et statum causarum Abbas alia via aggreditur: nec in curribus, nec in equis spem ponens, sed colloquia quorumdam suscipiens, sciscitatur, quae sit eorum facultas, qui fautorum animi; utrum errore, an malitia seducti, tantum scelus protrahant et protelent. Intelligit ex secretis clerum qui cum Petro erat, de statu suo sollicitum, scire quidem peccatum, sed non audere reverti, ne perpetua notatus infamia, vilis inter caeteros haberetur: et malle sub umbra honestatis interim sic esse, quam expelli a sedibus suis, et publicae mendicitati exponi. Eorum qui de Petri prosapia erant, haec erat responsio: quia jam credi eis a nemine posset, si demembrarent genus suum, et eum relinquerent, qui cognationis suae caput esset et dominus. Caeteri juramento fidelitatis excusabant perfidiam, nec aliquis ex sana conscientia parti illi conferebat suffragia. Denuntiabat itaque eis Abbas colligationes impietatis esse sacrilegas, et profanas conspirationes legibus et canonibus condemnatas juramentis non posse muniri; non posse, nec debere veritatis sacramenta mendacio suffragari. Insanire autem eos, qui rem illicitam sacramenti patrocinio constare existimant, cum oporteat extraordinarias pactiones quocunque religionis obtentu sancitas, revocari in irritum, et auctoritate divina dissolvi. Auditis his aliisque Viri Dei sermonibus defluebant a Petro, et quotidie partis illius dissociatis agminibus, vincula rumpebantur: ipsius quoque Petri animus tabescebat, quia se quotidie minui, Innocentium vero crescere minime dubitabat. Defecerant pecuniae, contabuerat curiae amplitudo, aruerant ministeria domus. Rarus mensam ejus frequentabat conviva, deliciae in plebeia cibaria commutatae, cultus obsequentium vetustate obscurus, stipendiarii aere alieno oppressi, et tota domus effigies pallida, dissolutionem proximam indicabat.

43. Interea rex Siciliae Rogerius, qui solus jam ex principibus obedire papae Innocentio detrectabat, ad eum mittit, petens, ut Haimericum cancellarium suum, et Abbatem Clarae-Vallensem ad se mitteret: nihilominus a Petro Leonis idem petens, ut Petrum sibi Pisanum a suo latere delegaret. Aiebat autem se dissensionis hujus, quae jamdiu induruerat, velle scire originem; et cognita veritate, aut corrigere errorem, aut sancire sententiam. Mittebat autem in dolo, quia audierat Petrum Pisanum eloquentissimum esse, et in legum et canonum scientia nulli secundum; putabatque si eloquentiae ejus in publico consistorio audientia praeberetur, declamationibus rhetoricis simplicitatem Abbatis posse obrui, et silentium ei vi verborum et pondere rationum imponi. Ne diu morer, venit pars utraque Salernum. Sed militaverat ultio, et praevenerat tanti sceleris machinamentum. Parato namque ad bellum innumerabili exercitu adversus Rannulfum ducem, idem rex in campum armatas produxerat acies: cum subito viso duce audacter obviam procedente, territus fugit, effusumque exercitum praedae et caedibus exposuit, et innumeris militibus captis et interfectis, invitus Ducem ditavit opibus. gloria sublimavit. Quae quidem ei juxta verbum Viri Dei omnia contigerunt. Cum enim primus eorum qui vocati fuerant Abbas sanctus adveniens, Regem in castris positum invenisset, per multos dies vicinas acies, ne committerent, impedivit: denuntians Regi, «Quia si conflictum inieris, victus et confusus abibis.» Novissime vero cum ejusdem regis plurimum crevisset exercitus, ignorans quod non in multitudine foret eventus belli, Virum sanctum quaerentem ea quae pacis erant, ulterius audire contempsit.

44. At ille ducem Rannulfum, et Catholicorum aciem verbis potentibus adhortatus, sicut Regi fugam, sic illis victoriam pollicitus est et triumphum. Cumque ad proximam villulam declinasset, et instaret orationi, repente fugientium et insequentium clamor auditur. Siquidem per eumdem locum fugientem Regis exercitum Rannulfus persequebatur. Egressus itaque frater quidam ex his qui cum Abbate erant, uni ex militibus occurrit, et quid accidisset, interrogabat. At ille, siquidem litteras noverat: Vidi, inquit, impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35, 36). Nec mora, Dux ipse secutus, ut monachum vidit, sicut erat armatus, equo desiliit; et ejus pedibus advolutus: «Gratias, inquit, ago Deo, et fideli servo ejus, quia non nostris viribus, sed ejus fidei collata haec victoria est.» Iterumque insiliens equo, hostes insequebatur.

45. Nec tamen hac plaga, sibi inflicta coelitus, correctus est animus Regis, nec detumuit procella quam conglomeraverat pravae mentis elatio: sed post fugam reversis qui evaserant, simulans alacritatem, regio se ornatu attollens, stipata militibus curia, utramque partem praecipit accersiri; et prius instructo Petro, et multarum promissionum auctoramentis accenso, de causae suae rationibus eloqui jubet. Prior itaque Petrus electionem domini sui canonicam probare contendit; et verba sua multis legum et canonum assertionibus munit. At vero Vir Dei non in sermone, sed in virtute regnum Dei esse intelligens: «Scio, inquit, Petre, te virum sapientem et litteratum esse; et utinam sanior pars, et honestiora te occupassent negotia! utinam te patronum causa justior et felicior obtineret! et sine dubio rationabilia allegantem nulla posset impedire facundia. Et nos quidem agrestes, saepius ligonibus quam pragmaticis advocationibus assueti, si causa fidei non urgeret, institutum silentium teneremus. Nunc autem cogit nos charitas eloqui, quia tunicam Domini, quam in tempore passionis nec ethnicus praesumpsit scindere, nec judaeus, fautore hoc Domino, Petrus Leonis lacerat et disrumpit. Una est fides, unus Dominus, unum Baptisma. Nos neque duos dominos, nec geminam fidem, nec duo baptismata novimus. Ut ab antiquis ordiar, una arca tempore diluvii fuit. In hac octo animae, caeteris omnibus pereuntibus, evaserunt; et quotquot extra arcam inventi sunt, perierunt. Arcam hanc typum tenere Ecclesiae, nemo est qui ambigat. Arca alia nuper fabricata est, et cum duae sint, alteram necesse est esse adulteram, et in profundum demergi. Arca, quam regit Petrus, si ex Deo est, necesse est ut arca, quam regit Innocentius, obruatur. Peribit ergo orientalis Ecclesia, peribit Occidens totus: peribit Francia, peribit Germania: Iberi et Angli, et barbara regna in profundum pelagi demergentur. Religio Camaldrensis et Carthusiensis, et Cluniacensis, et Grandimontensis, et Cisterciensis, et Praemonstratensis, aliaque innumerabilia servorum, et ancillarum Dei collegia, necesse est ut sub uno turbine corruant in abyssum. Episcopos, et abbates, et reliquos Ecclesiae principes collo praecipiti mola asinaria alligata pelagus vorax excipiet. Solus ex principibus mundi arcam Petri intravit iste Rogerius, et caeteris omnibus enecatis, solus ipse salvabitur? Absit ut totius mundi religio pereat, et ambitio Petri, cujus vita palam est qualis exstiterit, regnum coelorum obtineat!».

46. Ad haec verba non se poterant ultra, qui praesentes aderant, continere, sed abominati sunt et vitam Petri Leonis, et causam. Abbas autem tenens manum Petri Pisani elevavit eum, et simul ipse surrexit: «Tutiorem,» inquiens, «si mihi credas, intrabimus arcam.» Et sicut jam pridem mente conceperat, salutaribus illum aggrediens monitis, cooperante gratia Dei, protinus persuasit ut ad Urbem rediens, Innocentio papae reconciliaretur. Soluta concione, Rex necdum voluit obedire, quia sancti Petri patrimonium, quod in Cassinensi et Beneventana provincia amplissimum est, cupidus occupaverat, putabatque hujusmodi suspensionibus aliqua a Romanis extorquere privilegia, per quae in jus proprium deinceps sibi stabiliretur haereditas. Sic Herodes visum Salvatorem contempsit, et quem desideravit absentem, contempsit praesentem (Luc. XXIII, 8, 11). Sic omnipotens Deus claritatem, quam accepit a Patre, dedit hominibus (Joan. XVII, 22), et contemnentes se facit inglorios et erigit in sublime humiliatos. Igitur circa curationem cujusdam viri nobilis, et in urbe Salernitana notissimi, succumbentibus medicis, quorum ibi praecipue ars viget et studium, eidem viro de medicorum auxilio desperanti, noctu quidam per somnium apparens intimavit advenisse Salernum Virum sanctum, et in curationibus efficacem. Hunc inquirere jubetur, et de lavacro manuum ejus bibere. Quaesivit, invenit, aquam petiit, bibit, convaluit. Hoc verbum per totam urbem divulgatum, ad aures Regis et procerum ejus pervenit. Cum omnium igitur populorum favore, solo Rege in malitia permanente, Abbas Romam revertitur: praedictum quoque Petrum Pisanum, et quosdam alios reconciliat Ecclesiae, et Innocentio papae confoederat.

47. Advenerat tempus, in quo completa Amorrhaei malitia, angelus percutiens gladium jam vibrabat, et pertransiens domos, quarum superliminaria sanguis Agni imbuerat, ad domum Petri Leonis veniens, salutare in ea non reperit signum. Percussit igitur miserum, nec tamen illico defungitur: sed datur per triduum poenitentiae locus. Ille patientia Dei abutitur, et in peccato suo moritur desperatus. Miserabili pompa corpus ejus effertur, cadaver ejus in latebris sepelitur, et usque hodie fovea illa a Catholicis ignoratur. Attamen pars ipsius, Papam sibi pro illo alterum statuerunt; non tam ex pertinacia schismatis, quam ut opportunius per aliquam temporis moram papae Innocentio reconciliarentur: quod sine mora per manum servi sui Christus effecit. Nam et ipse ridiculus pontifex, Petri Leonis haeres, ad eumdem virum Dei nocte se contulit: et ille quidem nudatum eum usurpatis insignibus ad domini Innocentii pedes adduxit. Quo facto civitas gratulabunda laetatur, Innocentio ecclesia redditur, Romanus populus ut pastorem et dominum Innocentium veneratur. Abbas Clarae-Vallis in mira reverentia habetur, ab omnibus auctor pacis, et pater patriae praedicatur. Procedentem viri nobiles prosequuntur, acclamat populus, matronae sequuntur, et omnes ei prompto animo obsequuntur. Sed quandiu ille gloriam toleravit? quandiu pace fruitus est post tam diuturnum laborem? Nec diem pro anno recipere acquievit. Sedatis omnibus et compositis, vix quinque dies teneri potuit, qui septem annis et ultra pro resarcienda eadem scissione sudavit. Exeuntem Roma prosequitur, deducit clerus, concurrit populus, universa nobilitas comitatur. Nec poterat sine communi moerore dimitti, qui colebatur amore communi.

48. Accepta ergo ab Innocentio licentia, confirmata pace, Vir Dei regreditur; et maximum domi reportans gaudium, a fratribus cum gratiarum actione devote suscipitur. Interea Romae Innocentius potestative agenda disponit, undique visitatores occurrunt. Alii cum negotiis, alii tantum gratia congaudendi adveniunt. Processiones per ecclesias solemniter celebrantur, depositis armis ad audiendum verbum Domini plebes occurrunt Post multifarias egestates in brevi civitas opulenta refloret: quae discordiae tempore distracta fuerant, pax solidata reducit et revocat. Arantur solitudines, et deserta pinguescunt. Requiescunt singuli sub vite et ficulnea sua: nocturnae silent excubiae, et apertis januis, omnis timor excluditur. Dato tempore Innocentius Ecclesiae ruinas restaurat, recolligit exsules, ecclesiis antiqua servitia, depopulatas colonias expulsis restituit, insuper et congrua dona largitur. Monasterium etiam apud Aquas-Salvias in sancti Anastasii martyris honore constituit; quod quidem ibi prius fuerat, sed hoc tempore sola ecclesia, deerat habitator. Constructis itaque coenobialibus mansionibus, et reformata ecclesia, assignatis etiam ad alimonias domibus, agris, et vineis, a Clara-Valle abbatem et conventum fratrum sibi mitti dominus Papa petiit, et obtinuit. Mittitur ergo Bernardus , Pisanae olim ecclesiae vice-dominus, et religiosi cum eo fratres, qui secundum beati Benedicti Regulam in eodem loco Domino deservirent. Cito profecit illa plantatio, et associatis sibi viris indigenis servorum Dei multiplicatus est numerus; et pascua congrua nutrimentis multiplex in brevi produxere peculium.

VIII
De praesulibus Ecclesiae e Clara-Valle progenitis. De insigni pietate comitis Theobaldi, eiusque gravi tribulatione

49. Abbas sanctus ad studia sua reversus, dilectum amplectitur epithalamium. E diversis etiam regionibus odore religionis illius ubique diffuso, fratres ad fundanda monasteria invitantur. Fundata quoque et statuta ditioni ejus sese subjiciunt, et arctioris ineunt regulas disciplinae. Sed et diversarum regionum civitates ex hoc collegio meruere episcopos. In primis Roma summo ornatur Pontifice. Praeneste Stephanum habuit totius modestiae virum, Ostia, virum magnum Hugonem. In ipsa quoque Romana curia Henricus, et Bernardus alter presbyter, alter diaconus ordinati sunt cardinales. Prope urbem Romam Nepa quoque sub Huberto refloruit. In Tuscia, Pisis natalis soli gloria, et magnum Ecclesiae lumen Balduinus effulsit. Citra Alpes Lausannae datus est Amedeus; Seduno, Garinus; Lingonis, Godefridus; Autissiodoro, Alanus; Nannetis, Bernardus; Belvaco, Henricus; Tornaco, Giraldus; Eboraco, Henricus. In Hibernia duo episcopi, re et nomine Christiani. In Alemannia civitate Curia Algotus, sapientia, aetate et gratia reverendus. Haec luminaria de Clara-Valle assumpta fulgore puro praedictas urbes sua illustravere praesentia, et pastoralis officii elucidantes gloriam, exemplum caeteris episcopis facti sunt doctrinae et vitae, et in altitudine sua semper humiles constiterunt.

50. Defuncto siquidem Innocentio papa, et successoribus ejus Coelestino et Lucio quam velociter consummatis, Bernardus quem prius apud sanctum Anastasium abbatem diximus ordinatum, Papa Urbis efficitur, et Eugenius tertius appellatur. Hic seditione orta in populo, pulverem pedum in litigantes excussit, et relictis eis, in Franciam venit. Cumque se Romae comederent ac morderent, et se invicem consumerent, exspectavit in pace, donec fatigati conflictibus et damnis afflicti, ejus praesentiam cuperent et optarent. Qui interim celebrato Remis consilio Claram-Vallem humiliter visitat, et gloriam pontificatus Romani pauperum repraesentat aspectibus. Mirantur omnes in tanta altitudine humilitatem immobilem, et in tam excellenti culmine propositi sancti permanere virtutem; ut altitudini sociata humilitas pro officio exterius splendeat, et pro virtute nequaquam interius inanescat. Adhaerebat carni ejus lanea tunica, et diebus ac noctibus cuculla vestitus sic ibat, et sic cubabat. Intus monachi habitum retinens, extra se pontificem et moribus, et vestibus exhibebat: rem difficilem agens, diversarum in uno homine proprietatem exprimens personarum. Segmentata ei circumferebantur pulvinaria. Lectus ejus palliis opertus cortina ambiebatur purpurea; sed si revolveres operimenta, invenires superjectis laneis complosa stramina, et paleas conglobatas. Homo in facie, Deus videt in corde: ipse vero bona coram Deo et hominibus providebat. Alloquitur fratres non sine lacrymis, miscens sermonibus avulsa a corde suspiria, hortatur et consolatur, et se inter eos fratrem et socium, non dominum exhibet, vel magistrum. Cumque ibi morari diutius non pateretur magna eum proseqens comitantium multitudo, salutatis fratribus iter in Italiam dirigens abscessit et ad Urbem pervenit.

51. Scripsit ad eumdem papam Vir sanctus multae subtilitatis librum in quo acutissima indagatione tam ea quae circa eum, quam quae infra sunt, prosequens, etiam ad ea, quae supra ipsum sunt, ascendens, tanta de natura divina disseruit, ut videatur in tertium coelum assumptus audisse quaedam verba quae non licet homini loqui, et regem in decore suo vidisse. In his quae infra, et quae circa ipsum sunt; morum societas, naturae aequalitas, officiorum distantia, consideratio meritorum, dijudicatio provectuum subtilissime distinguitur, et singulis in suo genere sui cognitio intimatur. In his quae supra hominem sunt, speculatur coelestia, non eo modo, quo Angeli, qui semper adhaerent Deo, considerant; sed eo modo, quo potest homo puri animi et mentis sincerae divina contingere, et conformari hierarchiae coelesti sacerdotium temporale. Cum enim in coelesti militia constet alios aliis principari, et ministeriales spiritus, ad nutum superiorum potestatum, ad diversa officia delegari; quidam vicinius assistentes ab ipso accipiunt, quae aliis, vel agenda, vel intelligenda insinuent. Cumque exigat homo praepositurae suae reverentiam exhiberi, ad honorem summae potestatis cuncta referri necesse est: quia cum sit subditus homini homo, vel spiritui spiritus, subdi maxime oportet Deo, de cujus munere datur ista praelatio, et quo docente fit ut pateat homini tam cognitio sui, quam per fidem et spem ad divinam contemplationem pro modo data et indulta accessio. Dictabat Vir Dei, et nonnumquam scribebat, in tabulis cereis, non patiebatur perire inspirata sibi divinitus. Sedabat lites ecclesiarum, et appellationes importunas, quas inter se discordes clerici concitabant, blando spiramine componebat. Interdum etiam durius increpante eo, redibat tranquillitas, et detumescentibus procellis, qui seditiosi ante eum venerant, et bile diffusa scaturientes declamationibus, pacifici revertebantur.

52. Adhaesit ei prae caeteris quidem principibus comes Theobaldus, et dilectionem opere prosecutus, et se, et sua in subsidia Clarae-Vallis exposuit, et in manibus Abbatis posuit animam suam, deposita altitudine principali, se inter servos Dei conservum exhibens, non dominum; ut obediret ad omnia, quaecumque domus illius infimi postulassent. Emebat igitur fundos, construebat domos, abbatiis novis praebebat impensas; et ubicumque servi Dei extendissent propagines, delegabat pecunias: non unam domum, sicut Salomon Jerosolymis, statuens; sed ubicumque hujus schematis consedissent personae, satagebat eis ministrare necessaria, quasi Christo in terris praesenti propriam faceret mansionem. Sed et hoc in arbitrio Viri Dei posuit, ut quibuscumque egentibus eo mandante ad opus Dei sumptus praeberet. Videns igitur Abbas promptum Principis animum, pietatem accendit, et maxime quidem domesticis fidei voluit eum esse obnoxium; et immortalia templa fundare consuluit, et eleemosynas ea sagacitate disponere, «ut semper fructitantes redivivis et renascentibus accessionibus novas semper eleemosynas parturirent. Deinde egenis, quos hac atque illac quasi vespae pungentes stimuli paupertatis exagitabant, omnimodis docuit misereri; aliis indumenta, aliis alimenta largiri monuit: et suggessit, ut per se ipsum xenodochia visitaret, nec horreret, aspectus languentium; quia in hoc duplicaretur clementiae bonum, si et videret, et foveret; si consolaretur, et reficeret. Humiliare pauperum oppressores, defendere pupillum et viduam, misereri et commodare, sermones in judicio disponere, providere quieti Ecclesiae, rationem gladii intelligere quasi elementarium  instruxit, summam principalis officii ei intimans, et hoc a principe requiri ex debito, ut laudi bonorum et vindictae malorum intendat».

53. Haec et alia hujusmodi salubria monita homo rationabilis reverenter accipiens, luxum curiae, et fastum altitudinis in humilitatem et honestatem convertit: nec erat qui in praesentia ejus auderet aliquid indecens vel agere, vel loqui; sed in hoc etiam ei placere studentes, sive ficto, sive puro animo ea, in quibus dominum suum delectari videbant, ipsi quoque saepius factitabant. Introducebant igitur ad eum, qui familiarius ei assistebant, pauperes patientes calumniam, nuntiabant languentes in plateis jacentes, et quoscumque in amaritudine et miseria constitutos; et ipse oblata sibi occasione clementiae laetabatur, et altiori gratia amplectebatur, quos de hujusmodi rebus videbat magis esse sollicitos. duos religiosos viros de Praemonstratensi Ordine evocatos eleemosynae suae praeposuit, ad quorum curam spectaret circumire castella et vicos, in quibus ipse maneret: et de propria mensa languentes et leprosos, qui ibi manebant, quamdiu in illis locis esset, abundanter refici jussit. Sed et aliis pauperibus largas et congruas personis eleemosynas, sive in cibis, sive in vestibus, eorum ministerio donari instituit. Et illis quidem tantum in domo sua voluit esse dominium, ut potestative, pincernis, et pistoribus, et coquis, et reliquis ministerialibus, quae vellent juberent, quae placeret tollerent; nec esset qui aliquid prohibere auderet, vel referret ad Comitem, si in aliquo prodigi viderentur. Sed et viri illi timentes Deum, et tam ei placere, quam Comiti cupientes, nec magnificentiam Principis minuebant, qui charitatis plenitudinem de suis impleri praeceperat; nec Deo ingrati esse volebant, si invenirentur desides et avari, ubi eos promptos et expeditos dispensatores esse, tam voluntas Dei, quam Principis sufficiens bonitas injunxisset. Erat praeterea horum officio deputatum, ut monachis et religiosis viris, quos ad curiam diversa mittebant negotia, hospitia providerent, et de penu et horreo Comitis necessaria ministrarent. Circumferebant etiam rigente bruma, aptatis sarcinis, pauperum indumenta, et pelles, et birros, et calceamenta, in quibus nec axungia deerat, quae per vicos indigis erogabant. Nullum in comitatu illo clementiae deerat opus: ad portum illum naufragi omnes tutum habebant refugium. Temporibus famis non, sicut Pharao, frumenta venumdedit populo, nec in servitutem sibi erogatis annonis subjecit Aegyptum: sed Abbate sancto, quasi altera Joseph, diviniore usus consiliario, gratis egenis aperuit horrea, nec exhausit pecunia populum, nec astu circumvenit afflictos, nec re publica ad se translata, privatos in terra cumulavit thesauros; sed in coelo potius thesaurizans infatigabilis distributor, cum magna alacritate et pecunias distribuit, et annonas.

54. Nec defuit viro inhianti coelestibus magni ponderis et horrenda tentatio: sed aggressus est eum tam Rex, quam principes, et commota est et contremuit terra; et quasi iratus esset ei Deus, rapinis et incendiis fere omnia ad eum pertinentia depopulatoribus exposita erant; et operuit faciem terrae Regis exercitus, et passim omnia vastabantur. Nec erat ei tutum resistere, vel obviare persecutoribus: quia et sui deseruerant eum, manifeste infestantes; et qui remanserant, in insidiis, non ad subsidia erant. Undique angustiae graves, quia nec domi sibi cavere, nec extra poterat congrua providere, cum omnino qui sui essent, nesciret; et tam de perfidia refugarum, quam de duplicitate suorum prorsus diffideret. Inter has autem augustias conversus ad Dominum, et de coelo quaesivit auxilium: et accito Viro Dei, cujus consilio maxime utebatur, nec desperans de misericordia Dei, hoc ex ejus responsione accepit, «ut intelligeret quia flagellat Deus omnem filium quem recipit; et hujusmodi correptiones vel purgant, vel probant animam (Prov. III); et gloriosiorem fuisse Job cum sederet in sterquilinio, quam fuisset, cum circumstante exercitu sedisset illaesus in solio (Job II). Ostendit ei Vir sanctus Salomonem peccasse in otio, et abusum bono pacis defluxisse in vitia: cum David pater ejus, Absalon filio persequente, et universo Israel adversus eum armato, permansisset in gratia. Intimavit etiam quomodo ipsum satanas colaphizarit Apostolum, in qua tribulatione immobiliter perseverans illud meruit audire, quia virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9-11), et quia in praesenti vita segniores nos faciunt prospera, et circumspectiores adversa».

55. Audiens haec venerabilis Comes, magnifice animatus, duo immensi ponderis et miri operis vasa aurea (in quibus pretiosissimae gemmae habebantur inclusae, quae in solemnitate coronae suae rex Anglorum Henricus avunculus ejus ad ostentationem divitiarum suarum et gloriae suae in mensa coram se habere consueverat) sub omni celeritate proferre jussit in medium; et a corde suo delectationem hujusmodi avellens, gemmas a retinaculis suis jussit abstrahi, et aurum confringi praecepit, ut venderetur, et de pretio eorum dilecta Domino super aurum et topazion tabernacula fundarentur. Nec desistebat Amalech ab infestatione Israel: sed Moyses elevatis in coelum manibus potitus est victoria, et retrahentibus se hostibus Abbas sanctus sequester sollicitus, clamantibus ad Deum et domi plorantibus fratribus, irrupit in acies, et in tempore iracundiae factus est reconciliatio, et allegationibus divinis intercurrentibus detumuere procellae, et reversa est inter Regem et Principem tranquillitas, et pacis desiderata serenitas.

LIBRO III

Auctore Gaufrido, monacho quondam clarae-vallensi, et s. Bernardi notario, postea abbate

Clarissimi patris nostri Bernadi Clarae-Vallensis abbatis memoriam viri insignes, ad laudem Christi et multorum aedificationem, litteris commendarunt. Inventa sane materia uberi, prout cuique licuit, et certior ei gestorum innotuit veritas, non eam totam, sed partes aliquas digessere. Videtur autem nonnullis, quod multo minus eum silere debuerat puer sanctitatis ipsius, dignationis filius, benignitatis alumnus: quem ab ejus uberibus post annos circiter tredecim (quod sine singultu nec meminisse debeo, nec proferre queo) sola tandem, quae sola potuit, mors avulsit. In quo tibi utinam sibi complaceat etiam nunc, Pater sancte, sicut aliquando videbatur et aliquandiu complacere! Et quis alter tibi tam debitor, quis tam obnoxius, quis tam tuus? Momordit, fateor, et dure momordit mors improba; sed non totum pariter deglutivit. Amputavit, non exstirpavit; sine misericordia portionem, quae se contingebat, accepit. Tulit aspectum, tulit eloquium, corporale etiam tulit obsequium: sed non rapuit fidem praesentis etiam nunc opitulationis, non absorbuit spem futurae aliquando visionis, non denique in praeteritorum memoria altius radicatum filialis assumpsit devotionis affectum. Caeterum mihi quidem, ut optime novi, praesertim tanto idonea operi, nec scientia, nec eloquentia suppetit. Sed tua sane magnalia, et tuas digne eloqui laudes, non Origenis ingenium, non Ciceronis lingua sufficeret, nec desperandum tamen, quod tuorum magis operum fructus carpere prudens lector, quam verborum nostrorum folia indigna debebit: ut illorum magis suavitate gustata, quam istorum ariditate culpata, non tam nequiter ista mordeat, quam illos delectabiliter edat. Nam et securius et sincerius visa solent, quam audita narrari; et in tertium vas transfusa facilius coacescunt. Sed et dulcius ea bibitur aqua, quae ab exiguo licet alveo fontis hauritur, quem confestim repleverit vena scaturiens, quam quae ex rivo tollitur longius jam progresso, vel ex flumine etiam copioso. Inde est quod intactis eorum libris, qui de ejusdem beatissimi Patris nostri initiis, seu etiam mediis conscripserunt ne tanquam super alienum aedificasse videar fundamentum, circa ea potissimum noster sermo versatur, quibus pene omnibus praesens adfui: interdum etiam, licet pauca interserens, quae fidelissima fratrum, qui aderant, relatione cognovi. Verumtamen opus istud libellis tribus partitum lector inveniet. Quorum primus quidem ea maxime quae ad habitum, mores, atque doctrinam hujus beati Patris videntur pertinere, prosequitur. Secundus autem virtutes multas per eum factas eloquitur. Tertius in ejusdem bono fine completur. Illud etiam admonendum, in rerum narratione gestarum cohaerentiam similitudinis magis, quam temporis observari: siquidem nec signa ipsa, nec opera quaedam eo ordine scripta quo facta sunt; sed interdum aliqua, prout occurrere locis opportunioribus videbantur, inserta. Firmior enim videtur, et haberi acceptior solet oratio, quae suis innititur et illustratur exemplis, velut fabrica quaedam idoneis fulta columnis. Nonnulla quoque transposita sunt, ut similibus aliis jungerentur, et quae erant ejusdem generis, sibi aptius cohaererent. Verum haec in duobus quidem libellis prioribus: nam in tertio pene per omnia ordini ipsi ipsius temporis series narrationis obsequitur.

I
De moribus et virtutibus sancti Bernardi summatim

1. Innumeris quidem signis atque miraculis, ut Orbis comperit universus, fidelem famulum suum Bernardum Clarae-Vallensem Deus glorificavit abbatem, sicut gloriosus semper in sanctis suis, et in sua mirabilis est majestate. Caeterum, sicut Malachiam sanctum idem ipse commendat, primum maximumque miraculum, quod exhibuit, ipse fuit. Serenus vultu, modestus habitu, circumspectus in verbis, in opere timoratus, in sacra meditatione assiduus, in oratione devotus, et (sicut alios ipse monebat, crebra siquidem experientia persuasus) de omni re magis fidens orationi, quam industriae propriae vel labori. Magnanimus in fide, longanimis in spe, profusus in charitate, summus in humilitate, praecipuus in pietate. In consiliis providus, in negotiis efficax, nunquam tamen minus, quam in otio otiosus. Jucundus ad opprobria, ad obsequia verecundus. Suavis moribus, meritis sanctus, miraculis gloriosus; affluens denique sapientia, et virtute, et gratia apud Deum et homines. Cujus sanctae animae adjutorium simile sibi fecerat Deus, et speciali praeventum benedictione corpus aptaverat. Apparebat in carne ejus gratia quaedam, spiritualis tamen potius quam carnalis. In vultu claritas praefulgebat, non terrena utique, sed coelestis: in oculis angelica quaedam puritas, et columbina simplicitas radiabat. Tanta erat interioris ejus hominis pulchritudo, ut evidentibus quibusdam indiciis foras erumperet, et de cumulo internae puritatis et gratiae copiosae perfusus homo quoque exterior videretur. Corpus omne tenuissimum, et sine carnibus erat; ipsa quoque subtilissima cutis in genis modice rubens. In illo nimirum quidquid caloris inerat naturalis, assidua meditatio et studium compunctionis attraxerat. Caesaries ex flavo colorabatur et candido. Barba subrufa, circa finem vitae ejus respersa canis. Statura mediocritatis honestae, longitudini tamen vicinior apparebat. Alias autem thesaurus iste in vase fictili erat, contrito penitus et undique conquassato. Laborabat siquidem caro ejus multiplicibus infirmitatum incommodis, ut in eis virtus animi perficeretur. Quarum periculosior quidem in meatu arctissimi gutturis, nil penitus siccum, vix solidum aliquid admittentis: molestior erat defectus stomachi, viscerumque corruptio. Hae continuae illi, praeter alias saepius incidentes. Summum ejus studium fugere admirationem, et tanquam unum sese agere caeterorum. At prosequebatur gloria fugientem, sicut e regione captantes sese alios fugere consuevit. Proverbium illud in ore ei frequenter, semper in corde: «Qui hoc facit quod nemo, mirantur omnes.» Quo nimirum intuitu vitam regulamque communem amplius aemulabatur, nil in suis actibus praeferens observantiae singularis. Ob hoc denique et cilicium, quod pluribus annis occulte gestaverat, ponere maluit, quam ut ferre sciretur; minus illum latere velle contestans, cui cum caeteris ejusdem professionis sibi communia non sectatur. In ipsis tamen communibus erat illi singularis puritas, et devotio non communis. Nihil negligens, et minima quaeque cum studio et intentione tractabat. Ex propria siquidem experientia definire solitus sapientem, cui quaeque res sapiunt prout sunt.

2. A primis fere annis sic evasit illecebras gulae, ut ipsam quoque saporum discretionem ex magna parte perdiderit. Quoties pia sibi ministrantium fraude deceptus, liquores pro aliis alios sumpsit? Nam et oleum sibi per errorem aliquando propinatum bibit, et penitus ignoravit. Nec prius id cognitum, quam superveniens quidam labia ejus miraretur inuncta. Cibus ejus buccella panis, in aqua calida penitus emolliti, cum exiguis sorbitiunculis erat. Modicus ille quidem: sed non modicam ejus partem crudam rejiciebat stomachus, ne qua illi foret in cibo voluptas, quem sumere periculum, sumptum tenere dolor, rejicere miseria. Sic nimirum fideli servo, juxta desiderium cordis sui, dispensatio superna providerat, ut nec fructus ei deesset abstinentiae singularis, et odiosam semper admirationem declinaret sub umbra necessitatis. De vino quidem saepius nobis ipse dicebat, decere monachum, quando sumere oporteret, sic gustare illud, ne exinanisse calicem notaretur. Quod sic ipse servabat, quoties sibi vinum patiebatur apponi, ut non modo post unum potum, sed post totum qualecunque prandium, suum vasculum, in quo ei propinabatur, vix aliquando videretur minus plenum a mansula reportari. Minus quidem stare poterat, sed erat sedens pene jugiter, et rarissime movebatur. Quoties subtrahere se negotiis poterat, aut orans, aut legens, aut scribens; aut insistens doctrinae, et fratrum aedificationi; aut in sacra meditatione persistens. In quo nimirum studio spirituali obtinuerat gratiam singularem, ut non taedium in illo, non difficultatem aliquam sustineret: libere secum habitans, et deambulans in latitudine cordis sui, et ibidem exhibens Christo (ut monere alios ipse solebat) coenaculum grande stratum. Omnis ei ad meditandum hora brevis, locus omnis congruus erat. Frequenter tamen, licet sic affectus, divino urgente metu, imo regente spiritu, studium hoc lucris uberioribus postponebat; doctus quaerere non quod sibi erat utile, sed quod multis. Alioquin in quolibet coetu hominum vel tumultu, nisi ejus intentionem causa deposceret, tota facilitate animum colligens, interiori quadam, quam ubique ipse sibi circumferebat, solitudine fruebatur, nihil prorsus attendens quod sonaret vel appareret exterius.

II
De visitatione Hugonis Gratianopolitani episcopi, et Cartusianorum; deque mira in Bernardo sensum custodia

3. Cum jam Dei Famulus annos aliquot in Clara-Valle peregisset, subiit animum ejus, ut sanctum Hugonem Gratianopolitanum episcopum, et Cartusienses fratres devotionis gratia visitaret: quem praedictus episcopus tam gratanter et tam reverenter suscepit, divinam intelligens in ejusdem hospitis visitatione praesentiam, ut prostratus solo tenus adoraret. Videns autem servus Christi episcopum aetate grandaevum, celebrem opinione, sanctitate conspicuum, coram se procidentem, vehementer expavit: et ipse quoque pariter corruens ante eum, ita demum susceptus in osculo pacis, humilitatem suam tanti viri veneratione confusam non sine gravi gemitu causabatur. In cujus pectore singularem obtinuit ex eo tempore locum, ut fierent deinceps duo illi filii splendoris cor unum et anima una, et se invicem fruerentur in Christo. Sicut enim regina Saba de Salomone testatur (III Reg. X, 6, 7), uterque sese in altero longe amplius, quam fama vulgasset, invenisse gratulabatur.

4. Cartusiae quoque a viro reverendissimo Guigone Priore, et a caeteris fratribus eodem affectu et eadem veneratione susceptus est Servus Christi, exsultantibus illis in gaudio, quia qualem eum per epistolam prius noverant, talem invenerunt et praesentem. Caeterum cum in reliquis omnibus aedificarentur, unum fuit, quod praedictum Priorem Cartusiensem aliquatenus movit, stratura videlicet animalis, cui idem Vir venerabilis insidebat, minus neglecta, minus praeferens paupertatem. Nec silentio pressit aemulator virtutis quod mente conceperat: sed locutus uni e fratribus, aliquatenus super hoc moveri sese confessus est et mirari. Cumque ille ad Patrem sanctum quod audierat retulisset; non minus ipse miratus, quale illud esset stramentum quaerebat, quod ita scilicet a Clara-Valle Cartusiam usque venisset, ut nunquam illud vidisset, nunquam considerasset, et usque in horam illam quale esset, omnino nesciret. Neque enim suum erat animal illud, sed a quodam monacho Cluniacensi avunculo suo, et in sua vicinia demorante, fuerat commodatum; et erat sicut sibi sternere ille solebat. Quod verbum saepe dictus Prior audiens, in eo potissimum mirabatur, quod sic ille Dei famulus foris oculos circumcidisset, intus animum occupasset, ut quod ipse primo offenderat visu, hoc ille tanti itineris spatio non vidisset. Iuxta lacum etiam Lausanensem totius diei itinere pergens, penitus eum non vidit, aut se videre non vidit. Cum enim vespere facto de eodem lacu socii colloquerentur, interrogabat eos, ubi ille lacus esset: et mirati sunt universi.

5. Desideraverat tamen ab initio omni modo subtrahere se negotiis, et nusquam egredi, sed in monasterio residere. Quod et postmodum ex defectu corporis occasionem invenisse se reputans opportunam, aliquando statuit, et aliquandiu tenuit, donec illum exire coegit necessitas gravis Ecclesiae Dei, et summi Pontificis, atque omnium abbatum sui Ordinis jussio, quibus per omnia tanquam patribus deferebat ipse omnium pater. Ex quorum etiam mandato, novissimis quidem annis, praeter cucullam et tunicam, laneo panno in modum chlamydis decurtatae, et pileo simili utebatur, inter tantos languores corporis et labores nullis unquam uti pellibus acquiescens. In vestibus ei paupertas semper placuit, sordes nunquam. Nimirum animi fore indices aiebat, aut negligentis, aut inaniter apud se gloriantis, aut gloriolam foris affectantis humanam. Incessus ejus et habitus omnis modestus et disciplinatus, praeferens humilitatem, redolens pietatem, exhibens gratiam, exigens reverentiam, solo visu laetificans et aedificans intuentes. De risu dicimus quod ex ore ejus frequenter audivimus, dum cachinnos religiosorum hominum miraretur, «non meminisse se a primis annis suae conversionis aliquando sic risisse, ut non potius ad ridendum, quam ad reprimendum sibi vim facere oporteret; et risui suo stimulum magis adhibere, quam frenum».

III
De rara in eo sermonis cura, modestia, simul et gratia; deque dignitatum fuga

6. Vocem illi in invalido corpore validam satis intelligibilemque contulerat, qui in opus praedicationis segregaverat illum ex utero matris suae. Sermo ei, quoties opportuna inveniebatur occasio, ad quascumque personas de aedificatione animarum, prout tamen singulorum intelligentiam, mores et studia noverat, quibusque congruens auditoribus erat. Sic rusticanis plebibus loquebatur, ac si semper in rure nutritus: sic caeteris quibusque generibus hominum, velut si omnem investigandis eorum operibus operam impendisset. Litteratus apud eruditos, apud simplices simplex, apud spirituales viros perfectionis et sapientiae affluens documentis; omnibus se coaptabat, omnes cupiens lucrifacere Christo. Cautus erat artificiosissime observare quod ad papam Eugenium scribens, de sui cordis plenitudine eructavit. «Nugae si incidant interdum, inquit, ferendae fortassis, referendae nunquam. Interveniendum caute et prudenter nugacitati. Prorumpendum sane in serium quid, quod non modo utiliter, sed et libenter audiant, ut supersedeant otiosis».

7. Quam vero placabilem et persuasibilem, quamque eruditam linguam dederit ei Deus, ut sciret quem et quando deberet proferre sermonem, quibus videlicet consolatio vel obsecratio, quibus exhortatio congrueret vel increpatio, nosse poterunt aliquatenus qui ipsius legerint scripta, etsi longe minus ab eis qui verba ejus saepius audierunt. Siquidem diffusa erat gratia in labiis ejus, et ignitum eloquium ejus vehementer, ut non posset ne ipsius quidem stylus, licet eximius, totam illam dulcedinem, totum retinere fervorem. Mel et lac sub lingua ejus; nihilominus in ore ejus ignea lex, juxta illud Cantici canticorum: Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce (Cantic. IV, 3). Inde erat quod Germanicis etiam populis loquens miro audiebatur affectu, et ex sermone ejus quem intelligere, utpote alterius linguae homines, non valebant, magis quam ex peritissimi cujuslibet post eum loquentis interpretis intellecta locutione, aedificari illorum devotio videbatur, et verborum ejus magis sentire virtutem: cujus rei certa probatio tunsio pectorum erat, et effusio lacrymarum. Utebatur sane Scripturis tam libere commodeque, ut non tam sequi illas, quam praecedere crederetur, et ducere ipse quo vellet, auctorem earum ducem Spiritum sequens. Quem nimirum ut in medio Ecclesiae aperiret os ejus, sic impleverat Deus spiritu sapientiae et intellectus, ut secundum quod in libro Job legitur, profunda quoque fluviorum scrutaretur, et abscondita proferret in lucem (Job XXVIII, 11). Nam et confessus est aliquando, sibi meditanti vel oranti sacram omnem, velut sub se positam et expositam, apparuisse Scripturam.

8. Caeterum quam gratis evangelizaverit, quis digne praedicet? quis digne miretur? Minus fore credidit, nullas sibi ab auditoribus transitorias petere facultates, nisi oblatas saepius refutaret ecclesiasticas dignitates. Parum illi fuit nulla quaerere stipendia militantem: ne insignia quidem recipere acquievit. Denique velut alter David, processurus ad bellum, bellica arma sibi graviora causatus est (I Reg. XVII, 39), quibus multos suo praesertim tempore cerneret praegravari: et in simplicitate sua gloriosius  triumphabat. Tantam enim gratiam virtus ei divina contulerat, ut licet abjectus esse elegisset in domo Dei, uberius tamen fructificaret in ea, quam alii quilibet in sublime porrecti; et lucens amplius illustraret Ecclesiam velut de sub modio humilitatis suae, quam caeteri super candelabra constituti. Nimirum quo humilior, eo semper utilior fuit populo Dei in omni doctrina salutari, in quo tamen nunquam voluit locum tenere doctoris. Beatus plane, qui, sicut ipse de quodam sanctorum ait, «legem dilexit, et cathedram non affectavit.» Quam felicius siquidem in virtutum cathedra sedere meruit, dum noluit praesidere in cathedris dignitatum: Denique sicut justus et fortis in praedicatione evangelica laboravit, sicut prudens et temperans cavit sibi semper ab ecclesiastica praelatione. Nec enim contumaciter unquam renuit, sed frequenter et ad maximos electus honores, prudenter egit, divina sibi cooperante gratia, ne aliquando cogeretur. Moyses quidem sanctus cessit Aaron fratri suo pontificium; sed linguae erat impeditioris. Bernardum nostrum non ab opere evangelistae necessitas aliqua, sed ab honore solo sola humilitas revocavit. Merito proinde apud Deum et homines obtinuit gratiam singularem, qui non modo sine sumptu temporalis facultatis, verum etiam sine gradu ecclesiasticae dignitatis, non autem sine fructu fraternae salutis Evangelium posuit; et populo Dei semper prodesse studuit, nunquam praeesse sustinuit. Raro tamen, nisi forte ad loca proxima, ut praedicaret exivit. Sed quoties eum necessitas aliqua traheret, seminabat super omnes aquas, publice et privatim annuntians verbum Dei. Quod tamen ipsum ex mandato summi Pontificis actitabat; ad nutum quoque praesulum caeterorum, ubicumque eorum aliquem contigisset adesse. Nimirum quanto magnus erat, humilians se in omnibus, eo magis sacerdotibus deferebat, quo plenius intellexerat, quae ministris Christi reverentia deberetur.

IV
De infelici expeditionis in Orientem successu, et nato hinc contra Virum sanctum murmure

9. Nec tacendum quod ex praedicatione itineris Jerosolymitani grave contra eum quorumdam hominum vel simplicitas, vel malignitas scandalum sumpsit, cum tristior sequeretur effectus: quod tamen verbum dicere possumus ab eo quidem initium non sumpsisse. Cum enim multorum jam animos permovisset audita necessitas, a rege Francorum semel et iterum propter hoc expetitus, apostolicis etiam litteris monitus, nec sic acquievit super hoc loqui, vel consilium dare, donec per ipsius tandem summi Pontificis generalem epistolam jussus ab eo est tanquam Romanae Ecclesiae lingua exponere populis atque principibus: cujus epistolae tenor fuit, ut in poenitentiam et remissionem peccatorum iter arriperent, aut liberaturi fratres, aut suas pro illis animas posituri. Haec et hujusmodi super hoc poterant veraciter dici: sed dicendum potius id quod potius fuit. Evidenter enim verbum hoc praedicavit, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Sed quantis, et quam multiplicibus signis? Quanta vel numerare, nedum narrare difficile foret. Nam et eodem tempore scribi coeperant, sed ipsa demum scriptorem numerositas scribendorum, et materia superavit auctorem: nimirum cum aliquando una die viginti, seu etiam plures ab incommodis variis sanarentur, nec facile ab hujusmodi dies ulla vacaret. Denique plures eo tempore Christus, per Servi sui tactum et orationem, ex ipsis etiam matrum uteris caecos videre, claudos ambulare; aridos convalescere, surdos fecit audire, et mutos loqui; mirabilius restituente gratia, quod minus praestitum fuerat a natura.

10. Nec tamen ex illa profectione orientalis Ecclesia liberari, sed coelestis meruit impleri et laetari. Quod si placuit Deo tali occasione plurimorum eripere, si non Orientalium corpora a paganis, Occidentalium animas a peccatis; quis audeat dicere illi, Quid fecisti sic? Aut quis recte sapiens, illorum magis non doleat, qui ad priora, vel pejora forte prioribus scelera redierunt, quam eorum mortem, qui in fructibus poenitentiae purgatas variis tribulationibus Christo animas reddiderunt? Alioquin, quamlibet dicant Aegyptii, dicant filii tenebrarum, qui veritatem nec videre valeant, nec proferre, Callide eduxit eos, ut interficeret in deserto (Exod. XXXII, 12): patienter tolerat Christus Salvator opprobrium, quod tantarum animarum salute compensat. Meminit hujus verbi ipse quoque venerabilis Pater, inter caetera dicens: «Si necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens excipio in me detrahentium linguas maledicas, et venenata spicula blasphemorum, ut non ad ipsum perveniant. Non recuso inglorius fieri, ut non irruatur in Dei gloriam (cap. 1).» Haec quidem ille in libro de Consideratione secundo. Accidit autem, ubi primum de ejusdem exercitus dissipatione lamentabilis intra Gallias insonuerat rumor, ut illuminandum Dei Famulo filium caecum offerens pater, multis precibus vinceret excusantem. Et imponens Sanctus puero manum, orabat ad Dominum, quatenus, si ab eo verbum praedicationis illius exierat, si praedicanti Spiritus ejus adfuerat, in illius illuminatione ostendere dignaretur. Dum vero post orationem orationis praestolaretur effectum: «Quid facturus sum,» ait puer? «video enim.» Attollitur illico clamor astantium. Plures enim non modo e fratribus, verum etiam e saecularibus aderant, qui ut puerum videre videntem, multipliciter consolati, Deo gratias referebant.

11. A optimum militum Templi, tunc ministrum, nunc etiam magistrum Militiae Templi, qui ipsius secundum carnem avunculus erat. «Vae principibus nostris, ait. In terra Domini nihil boni fecerunt: in suis, ad quas velociter redierunt, incredibilem exercent malitiam, et non compatiuntur super contritione Joseph. Confidimus autem quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet. Porro dextera Domini faciet virtutem, et brachium suum auxiliabitur ei; ut cognoscant omnes quia bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.» Sed de his hactenus.

V
De erroribus Petri Abaelardi, et Gilleberti Porretani opera sancti Bernardi confutatis

12. Iam et illud propter posteros memorandum, quam multipliciter Ecclesiae sanctae Viri Dei doctrina profuerit in Catholicorum moribus corrigendis, in schismaticorum furoribus comprimendis, in haereticorum erroribus confutandis. Siquidem praeter eos quos docuit sobrie, et juste, et pie vivere in saeculo; quantos etiam perfectius valedicere saeculo persuasit, vel ex hoc liquet, quod non cessavit, quamdiu vixit, deserta saeculi, saeculi desertoribus implere. Cujus ministerio videtur propheticum illud etiam corporaliter exhiberi: Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. Et benedixit eis, et multiplicati sunt, et jumenta eorum non minoravit (Psal. CVI, 35-38). Sane in diebus schismatis generalis, quam fideliter Servus Domini stetit in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus; quam efficaciter stetit et placavit et cessavit quassatio; quam denique evidenter in tempore irae factus est reconciliatio; non modo latius prosequendum. Sufficere interim potest, si ipsius super hoc scribentis ad eum Innocentii papae verba ponamus: «Quam firma,» ait, «perseverantique constantia causam beati Petri et sanctae matris tuae Romanae Ecclesiae, incandescente Petri Leonis schismate, fervor tuae religionis et discretionis susceperit defendendam, et se murum inexpugnabilem pro domo Dei opponens, animos regum ac principum, et aliarum tam ecclesiasticarum quam saecularium personarum, ad catholicae Ecclesiae unitatem, et beati Petri, ac nostram obedientiam, frequentibus argumentis, et ratione munitis reducere laboraverit; magna, quae Ecclesiae Dei et nobis provenit, utilitas manifestat.» In quibus autem pro fide quoque quam magnifice egerit servis fidelis et prudens, breviter intimandum.

13. Fuit in diebus illis Petrus Abaelardus magister insignis, et celeberrimus in opinione scientiae, sed de fide perfide dogmatizans. Cujus cum blasphemiis plena gravissimis volitare undique scripta coepissent, profanas novitates vocum et sensuum viri eruditi atque fideles ad Dei Hominem retulerunt. Qui nimirum solita bonitate et benignitate desiderans errorem corrigi, non hominem confundi, secreta illum admonitione convenit. Cum quo etiam tam modeste, tamque rationabiliter egit, ut ille quoque compunctus ad ipsius arbitrium correcturum se promitteret universa. Caeterum cum recessisset ab eo, Petrus idem consiliis stimulatus iniquis, et ingenii sui viribus, plurimoque exercitio disputandi infeliciter fidens, resiliit a proposito saniori. Expetens denique Senonensem Metropolitanum, quod in ejus ecclesia celebrandum foret in proximo grande concilium, Clarae-Vallensem causatur Abbatem suis in occulto detrahere libris. Addit quoque paratum se esse in publico sua defendere scripta, rogans ut praedictus Abbas dicturus, si quid haberet, ad Concilium vocaretur. Factum est ut postulavit. Sed vocatus Abbas venire penitus recusavit, suum hoc non esse renuntians. Postea tamen magnorum virorum monitis flexus, ne videlicet ex ipsius absentia et scandalum populo, et cornua crescerent adversario, demum pergere acquievit, tristis quidem, nec sine lacrymis annuens, sicut in epistola ad papam Innocentium ipse testatur, in qua plenius lucidiusque negotium omne prosequitur.

14. Adfuit dies, et ecclesia copiosa convenit: ubi a Dei Famulo Petri illius in medium scripta prolata sunt, et erroris capitula designata. Demum illi optio data est, aut sua esse negandi; aut errorem humiliter corrigendi; aut respondendi, si posset, objiciendis sibi rationibus pariter et sanctorum testimoniis Patrum. At ille nec volens resipiscere, nec valens resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur; ut tempus redimeret, Sedem apostolicam appellavit Sed et postea ab egregio illo catholicae fidei advocato monitus, ut vel jam sciens in personam suam nihil agendum, responderet tam libere, quam secure, audiendus tantum et ferendus in omni patientia, non sententia aliqua feriendus; hoc quoque omnimodis recusavit. Nam et confessus est postea suis, ut aiunt, quod ea hora, maxima quidem ex parte memoria ejus turbata fuerit, ratio caligaverit, et interior fugerit sensus. Nihilominus tamen Ecclesia quae convenerat, dimisit hominem, mulctavit abominationem, a persona abstinens, sed dogmata prava condemnans. Quando vero Petrus ille refugium inveniret in Sede Petri, tam longe dissidens a fide Petri? Et ipsum ergo auctorem eadem sententia cum erroribus suis apostolicus Praesul involvens, scripta incendio, scriptorem silentio condemnavit.

15. Fuit item Gillebertus, quem cognominavere Porretanum, Pictavorum episcopus, in sacris Litteris plurimum exercitatus, sed sublimiora se etiam ipse scrutatus ad insipientiam sibi. Siquidem de sanctae Trinitatis unitate et Divinitatis simplicitate non simpliciter sentiens, nec fideliter scribens, discipulis suis panes proponebat absconditos, furtivas propinabat aquas, nec facile quid saperet, imo quantum desiperet, personis authenticis fatebatur. Timebat enim quod apud Senonas Petrum ei dixisse ferunt: Tunc tua res agitur, paries cum proximus ardet.

Novissime tamen cum jam fidelium super hoc invalesceret scandalum, cresceret murmur, vocatus ad medium est, et librum tradere jussus, in quo blasphemias evomuerat, graves quidem, sed verborum quodam involucro circumseptas. Igitur in Concilio, quod in urbe Remorum papa venerabilis Eugenius celebravit, egit cominus adversus hunc Gillebertum Ecclesiae sanctae suo tempore singularis athleta Bernardus: primo quidem totum quod ille verborum cavillationibus occultare nitebatur, eliciens; deinde vero tam suis ratiociniis, quam sanctorum testimoniis biduana disputatione redarguens. Considerans sane nonnullos ex his qui praesidebant, iam quidem animadvertentes blasphemiam in doctrina, adhuc tamen avertentes injuriam a persona; accensus est zelo, et domesticam sibi Ecclesiam seorsum convocat Gallicanam. Communi denique consilio, a patribus decem provinciarum, aliis autem episcopis et abbatibus plurimis, dictante Viro Dei, novis dogmatibus opponitur symbolum novum. Cui etiam subscribuntur nomina singulorum, ut eorum videlicet omnium sicut irreprehensibilis fides, sic irreprehensibilis zelus caeteris innotescat. Ita demum apostolico judicio et auctoritate universalis Ecclesiae error ille damnatur; episcopus Gillebertus an eidem damnationi consentiat, interrogatur. Consentiens, et publice refutans quae prius scripserat et affirmaverat, indulgentiam ipse consequitur, maxime quod ab initio cautus fuisset ea lege eamdem ingredi disceptationem, ut promitteret sine ulla sese obstinatione, pro Ecclesiae sanctae arbitrio, correcturum libere suam opinionem.

VI
De haeresi Henriciana in partibus Tolosanis repressa et patratis ibidem miraculis

16. In partibus Tolosanis Henricus quidam, olim monachus, tunc apostata vilis, pessimae vitae, perniciosae doctrinae, verbis persuasibilibus gentis illius occupaverat levitatem, et, ut praedixit Apostolus de quibusdam, in hypocrisi loquens mendacium (I Tim. IV, 2), fictis verbis de eis negotiabatur. Erat autem hostis Ecclesiae manifestus, irreverenter ecclesiasticis derogans Sacramentis pariter et ministris. Nec mediocriter in ea jam malignitate profecerat. Sic enim de eo scribens Pater venerabilis ad principem Tolosanum, inter caetera ait: «Passim inveniebantur iam Ecclesiae sine plebibus, plebes sine sacerdotibus, sacerdotes sine debita reverentia, sine Christo denique Christiani. Parvulis Christianorum Christi vita intercludebatur, dum Baptismi gratia negabatur. Ridebantur orationes oblationesque pro mortuis, sanctorum invocationes, sacerdotum excommunicationes, fidelium peregrinationes, basilicarum aedificationes, dierum solemnium vacationes, chrismatis et olei consecrationes, et omnes denique institutiones ecclesiasticae spernebantur.» (Epist. 241).

17. Hac necessitate Vir sanctus iter arripuit, ab ecclesia regionis illius saepius jam ante rogatus, et tunc demum a reverendissimo Alberico Ostiensi episcopo et legato Sedis apostolicae persuasus pariter et deductus. Veniens autem cum incredibili devotione susceptus est a populo terrae, ac si de coelo angelus advenisset. Nec moram facere potuit apud eos, quod irruentium turbas reprimere nemo posset: tanta erat frequentia diebus ac noctibus adventantium, benedictionem expetentium, flagitantium opem. Praedicavit tamen in civitate Tolosa per aliquot dies, et in caeteris locis, quae miser ille frequentasset amplius, et gravius infecisset; multos in fide simplices instruens, nutantes roborans, errantes revocans, subversos reparans, subversores et obstinatos auctoritate sua premens et opprimens, ut non dico resistere, sed ne assistere quidem et apparere praesumerent. Caeterum etsi tunc fugit haereticus ille et latuit, ita tamen impeditae sunt viae ejus et semitae circumseptae, ut vix alicubi postea tutus, tandem captus et catenatus episcopo traderetur. In quo itinere plurimis etiam signis in Servo suo glorificatus est Deus, aliorum corda ab erroribus impiis revocans, aliorum corpora a languoribus variis sanans.

18. Est locus in regione eadem, cui Sarlatum nomen est, ubi sermone completo plurimos ad benedicendum panes, sicut ubique fiebat, Dei Famulo offerebant. Quos ille elevata manu et signo Crucis edito in Dei nomine benedicens: «In hoc,» inquit, scietis vera esse quae a nobis, falsa quae ab haereticis suadentur, si infirmi vestri gustatis panibus istis adepti fuerint sospitatem.» Timens autem venerabilis episcopus Carnotensium magnus ille Gaufridus (siquidem praesens erat, et proximus Viro Dei); «Si bona,» inquit, «fide sumpserint, sanabuntur.» Cui Pater sanctus de Domini virtute nil haesitans: Non hoc ego dixerim,» ait, «sed vere qui gustaverint, sanabuntur: ut proinde veros nos et veraces Dei nuntios esse cognoscant.» Tam ingens multitudo languentium gustato eodem pane convaluit, ut per totam provinciam verbum hoc divulgaretur, et Vir sanctus per vicina loca regrediens ob concursus intolerabiles declinaverit, et timuerit illo ire.

19. Praecipuum sane miraculum quod per Famulum suum in urbe Tolosa Christus exhibuit, paralytici cujusdam clerici curatio fuit. Hunc in domo regularium clericorum sancti Saturnini, quorum unus ipse erat, ad petitionem Abbatis et fratrum circa noctis crepusculum, visitans Homo Dei, moribundum invenit hominem, qui extremum spiritum trahere videretur. Consolatus itaque miserum, et data benedictione egrediens, sicut postea confessus est, loquebatur in corde suo fidelis Servus ad Dominum tam fiducialiter, quam fideliter, dicens: Quid exspectas, Domine Deus? Generatio haec signa quaerit. Alioquin minus apud eos nostris proficimus verbis, nisi abs te fuerint confirmata sequentibus signis.» Eadem hora exiliit paralyticus de grabato, et accurrens secutus et consecutus est eum, sacra vestigia devotione qua debuit amplexatus: cui subito procedenti obvians ex concanonicis unus expavit et exclamavit, siquidem phantasma putabat. Quando enim de lectulo eum crederet surgere potuisse? Egressam magis a corpore ejus animam phantastice sibi apparuisse arbitratus aufugit. Sed ipsa demum tam ei, quam caeteris, rei veritas fidem fecit. Egreditur exinde sermo inter fratres, curritur ad spectaculum tam jucundum: ipse etiam inter primos accurrit episcopus et legatus. Inde pergitur ad ecclesiam, eo ipso qui convaluerat praeeunte: conclamatur in laudes Dei, eodem pariter concinente, ruit undique populus, benedicitur Christus, triumphat fides, infidelis quisque confunditur, exsultat pietas et impietas contabescit. Porro Vir Dei cellam ubi manebat ingressus, diligenter omnes observari aditus, obserari januas jubet, ne quis pateat introitus populo concurrenti.

VII
De suavissimis beati Viri moribus, et praeclaris virtutibus, et quid de suis miraculis sentiret

20. Cum autem per totum ab eadem provincia reditum Viri sancti magis magisque signa crebrescerent, et multiplicarentur in dies, non praetereundum quidnam ipse inter haec animi gereret, qui a Christo humilitatem cordis et mansuetudinem didicisset. Disputans enim secum in cogitationibus suis, et ex ipsa demum locutus abundantia cordis sui, domesticis sibi religiosis quibusdam fratribus aiebat: «Plurimum miror quidnam sibi haec miracula velint, aut quid visum sit Deo talia actitare per talem. Nil mihi videor in sacris paginis super hoc genere legisse signorum. Siquidem facta sunt aliquando signa per sanctos homines et periectos: facta sunt et per fictos. Ego mihi nec perfectionis conscius sum, nec fictionis. Scio enim sanctorum mihi non suppetere merita, quae miraculis illustrentur: confido autem nec ad eorum sortem me pertinere, qui virtutes multas in nomine Domini operantur, et a Domino ignorantur.» Haec et hujusmodi crebrius, secretiusque cum viris spiritualibus conferebat. Novissime vero opportunum sibimet visus exitum reperisse: «Scio, inquit, hujusmodi signa non ad sanctitatem unius, sed ad multorum spectare salutem; et Deum in homine, per quem talia operetur, non tam perfectionem considerare, quam opinionem: ut in eo commendet hominibus, quae illi creditur inesse, virtutem. Neque enim pro eis fiunt haec, per quos fiunt; sed pro eis magis qui vident illa, vel sciunt. Nec eo fine per eos ista Dominus operatur, ut ipsos probet caeteris sanctiores, sed ut caeteros magis amatores et aemulatores faciat sanctitatis Nihil ergo mihi et signis istis: quandoquidem meae illa famae magis, quam vitae noverim exhiberi; nec ad meam fieri commendationem sed ad commonitionem potius aliorum.» Satis, ni fallimur, hujus viri mirabitur animum quisquis hoc diligenti consideratione pensaverit, nec praestantius reputabit aestimator quisque fidelis, signa atque prodigia mirabiliter operari, quam perpetrata taliter interpretari. Sibi quoque non minus utile judicabit imitandos ejus affectus, quam mirandos actus, et morum insignia, quam operum signa cognoscere. Sed ad haec quis idoneus?

21. In hujus siquidem pectore Viri Dei, pari foedere puritas suavitasque consederant: satis quidem utraque mirabilis; sed mirabilior utriusque complexus. Inde nimirum tam singulariter in unum hominem totius Orbis vota pariter concurrebant, quod puritatem suavitas amabilem faceret, suavitatem puritas acceptabilem; ut difficile fuerit aestimare, gratiae an reverentiae amplius obtineret. Quis enim tam rigidae conversationis, qui Clarae-Vallensem non sublimiter revereretur Abbatem? quis tam dissolutae, qui non erga eumdem dulciter afficeretur? Dulcissimis enim affectibus plenum pectus ipse gerebat: sed quam libere eos, quoties causa deposceret, coercebat, humanissimus in affectione, magis tamen fortis in fide. Et ut, breve aliquod hujus rei proferamus exemplum, sicut ipse quoque testatur in sermone super Cantica canticorum vicesimo sexto; siccis oculis germani sui, et germani tam necessarii, tam dilecti, Gerardi videlicet, celebravit exsequias, siccis oculis corpus ejus tradidit sepulturae, ne affectus fidem vincere videretur. Nam extraneum quemlibet vix, aut nunquam sine lacrymis sepelivit. Talem sibi illum uberius proinde fructificaturum manus divina formaverat, ut austeritatem suavitas morum tolleret, auctoritatem sanctitas conservaret. Cui enim vel tanta benignitas esset oneri, vel tanta bonitas non esset honori? Legimus de Salomone, quod omnis terra desideravit videre vultum illius. Grande praeconium: sed forsitan in hac parte non minus quam Salomon hic. Neque enim satis credibile est, Salomonem illum in omni gloria sua tam universalem Orbis obtinuisse favorem, quam hunc in sua humilitate. Imo vero difficile omnino videretur ex historiis aliquibus invenire hominem unum, conversantem adhuc cum hominibus, in universa terra tam celebre et amabile obtinuisse nomen a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.

22. Ut enim illas memoremus provincias, ex quibus usque hodie monumenta certiora superesse noscuntur; et in Ecclesia orientali, et apud soles occiduos Hibernorum, et a meridie in remotis finibus Hispaniarum, et ab aquilone in insulis quae procul sunt Daciae Sueciaeque, celeberrima ejus opinio fuit. Crebras undique recipiebat epistolas, et reddebat. Undique ei xenia mittebantur, undique eius benedictio petebatur. Postremo quasi vitis abundantissima suos undique palmites propagavit, excepto quod in terram Jerosolymitanam, quamvis locus esset a Rege paratus, ob incursus Paganorum et aeris intemperiem, non acquievit mittere fratres suos. Neque vero episcopus ille incongruum aliquid usurpasse videtur, qui post sacrum ejus obitum, dum fratres consolaretur, inter caetera hoc quoque in ipsius prosecutus est laudem, quia in omnem terram exivit sonus eius, et in fines orbis terrae verba illius. Vincebat tamen sublimitatem nominis humilitas cordis: nec tantum poterat universus eum mundus erigere, quantum se ipse dejicere solus. Summus reputabatur ab omnibus, infimum ipse se reputans: et quem sibi omnes, ipse se nemini praeferebat. Denique, sicut nobis saepius fatebatur, inter summos quosque honores et favores populorum, vel sublimium personarum, alterum sibi mutuatus hominem videbatur, seque potius reputabat absentem, velut quoddam somnium suspicatus. Ubi vero simpliciores ei fratres, ut assolet, fiducialius loquerentur, et amica semper liceret humilitate frui; ibi se invenisse gaudebat, et in propriam rediisse personam. Innata ei a puero verecundia usque ad diem perseveravit extremum. Inde erat, quod licet tam magnus esset, et excelsus in verbo gloriae, numquam tamen (sicut saepe eum audivimus protestantem) in quamlibet humili coetu sine metu et reverentia verbum fecit, tacere magis desiderans, nisi conscientiae propriae stimulis urgeretur, timore Dei, charitate fraterna.

23. Patientiam ejus maxime quidem flagellis dominicis exercitatam novimus et probatam: qui nimirum ab ipso suae conversionis initio usque ad diem sacrae depositionis tanta sustinuit, ut vita ejus, his qui noverant, nonnisi quaedam mortis protelatio videretur. Caeterum erga homines quoque, etsi rarior ei occasio, minora forsitan patientiae potuit experimenta praestare, dicendum tamen vel breviter, ne hujus quidem apparuisse eum virtutis immunem. Et quia genus hoc patientiae solitus erat dicere tripartitum, videlicet ad verborum injurias, ad damna rerum, ad corporis laesionem; de singulis saltem singula proponamus exempla, quae interim nobis occurrunt. Scripserat aliquando Dei Famulus ad episcopum aliquem de curia et concilio Regis, monens eum super quibusdam verbis regi suadere, et consulere meliora. At ille vehementer exacerbatus, amarissimam ei reddidit epistolam, dicens in ipsa salutatione prima, «Salutem, et non spiritum blasphemiae;» tanquam videlicet Vir sanctus (quod horror est dicere) ex blasphemiae spiritu illa scripsisset. Ad quod verbum mansuetissimus Christi servus, memor Dominicae responsionis, Ego daemonium non habeo (Joan. VIII, 49) (sicut hodieque exstans ejus epistola continet): «Minime quidem, ait, spiritum blasphemiae habere me credo, sed nec maledixisse cuiquam, aut maledicere velle me scio, praesertim principi populi mei.» Nec minus postea charum nec minus familiarem eumdem episcopum habuit, sed elogium illud praedictum apud eum sic fuit quasi non dictum.

24. Abbas Farfensis conventum fratrum a Clara-Valle vocaverat, monasterium eis aedificaturus: sed Romanus impedivit Antistes, et sibi tollens eos in loco altero ordinavit. Unde plurimum dolens praedictus ille vir magnus, et magnae devotionis, collectam pecuniam sexcentarum fere marcarum argenti deposuit sub chirographo, quam ad Dei Hominem veniens obtulit ei, rogans ut quod non meruerat in partibus suis, vel citra Alpes novum exinde coenobium conderetur. Missum est pro argento, et totum prorsus amissum. Nec respondit aliud Homo Dei, cum ei nuntiaretur, quam, «Benedictus Deus qui nobis pepercit ab onere. Nam et illis,» inquit, «qui abstulere, levius indulgendum. Sunt enim Romani: et pecunia videbatur immanis, ac vehemens fuit ista tentatio.» Gratulari etiam consueverat, decem circiter monasteria, vel aedificandis monasteriis loca congrua numerans, fraudulenter et violenter sibi ablata, dum contendere nollet, et magis eum vinci, quam alios vincere delectaret.

25. Veniens aliquando Claram-Vallem clericus quidam, ex his quos Regulares vocant, importune satis instabat ut in monachum reciperetur. Suadente Patre sancto ut ad suam reverteretur ecclesiam, nec acquiescente recipere eum: «Utquid ergo, ait ille, in libris tuis tantopere perfectionem commendasti, si eam desideranti opem renuis exhibere?» Et maligno spiritu iracundiae vehementius instigatus, sicut postmodum evidenter apparuit: «Iam,» inquit, «si illos tenerem, discerperem libros.» Cui Vir Domini: «Puto,» ait, «in nullo eorum legisti, non possete in tuo claustro esse perfectum. Morum correctionem, non locorum mutationem, si bene memini, in libris omnibus commendavi.» Tum vero impetum faciens homo velut insanus in eum, percussit maxillam ejus, idque tam graviter, ut succederet statim rubor ictui, tumor rubori. Jam qui aderant in sacrilegum involabant: sed praevenit eos Servus Domini clamans, et adjurans per nomen Christi nullatenus eum tangere, sed educere caute, et curam ejus habere, ne ab aliquo ei vel in aliquo noceretur. Quod tam districte praecepit, ut miser ille timens et tremens absque omni injuria eductus sit et deductus.

26. Et quidem in libertate spiritus Dei Famulus excellenter enituit, cum humilitate et mansuetudine tamen, ut quodam modo videretur et vereri neminem, et omnem hominem revereri. Increpatione rarius utebatur, monitis potius et obsecrationibus agens. Quam vero invitus, et non ex cordis amaritudine verbum proferret amarum, ex eo maxime animadvertebatur, quod perfacile hujusmodi impetum cohiberet. Siquidem mirabatur hominum improbitatem, quos aliquando forte turbatos, excusationem quamlibet rationabilem, satisfactionem quamlibet humilem admittere gravat, quod ipsa suae turbationis passio miseros sic delectet, ut oderint omne remedium; ut contineant aures, claudant oculos, objiciant manus, et omnimodis satagant, ne semel orta commotio sedari valeat et sanari. Ejus tamen objurgationem non minus facile aliquando compescebat gravis et turbulenta responsio, quam humilis et modesta; ut ab aliquibus proinde diceretur cedenti insistere, cedere resistenti. Dicebat enim, ubi resonat utrimque modestia, dulce esse colloquium: ubi vel ex parte altera, utile: ubi ex neutra, perniciosum. Ubi enim hinc inde duritia sonat, jurgium est, non correctio; nec disciplina, sed rixa; ut deceat magis interim dissimulare praelatum, et commotione sanata, utilius castigare subjectos; aut certe, si ita res exigit, observare consilium Sapientis, quia stultus non corrigitur verbis (Prov. XVIII, 2). Loquitur ipse de increpationibus minus utiliter, minus patienter acceptis, in sermone super Canticum canticorum quadragesimo secundo, inter caetera dicens: «Utinam neminem objurgare necesse sit! hoc enim melius. Sed quoniam in multis offendimus omnes; mihi tacere non licet, cui ex officio incumbit peccantes arguere, magis autem urget charitas. Quod si arguero et fecero quod meum est, illa autem procedens increpatio minime quod suum est faciat, neque ad quod misi illam, sed revertatur ad me vacua tanquam jaculum feriens et resiliens, quid me animi tunc habere putatis, fratres? Nonne angor? nonne torqueor? Et ut mihi usurpem aliquid ex verbis Magistri, quia de sapientia non possum: prorsus coarctor e duobus, et quid eligam nescio (Philipp. I, 23, 22): placerene mihi in eo quod locutus sum, quoniam quod debui, feci; an poenitentiam agere super verbo meo, quia quod volui, non recepi.» Et infra: «Dicas forsitan mihi, quod bonum meum ad me revertatur, et quia liberavi animam meam, et mundus sum a sanguine hominis, cui annuntiavi et locutus sum, ut averteretur a via sua mala, et viveret. Sed etsi innumera talia addas, me tamen minime ista consolabuntur, mortem filii intuentem. Quasi vero meam illa reprehensione liberationem quaesierim, et non magis illius! Quae enim mater, etiamsi omnem quam potuit curam et diligentiam aegrotanti filio adhibuisse se sciat, si demum se frustratam viderit, et omnes labores suos esse penitus inefficaces, illo nihilominus moriente, propterea unquam a fletibus temperabit?» Et haec hactenus.

27. De caetero tantus aemulator erat mansuetudinis et pacis; ut si forte improbus quisque petitor durius extorsisset a negante responsum, haud facile deinceps cum eadem repulsa demitteretur inanis. Siquidem velut naturaliter, ut fatebatur, oderat omne scandalum; et gravamen cujuslibet hominis sustinere, ei admodum grave; non sentire impossibile erat. Adeo neminem sprevit, nullius hominis scandalum parvipendit, etsi veritatem Dei, justitiamque praetulerit. Nam et quoties oporteret noxios aliquorum vel reprehendere actus, vel impedire conatus, tam considerate fiebat, ut abundanter ipsi quoque qui laesi viderentur, haberent unde sibi pro eo satisfacerent in cogitationibus suis. Sane vidimus ex ipsis quoque nonnullos, et de quibus minus id videbatur posse sperari, ampliori devotione ejus post modum vel obsequiis deservisse, vel etiam adhaesisse vestigiis. Dicitur tamen et invidos habuisse, ut haberet meritum et ex eis. Caeterum tam singulariter eminebat gloria nominis ejus, ut pestis illa magis desperatione, quam livore tabesceret, et timeret agnosci. Quin etiam humilitate ejus et mansuetudine vincebatur, beneficiis suffocabatur, obruebatur obsequiis. Nimirum doctus erat vincere in bono malum, sicut ad quosdam fratres scribens, inter caetera ait: «Adhaerebo vobis, etsi nolitis: adhaerebo etsi nolim ipse. Invitis praestabo, ingratis adjiciam, honorabo et contemnentes me».

28. Usque adeo siquidem omnes homines germano amplectebatur affectu, ut eorum scandalo, sicut ipse fateri solebat, gravius ureretur, quibus nullam videretur occasionem scandali praebuisse. Plus enim piissimum pectus gratuitum affligebat alterius scandalum, quam propriae immunitas conscientiae solabatur. Siquidem minus sperabat posse sanari quod unde procederet non videbat; magnum sibi e regione solatium fore perhibens, quoties inveniret unde satisfacere posset, vel homini pro se, vel Deo pro homine non sine occasione turbato. Erga omnium quidem hominum spirituale commodum incommodumve amplius afficiebatur: et summum ei desiderium, summum gaudium erat animarum fructus, conversio peccatorum. Et corporeas tamen necessitates piissimo miserabatur affectu; cujus tanta erat humanitas, ut non modo hominibus, sed irrationabilibus etiam animantibus, avibus compateretur et feris. Nec compatienti deerat virtutis effectus. Contigit enim aliquoties, ut iter agens, fugientem, et (ut videbatur) protinus capiendum vel lepusculum a canibus, vel aviculam ab accipitribus, signo crucis edito mirabiliter liberaret, diceretque sequentibus frustra sese conari, nec ullatenus se praesente hujusmodi exercere posse rapinam.

VIII
De scriptis sancti Bernardi, et animi eius effigie in ipsis expressa

29. Haec nos quidem de sacris moribus Patris nostri pro modulo nostro sub brevitate perstrinximus. Caeterum longe eminentius in suis ille libris apparet, et ex litteris propriis innotescit, id quibus ita suam videtur expressisse imaginem, et exhibuisse speculum quoddam sui, ut illud quoque Ambrosianum merito illi posse videatur aptari: «Laude sua ipse se sonet, et laureatus spiritu scriptis coronetur suis.» Si quis enim nosse desiderat, quam sollicitus ab initio sui ipsius dijudicator et scrutator exstiterit, primum opus illius de gradibus Humilitatis inspiciat. Inde si quaeritur piae mentis religiosa devotio, transeundum ad homilias in Laudibus Virginis Matris; et illum quem de Diligendo Deo edidit librum. Si fervens contra suorum vel aliorum vitia zelus, legatur is quem Apologeticum vocat. Si vigil eodem in zelo circumspecta discretio, de Praecepto et Dispensatione disserens audiatur. Quam vero fidelis cujuslibet piae conversationis commendator exstiterit et adjutor, Exhortatorius ad milites Templi Sermo declarat. Quam non ingratus gratiae Dei, ex his liquet quae de Gratia et Libero Arbitrio tam fideliter, quam subtiliter disputavit. Quam liber in voce, quam disertus, et in rerum superiorum pariter inferiorumque scientia locuples, in his quae ad papam Eugenium de Consideratione scripsit, diligens considerator agnoscet. Quam devotissimus praedicator alienae sanctitatis, tam diligenter episcopi sancti Malachiae vitam prosecutus ostendit. Nam et in Sermonibus super Cantica, et investigator mysteriorum, et morum aedificator magnificus innotescit. In Epistolis, quas ad diversas personas ob negotia diversa dictavit, prudens lector advertet, quo fervore spiritus justitiam omnem dilexerit, omnem aeque oderit injustitiam.

30. Fidelis etenim servus Christi non quaerebat aliquid suum: quidquid tamen erat Christi, sic curabat ut suum. Quae enim scelera non arguit? quae odia non exstinxit? quae scandala non compescuit? quae schismata non resarcivit? quas haereses non confutavit? Quid vero sanctum, quid honestum, quid pudicum, quid amabile, quid bonae famae, quid virtutis, aut laudabilis disciplinae, suis ortum in qualibet regione diebus non roboravit ejus auctoritas, non fovit charitas, diligentia non promovit? Quid ante promotum dilatari amplius non optavit? quid forte collapsum non totis pro loco et tempore viribus egit ut repararetur? Quis malitiam quamcumque disponens ejus zelum et auctoritatem non timuit? Quis proponens quodcumque bonum, ejus, si potuit, non consuluit sanctitatem, non desideravit favorem, opem non flagitavit? Quis ad sacrum in ejus pectore habitantis templum divinitatis, de quacumque tribulatione fideliter clamaturus accessit, et inefficaciter laboravit? Moestus ab eo solatium, afflictus auxilium, consilium anxius, aeger remedium, pauper subsidium reportabat. Ita sese omnium fecerat servum, ac si toti genitus Orbi: ita tamen liber ex omnibus conscientiae suae curam gerens, tanquam soli deditus curae et custodiae cordis sui.

31. Legimus enim viros in fide magnificos, multiplicibus claruisse miraculis: alios spiritum habuisse propheticum, et futura quasi praesentia, occulta velut sub oculis posita mirabiliter cognovisse. Alios nihilominus antiquorum litterae protestantur graviori abstinentiae deditos, parcimoniam coluisse: alios in humilitatis proposito, spretis dignitatibus hujus saeculi, auctori saeculi plurimum placuisse: alios in doctrina verbi ad salutis scientiam plurimos erudisse; ut secundum promissionem Scripturae sanctae, luceant quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Alii quoque in aedificandis coenobiis laborantes, amplificaverunt nomen sanctitatis: alii in sedandis scandalis et turbinibus hujus saeculi promovendisque Ecclesiae Dei negotiis efficaciter occupati, utiles in actione: alii in sacris meditationibus spiritualiter feriati, sublimes in contemplatione fuerunt. Quid horum nostro videbitur defuisse Bernardo? Imo quid horum tam insigne in eo non fuit, ut ad commendationem satis esset, etiamsi caeterorum aliquid non adesset? Nam etsi multiplicibus Ecclesia sui temporis tam in supra memoratis negotiis, quam in aliis pluribus actionis ejus utilitatem meruit experiri: magnifice tamen etiam gratia contemplationis in eo tam ex visionibus et revelationibus Domini, quam ex scriptis suis, quae spiritualibus exuberant sensibus, elucescit. Porro monasteriorum fructus, quae per eum Dominus ordinavit, tam copiosus et evidens, humanis sese ingerit oculis, ut nullis egeat litteris commendari. Magis autem et ex ipsa quoque eorumdem multitudine coenobiorum omnis deinceps generatio certum capere poterit documentum, quantos collegerit ad servitium Christi, qui tam multos undique propagavit. Quod ad reliqua spectat, de humilitate ejus, et dignitatibus refutatis, sed et de tenuissimo victu, superius prosecuti, ex his quae ad prophetiam pertinent ostensionemque virtutum, sub alio quidem principio curabimus annotare perpauca de multis. Et nunc igitur jam super his, quae in signis exterioribus, et multiplici virtutum exhibitione consistunt, secundus, ut praemissum est in praefatione, libellus aliquanta narrabit.

LIBRO IV

Auctore Gaufrido, monacho clarae-vallensi

I
De reditu eius ab Urbe, et asportatis inde sanctorum reliquiis. Item de beneficiis diversis ejus merito, sed ipso inscio, in alios collatis

1. Sicut sermone super Cantica canticorum vicesimo quarto servus Domini Bernardus Clarae-Vallensis gratulatur, et gratias agit illi; tertio quidem reditum ab Urbe suum clementior e coelo respexit oculus, et serenior tandem vultus arrisit, quod quievisset rabies Leonina, accepisset finem malitia, recepisset Ecclesia pacem. Tanta vero exsultatione Ecclesia illum Gallicana recepit, ut non minorem videretur de suo reditu exhibere, quam de pace reddita nuntiare laetitiam. Unde etiam mirari ipse saepiusque causari, quod dum sibi post tam graves frequentias hominum et tumultus, velut ab exordio valefaciendum saeculo iudicaret, et tanquam de novo adoriendum sacrae propositum conversationis; tunc potissimum uberioribus exciperetur gaudiis, obsequiis coleretur. Rediens autem Pater sanctus ab Urbe, ex sanctorum Apostolorum martyrumque corporibus xenia secum attulit pretiosa, haud modicum hunc sibi reputans fructum esse laboris. Inter quae beati Caesarii dentem quonam modo receperit, memorandum. Cum enim integrum ei praedicti martyris caput exhiberetur, ut tolleret inde quod vellet, dari petiit dentem unum. Frustra vero aliquandiu fratres qui cum eo venerant laborantes, concessum sibi trahere penitus non valebant. Fractis enim cultellis duobus aut tribus quos applicuerant, nihilominus adhuc dens immobilis permanebat. Tum ille: «Orandum nobis,» ait. «Nec enim habere possumus, nisi Martyr ipse concedat.» Facta denique oratione reverenter accedens, incredibili facilitate duobus tulit digitis, quod ferreis ante moveri non poterat instrumentis.

2. Fratres autem Jerosolymitani Templi, fidelis militiae professores, cum novam habere eo tempore domum in Urbe coepissent, redeunte praedicto Patre specialique patrono suo, tunicam ejus pro eximia benedictione servabant; apud quos eodem anno sacerdos quidam gravissima febre correptus desperabiliter aegrotabat. Ut autem omnino deficiens devenisse visus est ad extrema, portari sese in oratorium, et praedictam beati Viri tunicam supponi sibi fecit, in sola positus exspectatione exitus mortis: cum subito raptus in quemdam mentis excessum, ac veluti jam carne solutus, videre sibi visus est corpus suum eodem quo jacebat in loco exanime, iam circumdatum multitudine sacerdotum, apertos tenentium libros, et celebrantium exsequias ex more solemnes. Nec mora, in vultu habituque praedicti Patris sancti reverenda quaedam persona prodiens ex altari, manu illis innuit ut tacerent, voce pariter prohibens ne mortuum reputarent, cujus vitam Clarae-Vallensi Abbati donaverat Deus. Confestim denique ad se rediens, sanum se reperit, et quod viderat fratribus indicavit. Qui quidem, ut a fidelibus viris nuper accepimus, hodieque superstes et in partibus Aquitaniae degens, beneficium quod accepit sedulo confitetur, ipsius praeconio, cujus merito vivens. Si quis hoc minus miratur, animadvertat de beato Nicolao ex innumeris quibus est decoratus miraculis, in natalis ejus annua commemoratione tanquam eximium commendari, quod imperatorem Constantinum ab interitu quorumdam longe constitutus per visum deflexit.

3. Nec illud dissimile est quod annectimus. Abbas Gerardus de Moris, quod est monasterium proximum Clarae-Valli, testatus est nobis vidisse se eum aliquando psallentium fratrum circuire choros, et sicut frequenter agebat, excitare torpentes, ita ut affectiosius et virilius psalleretur quod reliquum fuit vigiliarum. Cumque die sequenti apud eum familiariter causaretur tardius illum quam oportuerat ea nocte visitasse psallentes: «Ego, ait, nocturnis horis corporeo occupabar incommodo: sed quo non potuit corpus, spiritus venit.» Expavit ille audiens non adfuisse in corpore, quem tamdiu ipse corporeo spectasset obtuitu, circumeuntem utrumque chorum, et dormitantes quosque, ut consueverat, excitantem, et manum singulis imponentem.

4. A suis, audivitque eum illi ductori suo dicentem: «Custodi mihi istum.» Jamque misit etiam Dominus in cor ipsius infirmi quaedam verba, quae suae Clarae-Valli per illum mandavit. Facto ergo mane, resedit qui moriturus illico putabatur, mirantibusque omnibus, dominum Godefridum, tunc Priorem, nunc Lingonensem episcopum vocari fecit. Cui praesenti inter caetera dixit: «Mandat vobis Dominus, ut domos amplas faciatis, quae gentem possint capere, quam ipse multam missurus est vobis: fratribusque grangiarum mandate, ut honeste se habeant, formamque boni exempli hominibus saecularibus praebeant; quia vae ei per quem unus retro abierit.» Post dies ferme viginti, cum eadem adhuc valetudine desperabiliter laboraret, admirabilis Pater Bernardus corpore absens, sed spiritu praesens, Claram-Vallem advenit, languentem visitavit, matutinos hymnos circa eum cum ingenti fratrum multitudine decantavit, noctemque illam ibidem juxta illum fecit, et mane facto, idem frater sanus apparuit, modum etiam suae liberationis fratribus indicavit.

5. Ad multorum aures famam credimus pervenisse viri venerabilis Guillelmi, qui olim Montis-Pessulani dominus, nunc verus Christi pauper et humilis monachus, degit in coenobio, quod Grandissilva vocatur. Ipsius relatione didicimus, quod dicturi sumus, sicut ab ejus ore, cui contigerat, se accepisse dicebat. In civitate Auxitanorum, quae metropolis est Vasconiae, miles quidam infirmabatur Cujus cum inferiores corporis partes a renibus et deorsum morbus saeviens occupasset, erat diebus multis lecto decubans, non modica parte praemortuus. Compunctus denique et confisus de misericordia Dei, ad Servum ejus, cujus circumquaque tam celebris sese virtutum fama diffuderat, quocumque labore se praecipit deportari. Jam per dies aliquot processerat, profeceratque non minus in fide et devotione, quam in itinere ipso; cum miseratus hominem Deus, mirabiliter satis et infirmitati ejus subvenire dignatus est, et parcere fatigationi. Occurrens enim quidam in via, quisnam esset, aut quo tenderet inquisivit. Acceptaque itineris ejus necessitate: «Ego, ait, ex parte illius Sancti praecipio tibi, ut revertaris, sciens quod ubi domum veneris, sanus eris.» Persuasit illi Deus ut crederet, cujus nimirum dispositione omnia gerebantur. Rediit, rediensque paulatim recepit eam, quae sibi promissa fuerat, misericordiam, ut non prius domum pertingeret, quam plenariae donum perciperet sospitatis.

6. A tempus advenit, tam graviter est afflicta, ut tam ipsa, quam domus omnis, de vita ejus penitus desperarent: jamque omni reliqua supellectili pauperibus et ecclesiis delegata, vestis etiam regia pararetur in qua sepeliretur, tanquam protinus moritura. Tum subito recordata Hominis Dei, et nomen illius invocans plena fide, in ipsa protinus invocatione sine periculo partum edidit desperatum. Nec distulit legatum destinare fidelem, per quem gratias ageret celebri subventori, ipsum sic natum, non immerito natum ejus appellans. Verum ille, quoties tale aliquid contigisset audire, non minus humiliter, quam jucunde refutans, dicere consueverat: «Hoc certe mihi sic est imputandum, sicut ei qui conscius omnino non fuit».

7. In monasterio, cui nomen est Bella-Vallis, prope urbem Chrysopolim, homo quidam a daemone vexabatur, mira eo instigante faciens, mira loquens. Post multas igitur orationes fratrum, cum improbe persisteret illa nequitia spiritualis, recordatus est venerabilis abbas loci illius Pontius hodieque superstes, habere se stolam, qua beatus Pater aliquandiu usus fuerat in oblatione hostiae salutaris. Nec cunctatus tulit protinus arma potentia Deo, et fiducialiter aggressus est inimicum. Vix limen attigerat cellulae, in qua miser homo jacebat, cum subito ille malignus horrendis vocibus victum se profitens: «En, inquit, egredior, recedo protinus; manere ultra non possum.» Respondente autem Abbate, «Per nomen Domini, et ipsius beati Viri meritum, cujus haec stola fuit, tibi praecipio, exi citius; ne moreris:» continuo daemon fugatur ab homine, homo liberatur a daemone. Quis alter non periculose forsitan exsultasset, usque adeo sibi spiritus esse subjectos ut cederent et absenti? Verum ille Abbate ipso nuntiante nil motus magisque subsannans eos quod videbat magna super hoc admiratione moveri, haec eadem verba respondit: «Quidni facile nos duo praevaluissemus in unum? Leviter illum ejicere potuit Deus, praesertim cum ego, ut dicitis, ei socius datus sim et adjutor.» Hujusmodi nempe responsis in hujusmodi rebus saepius utebatur. Noverat siquidem verus et verax non ostentator, sed aemulator humilitatis, efficacius dissuaderi posse hominibus quod stupebant, obliqua quadam et artificiosa objectione, quam aperta excusatione, quae humilitatem magis praedicabilem praeferendo, existimationem non minueret hominum, sed augeret. Unde quodam loco ex propria loquens experientia: «Verus, inquit, humilis vilis vult reputari, non humilis praedicari».

II
De spiritu prophetiae, et revelatione futurorum, qua claruit

8. Illud quoque notissimum fuit, quod adhuc in carne degens, apparens autem in spiritu, fratri cuidam obitus sui praenuntiaverit diem. Infirmabatur novitius quidam frater in Clara-Valle, bonae conversationis et bonae indolis adolescens. Nec longe aberat dies, qua post annuam ex more probationem, novum indueret hominem, si non prius hominem exuisset. Siquidem consummatus in brevi, explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius. Quinto igitur die ante ultimum diem suum, visitante se fratre quodam , idem novitius exhilaratus plurimum, inter alia spiritualis gratiae verba: «Ecce, inquit, quinta moriar die. Hodie enim mihi pater noster dominus Abbas apparuit cum multitudine monachorum, et blanda consolatione refovens, quinto die moriturum me esse dicebat.» Exiit sermo inter fratres, et antequam impleretur divulgatum est verbum. Exspectabatur ab omnibus dies illa, sed prae omnibus ille beatus in exspectatione sua fuit. Jam dies quinta inclinabatur ad vesperam, illius autem spiritus magis ac magis elevabatur ad Dominum. Demum circa undecimam horam in ipso mortis agone positus, obducto prorsus, ut assolet, lumine oculorum, et nemini jam intendens, ad exitum festinabat. Interim visitans eum Pater sanctus, velut ab alto somno revocat, et quasi retrahit commeantem, nec insalutatum abire permittit. Ad cujus vocem aperiens oculos, et mirum in modum facie serenata, aliquandiu intendebat in eum. Mirabamur omnes mortalem hominem, imo jam morientem eatenus triumphare de morte, ut in ipso mortis articulo exsultaret in gaudio, pulcherrime  nobis exhibens illud poetae: Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem (Virg., Bucol, 4). Tum vero consolans eum Pater sanctus, nihil timere jubet, sed recto protinus cursu pertingere ad Dominum Jesum Christum, et offerre ei humilem pauperis suae familiae salutationem. Ad hanc vocemqua potuit capitis inclinatione et motu annuens labiorum, iterum clausit oculos, et eadem hora in pace quievit.

9. Multa quidem huic famulo Dei revelata per Spiritum, multa sine praecedenti revelatione mirabiliter ab eo praedicta cognovimus: ex quibus exempli gratia pauca subnectimus. Cum esset aliquando Pater sanctus in urbe Noviomensium in domo episcopi Simonis, adductus est ad eum Herveius de Baugenceio, puer admodum gratiosus, ortus ex regio sanguine, et ipsius episcopi nepos. De quo sequenti nocte famulo suo Christus ostendit, quod erat post tempora longa futurum: siquidem videbatur sibi tanquam in Missarum celebratione angelo cuidam pacis osculum dare, quod ad puerum deferretur. Nec dubius de revelatione eumdem Herveium renuntiaturum saeculo, et futurum aliquando devotum Christi famulum promittebat. Quae promissio tam celebris exstitit et vulgata, ut ipse quoque Herveius nobis postea fateretur, adolescenti sibi ad omnes arguentis conscientiae stimulos semper occurrere, impossibile esse ut post Viri sancti tale promissum, in saeculari habitu moreretur. Nec fraudatus est spe sua: siquidem venerabilis Walerannus Ursi-Campi coenobii primus abbas monachum illum fecit, et angelico functus officio, pacem quam ex ore Patris sancti ipse susceperat, communicavit Herveio. Cujus talis postmodum apparuit conversatio, ut tali dignus oraculo videretur. Nam et praedicto Waleranno in regimine monasterii Ursi-Campi ille successit; et novissime obitum suum imminentem sanus adhuc et incolumis, eodem Waleranno per revelationem sibi annuntiante, praescivit atque praedixit.

10. Et quod addimus, huic simile fuit. Patrem sanctum fines Parisiorum aliquando peragrantem, ut ad ipsam diverteret civitatem, episcopus Stephanus et caeteri omnes qui pariter aderant, obnixe rogantes non poterant obtinere. Magno siquidem zelo, nisi causa gravis urgeret, conventus publicos declinabat. Cumque vespere iter suum alias ordinasset, mane ubi primum locutus est fratribus, dicere jubet episcopo. «Quia Parisius ibimus, ut rogasti.» Conveniente igitur clero admodum copioso, sicut semper ab eo solebant expetere verbum Dei, continuo tres ex illis compuncti sunt, et conversi ab inanibus studiis ad verae sapientiae cultum, abrenuntiantes saeculo, et Dei famulo adhaerentes: quorum ille primum intuens, cum subito inter loquendum surgeret, peteretque vestigia ejus, inclinavit se modice, et fratri cuidam propius assidenti in aure locutus est, dicens: «Istum ego, sicut nunc video, venientem nocturna visione praevidi, propter quem etiam Dominus nos adduxit.» Qui nimirum novitius in multa postmodum puritate et devotione conversatus, plurimumque acceptus Deo et hominibus, in Clara-Valle post annos aliquot beato fine quievit. Apparuerunt aliquando Viro Dei in Trecensium urbe posito venerabiles ejus filii, iam quidem carne soluti, Galdricus et Gerardus: quorum etiam secundum carnem alter germanus, alter avunculus ejus exstiterat. Cumque velut accelerantes ocius pertransirent, revocanti et retinere volenti respondebant, eundum sibi pro fratre Gaufrido monacho, qui eorumdem a prima conversione socius, strenue satis in multis coenobiis exstruendis militaverat Deo. Continuo Pater sanctus excitatis fratribus accelerari jubet, et ad monasterium veniens, ipso die, sicut eis praedixerat, eumdem Gaufridum jam positum reperit in extremis.

11. A tenerent vestigia, et nec sic gratiam obtinerent. Qua ex re Vir Dei religiosa animositate permotus, die altera Regem durius increpans, quod Domini sacerdotes sprevisset, libere quoque denuntiavit, quod eadem sibi nocte fuerat revelatum: «Haec, inquit, obstinatio primogeniti tui Philippi regis morte mulctabitur. Vidi enim te cum minore filio tuo Ludovico ad pedes episcoporum, quos heri contempseras, inclinatum: et protinus intellexi, Philippo celeriter facto de medio, pro Ludovici substitutione Ecclesiam, quam nunc opprimis, te rogaturum.» Quod quidem non longe post miserabilis casus implevit: et decedente Philippo, egit pater, ut is, qui feliciter hodie regnat, Ludovicus junior ungeretur.

III
De variis futuris eventibus spiritu prophetico ab eo praedictis

12. Fidelissimum principem Theobaldum comitem, in magna tribulatione probatum, non minus mirabiliter quam misericorditer Dominus liberavit. Is nimirum potentissimus in regno, et secundus a rege, totus tamen eleemosynis deditus, et studio pietatis intentus, omniumque servorum Dei, sed specialiter Bernardi Clarae-Vallensis amator devotissimus erat. Quem eatenus impugnari et affligi passus est Deus, ut Rege pariter et vicinis potentibus fere cunctis adversus eum conjurantibus, usque adeo de ejus evasione desperaretur, ut publice quoque jam insultaretur religioni, pietati detraheretur, eleemosynis derogaretur. Monachi et Conversi, inutiles ejus milites et balistarii dicebantur. Nec modo apud extraneos, sed in ipsis quoque ejus civitatibus et castellis ejusmodi jam blasphemiae personabant. Denique congregatis aliquando episcopis pluribus, aliisque personis, praesente etiam Viro Dei, dum super his agerent et colloquerentur, episcopus quidam eo tempore, auctoritate et opinione prudentiae celeberrimus aiebat: «In manu Regis est comes Theobaldus, non est qui possit eum eruere.» Respondente alio quodam antistite, «Est qui possit liberare eum:» multum ille miratus quisnam crederetur posse, quaerebat. Demum audiens quia potest eum eripere qui omnia potest Deus; non parum substomachans: «Potest,» inquit, «si manifestus appareat, si clavam teneat, hinc inde percutiat; sed hactenus ista non fecit.» In tanta igitur desperatione, cum praedictum principem vehementer urgerent extranei, gravius tamen impugnarent qui ab eo defecerant universi pene potentes homines sui; nec minus illum affligerent pauci qui residui videbantur, ex aliorum defectu ipsi quoque suspecti: Lingonensis episcopus Godefridus frequenter et familiariter Dei hominem consulebat, quidnam sibi Dominus super his revelaret. Cui ille, cum jam saepius respondisset, nihil sibi apparere nisi tribulationem super tribulationem, demum aliquando sciscitanti, ait, quia quinto mense pax erit. Sane ultima die quinti mensis reformata est pax, ipso quidem et orante, et operante, ut non esset ambiguum ejus potissimum studio et merito piissimum illum principem a tam gravibus imminentibusque periculis liberatum.

13. Inimicitiae graves. Causa erat, quod virum nobilem Gerardum de Monasteriolo, Rege prohibente, in munitissimo oppido suo Comes obsidens, comprehenderat cum uxore ac liberis et propinquis, ipsamque diruerat munitionem. Tractabat ergo Vir sanctus de reformanda pace, multis ad hoc ipsum episcopis et principibus congregatis: cum subito Comes ille amaritudinis felle commotus, insalutatos omnes relinquens, equo insiliit, et recessit. Confusis demque omnibus, jam conventus in desperatione pacis solvebatur, et praedictus Gerardus accedens ad Hominem Dei, licentiam postulabat, velut in mortem et carcerem rediturus. Sub obsidibus enim ad colloquium illuc erat adductus. Cumque Vir Domini consolaretur eum, gravius ille flens et ejulans: «Meam, inquit, minus doleo sortem: meos omnes lugeo pariter morituros.» Compassus itaque Vir beatus: «Ne timeas, ait. Certus esto quia Deus tibi tuisque subveniet, idque celerius quam valeas vel sperare.» Siquidem recordatus visionis, quam veniens ad id colloquium viderat, tanquam lecturum se Evangelium, a sancto episcopo Malachia petere benedictionem, confisus est pacem sine dubio proventuram. Necdum Gerardus ille limen domus attigerat a facie ejus egrediens, cum subito quidam occurrens, redire comitem nuntiavit. Mirati sunt omnes, tam celerem audientes promissionis effectum. Eadem etenim hora comes rediit, et pariter pax desiderata provenit. Erat autem idem comes pro eodem negotio ex mandato summi Pontificis anathematis vinculis innodatus; sed absolvendus humiliari, ut debuit, vel culpam super hoc fateri suam, penitus recusavit: magis autem, ut erat plurimum animosus, Deum sibi culpam hujusmodi nunquam remittere imprecabatur, innocentem se reputans et injuste ligatum. Quamobrem discessit Pater sanctus non parum tristis ab illo, dicens ei, siquidem litteras noverat, «In qua mensura mensus fueris, remetietur tibi (Matth. VII, 2).» Eadem autem die, causantibus super hac improbitate personis quibusdam, et principem illum graviter errasse dicentibus, accensus zelo Dei Famulus, aiebat: «Graviter satis haec temeritas punietur. Fieri omnino non potest, quin hoc eodem anno comes ipse aut moriatur, aut evidentem aliam divinae indignationis sentiat ultionem.» Hoc verbum et ex ipsis, et ex aliis audiere non pauci. Quod tam celeriter est impletum, ut comes idem infra diem quintum decimum moreretur.

14. Ingressus aliquando Servus Christi Germaniae regnum, festinabat ad partes Moguntinorum, pacem reformaturus inter regem Lotharium, et praedecessoris ejus imperatoris Henrici nepotes; Conradum scilicet, qui Lothario postea successit in regnum, et Fridericum patrem hujus Friderici, qui post Conradum electus obtinet hodie principatum. Venerabilis autem metropolitanus Moguntinorum Albertus honorabilem quemdam clericum, nomine Mascelinum, Viro Dei obviam misit. Hic igitur Mascelinus cum a domino suo missum se esse diceret ad serviendum ei, paulisper intuitus illum Vir Dei: «Alius, inquit, Dominus ad sibi serviendum te misit.» Expavit Teutonicus, et miratus quid dicere vellet, firmius asserebat a domino suo Moguntino sese archiepiscopo destinatum. Econtra Servus Christi: «Falleris, ait, major Dominus est, qui misit te, Christus.» Tunc demum intelligens homo quorsum vellet vibrare sermonem: «Putas, inquit, quod monachus fieri velim? Absit a me; non cogitavi, nec ascendit super cor meum.» Nihilominus tamen renuente illo, Dei Famulus affirmabat omnimodis fieri oportere, non quod ipse de se cogitaverat, sed quod de eo disposuerat Deus. In eodem denique itinere conversus ad Dominum saeculo valefecit, et cum aliis pluribus litteratis honoratisque personis, quas collegit eo tempore Servus Christi, ipse quoque, sicut sibi praedictum fuerat, secutus est eum.

15. Henricum quoque germanum regis Francorum, qui Belvacensem hodie cathedram ornat, non dissimili Dominus conversione mutavit. Accidit enim ut veniens idem Henricus ad Hominem Dei super quodam saeculari negotio locuturus, conventum etiam fratrum visitans eorum sese orationibus commendaret. Cui Pater sanctus inter verba sanctae exhortationis: «Confido,» ait, «in Domino, nequaquam in eo te moriturum in quo nunc positus es; sed velociter experimento proprio probaturum, quantum tibi istorum prosit oratio quam expetisti.» Quod eodem postmodum die non absque multorum admiratione completum est, et de tanti juvenis conversione coenobium omni exsultatione repletum. Lugentibus autem sociis, et familia tota, ac si mortuum illum cernerent, ejulante, prae caeteris Andreas quidam Parisiensis Henricum ebrium, Henricum vociferabatur insanum, nec conviciis, nec blasphemiis parcens. Econtra sane, idem Henricus pro illius potissimum conversione Dei Hominem dare operam precabatur. Cui Vir sanctus audientibus multis: «Dimitte, ait, hominem; modo anima ejus in amaritudine est, nec pro eo multum sollicitus sis, quia tuus est ille.» Cumque amplius spe concepta Henricus instaret ut loqueretur Andreae, severius intuitus eum Vir Dei. «Quid hoc est, ait? nunquid non jam dixi tibi, Tuus est ille?» Audiens haec Andreas, astabat enim et ipse, sicut plurimum improbus erat, et a sacra conversatione vehementer abhorrens, talia secum, ut hodieque fatetur, tacita cogitatione volvebat: «In hoc nunc scio falsum te esse prophetam. Hoc enim certus sum quia locutus es verbum, et non fiet. Hoc tibi ego coram Rege et principibus, in celebri quocunque conventu improperare non parcam, ut tua omnibus falsitas innotescat.» Caeterum quam mirabilis Deus in consiliis super filios hominum, ridens eorum vana conamina, ut propositum suum quando, et quomodo ipse voluerit impleatur! Siquidem die altera ibat Andreas mala omnia imprecans monasterio, ubi dominum dimittebat, ipsam quoque desiderans vallem funditus subrui cum habitatoribus suis. Nec parum moti sunt et mirati, qui praedictum Viri sancti de ipso audierunt verbum, cum taliter videretur abire. Sed non diu pusillanimitatem eorum et fidem modicam tentari passus est Deus. Illa tantum die procedens et repellens quodammodo gratiam Dei, nocte proxima victus et quasi vinctus trahente se et vim faciente Spiritu Dei, diem exspectare non potuit; sed exsurgens ante diluculum, velociterque rediens ad monasterium, alterum nobis Saulum, vel magis de Saulo altero Paulum alterum exhibebat.

16. Inter caeteros quos de vana conversatione hujus saeculi per ministerium servi sui Christus eripuit, de partibus Flandriae multi aliquando nobiles, multi sapientes et litterati viri sub ipsius magisterio sacram professi sunt servitutem: quorum primus videbatur Gaufridus ille de Perona, qui postmodum in Clara-Valle Prioris officio functus est, et defunctus in eo. In quibus evidenter satis evangelicum illud impletum est: Multi dicent vobis, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. XXIV, 23). Plurimis enim persuasionibus actum est cum eis, ut aliam magis eligere professionem, et loca alia debuissent, donec occurrit Dei Famulus jam prope dispersis: et in verbis gratiae, quae procedebant de ore ejus, pristina omnis haesitatio facta de medio, et omnium pariter in ipsius consilio irrefragabiliter est firmata voluntas. Quod quidem non sine subita et penitus insperata quorumdam ex ipsis mutatione factum est animorum. Denique cum jam Dei Hominem ad monasterium sequeretur praedictus ille Gaufridus, gravissima coepit tentatione pulsari. Intuitus autem illum unus e fratribus: «Quid est, inquit, quod facies tua exterminata, et tristitiae quodam nubilo graviter obvoluta videtur?» Cui Gaufridus: «Scio, inquit, quod nunquam amplius laetus ero.» Quod verbum cum ad Dei Famulum idem frater satis anxius retulisset, videns ille sacram basilicam prope viam per quam gradiebantur, in eam divertit, et ingressus orabat. Caeteris autem deforis praestolantibus, Gaufridus ille gravatus taedio super lapidem obdormivit. Demum cum ambo pariter surrexissent, ille de oratione, iste de somno, apparuit idem Gaufridus tantum jucundior et hilarior caeteris, quantum tristior prius. Cumque ei praedictus frater verbum moestitiae quod locutus fuerat, amicabiliter improperaret: «Etsi tunc, inquit, dixi, Nunquam amplius laetus ero; sed nunc dico, Nunquam amplius tristis ero».

17. Idem quoque Gaufridus primo tempore tirocinii sui pro patre suo viro nobili et potenti, quem in saeculo reliquerat, filiali pietate sollicitus, Patrem sanctum pro ejus conversione rogare Dominum, affectuosius exorabat. Cui Vir Dei: «Ne timeas, inquit, ego illum probatum monachum manibus meis in hac Clara-Valle sepeliam.» Utrumque secutum est, et perfectus monachus factus est; et a Patre sancto, sicut ipse praedixerat, in Clara-Valle sepultus. Tanquam enim mori illo ahsente non posset, quinque mensibus infirmatus, et creberrimum, imo continuum responsum mortis in se ipso habens, sustinuit donec Pater sanctus rediret, qui, ut olim promiserat, eum traderet sepulturae.

18. Quadam pace laborans, et Regina in contrarium nitebatur. Cumque eam moneret desistere coeptis, et Regi suggerere meliora, inter loquendum illa coepit conqueri super sterilitate sua, humiliter rogans, ut sibi partum obtineret a Deo. At ille: «Si feceris, inquit, quod moneo, ego quoque pro verbo quod postulas, Dominum exorabo.» Annuit illa, et pacis non tardavit effectus. Qua reformata, praedictus Rex, nam verbum ei Regina suggesserat, a Viro Dei promissum humiliter exigebat. Hoc autem tam celeriter est impletum, ut circa idem tempus anno altero eadem regina pepererit.

19. Dominus abbas Rainardus Cisterciensis, quem ex Clara-Valle assumptum Pater sanctus et ut filium amplectebatur, et reverebatur ut patrem, ob quorumdam monasteriorum ordinationem Provinciae partes intravit. De quo Vir Dei in Clara-Valle consistens, dum fratri cuidam loqueretur, subita inspiratione permotus: «Dominus, ait, Cisterciensis, aut mortuus est, aut in proximo moriturus.» Nec parum ille frater miratus est audiens verbum: magis tamen obstupuit, cum ejusdem abbatis post dies paucos audiret obitum nuntiari.

20. Hoc loquebantur. At ille intuens in eos: «Hic, inquit, nulla unquam tentatione laborabit: iste vero, multa; sed tamen praevalebit.» Utrumque sicut audivimus, sic vidimus: adeo ut frequentius alteri objiceremus, cum aliquoties in tentatione pene deficeret, et inciperet jam abire, impossibile esse ut vinceretur, quem Vir sanctus dixerat nulla tentatione vincendum. Pernoctabat aliquando Dei Famulus in oratione, in suo Clarae-Vallensi coenobio constitutus, et solita intentione Dominum deprecabatur. Contigit autem eadem hora pauperem quemdam, et vere pauperem spiritu, in cella hospitum mori, cujus animam cum vocibus canoris in coelum deferri Pater sanctus audivit: et interrogatis mane fratribus, qui adfuerant, illam fuisse horam obitus ejus comperit, qua praedictas audierat in sublime tendentium voces.

IV
De mirabilibus et variis beneficiis ab eo, praesertim in regno Galliae, praestitis

21. Cum beatus episcopus Malachias, cujus vitam virtutibus plenam Vir sanctus studiose descripsit, juxta desiderium cordis sui in Clara-Valle beatam coelo animam reddidisset; offerens pro ejus transitu venerabilis Abbas hostiam salutarem, gloriam ejus Domino revelante cognovit, et eodem inspirante, sacrificio jam expleto, formam mutavit orationis, et collectam intulit, quae ad sanctorum pontificum celebritates, non ad commendationes defunctorum pertinet, ita dicens: «Deus, qui beatum Malachiam pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti, tribue, quaesumus, ut qui pretiosae mortis ejus festa agimus, vitae quoque imitemur exempla.» Deinde reverenter accedens, sacra ejus vestigia devotissime osculabatur. Modum tamen et seriem visionis nec cuiquam aperire, nec in ejusdem episcopi Vita scribere acquievit: hoc tantum respondens, cum plurimum rogaretur, nimis ad propriam sui ipsius pertinuisse personam cum ad tumulum reverendissimi viri Alberti episcopi Ostiensis, noviter ante defuncti, pro commendatione ejus sacrificium laudis offerret, collectam similiter in fine mutavit: de quo tamen quid vidisset, nec interrogatus est, nec confessus, cum sine certa revelatione id fecisse minime videatur.

22. Super his quae ad gratiam pertinent sanitatum, tam multa insignia per hunc famulum suum operatus est Christus, ut in eo quoque videretur exhiberi, quod de ipso Joannes evangelista testatur: Si omnia scriberentur, ne ipsum quidem mundum capere eos, qui scribendi fuerant, libros (Joan. XXI, 25). Caeterum nos saltem pauca de pluribus exempli gratia proferamus. Castrum-Villanum accolae vocant, quod a Clara-Valle, ut aiunt, sex milliariis distat: ubi mulier praegnans tempus omne transierat pariendi, et aliquantis mensibus jam decursis, cum necdum pareret, amplius mirabatur. Cujus eo usque dilatus est partus, ut morbus potius videretur, nec jam crederetur esse praegnans, sed tumens. Quis enim credere posset infantulum anno integro intra viscera posse materna teneri? Desperata igitur mulier ad monasterium Viri Dei ducitur sic se habens. Sistitur ad portam misera, et portario fratri causa tam miserabilis intimatur. Rogatus ille, et inaudito compassus incommodo, supplex adiit Patrem sanctum, fideliter ei necessitatem indicans mulieris, fideliter explens negotium susceptae legationis. Et, o mira divinae virtutis operatio, mirabilius accelerantis quod mirabiliter tardabatur! Tanquam enim hoc solum tanto tempore nasciturus infans exspectaverit, hora eadem femina peperit, et praecurrente remedio, ad portam rediens frater ille incommodum quod nuntiaverat, non invenit.

23. Alio tempore in territorio Autissiodorensi, apud oppidum quod Cona vocatur, mulier quaedam periclitabatur multis diebus, quod venisset filius usque ad partum, et vires non haberet parturiens. Cumque supervenisset interim Servus Christi, postulanti benedictionem, aquam benedictam misit. Gustavit mulier, et confestim natus est puer: quem venerabilis episcopus Carnotensis Gaufridus baptizavit, Bernardi ei nomen imponens. In eodem itinere et in territorio eodem, dum febricitantium multitudo, sicut ubique solebant, a Dei Homine panem peterent benedictum, Girardus quidam clericus ex castro, cui nomen est Clamiceium, male sciolus et subsannans fidem populi blasphemabat. In ipsis autem verbis blasphemiae gravissima febre correptus, usque Autissiodorum abeuntem sequi coactus est Virum Dei: et poenitentiam agens apud eum, ipsam, cui detraxerat, multis obtinuit precibus benedictionem. Tam multis vero gustata ejusmodi benedictio reddidit sanitatem, ut solius Dei, cujus haec virtute fiebant, posset notitia comprehendi.

24. Vidimus in Meldensi territorio militem devotissimas referentem gratias Viro Dei, quod ad primum gustum panis ab eo benedicti, plenam receperit sospitatem a febre quartana, qua sic graviter laboraverat mensibus ferme decem et octo, ut in hora accessionis, quasi phreneticus, nec matrem agnosceret suam. Virum quoque venerabilem Gerardum, Lemovicensem episcopum, testantem audivimus, juvenem quemdam de familia sua lethaliter in capite saucium, cum jaceret spumans et impos mentis, immissa sibi in os buccellula panis, quem benedixerat Homo Dei, tam celerem sensisse virtutem, ut incolumis surgeret ipsa hora. Neque illud tacendum, quod ipsam quoque substantiam panis ab omni corruptionis injuria eadem benedictio vindicabat; adeo ut plures viderimus, qui per septennium et ultra eosdem servaverint panes, nec colore, nec sapore mutato. Ante hos paucos dies, venerabiles abbates, Girardus et Henricus, de Sueciae partibus venientes, dum super his conferremus, testati sunt nobis, panem ante annos undecim ejus benedictione signatum manere adhuc apud se penitus incorruptum. Nec dissimilem apud aliquos nostrum usque hodie novimus, et apud alios multos credimus esse repositum. Et nunc idoneum satis et evidens hujus rei testimonium proferamus.

25. Vir magnus et magnifice honorandus Danorum archiepiscopus Eskilus Patrem sanctum unico venerabatur affectu, unica devotione colebat. Nec contentus est in filiis eum videre, cum novum coenobium exstruxisset, et impetrasset ab eo desideratum sacrae congregationis examen. Praevaluit apud eum desiderium vehemens, ut homo tantae auctoritatis, et in insulis illis tam ecclesiastica quam saeculari auctoritate singulariter potens, expositis suis omnibus, etiam semetipsum periculis multis traderet et labori. Nam de expensis dicere non est magnum, quamvis eumdem audierimus protestantem, quod expenderit in itinere ipso argenti marcas amplius quam sexcentas. Venit ergo Claram-Vallem tam humilis et sublimis, quem a finibus terrae non curiositas audiendae sapientiae, sed fidei zelus et plenitudo devotionis attraxerat. Ubi quantum fleverit, qualem sese non modo erga eum, quem tam unice suspiciebat, sed etiam erga minimos quoslibet fratrum exhibuerit, non est facile dictu. Demum rediturus ad propria, ut benedictum a Dei Famulo panem referre possit, et diutius conservare, humano sensu praecipit ut in clibano recoquatur, sicut solent qui maria transeunt panem ferre biscoctum. Audiens autem Sanctus non est passus errare hominem tam devotum, sed amicabiliter arguens in hac parte fidem ejus modicam inveniri: «Itane, inquit, non poterit panem ipsum benedictio magis quam recoctio conservare?» Et non acquievit benedicere illum, sed communem sibi panem praecipiens exhiberi, benedixit, et dixit: «Ecce hunc tolle tecum, nihil deinceps de corruptione sollicitus.» Tulit, et ad suos rediens usque hodie gloriatur fidei suae defectum evidentissima rei veritate convinci. Nec enim passus est Patris sancti non visitare sepulcrum, nec minus erga eum nunc afficitur, nec minus quam olim in vivente confidit, nimirum quem verius vivere omnino non ambigit. Confessus est etiam nobis de pane quem retulit, quod nunc usque, cum jam tertius annus transierit, illaesum eum Beati viri fides et benedictio custodivit.

26. Narraverunt etiam nobis viri religiosi, qui cum eodem archiepiscopo venerant, miraculum dignum memoria nuper factum in coenobio, quod, ut supra meminimus, in terra sua ipse fundavit. Erat enim, inquit, in regione eadem adolescens nobilis, ipsius quoque archiepiscopi secundum carnem propinquus, sed ob multa sua flagitia minus charus. Correptus autem gravissima valetudine, visitationem ejus vix impetravit, et per manum ejus ad monasterium quod fundaverat, ille se contulit. Ubi et cum maxima cordis compunctione renuntians saeculo, per dies aliquot in humili et fidelissima confessione persistens, magis ac magis eadem aegritudine laborabat. Qua demum invalescente exitum sibi imminere cognoscens, abbatis et fratrum praesentiam miro amplectebatur affectu, mira eos devotione monebat, ut spiritualia arma corriperent, egressuram protinus animam sibi commendatam efficaciter protecturi, et exhibituri fideliter necessarium prorsus inter imminentium hostium crudelissima tela conductum. Cumque in hujusmodi supplicatione divinis iam Sacramentis munitus, et de eorumdem servorum Dei patrocinio, et Domini miseratione piissima devotione praesumens, ac proinde circumstantibus omnibus multam suae salutis relinquens fiduciam exspirasset, offerebant fratres pro commendatione animae ejus, quam devotissime poterant, Dominici corporis hostiam salutarem.

27. Tum subito inimicus humanae salutis, ex ejusdem, sicut indubitabile esse videtur, liberatione animae, quam ex multis diebus irreparabiliter sese occupasse credebat, iram magnam concipiens, et eamdem, permittente Deo, crudeliter satis exercens, unum e fratribus repentino furore pervasit. Clamabat igitur horrendis vocibus miserabilis homo, et vix multorum manibus tenebatur. Demum cum maximo quidem labore asportatus, et in lectulo religatus, tam sua quam astantium membra dentibus appetens, dirissime vexabatur. Nec illa quam prius nosset lingua, sed nova quadam, quam nec astantium quisquam noverat, loquebatur. Et cum nihil quod diceret intelligerent, tam libere tamen et sine offendiculo non inconcinnas eum audiebant edere voces, ut indubitanter crederent quod lingua aliqua loqueretur. Post aliquantas igitur horas, cum vehementer confusi fratres quid agere possent anxie cogitarent, et studiose conquirerent; unus ex eis salubre consilium Domino inspirante concipiens, sacra pignora ab ipso archiepiscopo eodem anno istic deposita, videlicet de capillis et barba, et dentem unum beati patris nostri Bernardi afferri monet, et ejus pectori superponi. Quod ut factum est, Germanica lingua per os ejus coepit horrendis vocibus nequam spiritus exclamare: «Tollite, tollite, amovete Bernardum.» Et dicebat: «Heu, quam ponderosus factus es, Bernarde! quam gravis, quam intolerabilis factus es mihi!» Cumque haec et similia aliquandiu clamitans loqueretur, factum est breve silentium, et subito frater idem Domino miserante purgatus, aperuit oculos, ac velut de gravi somno evigilans, circumstantes fratres et sua plurimum vincula mirabatur, verecunde satis quidnam sibi vellent haec, vel quid accidisset, interrogans. Ex ea igitur hora pristinam sanitatem mentis et corporis per beati Patris merita sancta recepit, nil penitus quod in illo tam gravi casu fecerit aut locutus fuerit, recordatus. Haec quidem a nobis de testimonio viri reverendissimi Eskili Danorum archiepiscopi ex occasione panis a Dei Homine benedicti, non sine quadam anticipatione sunt dicta.

28. Non modo autem hominibus, sed pecoribus etiam et armentis tam frequenter ejus benedictio profuit, ut monasterii sui cellerarium dure aliquando increparit, quod sibi non indicans, mori animalia permisisset, unde fuerant pauperes sustentandi. Dehinc ut solitus erat, benedixit sal, et animalibus jussit apponi, et protinus lues orta cessavit. Quod in aliis quoque monasteriis vidimus et cognovimus, ut audiens fratrum animalia mori, interdum etiam non rogatus, sed ipse prior admonens eos eodem remedio subveniret. Gaudum dicitur locus quidam Caziacensium monachorum, ubi Vir sanctus cum aliquando pernoctaret, exhibitum sibi juvenem claudum oratione et benedictione sanavit, ita ut post dies paucissimos per eumdem locum redeunti incolumis et devotus astaret. In eisdem partibus, vico cui nomen Algorrium, mulierem phreneticam populus obtulit transeunti: cui manus imponens et orans, sanam dimisit, et abiit. Hanc in eodem vico postea vidimus, Viro Dei cum gratiarum actionibus occurrentem.

29. In remotis etiam regionibus, quocunque eum Ecclesiae sanctae necessitas traxit, virtus est prosecuta signorum. Apud Viride-Folium (sic enim dicitur castrum territorii Tolosani, quod, ut superiore libro meminimus (cap. 6), aliquando Pater sanctus introiens, multis ibidem virtutibus claruit) puer mancus et claudus ex utero matris suae, ad cujusdam memoriam martyris, utriusque pedis et alterius manus receperat sospitatem. Hujus alteram manum adhuc invalidam, tanquam divinitus servatam sibi, Pater sanctus benedicendo sanavit, ut sanctorum innotesceret particeps esse virtutis. Caturcium dicitur civitas Aquitaniae, per quam Viro Dei ipso tempore transitus fuit. Ibi, praeter alia beneficia quae praestitit infirmantibus multis, unus de pueris episcopi civitatis ipsius, qui ex vulnere gravi alterius oculi lumen amiserat, sub manu ejus visum recepit. In pago quoque Engolismensi, loco cui nomen est Castellare, post oblationem hostiae salutaris, astantibus venerabilibus episcopis, Lamberto Engolismensi, et Gerardo Lemovicensi, puerum ex matris utero claudum et mancum, cujus in modum pilae cubiti cum genibus umbilico, pedes autem natibus adhaesissent, Dei Famulo offerebant. At ille singula membra, edito prius signo crucis, attrectans, mira facilitate extendit protinus et sanavit. Apprehendens denique manum ejus erexit illum, et dimisit libere gradientem. Populus autem pro tantis nimirum virtutibus, magnis vocibus Dominum collaudabat. Nam et die sequenti in pago Lemovicensi, in vico quem Sancti-Geniani nomine vocant, signa per eum plurima claruerunt. Undique enim confluebant qui incommodis variis laborabant, et virtus erat Domini ad sanandum eos. Ubi inter caeteros puer ferme decennis, caecus ex utero matris suae, coram omni populo oblatus est Viro Dei. Qui in digitos suos exspuens, et liniens oculos ejus, brevem fecit orationem, et in nomine Christi aperuit oculos caeci nati.

V
De variis miraculis a beato Bernardo per Germaniam, Constantiae, Basileae, Francofurti, Treviris, etc

30. Regnum quoque Germaniae cum introisset aliquando Vir beatus, tam excellenter enituit in gratia sanitatum, ut nec verbis exprimi, nec credi valeat si dicatur. Nam et testati sunt qui adfuere in territorio Constantiensi, circa vicum quem Doniguem nominant, ex iis qui diligentius vestigarunt et viderunt oculis suis, una die illuminatos ad ejus impositionem manus caecos undecim; sanatos etiam mancos decem, et claudos erectos decem et octo. Caeterum ne fecisse nos inopes copia videatur, ex innumera multitudine saltem pauca memoriae commendamus, quae in locis celebrioribus facta noscuntur. Cum venisset Constantiam Homo Dei, et undique se virtutum ejus fama diffunderet, abbas Augiensis (quod intra lacum Lemanum antiquum exstat et nobile monasterium) hominem, quem suis eleemosynis sustentabat, caecum misit ad eum, et confestim videntem illum recepit. Heytereseim dicitur locus ad ejusdem dioecesim pertinens civitatis, sed plurimum a civitate remotus. Ibi quoque, sicut et in caeteris illius provinciae per quae transiit locis, multis in Servo suo miraculis glorificatus est Deus: ubi etiam caecus natus sub manu ejus visum recepit. Item alteri a nativitate surdo et muto auditus redditus est et loquela. In civitate etiam Basilea cum ex more sermonem habuisset ad populum, ut impleretur in eo quod de sanctis Apostolis legitur, qui videlicet profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis (Marc. XVI, 20), oblata est ei femina muta, et confestim orante eo locuta est: oblatus est claudus, et ambulavit: oblatus est caecus, et vidit.

31. Apud Spirensium civitatem, praesente Romanorum rege Conrado, qui Dei Hominem ab ecclesia ad hospitium devotissime deducebat, offerebant puerum claudum, rogantes ut ei manum imponere dignaretur. Quem signatum protinus erigens, super pedes statuit, et libere gradiebatur, in Dei laudem acclamantibus universis. In capella episcopi civitatis ipsius, rege ipso vidente, visum reddidit caecae cuidam mulieri, et claudo nato gressum donavit. Multa quidem et alia in manu ejus ibidem Christus effecit, sed ad exemplum pauca sufficiant. Nonnullos etiam pauperculos pueros rex ipse devotus suis illi manibus offerens, de multorum curatione meruit gratulari. Nec modo apud praedictam Spirensium urbem, sed apud Francovadum Moguntinae dioecesis locum, innumeris virtutibus idem Dei servus effulsit. De tota siquidem regione quotquot patiebantur, afferebant ad eum, et tantus erat concursus, ut praedictus rex cum aliquando populum comprimentem coercere non posset, deposita chlamyde Virum sanctum in proprias ulnas suscipiens, de basilica exportarit. Inter plurimos sane qui ibi dem adepti sunt sanitatem, senex quidam paralyticus de vicinia illa, homo notus et honoratus, multis suorum precibus, non sine multo labore introductus est ad Hominem Dei: a quo post brevissimam, ut solebat, orationem erectus protinus et sanatus, non modo incolumis, sed et fortis apparuit, ut posses credere, si videres, non tam alteratum hominem esse, quam alterum. Jamque eo viriliter procedente parabant alii tollere lectum ejus in quo advectus erat, cum revocans eum unus ex circumstantibus Hugo Tullensis Ecclesiae archidiaconus, evangelici illius paralytici memor: «Non sic,» ait, «non sic vacuus reverteris, tolle grabatum tuum, et ambula (Joan. V, 8).» Et imponens in humeros ejus, dimisit eum libere procedentem: et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. Ibidem etiam puer surdus et mutus ex utero matris suae, sublevatus per scalam, et in fenestra accedens ad Virum Dei, sub manu ejus auditum recepit pariter et loquelam Sed et paralytica quaedam mulier de eadem regione, dives et honorata, ibidem recepit amissam ex multo tempore sospitatem. Dumque exsiliens ambularet, omnes quidem laetati sunt qui videbant, sed prae caeteris exsultavere milites qui attulerant et obtulerant eam. Nam et ipsius sibi particeps esse virtutis religiosa devotio videbatur. Per idem tempus transeunte Sancto prope vicum in littore Rheni positum, quem Bobardum vocant, et varios per universam provinciam curante languores, oblatus est paralyticus in grabato. Audita siquidem fama virtutum, a praedicto vico in occursum ejus se fecerat apportari. Cui in medio populi manus imponens, erexit hominem, incolumemque remisit ad propria.

32. Eodem anno ingredienti urbem Treverensium Servo Christi, ex more obviam ruit populus universus. Offerunt ei sorores duas, quae ab annis quatuor, amborum lumen amiserant oculorum. Quarum ille utrique imprimens signum crucis, visum reddidit lucis: et videntes Virum Dei cum caeteris sequebantur. In eiusdem basilica civitatis, cum ad altare beati Petri apostoli Vir apostolicae gratiae immortalem Hostiam immolasset, oblatus est ei claudus, et ambulavit: oblatus est caecus, et vidit, oblata est surda mulier, et audivit. Haec in somnis admonitam se esse dicebat, ut Dei Hominem peteret, cujus beneficio receptura esset auditum. Apud Confluentiam, Trevirensis dioecesis nobile castrum ad Mosellam fluvium, qui ibidem in Rhenum labitur, Dei Famulus pertransibat: cumque paululum processisset, oblatum sibi et signatum hominem claudum deponi iusit et ambulare, sed non fuit qui obediret. Nec mora, claudus idem retractum femoris nervum clamat sponte laxari, et dum nescit, extendi velut ab altero genu suum, quod quamlibet ante conatus, nullo modo potuisset. Mirantur omnes, probatur sub omni velocitate quod dicitur: deponitur illico, illico graditur, illico sanus et incolumis innotescit.

VI
De variis et illustribus miraculis Coloniae, Aquisgrani, Leodii, Cameraci, et in Hispania factis

33. Non est nobis Colonia transeunda. Magna est civitas: magna illic Dei Famulo virtus adfuit; magna illum devotio coluit populorum. Ostenditur usque hodie in claustro beati Petri, sicut a personis veridicis nuper accepimus, adolescens olim claudus, nunc libere gradiens, qui oblatus Viro Dei, ad impositionem manus eius gressum recepit, unde etiam filius eius publice cognominatur. Abbas Henricus de Suecia, cuius nos supra fecimus mentionem, nuper retulit nobis, feminam nobilem, germani sui olim uxorem, cum post obitum viri sui prae dolore phrenesim incurrisset, et multo tempore sic se habens, in vinculis teneretur, eidem Patri sancto in praefata urbe oblatam, et vix tenuiter in turba circumstrepente signatam, dum ex more ligata revehitur, mentem pristinam atque integram recepisse salutem. In eadem etiam civitate filiam surdam eidem Patri sancto parentes nobiles obtulerunt. Hanc aiebant a pueritia traditam sanctimonialium monasterio feminarum, ibidem amisisse prorsus auditum, et annos plures in eodem incommodo peregisse. Cuius aures signo crucis edito Pater sanctus attrectans, protinus et auditum ei, et parentibus eam reddidit audientem. Accedens inter haec mulier honorata, Coloniensis itidem civis, quae alterius oculi lumen amiserat, plurima iam per quinquennium inutiliter sese in medicos expendisse dicebat. Et ipsam quoque continuo per signum crucis illuminans Vir beatus, quod gratis acceperat, gratis dedit. Sed et matronam alteram in beati Petri basilica oblatam in lectulo, idem Christi servus erexit protinus, et incolumem suis pedibus abire praecepit. Huius ex multo tempore nervi femorum fuerant sic retracti, ut nec erigi ullatenus posset, nec consistere pedibus suis. Nam ex personis aliis perhibebant, qui studiosius observarunt, ad eiusdem Viri sancti orationem et manus impositionem, in civitate praedicta, intra triduum quod ibi fecit, duodecim claudos erectos, mancos duos sanatos, quinque caecos illuminatos, loquelam redditam mutis tribus, et decem surdis auditum.

34. Aquisgrani sede regia, dum in illa famosissima toto Romanorum orbe capella Vir beatus Missarum solemnia celebraret, claudo homini gressum, et caecis quatuor visum sub manu ejusdem servi sui, Rex regum et Dominus dominantium reparavit, et potenti virtute restituit. Eodem etiam tempore intra Leodiensium fines, praeter innumera alia, quae brevitatis studio praeterimus, juxta oppidum quod Fontanas vocant, orante eo aperuit Dominus oculos caeci nati. Hujus non modo oculi caeci, sed etiam ipsae quoque palpebrae clausae et emortuae erant: quas sacratissimis digitis suis aperiens Vir beatus, divino munere et vigorem palpebris, et pupillis praestitit claritatem. Confestim denique idem puer lucem miratus ignotam. maxima eum exsultatione clamabat: «Video diem, video omnes homines, video capillatos.» Plaudens quoque manibus et tripudians: «Deus, inquit, ex hoc jam non offendam ad lapides pedes meos.» In urbe etiam Cameraco celebranti Missarum solemnia Viro Dei surdum et mutum a nativitate puerum offerebant. Quem audientem protinus et loquentem, qui propius aderant, super gradum ligneum statuere, ut de eo loco eminentiori novo sermone populum salutaret. Nec mirum quod mira plebis devotio, mira protinus vociferatio sit secuta. Et haec quidem super iis quae in regno Germaniae in manu Servi sui mirabiliter operatus est Deus, e pluribus pauca sufficiant.

35. Nam et in Hispaniis, ubi praesens ipse non fuit, sanctitatis ejus indicia claruerunt. Cum enim fidelis servus et prudens, et pretiosum dominicae crucis fructum undique colligeret, atque iterum propagaret ubique; contigit ut de filiis suis in Hispanias mitteret, in illis quoque sicut in caeteris gentibus fructum aliquem habere desiderans. De quorum numero Albertus quidam faber in loco, cui nomen est Superadum, gravissima valetudine occupatus, per multum jam tempus jacebat paralyticus in grabato. Interim per abbatem suum incommodum suum nuntiat Patri sancto, et ut sui misereatur exorat. Eadem autem die qua Vir beatus in Clara-Valle pro eodem paralytico ad petitionem sui illius abbatis oravit, currente velociter verbo virtutis, et virtute orationis, ille in Hispaniis repente convaluit, tanquam vas plenum aqua suo sentiens capiti superfundi. Regressus quidem abbas cum praedictum fratrem incolumem reperisset, diligenter sciscitatus ab eo modum et tempus suae liberationis, certissime comperit orante in Galliis Dei Famulo, illum in Hispaniis esse curatum.

36. Et quia semel ad Hispanias vertimus stylum, illud quoque quod contigit de Viro Dei reverendissimo Petro Asturiensi episcopo, prosequamur. Is quidem Petrus nobilis genere, monachus professione, pietate devotus, in coenobio quodam, quod eo tempore ipse regebat, tam vehementi dolore capitis laborabat, ut nec Regulam observare jejunii, nec sine pelliceis posset pileis stare. Audiens autem celeberrimam virtutum famam quae per Dei Hominem efficiebantur, per quemdam fratrem legationem mittit suae supplicationis, et opem flagitat suae intercessionis. Cui Vir sanctus laneum , quo ipse utebatur, pileum misit, et promisit aegro capiti de Domini virtute remedium. Suscepit ille missam sibi benedictionem maxima cum reverentia et devotione. Confitens enim quam sollicite potuit delicta sua, et stola sese induens sacerdotali, ita demum velut Christi fimbriam tangens, Servi Christi pileum sumpsit, et imposuit capiti suo. Nec tardavit fidei fructus, et benedictionis effectus; sed miratus et ipse est, celerem protinus sentiens medicinam, et extunc usque hodie ab hujusmodi languore sanus et incolumis annuntiat omnibus quam experiri meruerit ipse virtutem. Nam et episcopus factus xenia illa divisit, partem mediam suis secum in scriniis honorificentissime ferens, mediam in monasterio sub eadem veneratione deponens; nec locum scilicet unde vocatus, nec sedem cui praelatus est, volens tanta benedictione fraudari.

VII
De miraculis in patria et vicinia Clarae-Vallis per beatum Bernardum factis

37. Ex hoc nobis ad ea quoque quae mirabiliter egit in regione propria, redeundum. Nam in eo forte etiam plus quam propheta dici posse videtur, quod propheticus ei non defuerit honor, ne in patria sua quidem multo iam tempore, misero penitus et miserabili quodam incommodo desperabiliter laborabat. Siquidem tanquam vivum aliquid et motabile intra praecordia sentiens, et ex magna parte phreneticus, nec consolari poterat, aut securus esse: nec quid timeret aut pateretur, agnoscere, nisi quod daemonium esse suspicabatur. Talis ad Dei Hominem de Bavaria Claram-Vallem usque perductus, ejus oratione perfectam meruit sospitatem. Cui etiam formam vitae et mandata, quae deinceps observaret, idem Sanctus imponens, incolumem remisit ad propria. Nam et usque in praesentem diem, sicut certa relatione didicimus, tam obediens perseverat, ut non modo suis contentus sit stipendiis, sed operibus etiam pietatis intentus: ita ut mirabilior ejus morum conversio, quam curatio videatur. Musseium dicitur villa super Sequanam fluvium, paucis a Clara-Valle milliaribus distans. Ex hac virum hydropicum ad Dei Hominem adduxerunt. Cui manus imponens, et orans, proprio quoque cingulo tumentem enormiter uterum ejus accinxit, praecipiens ut incolumitate recepta, prestitutum sibi cingulum reportaret. Nec tardavit sanitas, sed paulatim tumor abscessit. Denique circa vicesimum diem gracilis incolumisque reversus, cingulum simul et gratias multas suo retulit curatori. Exeunti alio tempore monasterii claustra, senem paralyticum ex proximo viculo, qui Mundivilla dicitur, obtulerunt. Subsistens autem modice, et breviter orans, tetigit hominem, et incolumem suis precibus abire praecepit. Quo abeunte, populus multus qui in occursum Viri Dei confluxerat, non sine lacrymis Dominum collaudabat. Item redeunti aliquando de via, prae foribus monasterii oblatus est puer surdus et mutus. Exspuens igitur tetigit linguam ejus, et digitos immisit in aures. Protinus autem aurium ejus obstacula facta de medio, et solutum est vinculum oris eius.

38. Malenvilla dicitur vicus, tribus circiter milliariis a monasterio distans. Hunc quandoque pertransiens Vir beatus, mancam puellam tetigit et curavit, quam nunc usque superstitem et incolumem esse nuper accepimus. Per idem tempus in finibus illis, apud castrum quod nominant Burdemontem, duo milites de beati Patris virtutibus conferebant: sed minus credulus alter, «Si hunc,» inquit, «sanaverit puerum, ex tunc firmius credam.» Dicebat autem surdum quemdam et mutum, qui apud eos nutritus, nec locutus fuisset aliquando, nec audisset. Post dies paucos transeunte propius Patre sancto, ambo pariter puerum tollunt, et offerunt ei. Imposita igitur manu puero, et signans os illius et aures, allocutus est eum, et loquentem protinus et audientem dimisit. Apud Risnelmum oppidum regionis ejusdem usque modo cernere est adolescentem, Simonem nomine, satis notum, qui praefato Dei famulo claudus oblatus est, et sub ejus manu gressum recepit. Barrum super Albam dicitur oppidum, tribus, ut aiunt, leucis distans a monasterio Clarae-Vallis. Ibi quoque saepius per hunc hominem Dei divinae virtutis opera claruerunt. Siquidem praeter ea quae minus diligenter curavimus vestigare, quod omnis nostra curiositas signorum multitudinem vinceretur, quatuor illic claudos ad ipsius orationem et manus impositionem diversis temporibus Christus erexit, caecos duos illuminavit, duobus aeque surdis et mutis auditum praestitit et loquelam. Sed et juxta alterum Barrum super Sequanam ad ejus tactum illuminatus est caecus, convaluit etiam paralyticus, gressum recepit puer claudus ex utero matris suae.

39. Cum reverendissimus papa noster Eugenius tertius, ex monacho Clarae-Vallensi et abbate Sancti-Anastasii in urbe Roma, ad apostolicam assumptus cathedram, Gallias introisset; ibat cum eo Vir sanctus, nec minus apostolica virtus in illo, quam in illo dignitas praeeminebat. Tantus enim ad beatum Virum concursus erat incommodis variis laborantium, ut cum aliquando summus Pontifex basilicam, ubi ille Missarum solemnia celebrabat, devotus intrasset; expleto sacrificio, ex more accedentibus eis qui curam desiderabant, paulo minus idem papa comprimeretur a turbis, et vix potuerit per ministrorum manus educi. E plurimis sane quae in ejusdem apostolici Viri facta sunt comitatu, duo scribimus quae nos oblivisci ipsa quam vidimus magnitudo laetitiae non permittit. Chaleta dicitur vicus inter Provignum castrum, et Sequanam fluvium constitutus, ubi puer ferme decennis ab anno priore paralyticus sic jacebat, ut nec ipsum caput flecteret, nisi ab altero moveretur. Quem afferentes in culcitra mater ejus caeterique propinqui offerebant Viro sancto, prope eumdem locum per stratam publicam transeunti. At ille signatum erigens statuit supra pedes suos, et ire praecepit. Nec mora, exsiliit puer, et ambulabat magnificans Deum: qui tamdiu Sanctum prosecutus est abeuntem, donec ille invitum licet et renitentem redire praecepit. Ubi non immerito quidem magna admodum facta est admiratio, magna exsultatio omnium qui videbant: sed prae caeteris frater junior in ipsius tanquam redivivi oscula ruens, multos eorum ad lacrymas usque permovit. Hunc quidem puerum et post annos quatuor in eodem vico beato Viro mater ejus offerens, sacros monebat osculari pedes: «Hic est,» inquiens. «qui tibi vitam reddidit, et te mihi».

40. Eodem anno (an. 1148) apud Cistercium juxta morem abbatibus congregatis, praedictus papa venerabilis adfuit, non tam auctoritate apostolica praesidens, quam fraterna charitate residens inter eos, quasi unus ex eis. Ubi cum ad cellulam, in qua jacebat, facto vespere et conventu soluto, Dei Famulus divertisset, surdum ei puerum obtulerunt. Erat autem puer ille de vicinia eadem, et sicut postea didicimus, ex longo ante tempore vigilans in custodia gregis sui, subito terrore percussus, amiserat prorsus auditum. Orans itaque Pater sanctus, et, puero manus imponens, utrum audiat sciscitatur. At ille mira devotione proclamans, «Audio, domine, audio;» tam firmiter amplexatus est eum, ut vix ab eo posset avelli. Auditum est verbum, oblatus est puer summo pontifici aliisque personis, celeberrimumque hoc miraculum fuit. Venerat Pater sanctus ad monasterium in dioecesi Bisuntina, cui nomen est Charus-Locus, et erant cum eo ex abbatibus sui Ordinis multi, ubi matrona quaedam de finibus illis ex multo jam tempore clauda, in carro allata et oblata est ei. Orans vero breviter, et signans eam in nomine Domini erexit et sanavit, ut eadem hora incolumis remearet ad propria. Eodem tempore in monasterio Morimundo, quae est Cisterciensis ordinis abbatia una de primis, monachus quidam jacebat usque adeo paralysi dissolutus, ut omnibus pene membris officio proprio destitutis, non manum posset movere, non pedem. Interea superveniens Vir beatus paralyticum visitat, manum postulatus imponit, et continuo opem sensit aegrotus. Ut tamen gratius esset miraculum, velut gradatim prius alteram manum, secundo alteram recuperavit. Exinde profecturus palliolo suo operuit postulantem, et subito in brevi obtinuit etiam reliqui corporis sospitatem. In monasterio Albae Ripae monachus quidam adolescens usum vocis amiserat, ut nec psallere inter fratres, nec a quoquam, nisi multum proximo sibi, intelligi posset quid loqueretur. Cui Vir sanctus, dum idem monasterium visitaret, aquam cum vino benedicens potum dedit: et post paululum frigidus ex ejus pectore mira cum suavitate sudor erupit. Deinde ipsa die ab eodem incommodo liberatus, psallere coepit quasi unus de caeteris fratribus: et hoc illi beneficium usque hodie perseverat. Gavisus est, quia patruo ejus singulari fuerat charitate devinctus, et consolatorias illi litteras misit. Contigit autem, ut eodem tempore idem juvenis febre correptus, graviter laboraret. Susceptam igitur debita veneratione epistolam, fideli devotione collo suo ob remedium salutis appendit, et usque modo gratulatur perfectam se protinus obtinuisse sospitatem.

41. Cum venisset aliquando Pater sanctus ad monasterium Trium-Fontium, oblatus est ei clericus quidam ex his qui Regulares nominantur, homo grandaevus et caecus. Imposuit ei manum, et brevem ex more fecit orationem, et eadem hora videntem illum remisit ad ecclesiam suam. In Trecensium urbe multa per hunc Dei famulum miracula claruerunt: e quibus duo quae praesentibus episcopis Godefrido Lingonensi, et Henrico Trecensi facta sunt, memoramus. Puellam curvam, in praedicti Trecensis episcopi domo, propinqui et noti cum multis ei precibus offerebant. Tantus vero concursus erat, ut cum eam signatam Dei Famulus, ac si molle lutum intra sacras manus mirabiliter formans erexisset, et erectam incedere praecepisset, locus non potuerit inveniri. Demum super mensam magnam quae prope posita erat, statuerunt illam, et erecta libere gradiebatur, magnifice Dominum collaudantibus universis. Hanc quoque adhuc superstitem ab his qui eam novere, nuper audivimus. In eadem urbe filiam mutam Patri sancto obtulit mater, cui morbus epilepsiae loquendi ademerat facultatem. Nec mora, Servo Christi imponente ei manum, solutum est vinculum oris ejus, et loquebatur recte. In ejusdem urbis dioecesi loco, cui nomen Domnamant, cum Vir sanctus Missarum solemnia celebrasset, caecum illi filium obtulit pater. Exspuens autem in digitos suos, et palpebras ejus liniens, eadem hora videntem illum reddidit patri suo. Nec longe ab eodem vico, apud oppidum Argillerias, post Missarum similiter celebrationem feminam claudam, quae ibidem multo tempore mendica vivebat, cum basilicam egrederetur, signans et sanans, populum multum qui undique fuerat congregatus, admiratione et exsultatione replevit. In exitu quoque oppidi quod Rosnaium vocant, paralyticum hominem sic extenuatum corpore, ut solam circumferre videretur pallidae mortis imaginem, impositum plaustro transeunti Viro Dei offerunt. Is quoque ubi signatus est, deponi et incedere jussus, plaustrum suum suis pedibus incolumis sequebatur, vehementer stupentibus et in Dei laudem acclamantibus universis.

42. Alio tempore proximum castrum Brenam transiens, obvium habuit populum multum, sicut ubique semper et undique in ipsius occursum confluebat innumera multitudo. Ubi cernentibus cunctis, feminam claudam ex eodem oppido tetigit et erexit, quam et ibidem postea vidimus occurrentem ei cum caeteris, et prae caeteris gratias referentem. In pago Senonico apud castrum quod Triangulum vocant, inter Missarum sacra solemnia, femina cujus ibidem per annos decem caecitas omnibus innotuerat, sub manu Viri Dei, mirantibus omnibus, visum recepit. Apud Monasteriolum quoque, ubi Yona et Sequana confluunt, praesente piissimo principe comite Theobaldo, aliisque astantibus non paucis potentibus viris, offerenti divina sacrificia Viro Dei paralyticam feminam obtulerunt: quam expletis solemnibus tangens et erigens, ipsa hora sanam remisit ad propria, ita ut suis illa pedibus abeunte, grabatum in quo fuerat apportata, in eadem basilica vacuum videremus. Ejusdem quoque dioecesis castrum Joviniacum transeunti eidem famulo Christi, in strata publica caecam feminam offerebant: substitit, et breviter orans eidem feminae manus imposuit, et Dominus aperuit oculos ejus. Ut autem videre visa est, et exsultatio magna secuta est omnium qui aderant, et clamantes alter ad alterum, «Anna videt, Anna videt» (hoc enim eidem feminae nomen erat), copiosius undique confluebant.

43. Interea Vir sanctus accelerans declinabat turbas, et egrediebatur, cum juvenis quidam, altero oculo caecus ab utero matris suae, secutus est, et consecutus est eum. Qui quidem et ipse continuo ad ejus benedictionem visum recepit, et geminata est laetitia populi prosequentis. Chableia nomen est vico, qui insignem beati Martini basilicam habet. Nam et fundus ipse ad possessionem spectat ecclesiae Turonensis, ubi corpus jacet ejusdem gloriosissimi confessoris. Hunc vero vicum Dei Famulo transeunti claudum adolescentem populus offerebat: quem ad ejus orationem erectum protinus, et libere gradientem, ad praedictam beati Martini basilicam deduxerunt, magnifice Dominum collaudantes, qui Martini sui spiritum suscitaverat in Bernardo.

VIII
De variis signis et miraculis promiscue editis, de quorum eventu prius in visu edoctus fuerat

44. Nonnullas etiam sanitates, quas in manu fidelis Servi sui mirabiliter Christus effecit, per visum ei mirabilius praeostendit; multas ipse, cum fierent, animi virtute persensit: ad aliquas etiam spiritu suggerente non rogatus accessit. E quibus, ne videatur in immensum processisse narratio, exempla pauca subjicimus, illud etiam e regione monentes, ne quis forte tam breviter scribi opera tanta miretur: siquidem multa ex his in tam brevi fieri vidimus, ut tam celeriter ea proloqui nequeamus. Et cum dici soleat nihil esse facilius dicto; huic tamen Dei famulo per gratiam quam acceperat, signa facere magis facile videbatur, quam nobis facta narrare. Egredienti aliquando monasterium Patri sancto homo quidam de finibus illis occurrens, sanandum filium offerebat. Nam intra monasterium quidem infirmis imponere manum difficilius acquiescebat, ne videlicet, si concursus illuc hominum fieret, quies coenobii turbaretur, et disciplina periret. Erat autem praedictus puer ille fatuus et mentis inops, claudus quoque, et surdus. et mutus. Qui eadem hora per ipsius orationem et manus impositionem ab omni simul incommodo liberatus, audiebat, loquebatur, et ambulabat, et sanae mentis effectus, a priori penitus inquietudine et furore cessabat. Cumque eumdem jam incolumem filium pater devotus ad oratorium beatae Dei Genitricis cum gratiarum actione deduceret, loquebantur mutuo fratres, de tam multiplici unius incommodo pueri conquirentes.

45. Ad quos Pater sanctus: «Flagellum, inquit, Dei erat, et maligni spiritus dira vexatio. Vidi enim nocte praeterita hoc eodem in loco: erat autem iuxta fluvium Albam, ubi sanatus est puer: hic, inquit, vidi oblatum mihi puerum talem, exeunte ab eo spiritu nequam, omnem protinus recipere sospitatem, usumque membrorum.» Addidit etiam Vir beatus de eadem scilicet visione: «Cumque paululum processissem in eodem itinere, quo nunc pergimus, juxta proximum vicum (dicebat autem de eo quem nominant Longum-Campum) offerebatur mihi puella clauda, et Dominus ei gressum reddebat.» Audierunt et mirati sunt fratres, futuri magis attoniti exspectatione miraculi, quam recordatione praeteriti. Quid enim unquam simile mundus audivit? Ventum est ad locum, inventa est ibi protinus puella clauda exspectans Dei Hominem transiturum, et a simul transeuntibus, juxta verbum quod ipse dixerat, exspectata. Oblata igitur ab eis qui attulerunt eam, signata ab Homine Dei, ex Dei munere gressum recepit, et ibat gratias agens.

46. Anno altero causa exstitit ut Vir sanctus Lingonas peteret; inter episcopum et clerum civitatis illius orta gravi admodum simultate. Ubi cum prima die inefficaciter laborasset, et mane facto pararet abire, dicebat fratribus, «Quia vidi per visum noctis introeunti mihi ecclesiam offerri claudam feminam. et sanari.» Post unam fere horam, cum iterum clerici convenissent, praeter spem omnium reformata pace multis precibus coegerunt illum beati Mammerti martyris intrare basilicam; et quia fames invaluerat. populum ad eleemosynam exhortari. Ubi inter loquendum (sicut praedixerat) oblata est ei clauda mulier. et erecta. mirantibus quidem omnibus, sed eis amplius, qui sicut videbant factum, ita sese recordabantur audisse futurum.

47. In pago Treverensi antiquum exstat coenobium, quod Rutinense vocatur: ubi celebrante aliquando Missarum solemnia Viro Dei, innumerabilis aderat multitudo. Interea Guntranus de Sura, quod est oppidum eidem proximum monasterio, claudam feminam fecit afferri. Haec ex multo jam tempore repens humi, erigi penitus non valebat; sed scabellula tenens manibus, renes emortuos post se trahere consueverat. Cum autem prae multitudine populi ad Dei Hominem introduci femina non valeret, in basilica media repente convaluit; et exsiliens ambulabat, non sine lacrymis agens gratias Deo: cujus scabellula populus jubilans tulit protinus ad altare, ut sisterent ea Domino, et Bernardo servo ejus. De cujus nobis curatione confessus est Pater sanctus, quod praecedenti nocte sibi praeostensa fuisset. Videbatur enim sibi in eadem basilica, in medio populi circumstantis, clandestinus et ignotus ejusmodi feminam tangere et transire, ac protinus eamdem videre sanatam, plurimum sibi ipse congratulans et exsultans, quod agnitus non fuisset. Eadem etiam die rutilavit Rutinae in beati Viri praesentia lux coelestis, cujus benedictio aliis quoque claudis duabus feminis gressum, visum reddidit caecis aeque duabus. Saepissime vero contigit, ut inter orandum indubitanter Dei Servus agnosceret virtutem adesse divinam. Cujus tamen modum cognitionis nullis se posse verbis exprimere fatebatur.

48. Nonnunquam vero cum signasset aliquos et transisset, sanatos esse dixit, et regressus aliquis ex his qui audierant, sicut dictum erat, invenit. Egressus aliquando Basileam urbem, surdum quemdam signaverat, et transierat. Cumque paululum processisset, vocans Alexandrum Coloniensem: «Revertere, ait, quaere utrum audiat homo.» Rediit ille, et illum reperit audientem. Similiter ipso die cum signasset alium caecum altero oculo et abiret: «Deus, inquit, aperuit oculum ejus.» Hoc etiam praedictus Alexander, cum ad inquirendum reflexisset iter, ita esse cognovit. Iste est Alexander, qui in eisdem diebus ad Viri Dei sacra monita, ostensionemque virtutum, cum aliis ferme triginta saeculo valefecit, et secutus est eum: a quo etiam post modicum tempus abbas est ordinatus in monasterio Tolosanae dioecesis, quod Grandis-Silva vocatur. In Constantiensi quoque dioecesi prope castrum Frieborg, cum homini caeco in via manum imposuisset, remisit qui videret eum, et inventus est videns. Quod de duobus aliis caecis in pago Coloniensi prope monasterium, quod Brumvillare dicitur, similiter fecit; et cum videre renuntiarentur, confessus est se quoque sensisse virtutem.

49. In territorio etiam Senonensi, in oppido quod Sancti-Florentini nomine vocant, oblata est Viro Dei mulier surda: cui manus imponens, per spiritum sensit virtutis effectum, cum illa adhuc stupida et tumultuosa (ut est genus istud), et, ut ipsa ante solebat, nihil se audire clamaret. Mane autem facto, cum nec illa rediret, nec alter aliquid indicaret de ea; sciens Sanctus divinam illi misericordiam adfuisse, accersiri feminam jubet. Inventa igitur auditum recepisse, venit glorificans Deum, et Dei Famulo gratias agens. Egrediebatur idem pater Metensium civitatem, et ex more devotus eum populus deducebat, cum episcopo eorum Stephano, et fratre ejus Rainaldo Barrensi comite, aliisque personis tam ex clericali, quam ex militari ordine multis. Interim causa exstitit ut rogaret nobilem virum Henricum de Salmis super verbo quodam, quod ipse ei episcopus et alii qui convenerant, suggerebant, ut videlicet Metensi civitati et populo pacem daret, cui graviter inimicabatur. Ille vero renuere penitus et abjurare, nec ullis precibus flecti. Inter haec supervenientes alii offerebant beato Viro hominem surdum, obsecrantes ut ei manum imponere dignaretur. At ille fidei zelo succensus, sicut interdum ob causas necessarias terror quidam et auctoritas supra hominem in ejus facie rutilabat, conversus ad militem: «Tu nos, inquit, audire contemnis, quos continuo coram te audiet surdus.» Et imponens manus homini, signavit eum, et in aures ejus digitos misit. Quo protinus audiente, pavens Henricus et tremens ruit ad pedes Hominis Dei, humiliter satisfaciens, et libere annuens quidquid fuerat postulatus.

50. Transiens aliquando servus Christi Brenam oppidum, mendicantem in platea vidit feminam caecam. Quam aliquantisper intuitus, cum ex more a transeuntibus eleemosynam flagitaret: «Tu, inquit, petis argentum, et Deus tibi visum donabit.» Accedens ergo tetigit eam, et oculos ejus aperuit. Quae beneficium sentiens insperatum, non minus misericordiae magnitudinem, quam lucem insolitam mirabatur. Inter primas propagines, quas haec abundantissima vitis emisit, in Remorum paroecia monasterium Igniacense plantatum feliciter radicavit. Quod aliquando visitans idem Sanctus, vicum Maternae fluvio proximum, quem Rivolium nominant, pertransibat. Vir quoque magnificus, et devotissimus ejus amator, Samson Remorum archiepiscopus, comitabatur illum, solita veneratione deducens. Senex autem claudus ad mendicandum positus erat in via, cui unus e fratribus eleemosynam dedit. Secutus Abbas sanctus, cum jam hominem pertransisset, convertit se; et paulisper intendens in eum, quid patiatur interrogat circumstantes, et sibi illum praecipit exhiberi. Suspicati homines quod esset ei amplius aliquid ipse daturus: «Domine, inquiunt, claudus est, nec moveri potest; nos ad eum feremus quod volueris dare.» Quo respondente verbum et dicente, «Tollite eum, et afferte ad me;» primo quidem prae admiratione mutuo sese intuebantur, ignorantes quid esset facturus. Demum agnoscentes eum, clamabant ad invicem: «Abbas est Clarae-Vallis, et protinus illum sanabit».

51. Nimirum solitus erat, quoties poterat, operam dare ne in vicis agnosceretur, et interdicere sociis ne cui ex occurrentibus manifestarent eum, aut de eo aliquid loquerentur; sed quaerentibus quis transiret, dicerent monachos esse, aut aliquem de personis simul euntibus nominarent. Igitur agnito Dei Famulo ruunt undique, et levantes hominem ferunt, et offerunt ei. Qui imponens utramque manum capiti ejus, et in coelum suspiciens ac breviter orans, deponi illum jubet, et ambulare. Excusante eo et dicente, «Non possum: Ego tibi, ait, in nomine Domini et ejus virtute praecipio, vade, et sanus esto jam ab hac hora.» Quid plura? Statim depositus, statim sanatus est, statim libere gradiebatur repletus stupore et exstasi in eo quod contigerat sibi. Sed et vicini ejus et noti pariter congratulantes Dominum collaudabant, qui miserabilis hominis et meritum simul et votum abundantia suae pietatis excessit. Unde etiam usque hodie locus ab incolis demonstratur, ubi signum tam evidens divinae virtutis effulsit, ubi senex claudus ex multis annis, tota inferiori corporis sui parte praemortuus, et a renibus deorsum omni prorsus membrorum destitutus officio, dum stipem postulat, sanitatem recepit. Hic fuit Viri sancti novissimus in Remorum partes ingressus: siquidem factum est hoc ante sacram eius depositionem corporis anno uno. De qua felicium eius actuum felicissima consummatione erit nobis iam, sed sub alia narratione dicendum. Nimis enim fallitur, si quis arbitratur hujus sanctissimi viri facta mirifica posse cuncta narrari: et tam necesse est multa sileri, quam impossibile omnia comprehendi.

LIBRO V

Auctore Gaufrido, monacho clarae-vallensi

I
De pace inter civitatem Metensem et vicinos quosdam principes opera beati Bernardi reformata; editisque ea occasione miraculis

1. Cum post tantos et tam multos jam labores ac sudores Dominus dilecto suo Bernardo Clarae-Vallensi abbati diu desideratum pretiosae mortis somnum dare disponeret, et fidelem servum in requiem introducere suam; coepit magis ac magis promptus in ipso proficere spiritus, et caro infirma deficere. Cognoscens enim Vir sanctus prope esse jam bravium, solito currebat alacrius, et terrestris suae habitationis dissolutionem sentiens imminere, votis uberioribus aspirabat ad habitationem ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis. In cuius purissimo pectore sacri sese desiderii flamma non capiens, crebris erumpebat indiciis, et ignitum eloquium vehementer fervoris interni vehementiam declarabat, sicut in sanctis animalibus per prophetam inter caetera describuntur scintillae quasi aspectus aeris candentis (Ezech. I, 7). Corpus lectulo decubans variis exercebatur incommodis: animus tamen nihilominus liber et potens, quae Dei erant exercebat invictus, non cessans in mediis quoque doloribus meditari sacrum aliquid aut dictare, orare affectuosius, fratres studiosius exhortari. In oblatione Hostiae salutaris, quam usque ad defectum ultimum vix aliquando intermisit, artus sibi vix cohaerentes vigore spiritus sustentabat, semetipsum pariter offerens acceptabilem hostiam Deo in odorem suavitatis. Quo tempore ad avunculum suum Andream militem Templi, qui et regionis Jerosolymitanae maxima columna habebatur, epistolam scribens inter caetera ait: «Ego enim delibor, nec puto me longum facere super terram (Epist. 288).

2. Ab hac vita migraret, et absens ipse benedictionis extremae participio fraudaretur. At ille benedicens ei, et dicens, «Ne timeas, et incolumis reverteris, et me quoque sicut desideras, invenies;» consolatum illum emisit. Profectus idem frater, in territorio Argentinensium astrictum glacie fluvium pertransibat. Tum subito fracta glacie sub pedibus muli, quo vehebatur, corruit, et sub glaciem vehemens illum unda trahebat. Quid faceret mersus flumine, glacie clausus? Recordatus est Patris sui, recordatus est promissionis ejus, quae inanis esse non potuit. Continuo siquidem, ut hodie quoque fatetur, Patrem sanctum sibi visus est habere praesentem: tantaque suavitate perfusus est, ut nec impetum amnis, nec molestiam frigoris, nec spirandi difficultatem, nec ullum denique incommodum sentiret aut metum. Nec mora, contra fluminis impetum sine suo conatu divina virtute reductus, ad ipsum, per quod ante ceciderat, foramen se reperit, marginem arripit, exit intrepidus, illaesus evadit, expleto negotio redit incolumis, et fideli promissione, sicut ipse promisit, inventa, multiplices gratias agit: ad sacrum cujus tumulum tam devotus hodieque persistit, quam certus est ejus sese meritis, velut de tumulo, et quidem satis horribili, revocatum. Sed non est nobis super hoc declamandum. Alii antiqua miracula conferant: nec minus hunc mirabiliter, quam beati Benedicti puerum Placidum, nec minori asserent a periculo liberatum; qui etiam, si viderent quem astrictus glacie reddidit fluvius, ei compararent, quem evomuit cetus: nobis sufficit brevis et pura narratio.

3. Cum adhuc Pater sanctus in suo Clarae-Vallensi coenobio, licet lectulo decubans, cursum vitae viriliter consummaret, gravis admodum plaga Metensi populo supervenit. Egressi enim in multitudine gravi adversus vicinos principes, a quibus praetermorem lacessitam se esse tanta civitas indignabatur, traditi sunt multi in manus paucissimorum. Conclusi denique inter Frigidi-Montis (sic enim eum appellant) et Mosellae amnis angustias, ac mutuo sese impetu collidentes, una hora, sicut dicebatur, plus quam duo millia corruerunt, quidam gladiis trucidati, plures amne submersi. Vehementi igitur indignatione concepta, nobilis illa civitas totis ad ultionem viribus parabatur, cum e regione adversarios quoque et fortiores praeda copiosa, et audaciores fecisset eventus. Imminebat totius provinciae certa vastatio, cum venerabilis eorum metropolitanus Illinus archiepiscopus Treverensis, dolens anxie de praeteritis, sed adhuc graviora formidans, et dignam gerens suorum sollicitudinem filiorum, unicum in tanta necessitate petiit refugium, et expetiit Virum Dei. Veniens ergo Claram-Vallem, ipsius atque omnium fratrum vestigiis tota humilitate prostratus, rogabat et obsecrabat, ut se tantis dignaretur opponere malis, quibus alter nemo posse modum ponere videretur. Dominus autem, sicut semper fidelis servi sui direxerat vias, et in praecipuis quibusque causis aptissimo usus fuerat instrumento, ex paucis ante diebus aegritudinem corporis ejus aliquatenus relevarat. Quibus diebus cum ad litteras venerabilis Hugonis Ostiensis episcopi rescriberet, ait: «Verum est quod audistis. Infirmatus sum usque ad mortem, sed interim, ut sentio, revocatus ad mortem, atque hoc, ut me sentio, non diu (Epist. 307)». Vitam quippe mortalem mortem magis quam vitam reputans, non a morte, sed ad mortem revocatum se sentiebat, cum ab exitu revocaretur, licet sentiens haud diutius differendum.

4. Quod quidem saepius erga eum providentia divina disposuit, in cujus manu placita erat anima illius, ut quoties eum grandis aliqua necessitas evocaret, vincente omnia animo, vires corporis non deessent, mirantibus qui videbant eum, et robustos homines in tolerantia superare. Expletis namque negotiis, velut in se rediens, multiplicibus infirmitatibus laborabat, ut vix viveret feriatus, qui occupatus deficere nesciebat. Cui in opere novissimo tam manifeste, tamque magnifice divina adfuit virtus ut ex laboribus vires capere videretur. Accidit autem, cum in praedicti Mosellae fluvii littore residentibus hinc inde partibus mediator fidelis rogaret quae ad pacem erant, ut pars altera, ex tanta siquidem hostium strage ferocior, quod exigebatur, obstinata animositate renueret. Subito denique tanquam agitati furiis discesserunt, Virum Dei insalutatum, solam vero caeteris omnibus relinquentes desperationem pacis. Nec sane ex contemptu aliquo, sed ex motu reverentiae ejus iniere fugam: siquidem verebantur, ne praesentium mentes, quamlibet improbas, facile flecteret; minus considerantes quid ille per spiritum nusquam absentem posset etiam in absentes. Jam conventus in magno turbine solvebatur, sola utrinque meditabantur arma, sola inibant consilia malignandi, cum Vir sanctus eos qui secum venerant consolatus fratres: «Ne turbemini, inquit; licet enim per multas difficultates, omnino tamen pax desiderata proveniet.» Quibus etiam unde id nosset innotuit, dicens: «Videbar mihi per nocturnum soporem Missam celebrare solemnem. Cumque, expleta paulo minus oratione prima, recordarer angelicum ex more canticum, id est Gloria in excelsis Deo, praecedere debuisse, erubui, et quod oblitus omiseram canticum inchoans, vobiscum pariter ad finem usque complevi.» Jam medium noctis transierat, cum Vir sanctus de praedictorum poenitudine principum legatione suscepta, jucunde satis conversus ad suos. «Agnoscite, ait, promissae nobis canendae Gloriae et cantici pacis praeparationem.» Interim ergo partibus convocatis, per dies aliquot de pace tractatum est, et ob maximas difficultates occurrentes utrinque saepius desperatum, nisi quod omnes jam consolabatur, quae omnibus innotuerat, Abbatis sancti tam certa de reformanda pace promissio. Nec parum ipsa dilatio profuit, his praesertim qui variis incommodis laborantes remedia consequebantur in carne, seu etiam qui videntes aedificabantur in fide. Tantus enim concursus erat, ut multitudine pariter atque importunitate sua ipsum quoque negotium componendae pacis pene desperabiliter impedirent: donec quaesita tandem in medio flumine insula, partis utriusque primarii in naviculis accesserunt; ubi compositis omnibus secundum quod fidelis arbiter definivit, datis sibi invicem dextris reconciliati sunt in osculo pacis.

5. Inter omnes sane quas per manum servi sui ibidem praestitit Dominus sanitates, celeberrima fuit cujusdam curatio mulieris. Haec ab annis octo pessima aegritudine laborabat, vehementi tremore et validis motibus universa pariter membra concutiens. Cum autem videretur gravioribus ortis difficultatibus propemodum excidisse spes pacis, Domino disponente venit mulier ita tremens, nec minus horribilis quam miserabilis, et omnes pariter ad spectaculum convenerunt. Orante denique Dei Famulo, sub oculis omnium paulatim concussione sedata, perfectam adepta est protinus sospitatem. Quae res in tantam admirationem etiam durissimos quosque permovit, ut percutientes pectora sua, per horam fere dimidiam cum lacrymis acclamarent. Tantus denique factus est impetus et concursus procidentium et deosculantium Viri Dei sacra vestigia, ut propemodum comprimeretur, donec tollentes eum fratres, et imponentes in naviculam a terra modice subduxerunt. Cumque accedentes ad se principes, ut coeperat, pro pace rogaret, suspirantes dicebant: «Oportet nos libenter eum audire quem, ut ipsi cernimus, Deus diligit et exaudit: et audito eo multa facere, pro quo tanta faciat Deus in oculis nostris.» Quibus ille (ut semper cautus erat competenter hujusmodi gloriam declinare). «Non propter me, inquit, sed propter vos facit».

6. Simili quoque miraculo et in simili opportunitate, ipsa etiam die Metensium animos Dominus inclinavit ad pacem. Ingressus enim Sanctus Metensium civitatem, episcopum simul et populum ad ea quae pacis erant, vehementer urgebat. Graviter autem urebat illos vulnus acceptum: quibus enim valide satis reponere cogitaverant, secus quam vellent, remittere cogebantur. In ipsa hora oblata est ei mulier paralytica, de civitate eadem: cui manus imponens, et orans, dignatus est palliolum quoque proprium, quo utebatur ipse, superextendere ei, tenendumque episcopo tradere prope astanti, et sub eodem velamine debilia tangere membra. Expleta autem oratione et benedictione data, erexit illam: omnibusque mirantibus, per medium illorum incolumis ibat, quam attulerant in grabato. In flumine quoque Mosella, dum ob intolerabilem concurrentium multitudinem Vir beatus navicula veheretur, unus ex his qui curari desiderabant, caecus clamabat in littore, obsecrans ut duceretur ad eum. Cumque ille jam pertransiret, audiens homo navigantem post eum in navicula altera piscatorem, diffibulatam protinus chlamydem, qua erat opertus, porrigens dabat illi, ut in navicula reciperetur. Factum est: et ut pervenit ad Sanctum, juxta suae fidei magnitudinem magna velocitate sub manu ejus visu recepto, miratus clamabat videre se colles, videre homines, videre arbores, et caetera universa.

7. Paucis ab eodem loco milliariis distat coenobium, quod Sancti-Benedicti nomine vocant; ubi puer claudus, et a renibus infra omni prorsus membrorum destitutus officio, solis ad movendum manibus utebatur et renibus, pedes emortuos post se trahens: quem ex Burgundiae partibus pater advectum ante annos quatuor ibi reliquerat, et extunc fratrum eleemosynis alebatur. Itaque cum beati Patris adventum, et virtutes Dominus operabatur in ipso, per omnem circa provinciam celebris fama vulgaret; impositum plaustro eumdem puerum fratres praedicti coenobii adduxerunt ad eum, rogantes ut solita pietate misero subveniret. Acquievit, imposuit manus, oravit, et eadem hora sanum reddidit, firmiter stantem, firmiter ambulantem. Denique, sicut ab ejusdem loci abbate nuper accepimus, usque hodie fratrum pecora idem puer incolumis sequitui et custodit; et si quis desiderat scire, Joannes est nomen ejus. Alter etiam claudus, in ejusdem monasterii vicinia degens, eodem tempore ad praedicti Patris sancti benedictionem sanatus est, et gressum recepit. Sed et prope Leucorum urbem, loco cui nomen est Gundervilla, idem vir Dei feminam caecam illuminavit sub oculis plurimorum, qui de tota confluxerant regione. Caeterum nimis difficile, aut omnimodis impossibile foret, itineris illius magnalia universa complecti. Sed neque propositi nostri est ejusmodi modo prosequi signa, et narrandis virtutum operibus operam dare. Hic enim viarum tuarum, Pater dulcissime, finis beatus, et hic labor ultimus fuit. In hoc opere non minus utili quam difficili, nec minus desperatae, quam necessariae pacis, labores tuos gloriose complevit, qui magnifice semper honestavit te in laboribus tuis, te in suo nomine, et nomen suum in te glorificans, Rex gloriae Dominus Deus tuus.

II
De felicissima, sed fratribus tristissima, beati viri morte

8. Ut expleta Metensium reconciliatione, et provinciae illi pace reddita, Abbas sanctus ad monasterium rediit, gravi admodum jam jamque deficientis incommodo corporis occupatus, in tanta animi suavitate, et dulcedine spiritus quotidie propinquabat ad exitum, ac si in portu navigans paulatim vela deponeret. Evidenter quoque fratribus aiebat: «Haec sunt verba quae loquebar ad vos, cum praeterita hieme aegrotarem, non vobis esse quod adhuc timeretis: aestate proxima imminere (me mihi credere) hujus corporis dissolutionem.» At quam evidenter proprio didicimus experimento, quod de sanctis Apostolis Evangelia sacra testantur, quod dum suam illis praediceret Dominus passionem, erat verbum absconditum ab eis, et capere non valebant. Nimirum quod tam vehementer horrebat animus, minus facile persuadebatur ut crederet, praesertim cum et ipse compatiens filiis ejusmodi verba supprimeret. Caeterum factis quodammodo clamans, «Opera consummavi, quae dedit mihi Pater ut facerem,» magis ac magis actus omittere, affectus retrahere, et sacrorum funibus desideriorum sedula intentione praejactis, vicino jam littori haerere firmius, et commodius applicare. Denique cum venerabilis antistes sedis Lingonicae Godefridus de quibusdam eum sollicitaret agendis, et minus apponere animum miraretur: «Ne mireris, inquit, ego enim jam non sum de hoc mundo».

9. Videns autem Pater sanctus, compassionis et misericordiae visceribus affluens, charissimos sibi fratres, et filios miserabiliter admodum tabescentes et arescentes prae timore et exspectatione supervenientis desolationis gravissimae et lamentabilis orbitatis dulcissimis eos consolationibus refovebat: et monens eos in tuto divinae clementiae sinu spei fideique suae anchoram per inconvulsibilem charitatem firmius radicare, se quoque promittebat nec post mortem aliquando defuturum. Propensius autem, quam noster queat exprimere sermo, rogans obsecransque per multas lacrymas, timorem Dei, et sacrae puritatis, ac totius perfectionis amorem nostris imprimere animis conabatur. Sed et monebat, et cum lacrymis obtestabatur, ut si quid forte virtutis, aut exemplo nobis aliquando commendasset aut verbo, id aemularemur, id firmiter teneremus, et proficeremus in eo; aliis quidem verbis, sed eodem spiritu illud apostolicum loquens: Rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo per omnia, sic et ambuletis, ut abundetis magis (I Thess. IV, 1). Atque utinam tam efficaciter persuaserit quam affectuose suasit. Modum autem aegritudinis ejus si quis nosse desiderat, exstat epistola, quam ad amicum quemdam paucissimis diebus ante sacram a nobis profectionem suam ipse dictavit: quam nimirum huic nostrae narrationi duximus inserendam, quod videlicet etsi aliena quoque de ipso, amplius tamen nos ipsius de se verba delectent.

10. «Suscepimus charitatem vestram in charitate, et non in voluptate. Quae enim voluptas, ubi sibi totum vindicat amaritudo? nisi quod solum nihil comedere, utcunque delectabile est. Somnus recessit a me, ne vel beneficio sopiti sensus dolor unquam recedat. Defectus stomachi fere totum quod patior est. Frequenter in die et nocte exigit confortari modico admodum qualicunque liquore: nam ad solidum omne inexorabiliter indignatur. Hoc parum quod dignatur admittere, non sine gravi molestia sumit; sed timet graviorem, si sese vacuum omnino dimiserit. Quod si plusculum quid interdum admittere acquiescat, id gravissimum. Pedes et crura intumuerunt, quemadmodum hydropicis contingere solet. Et in his omnibus, ne quid lateat amicum de statu amici sollicitum, secundum interiorem hominem (ut minus sapiens dico) spiritus promptus est in carne infirma. Orate Salvatorem, qui non vult mortem peccatoris, ut tempestivum jam exitum non differat, sed custodiat. Curate munire votis calcaneum nudum meritis: ut is qui insidiatur, invenire non possit unde figat dentem, et vulnus infligat. Haec ipse dictavi, sic me habens, ut per notam vobis manum agnoscatis affectum».

11. Hoc exemplar epistolae, quam, ut nos diximus, et ipsa quoque ejus verba declarant, Pater sanctus exitu jam imminente dictavit. Ex cujus tenore posset nimirum diligens lector sacrum illius vel ex parte aliqua pectus agnoscere, quanta illi in ipsa sui ruina corporis tranquillitas mentis, serenitas animi, suavitas spiritus, quanta sub fiduciae culmine radix humilitatis. Sed nostrum sub tam gravi articulo inconsolabilem luctum aliquatenus illi aestimare, ac sibimet exhibere licebit, pallidasque, si pie senserit, turmas imaginabitur filiorum, exterminatas facies, vultus exsangues, genas lacrymis sordentes, suspiria quoque pectorum ac singultus apud nos erat tumultus cogitationum, quod naufragium animorum, cum thesaurus tam amabilis raperetur a nobis, et praesentibus, et cernentibus, quia nec spes esset retinendi, nec facultas aliqua commeandi? Pater erat: sed qualis pater qui videbatur abire? Nobis quodammodo proprius, verius tamen toti mundo communis. Erat enim omnium et bonorum gloriatio, et malignantium metus, ut de eo non incongrue videretur esse psallendum: Videbunt recti, et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum (Psal. CVI, 42). Quo praesente, sanctitas omnis jucundabatur, praesumptio frenabatur, duritia compungebatur. Quo praesente celebris quisque conventus velut quodam sole resplenduit; absente, caliginosus et quodammodo mutus apparuit. Quam devote, quam pie singulis nostrum et tunc hodieque clamandum: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga eius! (IV Reg. II, 12). Tu fluctuantium portus, clypeus oppressorum; et, ut de seipso beatus Job loquitur, caeco fuisti oculus, et pes claudo (Job XXIX, 15). Tu perfectionis exemplar, virtutis forma, speculum sanctitatis. Tu gloria Israel, tu laetitia Jerusalem, tu deliciae tui saeculi, et unicum tui temporis decus; oliva fructifera, vitis abundans, palma florida, cedrus multiplicata, platanus exaltata. Vas electionis, et vas honoris in domo Dei; vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso, fide et sanctitate solidum, et variis charismatibus tanquam gemmis ornatum. Tu Ecclesiae sanctae fortissima splendidissimaque columna, tu vehemens tuba Dei, tu dulcissimum sancti Spiritus organum, pios oblectans, desides excitans, debiles portans. Cujus medicinalis manus et lingua morbos utraque curabat: illa, corporum; ista, animorum. Cujus erat simplex habitus, simplex vultus, dulcis facies, gratiosus aspectus. Cujus denique vita fructuosa, cujus mors pretiosa: quia tibi quoque Christus vivere fuit, et mori lucrum. Quod si nobis alterum fortassis utilius, sed alterum multo melius tibi. Et quod tibi tam commodum, nobis, si pie sapimus, non potest non esse jucundum. Caeterum etsi pium est congaudere tibi, Pater bone, qui in gaudium Domini tui feliciter introisti: non tamen impium super nos ipsos flere, quos nimirum, abeunte te, solito gravius horror geminus circumsepsit, dum nobis est vita taedio, mors timori. Et si pium congaudere tibi, qui beato transitu mortis ad torrentem voluptatis, quem ardenter sitiebas, accessisti: nostram tamen vicem dolere non impium, quibus et vivendi omnis pariter est sublata suavitas, et moriendi necdum collata securitas. Et si pia tibi impenditur gratulatio, felix anima, quae in plenitudine lucis exsultas: non tamen impia super nos assumitur lamentatio, qui relicti sumus; post mirificam, in qua hactenus exsultavimus, claritatem, horrere magis tenebras subintrantes; post aurea, quae paulo ante vidimus, saecula gravius ferre hoc plane ferreum, quod successit. Sed reflectamus stylum ad ordinem narrationis, et Patroni, quibus possumus votis, exitum prosequamur, exitum nobis lugubrem, nam illi potius triumphalem.

12. Igitur ante Patris hujus excessum accedentes ad eum filii, quos per Evangelium ipse genuerat, piissimum ejus animum lacrymabili supplicatione pulsabant, et haec atque hujusmodi loquebantur: «Nunquid non misereris huic monasterio, Pater? nunquid non compateris nobis, quos tanto pietatis affectu maternis lactasti uberibus, paterna consolatione fovisti? Quomodo sic exponis labores tuos, quos in loco hoc laborasti? quomodo tam dilectos hactenus filios sic relinquis?» Tunc vero flens ipse cum flentibus, et columbinos oculos in coelum porrigens, ac mente tota apostolicum illum concipiens spiritum, testabatur coarctatum se e duobus, et quid eligeret ignorantem (Philipp. I, 23, 22), et divinae totum tribuere arbitrio pietatis. Nam et hinc paterna illum urgebat charitas, filiorum votis annuere, ut maneret: et inde trahebat Christi desiderium, ut migraret. Cui tamen ab olim jam atque altius radicata in pectore ejus humilitas persuaserat, ut ex intimo cordis affectu servum inutilem se esse diceret, et arborem sterilem reputaret, ex cujus vita nullus sibi fructus, nullus alteri cuiquam proveniret. Nam et solitus erat in familiari collocutione fateri, vix credere se hominibus, quod sic eum sibi utilem crederent ut dicebant. Sed nec parvum sese in suis super hoc cogitationibus perhibebat aliquando sustinuisse conflictum, quod nec tam veraces homines fallere velle, nec tam prudentes falli posse verisimile videretur cum alterutrum excusare non posset. Quem enim totus mirabatur Orbis, solus ipse (quod erat mirabilius) non videbat suae videlicet operationis opinionisve splendorem, sicut ille quondam vir simplex et rectus, nec solem cum fulgeret, nec lunam incedentem clare vidisse se memorabat (Job XXXI, 26).

13. Novissime cum exterioris habitaculi undique jam soluta compago, desideranti animae liberum praestaret egressum, magnus ille dies illuxit, quo perpetuus illi ortus est dies, ad cujus exitum vicini episcopi cum abbatum et fratrum copiosa multitudine fuerant congregati. Hora autem diei pene tertia singularis lucerna suae generationis, sanctus ac vere beatus abbas Bernardus, a corpore mortis in terram viventium feliciter Christo duce migravit, ex filiorum circumstantium et inter graves singultus ac lacrymas uberes utcunque psallentium choro ad multorum, quos ipse praemiserat, coetus transiens laetabundos, ad sanctorum cuneos gratulantes, ad obvia agmina angelorum. Felix anima, quam sic levabant excelsa suorum privilegia meritorum, quam sic pia filiorum prosequebantur inferiorum vota; sic quoque superiorum desideria sacra trahebant! Felix illi et vere serenus dies, quo plenus ei meridies Christus illuxit: dies cunctis vitae suae diebus tantis ab eo exspectatus desideriis, expetitus suspiriis, frequentatus meditationibus, orationibus praemunitus! Felix transitus de labore ad refrigerium, de exspectatione ad praemium, de agone ad bravium, de morte ad vitam, de fide ad notitiam, de peregrinatione ad patriam, de mundo ad Patrem! De quo etiam transitu ejus multa novimus apparuisse quam multis, et quidem non indigna relatu, sed difficile nimis singula vestigare, et scribere omnia nimis longum. Nam et usque modo multifarie multisque modis paternus erga filios amor, vere etiam nunc, imo nunc verius vivens et vigens, crebris revelationibus eorum dignatur solari lacrymas, relevare moestitiam, ut quo dulcius ei congaudent, minus anxie doleant sibi. Si qua tamen ex his, minus prolixam desiderantia narrationem, lector scire desiderat, proprio magis et novissimo credimus reservanda capitulo.

14. Interim caetera prosequentes, quanta possumus violentia animos avertamus ab illo tam gravi gemitu et rugitu, quo nimirum grex miserabilis, pastore migrante, personuit. Parcamus paginae, et quantum possumus, stringamus oculos, palpebras complodamus adversus lacrymas, quibus in illo suae claritatis abscessu vallis nostra fluebat, Ecclesiae protinus universae calicem sui propinatura moeroris, cui hactenus consueverat stillare dulcedinem, gaudia fundere, fluere consolationes. Dum fidelis minister et sacerdos Altissimi feliciter ingreditur in locum tabernaculi admirabilis, ad altare Dei, sacram ei et acceptabilem hostiam sui spiritus oblaturus; corpus etiam rite paratum et ornatum sacerdotalibus indumentis, oratorio beatae Dei Genitricis infertur. Plurima quoque nobilium et ignobilium de vicinis quibusque locis gemebunda protinus turba convenit, et vallem totam ploratus et ululatus multus implebat. Amarius tamen pro foribus monasterii lamentabatur sexus miserabilior mulierum, quod accedentibus ad beata vestigia viris, monastici Ordinis disciplina inexorabiliter eis etiam tunc negaret ingressum. Biduo mansit in medio gregis pastor exstinctus, dum pristina illa dulcissimi gratia vultus nil minorata, sed aucta, magis omnium in se figeret oculos, animos traheret, sepeliret affectus. Crescebat autem supra modum ruens undique populi multitudo, et intolerabilis jam fiebat impetus concurrentium, ac desiderabiles tenentium pedes, osculantium manus, applicantium panes, baltheos, nummos, et alia quaeque servanda sibi pro benedictione, et variis necessitatibus profutura. Maxime tamen parati in diem tertium solemnem per loca proxima praestolabantur reponendi sacri corporis ejus horam, copiosius undique conventuri. Nam et secunda die tantus circa meridiem populus fuerat congregatus, et tanto pietatis zelo stipati undique sacrum corpus obsederant, ut nulla pene episcopis reverentia, nulla fratribus haberetur. Unde veriti ne quid simile aut forte gravius accideret die tertia, praeoccupantes horam, et mane divina ex more Sacrificia consummantes, sicut et biduum jam in celebratione Missarum et jugi fecerant psalmodia, purissimum illud balsamum suo vasculo commisere, in lapide reponentes lapidem pretiosum, optimam margaritam.

15. Consummatis ergo feliciter vitae suae diebus et annis circiter sexaginta tribus expletis, dilectus Domini Bernardus, Clarae-Vallensis coenobii primus abbas, aliorum quoque amplius quam centum sexaginta monasteriorum pater, decimo tertio kalendas septembris inter filiorum manus obdormivit in Christo. Sepultus est autem undecimo kalendas ejusdem mensis ante sanctum altare beatae Virginis matris, cujus fuerat devotissimus ipse sacerdos. Sed et pectori ejus ipso tumulo capsula superposita est, in qua beati Thaddaei apostoli reliquiae continentur, quas eodem anno ab Jerosolyma sibi missas, suo jusserat corpori superponi: eo utique fidei et devotionis intuitu, ut eidem apostolo in die communis resurrectionis adhaereat. A graviter laboravit, plena fide opem flagitaturus accessit. Quem nunc usque superstitem novimus, et nihil unquam ex ea hora praedictae infelicitatis expertum.

16. Facta sunt haec eodem anno quo beatus Papa noster Eugenius tertius, ejusdem patris sancti in conversatione sancta filius, ab hac luce, vel ab hac magis caligine migravit ad lucem, cujus merita in ipsa cui insigniter praefuit urbe miraculis pluribus illustrata coruscant: successore ejus Anastasio Romanae Ecclesiae praesidente, regnantibus autem in Romanorum imperio Friderico illustri; in Francorum regno piissimo rege Ludovico, filio Ludovici; principatum Ecclesiae universae ac totius creaturae visibilis et invisibilis monarchiam tenente Dei Filio Iesu Christo, anno ab Incarnatione sua millesimo centesimo quinquagesimo tertio, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum.

III
De revelationibus diversis post sancti Patris obitum factis

17. Iam de supra memoratis revelationibus pauca dicturi, ab eo sumamus initium quod praedictum est anno septimo ante quam fieret. Erant duo fratres in monasterio, de sacra beati Patris vita et felicibus ejus actibus colloquentes: quorum alter ab ineunte adolescentia educatus ibidem, ad alterum ait: «Nosti quot annos sit victurus hic beatissimus Pater noster?» Cui ille: «Nescio,» inquit. Et alter: «Ego, ait, novi eum sex aut septem annos adhuc in carne victurum.» Hoc autem unde sciret, minime jam scire possumus, quia nec tum indicavit, et ante Patrem sanctum ipse decessit. Porro alterius hodieque superstitis relatione hoc verbum nobis innotuit, qui tunc magis miratus est se audisse, quando ut ab olim audierat, ita vidit. Talis vero ille est, de cujus testimonio nec nos ambigimus, nec cuilibet alteri qui eum noverit, credimus dubitandum. Neque id solum, sed quod non minori dignum admiratione videtur, nomen quoque et personam successoris ipsius, indicante sibi eodem fratre, extunc innotuisse testatur. Manifeste enim eadem hora frater ille praedixit, «quia dominus Robertus, qui hodie abbas est de Dunis, post hunc beatum Patrem abbas futurus est Clarae-Vallis.» Nam quod disjunctive sex vel septem annos victurum dicebat, ad hoc pertinuisse videtur, quod inventus sit terminus idem ultra sextum annum, intra septimum tamen.

18. Prope erat iam tempus, et festinabat Pater sanctus ad metam. Infirmabatur enim, sicut in hujus libelli principio memoravimus, adeo ut illa jam infirmitate ipsius perfici virtus, jam imminere exitus videretur. Interea fratres instare supplicationibus et obsecrationibus, quibus poterant, apud Deum. Unde etiam Sanctus ipse cognoscens eorum precibus desiderium suum differri, cum aliquanto melius secundum corpus habere coepisset, congregatis fratribus haec eadem verba locutus est: «Quid tenetis miserum hominem? Fortiores estis, et invaluistis. Parcite, quaeso, parcite, sinite me abire.» Prius tamen cum in summo periculo et timore fratres omnes in orationibus humiliarent animas suas, uni eorum visio talis apparuit. Occurrebat cum multa exsultatione Viro Dei extra monasterii claustra innumerabilis multitudo. In qua tamen processione, solos quatuor praeeuntes idem frater qui videbat agnovit: magnum illum dilectorem ejus atque dilectum, cujus et ipse in libro quarto de Consideratione cum laude meminit. Gaufridum episcopum Carnotensem; Humbertum quoque, qui Igniacensis coenobii fuerat primus abbas; et duos ejus fratres germanos, Guidonem scilicet et Gerardum. Exceptus itaque reverenter, et post osculum pacis amica diu colloquia miscens Pater sanctus ac beatus, cum his quatuor stabat, exspectante seorsum multitudine caeterorum. Novissime salutantes eum praedicti viri, ex hoc sibi jam redeundum esse dicebant. Tum vero expalluit ille, et circumfusa sibi moestitia internum declarans animi dolorem: «Quid ergo, ait, sine me vultis abire?» Et illi: «Non potest adhuc tuo, et nostro satisfieri desiderio, donec veniat tempus novorum.» Dicebant autem tempus novorum, quo fruges novae colligerentur, sicut evidenter postmodum probavit eventus, dum in Augusto mense decessit. Mane ergo frater ille, cui hoc ostensum fuerat, consolatus est caeteros, velut jam imminentem Patris obitum formidantes, et quod viderat et audierat indicavit. Adhuc autem hiems erat.

19. Eodem tempore altera quoque visio prioris confirmatio fuit: nisi quod evidentius jam utriusque completa veritas probat, quam evidenter in utraque quod futurum erat, Dominus revelavit. Videbat enim frater quidam, et ecce parabat Vir beatissimus ascendere Jerosolymam, jamque ipso in procinctu itineris erat. Ad quem venerabilis Odo, qui a primis fere annis strenue satis et laudabiliter conversatus in monasterio, absentium consueverat praepositorum supplere vices, reverenter accedens, dicebat se praecessurum. Cujus visionis sic ostensa est veritas, ut praedictus vir Deo dignus ad coelestem Jerusalem, ubi vere visio pacis, parantem jam egredi, et paulo post secuturum Patrem sanctum, felici functus legatione praeiret.

20. Sed et abbas quidam, satis ei habitatione vicinus, nec minus affectione devotus, paucis diebus ante felicissimum Patris hujus excessum, videbat eum pretiosissimis ornatum sacerdotalibus indumentis, et excellenti perfusum gloria, cum ingenti solemnitate ad altare deduci. Ad cujus introitum ecclesia magna magnis resultans vocibus conclamabat: Puer natus est nobis (Isai. IX, 6). Vere etenim puer ipse erat mitis et humilis corde; et, sicut parvulus, accipiens regnum Dei: in cujus merito gratulabunda natali angelica multitudo, et omnis pariter Sanctorum ecclesia, dum nobis videretur mori, sibi illum nasci; dum hic consummaretur, ibi incipere, non tam sonoris vocibus quam votis paribus concinens exsultabat. Si enim ad unius poenitentiam peccatoris tota illa coelestis regio in laetitiam suscitatur; quaenam illi gaudia exhibuisse credendus est, per quem gaudia tanta receperat de tam multorum conversione et poenitentia peccatorum? Quis enim valeat aestimare, quantis in saeculari habitu et conversatione manentibus, quantis etiam ad alias virorum seu feminarum congregationes transeuntibus, per hujus fidelis famuli ministerium dedit Dominus poenitentiam ad salutem? Aut quis numeret eos qui sub ejus cura in centum sexaginta monasteriis per Dei benignitatem ad poenitentiam sunt adducti? Nam ex his solis, qui speciales ejus filii videbantur, praeter eos qui jam cursum vitae feliciter consummaverant, praeter eos qui per alia loca fuerant propagati, ea die qua felicissimus Pater ex Clara-Valle montem ascendere meruit Clariorem, reliquit habitantes in ea septingentas ferme animas, Domino Servientes . Quid igitur mirum si gratus curiae, si acceptus Regi, si exceptus cum laetitia et exsultatione credatur: in quo gratia Dei usque adeo vacua non fuit, qui tam feliciter, tam efficaciter, plus omnibus sui temporis, et multarum retro generationum laboravit; qui talentum sibi traditum tam copiose multiplicavit, tanta denique lucra retulit de negotio? Sed de his hactenus, ne quis nos arguat eius, quam polliciti sumus, metas excedere brevitatis.

21. Sane in monasterio praedicti illius abbatis, qui sic ejus natalem praeviderat ea nocte, quam nobiscum Pater sanctus mane profecturus ultimam fecit, venerabili ejus praeposito apparens, valefecit illi, et ait: «Noveris quia jam migro, nec ulterius hic morabor.» Quod ut ille indicavit abbati, accelerans abbas et Claram-Vallem veniens, ipso die Abbatem sanctum, sicut dixerat, reperit jam migrasse.

22. Frater Guillelmus de Monte-Pessulano, cujus et supra fecimus mentionem, vir magnificus olim in saeculo fuit, sed magnificentior in saeculi fuga. Hic in monasterio Grandis-Silvae monachus factus, Patrem sanctum devotissime visitavit. Rediturus autem lacrymabiliter querebatur, quod non esset eum ultra visurus. Cui Vir Dei. «Ne timeas, ait, adhuc sine dubio me videbis.» Hujus effectum promissionis devotissimus ille Guillelmus exspectans, ipsa nocte cum beatus Pater ex hac vita decessit, in monasterio Grandis-Silvae apparentem sibi videre meruit, et dicentem: «Frater Guillelme.» Et ille: «Ecce ego, domine.» «Veni, inquit, mecum.» Ibant igitur pariter, et ad montem quemdam altissimum pervenerunt. Interrogabat autem Sanctus an sciret quo venissent. Ille vero se nescire professus est. Cui ipse: «Ad radices, inquit, montis Libani venimus. Et nunc manebis hic, ego autem ascendam in montem.» Interrogatus qua de causa vellet ascendere: «Discere volo,» inquit. Miratus ille: «Quid, inquit, vis discere, Pater, quem nulli hodie in scientia credimus esse secundum?» Ad quem Sanctus: «Nulla, ait, hic scientia, nulla veri cognitio: sursum scientiae plenitudo, sursum vera notitia veritatis.» Et in hoc verbo dimittens eum, in montem altissimum subiit coram illo. Cumque intueretur euntem illum, expergefactus est, et occurrit protinus ei verbum illud, quod ad Joannem olim de coelo sonuit: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Ut ergo mane locutus est abbati suo et fratribus, Patrem sanctum ex hac vita migrasse dicebat. Et notantes diem ac diligentius inquirentes, ut audierant invenerunt. Euge, Pater sancte, qui ascensiones in corde disposuisti in valle lacrymarum, feliciter jam ascendisti de Clara-Valle in montem Libani, montem candidationis, plenitudinem lucis, celsitudinem claritatis. Innocens manibus et mundo corde ascendisti in montem Domini, ad divitias salutis: ad thesauros sapientiae et scientiae pervenisti, ubi pure puram videas veritatem, ubi unus tibi cum omnibus sanctis magister est Christus, ubi omnes iam docibiles Dei. Trahe nos post te, quaesumus, et de monte excelso misericorditer respice Vallem tuam. Adesto laborantibus, subveni periclitantibus, ascendentibus manum porrige. Dat fiduciam tua nobis ab olim experta, nec exinanita modo, sed amplius cumulata benignitas. Quin etiam visio, quam subnectimus, ab eadem nostra praesumptione non discrepat.

23. Proxima nocte postquam sacrum corpus sepulturae traditum fuerat, quantam adhuc pro filiis sollicitudinem gereret Pater sanctus, et quomodo suos quos in mundo dilexerat, in finem quoque diligeret, evidenter ostendit. Apparens enim cuidam fratri in multa gloria, et fulgore magno vestis ac vultus, et desiderantem tenere cito pertransiens, aiebat: «Quia pro quodam fratre simplice veni.» Audierunt hoc fratres et mirabantur: sed circa horam diei tertiam veritas comprobata est visionis. Defunctus est enim quidam frater laudabilis admodum simplicitatis; et, sicut omnino credibile est, animam ejus tanto duce felicem, qui pro eo se venire dixerat, secum tulit. Paucis quoque expletis diebus, alteri cuidam fratri magnifice satis apparens, et arguens de suo nos doluisse discessu, post verba multae consolationis, et promissionem felicitatis aeternae in sua perseverantibus obedientia et doctrina: «Hoc etiam scito, ait, et dicito fratribus, cujusdam vere sancti corpus, cujus et ego habeo vestem, in oratorio esse sepultum.» Dicebat autem episcopum Malachiam. Ipsius enim tunicam, in qua sanctus ille feliciter obdormierat, ad Missarum sibi servaverat celebrationem, et moriturus in ea sese jusserat sepeliri, sicut et sanctum illum in sua sepelierat veste. Quod tamen verbum et ipsi fratri, et quampluribus aliis usque ad hanc visionem prorsus erat ignotum. Felix pontifex, cujus merita Pater sanctus et vivens praedicaverat, et defunctus. Felix charitas, quae in morte non excidit. Felix societas, quam nec illud divortium tam crudele diremit. Gloriosi siquidem Patres quemadmodum in vita sua dilexerunt se, ita et in morte non sunt separati.

24. Nam et post dies circiter quadraginta abbas quidam ex majoris Britanniae insula, sacrae illius societatis virtutem feliciter experiri meruit in seipso. Qui eodem tempore cum caeteris coabbatibus suis ex more Cistercium petens, in Clara-Valle remanserat, gemino quodam desperabiliter occupatus incommodo, pleuresis scilicet, et febris quotidianae. Jamque eatenus longa vexatione defecerat, ut solum animae ejus exitum fratres, qui ei nunquam deerant, observarent. Cumque animum ejus angeret non tam desiderium vitae praesentis quam absentium desolatio filiorum, quod peregre moreretur, obnixe petiit ut ad tumulum sancti deportaretur Abbatis: ubi cum orasset tota devotione qua potuit, beati quoque episcopi Malachiae in aquilonari ipsius oratorii latere positum cogitavit visitare sepulcrum, auxilium flagitare; sed fatigationem veritus, et quasi jam securus de incolumitate, quod cogitaverat non implevit. Die altera iterum fratres advocans, ut ad oratorium veniat opem sibi postulat exhiberi. Causantibus illis: periculum siquidem verebantur: «Omnimodis, inquit, oportet ut sancti Malachiae tumulum petam. Cum enim nocte praeterita vix tenuiter obdormissem, expergefactus subito audiebam vocem dicentem mihi: Sanatus jam ab altera aegritudine tua, si ab altera vis sanari, episcopum pete.» Fecerunt illi ut ille voluit, et continuo factum est sicut dictum erat ad illum. Eadem die sanus factus, post paucissimos dies iter arripuit et incolumis reversus est ad suos.

25. Tuum in hoc opere spiritum, tuum agnoscimus, Pater dulcissime, zelum, tuam considerationem: tuum hoc opus, sic deferre collegae tuo, ut hunc quoque ei communicares honorem et amorem cum quo verius et felicius honorificaris in coelis. Imo vero tui sunt haec omnia operis, tui muneris, Deus noster. Tu enim omnem replesti ab initio temporis terram praesentia tuae divinitatis, omnem aliquando repleturus gloria majestatis: cujus tamen partes interim quasdam, et aeterno praeelecta loca consilio excellentius visitans, reples speciali gratia sanctitatis. Fac, Domine, spirituali semper abundare frumento Vallem, quam ut faceres re quam nomine clariorem, dignatus es tam eximiae claritatis sideribus illustrare duobus. Custodi domum, in qua tibi geminum hoc tam pretiosum depositum custoditur. Fiat nobis denique juxta verbum tuum, ut ibi est thesaurus tuus, ibi sit et cor tuum (Matth. VI, 21), ibi gratia et misericordia, et respectus assiduae pietatis omnibus adsit in tuo ibidem nomine congregatis, quod est super omne nomen, sicut et tu super omnia Deus benedictus in saecula.

26. In memoria aeterna justus Domino constitutus et suorum non negligit memoriam filiorum; agens post mortem peragensque miraculis quod suis adhuc vivens oraculis praedicebat. Cernitur in operibus virtutis ejus sermo ille vivus et efficax, et testamentum fidele, quod disposuit dilectis suis: «Agam, inquit, assidue Clarae-Vallensis familiae curam, et plantationem meam continue fovens benedictionis irriguo, sic me praesentem beneficiis exhibebo, ut inde non videar aliquando recessisse.» Undique nobis materiam consolationis exquirit: ita ut nuper in ipsis partibus transmarinis, nostris inventus sit inhiare subsidiis. Factum enim post annos plurimos ab obitu sancti hujus, ut sanctitatis suae signa de crucis signaculo radiarent, et quam pia cupiditate virtutem vivificae crucis ambiret, ipse crucis consecrator ostenderet. Cum enim Sarracon dux Turcorum urbem Alexandriam, et adjacentem Aegypti provinciam disposuisset invadere, suaeque subjicere ditioni; et rex Jerusalem christianissimus Amalricus, requisitus a Saracenis Aegypti, repentino impetu in praesidia subvectionis accingitur, timens videlicet et praecavens in futurum, ne si forte Turcos in Aegypto dominari contingeret, et majorem in Christianos agerent pro locorum vicinitate perniciem, et ipse interim ex Aegypto tributariam perderet functionem. Electis igitur militibus et instructo progressus exercitu, in occursum properat Sarraconis, vadens et progrediens usque ad alveum Nili fluminis, quod de paradisi fonte dissiliens, aridas Aegyptiorum irrigat regiones. Cumque venisset ad flumen, fecit illud navium potestate meabile, et relinquens in custodia pontis ex utraque parte fluminis milites peditesque non paucos, et ipse cum trecentis equitibus fugientem Sarraconem insequitur, persequens eum et exercitum ejus grandem, quatuordecim millia Turcorum, et tria millia pugnatorum Arabum contrahentem. Illis autem itinere diei unius ante Regis impetum fugientibus, non deerant hinc inde nuntii de medio concurrentes, quorum alii suggerebant Regi ut multitudinem illam contritam et fame et lassitudine dissolutam jam jam consumpturus invaderet: et alii e contrario Turcos hortabantur, ut starent; facile admodum fore concludi paucos in manu tantae multitudinis affirmantes. Convertitur ergo Sarraconis exercitus, et exspectato Rege instruuntur ad pugnam, qui prius praecipites ferebantur in fugam.

Adveniente autem nocte castrametati sunt juxta aquas, quae utrumque exercitum stricto satis alveo dirimebant. Cumque obdormisset Rex, in ipso clypei sui concavo requiescens, confestim sibi in somnis beatus Bernardus apparuit, exprobrans et improperans ei peccata sua, et quod non esset dignus vivificae crucis lignum (quod de consuetudine appensum collo gestabat) in illo certamine circumferre. Statimque Rex territus et turbatus veniam petit, et Sancto qui loquebatur ad eum, peccata sua flebiliter confitetur. Tunc beatus Bernardus admota propius manu crucem sanctam quae collo Regis pendebat, accepit, et benedicens ei trino signaculo sanctae crucis, consolabatur eum dicens: «Confide, Rex, in hoc signo vinces, et in periculo timoris magni, quale nunquam hactenus expertus es, sine laesione tui hostes evades.» Cumque hoc dixisset, visus est velle discedere, crucem quam a collo Regis acceperat portans secum. Rex autem apprehendens eum ait: «Non dimittam te nisi crucem dimiseris mihi.» Ad quem Sanctus: «Noli, inquit, noli, Rex, alios filios habeo quos oportet crucis hujus signaculo benedici.» Et his dictis somnus abiit, et fulgor matutinus illuxit, factaque copia splendoris et lucas, uterque exercitus sibi invicem ad ineunda certamina propinquavit. Aggreditur Regis cuneus multitudinem copiosam, et in medio ejus qui in pelago maris absorptus inimicos crucis Christi sub crucis vexillo prostravit. Cadunt a latere suo mille, et multa millia a dextris ejus, et discurrunt undique triumphantes in Christi nomine Christiani, ita ut dum illi diversis pugnae partibus dividuntur, Rex ipse solus in quodam congesti sabuli tumulo remaneret tam morti et internecioni proximus, quam longe erat suorum omnium solatio destitutus. Cernebat ex eminenti stationis suae loco Turcos undique concursantes. Nam jamque imminentem sibi exspectabat interitum, nisi quia in eo quodammodo confidebat, quod se illis non ignorabat ignotum. Recordatus illico praeteritae visionis, et pia intra se vota conficiens, pollicitus est Deo et beato Bernardo, quod si de manu inimicorum vivus evaderet, crucem quam Sanctus petierat filiis ejus Clarae-Vallensibus destinaret. Continuo igitur triginta de militibus suis Regem ipsum a longe cognoscentes, acri in se certamine Turcos provocant ad pugnandum, ut vergente in illos fortitudine tota, conflictus Rex iterum ab hostibus et ignotus persisteret et securus. Quod cum quindecim milites de sacra Christi militia conspexissent, per confertissimos hostes violenter irrumpunt, persequentes juxta quod scriptum est, unus mille, et duo fugantes decem millia in millibus suis (Deut. XXXII, 30). Associati ergo aliis triginta militibus, divisis et caesis occurrentibus inimicis, ad Regem suum cum laetitia et victoria pervenerunt. Sicque factum est, quod et Rex juxta verbum sancti Patris nostri de beneficio sanctae crucis donum ejusdem sancti Patris meritis apprehendit. Porro supradictae ordinem visionis idem ipse rex Richero abbati Salvationis ore proprio diligenter exposuit, qui eam postmodum in Gallicanis partibus fideliter nuntiavit; vir utique testimonii boni et conversationis honestae, tam a mendacii suspicione remotus quam a vitae corruptionibus alienus. Deo gratias.

LIBRO VI

De libro Miracolorum S. Bernardi. Auctore Herberti, abbatis coenobii Morensis

Visitante nuper venerabili abbate Clarae-Vallensi Petro monasteria sua, quae in Remensi provincia, flante spiritu Dei, venustissime florent, nos quoque cum illo profecti venimus die quadam una cum ipso ad monasterium Vallis-Regis. Invenimus autem ibidem miraculorum sancti Bernardi multitudinem copiosam, quae propter legentium taedium in codice vitae ejus inseri non potuerunt. Nam si prolixius scriberentur, plurima inde volumina conficerentur. Hunc ergo Miraculorum librum, quem in Clara-Valle non habere comperimus, acceptum mutuo nobiscum ferre curavimus, ut eum transcribi faceremus. Portabatur autem in mantica, cum aliis septem libris, tam majoris quam minoris voluminis. Venientibus itaque nobis ad monasterium Longi-Pontis, contigit ut eorumdem librorum portitor equus cum caeteris ad aquam duceretur. Qui dum incaute dimissis habenis vadum excederet, lapsus in profundum stagni fluctuando et natanto ferme unius horae spatio huc et illuc anxie pervagabatur. Exclamantibus autem qui aderant, quod equus ille librorum atque vestimentorum sarcinam habens cum puero superposito mergeretur; accurritur undique ut ei succurratur. Interim autem quadrupes, et ipse puer sub aqua latebant, nisi quod ora protensa modice superius apparebant. Quidam vero juvenis indumentis exutus, et natando diutius insecutus pereuntes, eripere voluit, sed fugiente caballo minime potuit.

 

Tandem vero quaesita et de longe adducta navicula, miserante Domino, reducti et liberati sunt simul adolescentulus et caballus, non modo viventes, verum etiam salvi et alacres: mantica vero continens ipsos libros inventa est aquis, in modum utris, plena atque distenta. Quae dum postmodum incuria ministrorum clausa diutissime permaneret, tandem ea reserata inventi sunt libri a minimo usque ad maximum, ita madefacti atque deleti, ac si in profundo stagni diutius jacuissent. Verumtamen solus ille Miraculorum liber, cum tamen caeteris aqua imbutis atque submersis esset immistus, ita repertus est incorruptus et siccus, ita pulcher ac floridus, ut minime tunc extractum de vivario crederes, sed potius assumptum de armario diceres. Nam quemadmodum usque hodie cernitur, ne unam quidem in eo litterulam magnam vel modicam aquae stilla delevit, aut tetigit; cum caeteri, sicut dictum est, libri ita fluctibus oblitterati, et pellium more confecti viderentur, ut nullis deinceps usibus judicarentur apti. Unde mirati et magna jucunditate repleti, gratias egere multimodis divinae clementiae, qui dilecti sui Bernardi merita veneranda voluit etiam nunc hujusmodi signo glorificare. Nos quoque magnifice consolati, proprium damnum de submersione librorum non modo levissime, verum etiam laetissime tulimus: quippe qui in ejus restitutione, jucunda vere piscatione, tantum et tale miraculum de immensitate aquarum cum libris extulimus. Et quidem duplex nobis incubuit exsultandi materia: tum pro ipsa miraculorum gloria commendata, de quorum certitudine praesenti miraculo certiores existimus; tum pro ipsa pueri vita donata, cujus liberationem sanctissimi confessoris hujus precibus et meritis attribuendam esse non dubitamus.

 

I

De profectione Bernardi Constantiam versus; item de personis et nominibus eorum qui miraculorum oculati testes fuerunt

 

1. Cum in regno Teutonicorum verus crucis servus Bernardus verbum crucis annuntiaret, necesse fuit ut regi Conrado pro quodam pacis negotio loqueretur. Occurrit autem Franckevoert, quod in territorio Moguntino super Mogum situm est castrum, et a Francorum vado nomen accepit. Ibidem quoque Constantiensis episcopus, Hermannus nomine, vir religiosus adfuit, obnixius supplicans ut ad partes suas ascendere dignaretur. Cujus petitioni multa quidem negotia resistebant; maxime tamen Clarae-Vallensium suorum intima sollicitudo et praecordialis affectus, ad quos redire omnimodo festinabat: neque enim filiorum uteri sui mater poterat oblivisci, sed toto fere anno avelli a se viscera sua gravissime querebatur. Vicit tamen constantia domini Constantiensis, cum opportune, importune, modo per se, modo per Regem et episcopos supplicaret. Sic nimirum intolerabile sibi indicat vir benignissimus pro se anxios contristari. Magis autem praevaluit timor Domini, et spiritus ejus suggerens apertum sibi esse ostium magnum. Hoc enim studium ejus, haec consuetudo est, ut licet animum habeat affectione plenissimum, nullum tamen apud eum propria obtineat affectio locum in deliberatione faciendorum, sed totum sibi vindicet divinae inquisitio voluntatis. Acquievit ergo venire cum episcopo. Et Dominica prima adventus Domini ingressi sumus fines episcopatus Constantiensis; et in villa cui nomen est Kentingen, maxima populi devotione suscepti. Multa ex hoc divinae miracula virtutis claruerunt, quae, etsi nos tacuerimus, lapides clamabunt. Propterea qui praesentes fuimus, dignum duximus annotare ea vitandae gratia confusionis, et dubitationis abigendae. Singulorum enim praescripsimus nomina; et singuli quod vidimus et audivimus, certa veritate testamur. Eramus autem cum eo ego, Hermannus Constantiensis episcopus, et Eberhardus  capellanus eius; abbates duo Baldowinus, et Frowinus; monachi quoque duo, Gerardus, et Gaufridus: clerici tres, Philippus Leodiensis archidiaconus, Otto, et Franco: quibus additus est in ipso itinere Alexander Coloniensis. Romam enim proficiscebatur; sed videns opera divinae virtutis, et audiens crebram Patris exhortationem compunctus est et conversus. Singulorum nomina ex praescriptione primarum invenies litterarum.

 

II
De miraculis per beatum Bernardum factis Friburgi, Basileae, locisque vicinis

 

2. Mihi sacerdos villae Herenheim, ob hoc ipsum vocatus, indicavit hominem caecum jam annis decem, qui de domo sua erat, Dominica prima Adventus signatum in transitu, ubi domum rediit statim illuminatum esse. Hoc ab alio prius audieram et in tota regione certissimum est. Ego a duobus honestis viris, quorum alter sacerdos, alter monachus erat, audivi duos in villa Lapenheim  ipsa die signatos similiter illuminatos. Secunda feria me praesente caecus senex adductus est in ecclesiam, et post manus impositionem, sicut omnes audistis, illuminatum eum populus acclamavit. Ego hominem illum videntem vidi, et frater Gaufridus mecum. Tertia feria in Frienburg puerum caecum mater obtulit mane in hospitio; dumque reportaret eum post manus impositionem, jussit pater inquiri a puero an videret: et ego ipse secutus sum; et cum interrogassem puerum, clare se videre respondit: quod et in multis probatum est argumentis. Statim ut ingressi sumus ecclesiam, adolescens claudus per signum vitae gressum accepit. Omnes vidimus cum ante altare cum populus in Dei laudibus acclamaret. Ego illa ipsa die tres alios claudos erectos vidi. Mulierem caecam, quae in ingressu ecclesiae illuminata est et populo praesentata, omnes vidistis. Et puellam, cujus arida manus restituta est sanitati, de qua inter oblationes cantatum est. Ego ipsa die puerum illuminatum vidi. Quarta feria, cum post Missarum celebrationem Pater regrederetur ecclesiam, mulieris manus aridas tetigit, quae post paululum incolumitatem recepit. Cantum omnes audistis: ego et Franco vidimus ipsas manus. Sic et puero, cum egrederetur vicum, manus reddita est coram omnibus nobis. Sed et mulier clauda, quam Patris jussu, dum consequi nos non valeret, reversus Henricus noster super equum suum attulerat, nobis videntibus, gressum recepit in ipso loco, ubi puella clauda ex utero coeperat ambulare, et simul duae currebant. In ipso itinere puellae cuidam manus arida restituta est. Et ego ei baculum Abbatis tradidi, et fortiter eum tenebat.

 

3. Quid illud omisistis, quod prima die in Frienburg pro divitibus jussit fieri orationem, ut auferret Deus velamen de cordibus ipsorum; quia, pauperibus accedentibus, ipsi crucem suscipere cunctarentur? Neque enim otiosa fuit oratio; sed, ut scitis, ditissimi quique, etiam pessimi, vici illius signati sunt. Meministis etiam caeci illius senis, qui in via signatus est, et quemadmodum sensit Pater sanctus exisse virtutem, non a se quidem, sed a verbo virtutis et signaculo vitae: remisit enim, cum paululum processissemus, qui inquirerent an videret, et inventus est videns. Ipse nobis secreto confessus est, quod saepius futura erga eos, quos signabat, beneficia praesentiret: et de surdis illis mulieribus, quae eadem illa die in villa Crocingen, per quam transivimus, videntibus nobis auditum receperunt, ad tactum Prioris, sicut ex ipsius ore audivi, locutus est Deo, quod nullum adhuc surdum hac vice beneficium sensisse cognovisset, et sine haesitatione tetigit eas. Ego cum duabus illis etiam adolescentem vidi, qui in ipsa hora fuerat illuminatus. Herzeretheim quarta feria mane, post missarum solemnia, puellam, cui restituta manus est, ego obtuli. Et ego puerum surdum et mutum ab utero, quem protinus audistis recte loquentem et audientem clare.

 

4. Ego ipse allocutus sum puerum, ubi signatus est: et libere statim respondit, et omnes audistis populi vociferationem. Unde ei verba quae nunquam audierat? Ab eo qui linguas infantium facit disertas. Hoc erat quod praecedente vespera secreto colloquentibus Pater dixerat, neminem adhuc mutum in hac vita se vidisse loquentem. Et post paululum: «Cum soleant, inquit, qui muti sunt a nativitate, etiam surdi esse; mirum valde est an aliquando sic curentur, ut linguam, quam penitus ante non noverant, subito intelligant et loquantur. Puellam claudam, quae ibidem erecta est, et gressum recepit, et puerum illuminatum omnes vidimus. Infantulum caecum mater attulerat, et signatus receperat visum; sed illa adhuc nesciebat, donec ego puero pomum obtuli, et extensa manu apprehendit illud. Et ex hoc probatus est videre. Cum educeretur Vir sanctus de ecclesia, imo deportaretur magis, ante ostium me praesente et vidente claudum signavit, et tulit baculum ejus, et ille exsiliens ambulabat. Caecum a nativitate puerum, cujus, dum egrederemur, Pater beatus aporuit oculos, et ego vidi, et populus multus qui aderat, et nos fere omnes. Similiter ex media parte corporis paralyticum, cui etiam osculum dedit post signaculum, et statim sanus factus est coram nobis; nam et manum ejus aridam ante curaverat. In villa Stieng caeca ab annis quatuor mulier in aquae transitu illuminata est coram populo, et omnes fere vidimus eam. Ego in eadem via puellam vidi, cujus manus arida sanata est, videntibus et acclamantibus multis.

 

5. Sexta feria, Basileae, post sermonem habitum et datas cruces, mulier muta oblata est Viro Domini: cuius cum tetigisset linguam, statim solutum est vinculum oris ejus, et loquebatur recte. Hanc ego vidi, et ei locutus sum; sed claudum qui antea gressum receperat, de quo sic acclamavit populus, quis vestrum vidit? Omnes vidimus eum. Ego et milites domini mei ipsa die, id est sexta feria, puerum vidimus, quem ad hospitium sancti Viri caecum mater adduxerat et reducebat videntem. Multa eo maxime die facta sunt, quae prae tumultu scire nequivimus. Audivi enim ipsum dicentem, quod caecos eo die tetigisset, quos credebat omnino illuminatos esse, aut cito illuminandos. Sabbato juxta castrum Rinvel, puer claudus erectus est: et ego, cum audivissem vociferationem, praecedebam enim, redii et inveni ambulantem claudum in medio populi exsultantis. Secking vespere sabbati, dum ingrederetur ecclesiam Homo Dei, puer, cujus erant nervi cervicis indurati, et caput erigere aut circumducere non valebat, oblatus est, et ubi signatus est rediit solutis nervis, erexit caput et libere circumspexit. Serviens meus, qui in ipso hospitio pernoctavit et puerum vidit, mihi hoc indicavit, cum aliis sociis meis.

 

6. Ipsa est villa, ubi mane die Dominica, puero manus restituta est; et alter claudus a nativitate gressum recepit; et duo claudi, alter vir, et altera mulier, in egressu villae erecti sunt, et baculis quibus sustentabantur abjectis, libere incedebant magnificantes Dominum. Nec longe processeramus, et ecce mulieris manus invalida signata est, et sanata. Omnes hoc vidimus, et ad singula clamor factus est, et exsultatio magna. Hominem etiam mente captum, quem in eadem villa Pater signaverat, et statim quietum ac sane loquentem et agentem gratias vidimus, et ex hoc sanum permansisse audivimus. Redeuntes juxta eamdem villam sacerdoti locuti sumus; et dixit ex his de quibus certi erant, ipsa die ibi aut erectos aut illuminatos. Vesperi quoque, ut dux Conradus occurrit, claudus puer coram eo et militibus gressum recepit, videntibus etiam nobis. Ibidem contigit, quod modo sileo, sed suo loco a vobis velim commemorari. Ipso die in ingressu ecclesiae Doningen, alterum claudum erectum vidimus et ambulantem. Mane secunda feria, ex utero claudus in ingressu ejusdem ecclesiae, me praesente et vidente, gressum recepit. Puer quoque, quem in hospitio nostro mane mutum videramus, coram nobis locutus est. Sed et hospita nostra nobis testabatur, neptem suam, quae quadraginta annis caeca fuerat, a quarto anno aetatis suae, ipsa die illuminatam. Ego in hospitio die ipsa puerum caecum illuminatum vidi. Et ego adolescentulam caecam, quae prope villam illuminata est, quam et ex nostris, et ex populo multi viderunt.

 

7. Multa eo die vidimus, quorum jam non possumus recordari. Unum tamen occurrit, ipsa quam vidi laetitiae magnitudine ad memoriam revocante. Dico autem de muliere, quam diu claudam in villa quadam, per quam transivimus, erectam vidimus omnes. Ego cum militibus domini mei contuli, et ex his quae tam illi viderunt, quam ego ipse, numeravimus triginta sex miracula, quae facta sunt ipso die. Caeci undecim illuminati sunt: claudis decem et octo gressus redditus est: mancis undecim manus restitutae: surdus unus audivit. Si plus in summa veniunt quam triginta sex, inde est, quod prius personas numeraveram, modo signa. Nam erga puellam unam multa sunt facta, quae caeca, clauda utroque pede, et muta erat et alteram manum aridam habens: ad multa etiam alia cantantem audivimus populum qui sequebatur nos; sed quia reverti nequivimus, non vidimus ea.

 

8. Tertia feria Schafhusen multa amisimus, quia tumultus intolerabilis erat, et omnino abstinere oportuit Patrem a benedictione infirmorum, et fugere, adeo se populus invicem comprimebat. Ego ipse ante altare rogabam obnixius, ne cui manus imponeret, prorsus ignorans qua ratione posset educi. In ingressu tamen ecclesiae clauda gressum receperat, me praesente, et populi cantum omnes audistis. Vidimus et alteram claudam, quae egredientibus nobis de villa supra montem signata est, et confestim solutis nervis, libere ambulavit. Me vidente in eadem villa surdus recepit auditum, et mulier gressum, quae clauda fuerat utroque pede. Audivi etiam a milite quodam domini mei, qui in ipsa turba Sanctum Domini defendebat, et praesens erat omni hora, quod aridum brachium cujusdam sanatum sit, et claudus ambulaverit. Feria quarta mane in ingressu ecclesiae, me praesente et vidente cum populo, et fratribus nostris, claudus utroque pede, et manum habens unam aridam, ab utroque incommodo liberatus est, et libere ambulabat, et movebat manunt. Caecum puerum, qui ibidem illuminatus est, ego vidi.

 

III
De miraculis Constantiae, et per viciniam a beato Bernardo editis

 

9. Ubi Rhenum transivimus, cantus ille quem audistis, omnes enim in altera parte remanseratis, populo praeoccupante naves, fuit pro erectione claudi cujusdam pueri, quem ego vidi. Caecum senem, qui in eodem itinere, dum transiremus villam, lumen recepit, ego vidi, et mulierem claudam longo jam tempore, quae sub manu benedicentis exsiliit: cui sic congratulabantur omnes qui noverant eam prius; curru enim venerat, et pedibus revertebatur. Puerum utroque brachio impotentem Pater signaverat, cujus dum alterum brachium extendisset, unus ex militibus alterum, dum ei offerre vellet, coram omnibus nobis extendit. Omnes vidistis quantum exsultavit mulier insolitam lucem mirata, quae juxta lacum illuminata est. Puerum paralyticum parte media signatum atque sanatum milites nostri se vidisse testantur. Filium quoque militis cujusdam, cujus erat manus arida, ut videbatur, fere duodennem, cum adduceretur ego vidi: statim vero cantantes audivi, et inquisivi quid accidisset. Miles autem quidam respondit sanatam manum filii domini sui. Ego hunc sanatum vidi. Ego alterum vidi pauperem adolescentulum, cui manus arida restituta est, in villa proxima Constantiae.

 

10. Quae Constantiae facta sunt, prae tumultu pauci viderunt: ego tamen caecum illum, qui feria quinta ante altare illuminatus est, vidi. Abbas Augiensis adduci praeceperat eum cujus mendicus erat. Puer quoque de hospitio nostro, quem ego ipse adduci feceram, ipsa die signatus, claudus enim erat, gressum recepit. Sed et pro tribus aliis signis in ecclesia cantatum est, et campanae pulsatae sunt, licet nemo nostrum viderit quid ageretur. Nulla sic ignoravimus, sicut ea quae Constantiae facta sunt, quia nemo nostrum se turbis immiscere audebat: et nos haec quae vidimus, loqui proposuimus. Ex eis quae feria sexta facta sunt, nihil vos vidisse arbitror ipsa die. Nam Sabbato mane inter oblationes puerum vidimus cum multa devotione gratias agentem Patri, cujus oratione ipsa feria sexta amissum recepit gressum. Cujus devotionem Vir sanctus intuens, ad meipsum conversus, ait: «Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi puer iste.» Prius autem in ipsa oblatione, adolescens surdus jam duodecim annis, sicut ipse confessus est, sub manu signantis beneficium sentiens exclamaverat in gaudio et exsultatione, quod recepisset auditum. Omnes eum vidimus; aliqui etiam ex nostris locuti sunt ei. Sic ei mulierem claudam, quae ibidem gressum recepit, vidimus, et puellam claudam, quae similiter est erecta. Altera quoque puella quae surda erat, ibidem recepit auditum. Haec, ut scitis, Constantiae in capella domini episcopi facta sunt Sabbato.

 

11. In solio, cum jam pararet exire, mulieris manus invalida sanata est, et hanc ego vidi. Ego adolescenti illi qui in exitu civitatis auditum receperat, locutus sum, cum populus exsultans vociferaretur. Vespere Sabbati in hospitio apud Winterthur puellam mutam vidistis, cum eam mater adduceret; et quomodo postea redierit loquens, ipsi scitis: de multis enim interrogata libere respondit. Nam mane Dominica die prae tumultu omnes existis ecclesiam, nec vidistis quae fiebant, licet clamorem populi vociferantis audiretis. Ego autem vidi puerum media parte corporis paralyticum, cui et brachium, et manum, et tibiam simul, et pedem, quae omnia invalida erant, virtus divina restituit ad Patris benedictionem. Duabus quoque claudis, alteri quidem pede uno, alteri vero utroque, gressus redditus est, et has praesens vidi. Ipsa die in via nobis videntibus puer claudus gressum, et mulier surda auditum recepit; sed prope Turegum coram multis qui occurrerant, claudus erectus est. Turegi secunda feria mane in ecclesia caeca mulier illuminata est. Hanc ego vidi caecam cum adduceretur; et cum manus ei imponeretur praesens adfui, et protinus illuminatam vidimus universi. In eadem ecclesia, puella clauda gressum recepit, et mutus loquelam praesentibus et videntibus nobis. Similiter et puella caeca, visum. Multa quoque ibidem facta sunt, quae nemo ex nobis videre potuit prae tumultu.

 

12. Ubi fluvium Lindemach transivimus, cui superpositus est vicus ille, infra dimidium milliare, duo pueri manci manus, mutus unus loquelam, surdus unus auditum, senex caecus visum, coram omnibus receperunt. Haec nos omnia vidimus, et certissime ac diligentissime probavimus acclamante ad singula multitudine, quae Sanctum Domini deducebat in laetitia et exsultatione. In ipso itinere clauda erecta est, quam in humeris deportatam ubi signavit: Pater, deponi jussit et ambulare. Haec erat cui sic congratulabantur vicinae mulieres, et omnes qui noverant eam. Sed et surdus quidam ipsa die juxta viculum per quem transivimus, coram nobis recepit auditum. Feria tertia profecti mane a viculo cui nomen Birbovermesdorff, priusquam fluvium Rufam transivimus, duas mulieres claudas vidimus in itinere erectas. Utriusque directionem Pater, dum eas agitaret, sine ulla haesitatione cognovit. Substitit enim, et utramque deponi fecit, et libere ambulabant magnificantes Deum. Ipso die juxta viculum puer intorto et rigido collo, sanatus est coram nobis, et libere caput movebat. Unum omisistis quod ego vidi, et populus multus villae quae dicitur Frichen, omnes enim praecedebatis. Ibi clericus quidam de villa quae dicitur Seckingen, obnixius rogavit Sanctum Domini, dum ingrederetur villam, ut aliquod faceret signum, quia populus durissimus erat: et ecce mulierem, claudam ab annis viginti, offerebant; quam, ubi signavit Pater, jussit deponi, et libere ambulavit.

 

13. Mane quara feria apud castrum Rinvelt, ubi pernoctaveramus, priusquam intravit Vir sanctus ecclesiam, in atrio exteriori intortum collum pueri sanavit: et puellae manum invalidam reddidit sospitati. In ecclesia, post missae celebrationem, puellam ei obtulimus, quae ex utero matris suae caeca, vix lucem solis videre poterat, nec aliud discernere. Cujus oculos sputo linivit Pater beatus, et continuo clare vidit, et omnia discernebat. Ibidem quoque surdus auditum, et caecus quidam visum recepit. Puer etiam alter, cuius nervi cervicis obdurati et retracti caput circumducere non sinebant, in ecclesia sanatus est ipsa hora. In via quoque, contracta mulier et omnino impotens, quam in ventilabro deportaverant in occursum sancti Viri, ut signata est, exsiliit clamitans, et facta est laetitia magna in populo. Sed et prope Basileam, vir quidam, qui graviter audiebat, clarum recepit auditum.

 

14. Quinta feria ante lucem egressi festinavimus Ronascle. In ipso autem itinere surdus quidam recepit auditum, et puer altero oculo caecus, vidit utroque: nec latuit Patrem, sed cum paululum pertransisset eos, misit qui scrutarentur, et inventum est ita. Cum misisset te, inquit ad Alexandrum, ut videres an puer illuminatus esset, conversus ad me qui propius incedebam, ait: «Deus aperuit oculum pueri illius.» Sexta feria in ecclesia Ronascle, ubi intravit, puer allatus est, altero oculo parum, altero nihil videns: et continuo clare vidit utroque. Omnes vidimus eum. Nam continuo etiam alio signo conclamatum est, et dicebant caecum illuminatum esse, sed videre eum nequivimus prae tumultu. Puerum quemdam claudum, qui post sermonem habitum ad plebem, erectus est in ipsa ecclesia, de quo etiam vociferati sunt, ego ambulantem vidi in medio populi acclamantis. Sabbato in ecclesia Berche post missarum celebrationem, clericus altero oculo caecus jam per quinquennium, visum recepit. Et ego eum vidi agentem gratias et exsultantem. Prius ibidem convaluerat puer intortum habens collum, cujus, sub manu Patris, nervi crepuerunt et relaxati sunt, et pueri pater et puer ipse incredibiliter laetabantur. Omnes audistis cantantem populum: ego puerum vidi. Adolescentem, cujus arida erat manus cum brachio toto, et ibidem curatus est; omnes vidimus. Et puellam, quae Dominica quarta Adventus Argentinae in ecclesia post missarum celebrationem erecta est: de qua sic exsultabat pater, sic populus acclamabat. Ipsa die, priusquam navem ingrederemur, puer claudus erectus est, et coram populo libere ambulabat, et qui aderant vociferabantur cum gaudio, sicut omnes audistis. Secunda feria in navi proficiscebamur, et non poterant accedere qui infirmabantur. Vespere tamen Bagenbach in hospitio mulier clauda gressum recepit. Ipsa hora, qua mulier supervenit, querebamur invicem nihil nos ea die vidisse: et illa statim sine baculo ambulare coepit gratulabunda et laudans.

 

IV

Beatus Bernardus venit Spiram in vigilia Natalis Domini ad conventum imperatoris et principum, et de miraculis ibidem patratis

 

15. Tertia feria, vigilia fuit Dominicae Navitatis, et navi venimus Spiram: ibi enim diem festum celebravit rex Conradus, ibi coronatus est: ibi adfuit episcoporum principumque conventus. Illuc Pater sanctus advenit, inter principes quosdam pacem cupiens reformare; quorum inimicitiis ab exercitu crucis Christi multi detinebantur. Verumtamen non crebra solent in illis conventibus apparere miracula, nec dignatur Deus, ubi tantus est concursus multitudinis curiosae, revelare gloriam suam. Sed non fuit otiosus Patris adventus: ibi enim factum est, ut ipsius verbis utar, miraculum miraculorum. Siquidem Rex signatus est praeter spem omnium, qui convenerant: cucurrit velociter sermo vivus et efficax; vere ibi probatum est quod cor regis in manu Dei est. Prius enim apud Frankenvoert Regem secreto convenerat Vir beatus, admonens ut ipse saluti propriae provideret in tempore misericordiae uberis. Cui, cum respondisset nullum sibi hujus militiae inesse propositum, tacuit Vir mansuetissimus dicens, non esse parvitatis suae importunius instare regiae majestati. Sic et Spirae cum in sermone publice jam secundo Regem, sicut prius, peregrinationis admonuisset ex nomine, die tertia cum beati Joannis festivitas ageretur, secreto aggressus cum solita mansuetudine, suggerens providendum omnino, ne sic praeteriret eum poenitentia levis, brevis, honorabilis, salutaris, quam ad salvandos peccatores divina pietas excogitaverat. A quo hoc tandem responsum obtinuit, quod deliberaret secum et consuleret suos, sequenti die su er hoc responsurus. Exinde intra Missarum solemnia, beati Patris animum coepit Spiritus stimulare divinus, ut praeter morem, nullo rogante, diceret, non oportere sine sermone praeterire diem. Quid multa? locutus est, et in fine sermonis Regem, non ut regem, sed ut hominem tota libertate convenit. Proponebat enim futurum judicium, hominem ante tribunal Christi astantem, imperantem Christum, et dicentem: «O homo! quid debui tibi facere, et non feci?» Ex hoc autem numerans regni culmen, divitias, consilia, virilem animum et corporis robur; his et hujusmodi verbis commovit hominem, ut in medio sermone non sine lacrymis exclamaret: «Agnosco prorsus divina munera gratiae; nec deinceps, ipso praestante, ingratus inveniar: paratus sum servire ei, quandoquidem ex parte ejus submoneor.» Dixit, et ecce populus rapiens verbum de ore loquentis, exclamat in laudem Dei, et resonabat terra in voces eorum. Continuo signatus est Rex, et vexillum ab altari per manum Patris suscepit, quod ipse in exercitu Domini manu propria deportaret. Signatus cum eo nepos ejus dux Fridericus junior; signati alii principes, quorum non est numerus. Ipsa autem die juxta capellam, ubi Pater sanctus Missam celebravit, puer claudus me praesente gressum recepit.

 

16. Sabbato mane, cum Innocentium festus ageretur dies, exeunti de hospitio Patri sancto occurrebam, adducens mecum militem qui signari volebat, et ecce in media turba puerum caecum intuens: «Quid vult, inquit, puer iste?» Cuius verba cum minus intellexissem, quod Romana lingua loqueretur: «Adduc, inquit, puerum ad me.» Factum est ut imperavit, et confestim signatus puer visum recepit. Egoi pse in multis probavi quod clare videret. Post Missae celebrationem in capellam, quae dormitorio canonicorum adjacet, inductus Vir Dei, virum signavit uno caecum oculo, et visum statim recepit: cujus et caecitas prima, et illuminatio secunda diligentissime probata est. Sic et surdum, dum ab ecclesia rediret, impresso crucis signaculo fecit audire, immittens digitos in aures ejus: et hoc vidimus, et probavimus. Sic et caecum illum, qui Dominica ante altare illuminatus est, dum graduale cantaretur, quem ego ipse obtuleram. Multa ibidem facta arbitror quae non vidimus. Saepe enim cantantem audivimus populum, et nemo ex nobis irrumpere potuit, ut videret quid ageretur. Unum tamen surdum, qui ibidem recepit auditum ego vidi, et ego obtuli eum.

 

V

De aliis miraculis Spirae factis

 

17. Ipso die conventus factus est, ubi manifeste Spiritus adfuit: neque hinc cuiquam dubitare licebit. Convocavit enim Rex omnes principes et milites qui signati erant, simulque residentibus universis, exhortatus est eos Pater sanctus, non humanis sermonibus, sed divinis. Ubi vero egressi fuimus, et Rex ipse cum principibus Sanctum Domini deducebat, ne comprimerent eum turbae, puer claudus oblatus est ei coram Rege. At ille signo crucis edito puerum erigit, et jubet coram omnibus ambulare. Quanta laetitia, quanta exsultatione puer deductus sit, quis loquatur? Conversus autem Pater sanctus ad Regem: «Propter vos, inquit, factum est hoc, ut noveritis quia Deus vere vobiscum est, et acceptum est ei quod coepistis.» Ipsa hora priusquam egrederemur hospitium, puella erecta est, et caeca mulier illuminata. Mane secunda feria, cum ad ecclesiam Vir sanctus proficisceretur, multitudo languentium impediebat nos, et omnes praecedere jussimus. Nec mora, claudus quidam ante altare erectus est: utrum esset signatus, ignoro. Ambulantem tamen vidi, et ligni pedem in ecclesia pendentem. In capella Regis ipso praesente puer claudus ex utero gressum recepit. Eadem die alii duo, claudus alter, et alter curvus, erecti, et me praesente ad majorem ecclesiam ab universo populo sunt deducti. Nam vociferationem et sonantes campanas omnes audistis. Vix redieram domum, et ecce iterum clamor, iterum compulsatio. Festinavi ad ecclesiam, et duos iterum claudos adduxerant, qui ipsa hora receperant gressum.

 

18. Vespere, dum rediret Pater a curia Regis, multitudo languentium hospitii januas obsidebat: quos in ordinem fecimus residere, et singulos tetigit ac sanavit. Ibi puer claudus ex utero gressum recepit. Alter caecus uno oculo illuminatus, et vir claudus ab annis decem erectus. Hos ego vidi statim sanatos sub manu benedicentis. Unus e fratribus nostris, unum adhuc surdum qui auditum recepit, se vidisse testatur, et mulierem gratias referentem, quod a dolore capitis convaluisset. Feria tertia puer caecus illuminatus est, quem ego vidi. Item vir quidam in praesentia Regis et principum, unius oculi visum recepit. In ipso loco factum est unde plurimum congratulabamur, eo quod praesens esset dux quidam Graecus, missus a Rege Constantinopolitano. Hic in capella Regis loquebatur Patri nostro, cum mulier caeca oblata est: ubi vero signata est coram eo, statim illuminata est, et homo ille compunctus est plurimum in hoc verbo. Sic et circa vesperam astante Rege, et ipso Duce, et principibus multis, puer claudus offerebatur. Protinus autem fiducialiter loquens vir fidelis, audientibus omnibus ait: «In nomine Jesu Christi tibi praecipio, surge et ambula.» Sonuit vox virtutis, et secuta est virtus: surgensque puer, libere ambulabat, et prius quidem trementibus membris vel tibiis ibat, sed paulatim sub oculis omnium roborabatur.

 

19. Anselmus episcopus Havenbergensis in fronte et faucibus gravissime patiebatur, ut vix aliquid gustare posset, aut loqui. Hic ergo rogabat beatum Virum dicens, «Quia deberes etiam me curare.» Cui jucunde respondens: «Si eamdem, inquit, haberes fidem, quam habent mulierculae, posset tibi forte prodesse.» At ille: «Et si ego, ait, fidem non habeo, salvum me faciat fides tua.» Tandem signavit eum Pater et tetigit: et continuo dolor, omnisque tumor abscessit. Victa est curiositas nostra, quia crebra miracula quotidie coruscant. In octavis Nativitatis Mariae, dum ad ecclesiam proficisceremur, in claustro canonicorum puer claudus gressum recepit, et coram ipso Patre nostro ambulabat exsultans. Inter Missarum solemnia curvus puer erectus est: et hunc vidi cum ad altare deduceret mater incolumem, ut offerret pro adepta salute candelam. Post Missarum celebrationem mulier clauda gressum recepit, quam nos vidimus omnes ambulantem. Multa quidem et hac die, et sequenti collata beneficia languentibus vidit Rex ipse, vidit curia, vidit universa civitas Spirensis, a cujus memoria deleri non poterunt in aeternum. Nostra quidem schedula, ubi haec annotaveramus, negligentia cujusdam fratris amissa est: parcat ei Deus. Tria tamen occurrunt memoriae; nam caetera investigare non vacat. Feria quinta pueri duo, quorum uterque oculi unius lumen amiserat, in hospitio illuminati sunt, et paralyticus curatus est, quem deportaverant in grabato. In capella Regis, dum perficeretur reconciliatio, pro qua nominatim venerat Pater beatus, signavit hominem, cujus caput sine intermissione tremebat, et sanatus est ipsa hora. Puer etiam claudus ibidem erectus est. Vespere in hospitiis duo caeci illuminati sunt coram nobis. Mane sexta feria coram nobis caecus visum recepit.

 

20. Sed eundum est nobis; et qui haec deportaturus est, nuntius jam festinat. Quaerimus proinde, quid dominus episcopus reservavit. Optime factum est, ut me commoneres: nam mihi, fateor, prorsus memoria exciderant. Sagittarius quidam serviens ducis Conradi, cum nobis Dux occurrisset, detrahebat verbo crucis, et sanctum Dominum blasphemabat, dicens: «Quia non plus ille signa facit quam ego.» Ubi ergo ad imponendam manum infirmis Pater substitit, accessit homo, et vidit cui derogaverat: statim cecidit exanimis, et diu jacuit sine sensu. Ego illi proximus eram quando cecidit, et equus quidem immobilis stabat. Iniquus autem ille impulsus, subito virtute divina cecidit retro. Obstupuimus omnes, et advocavimus Patrem: nec prius ille miser surrexit, quam descendens et orans erigeret eum. Sic in seipso cognita virtute, cui prius detrahebat, incredulus, sequenti die signatus est ad praeceptum Patris nostri, in exercitum Domini profecturus. Per omnia benedicta miseratio Domini, qui novissimae huic generationi unum saltem ex antiquis sanctis reservavit, ut tanquam lucerna ardentissima temporis hujus tenebras vita, doctrina, miraculis consecraret. Felices vos, qui sub pennis ejus speratis, et satiamini ab uberibus consolationis eius! felix congregatio, quae tanto Patre laetatur; cujus nos miseri saeculares tenui saltem notitia gloriamur!

 

VI

Epistola Monachorum Clarae-Vallensium et comitum sancti Bernardi ad clericos ecclesiae Coloniensis

 

21. Ante omnia decet nos ex ipsis medullis cordium tibi gratias agere, Domine Deus noster. Multiplicasti enim super nos misericordiam tuam, et magnificasti facere nobiscum, immemor omnium iniquitatum nostrarum, quibus digne puniendis nec ipsa quidem gehenna sufficeret. Et unde hoc nobis, peccatoribus utique pessimis omnium, quos tua ordinante patientia, tellus invita cogitur sustinere? unde hoc nobis, ut sub tantae sanctitatis patrocinio respiremus? O vere inaestimabilis cumulus miserationis! o incomprehensibilis divinae pietatis abyssus! Accumulavit gratiae suae munera super Virum quem elegit, ut ad eum colligat undique desperatissimos peccatores, in quo securius habeant sibi repositam sanctitatem. Vos autem, charissimi, usquequo gravi corde? (Psal. IV, 3.) Nonne si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae in vobis factae sunt his diebus, egissent poenitentiam in cinere et cilicio? (Matth. XI, 21). Ad signum unum aliquando conversa legimus de populo, utique durae cervicis, hominum tria millia, cum in porta templi mendicantem claudum de ore Petri prolata vox virtutis ambulare fecisset (Act. III, XIV). Quantos in brevi civitas Coloniensis vidit erectos? Et multi quidem de populo, ad quod vocabantur, conversi sunt, et oblatam sibi a summo Pontifice indulgentiam, et indictam poenitentiam devotissime susceperunt.

 

22. Sed certe, nisi abundaverit justitia vestra plus quam eorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Laici de mundo sunt: licite cogitant quae mundi sunt. Apostolis dictum est: Vos de mundo non estis, sed ego vos elegi de mundo (Joan. XV, 19): quorum vos hodie occupatis loca, quorum stipendiis vivitis, quorum potestatem tenetis, quorum auctoritate polletis, quorum vobis vindicatis honorem; cum quibus, ut pace vestra dixerimus, communia vobis sunt omnia, praeter conversionem et conversationem, praeter opera et voluntatem, praeter vitam denique et opinionem. Si in terra pasci gregem viderit, quis miratur? Pastorem autem similiter incurvari deorsum, similiter inhiare terrenis, et quae inferius sunt quaerere, nunquid non ridiculum est, et abusio magna? At nunc erubesce, Sidon, ait mare (Isai. XXIII, 4): Publicani et peccatores praecedunt vos in regnum Dei (Matth. XXI, 31). Desperata est plaga cleri hujus: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Ditata est Ecclesia terrenis possessionibus, sed virtutibus spoliata. Neque enim longa eis esse potuit cohabitatio, ex quo pauper factus propter nos Rex gloriae ita paupertatem elegit ut diceret: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 53). Heu! heu! videmus venenum additum Ecclesiae, sicut dictum est Ludovico, quem nominatis Pium, qui praecipue ditavit ecclesias. Legimus enim in historia ejus, quod audierit vocem dicentem sibi: «Venenum Ecclesiae addidisti.» An forte vobis videtur absonum, venenum interpretari divitias? Christus etiam in Evangelio spinas vocat (Marc. IV, 18, 19): et Apostolus eas laqueum definit esse diaboli. Quicunque, inquit, divites volunt fieri in hoc saeculo, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9). Evadant ergo, qui volunt fieri pauperes, et secure decantent, quia Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7).

 

Agnoscite vocem jucundam, qui laqueum hunc transilistis: fratres vestros loquimur, qui adhuc inter vos solo tantum corpore detinentur. Neque enim otiosus fuit, videlicet ad clerum, sermo Domini, ut magis inexcusabiles sint, qui adhuc in perditione persistunt: imo facilius trahat caeteros funiculus triplex, qui difficile rumpitur; cum verbo et signis, etiam proximorum accedat exemplum. Protrahunt epistolam, ut videtis, ubertas materiae et desiderium fervens, quo vos omnes habere cupimus socios in visceribus Jesu Christi. Veruntamen supersedendum est nobis, praesertim quod copiosius haec et efficacius ab ipso Patre nostro annuntiata sunt vobis, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Multi ex vobis curiose legerunt exemplar libelli, quod ad illustrem Henricum, regium spiritu magis quam sanguine, misimus de signis quae vidimus a prima Dominica Adventus usque ad discessum nostrum a curia, quae nuper Spirae habita est. Multi adhuc petunt, ut quae facta sunt apud vos, non ne ligamus adjungere: quod haec vobis dulcius sapiant quae praesentes ipsi vidistis. Quod triplex nobis consideratio persuasit, ut et novi fratres, dum saecularibus adhuc terminandis negotiis detinentur, in lectione hac recalescant; et caeteri cogitent quale sit quod admittunt, qui tanto Patri, quem profecto, ubi Deus sustulerit, multi lacrymabiliter plangent, quod eum dissimulaverint, dum vocaret, animas suas committere, aut illecti voluptatibus nolunt, aut trepidant cordis pusillanimitate retracti. Sed et habeat, ut dignum est, nobilis ecclesia Coloniensis memoriale sempiternum earum rerum, quarum praesentia meruit exaltari. Non quidem ut nostrum hoc scriptum reservandum sit; sed ut luculentius haec et dignius scribant, qui scientiam habent, et possunt diligentiam adhibere. Nec dubitamus multo plura et apud vos, et in itinere miracula claruisse, quam tunc potuerimus nosse, aut possimus nunc recordari. Sed certissima tantum et probatissima scripsimus: ea quoque addere proposuimus, quae singulis adhuc diebus per fidelem servum et devotum famulum virtus Omnipotentis mirabiliter operatur. Sed et pauca ex his, quae vidimus a Spira usque ad Coloniam, huic annotationi praemittenda credidimus, ut priori narrationi ista cohaereant. Nonnulla quoque ex his quae praesentes viderunt venerabiles abbates Theodoricus Campensis, et Herwinus Steinveldensis, sicut ab eis accepimus, sub eorum nominibus sunt descripta.

 

VII

De miraculis a Spira Coloniam usque per beatum Bernardum editis

 

23. Iam quia reverendus episcopus Constantiensis abest, locum ejus clericus ipsius, noster jam frater, Wolkemarus suppleat in hac relatione, et primus ipse loquatur. Utinam inter nomina electorum nomen meum jubeat Deus ascribi! Utinam in libro vitae vel ultimum inveniatur ipsius oratione et meritis, in cujus laude praesenti, primum id fieri vestrae placuit Sanctitati. Sexta igitur feria, sicut prioris libri finis declarat, soluta est curia Spirae, et nos Wormaciam festinavimus: ubi Pater sanctus, licet obnixius rogaretur, moram facere noluit dicens: «Quia oportet me et aliis civitatibus evangelizare.» Transierat enim per Wormaciam ante duos menses, et sermone habito innumerabilem ibi signaverat populum signaculo militiae christianae. Prius tamen quam egrederemur die sabbati, infirmos tetigit, qui convenerunt: ubi inter manus meas surdi duo, quos offerebam, astante populo et acclamante auditum sibi redditum fatebantur cum multa exsultatione. In itinere puer claudus erectus est, quem omnes vere vidistis. Secunda feria, die festo Epiphaniae apud castrum Gruzenach, regrediens ab ecclesia Pater beatus, puerum tetigit et erexit, quem sex annis penitus claudum fuisse parentes sui, et alii plures de populo circumstante, qui eum noverant, testabantur. Hunc nos ipsi statim vidimus ambulantem, dum ad ecclesiam deduceretur, in laudem Dei acclamantibus universis. Tertia feria Pichenbach (sic enim nominant viculum ubi pernoctavimus) die Apparitionis mane tria apparuerunt miracula, quae praesens vidi oculis meis. Siquidem in ingressu ecclesiae surdus oblatus est, a quo statim Vir Domini sacratis digitis suis surditatem repulit, et immisit auditum. In ingressu quoque gressum puella altero pede clauda recepit. Necdum exierat villam Pater beatus, et ecce offerunt ei paralyticum in grabato, qui, audita fama virtutum ejus a vico magno, qui supra Rhenum situs est, et nominatur Bobardus, plaustro sese fecerat deportari: et hunc quoque signavit, tetigit, et erexit, et ad propria misit incolumem.

 

24. In parochia Treverensi situs est famosissimus vicus, ubi Rhenus et Mosella confluunt, unde et Confluentia nominatur. Ibi multa coram omni populo ostensa sunt signa, quae nostram notitiam aut memoriam effugerunt. Claudum tamen puerum, qui in ecclesia sancti Florini post Missarum celebrationem erectus est, memini me vidisse. Sed et caecum ibidem illuminatum asserit Fredericus noster, qui ab eodem vico secutus est Sanctum Domini una cum Adulfo optimo adolescente. Hic, ignorantibus propinquis et amicis, nobiscum transiit Mosellam, indutus tantum superpelliceo, sicut venerat ab ecclesia sancti Castoris, in qua canonicus erat. Reliquit alter Joseph pallium cum adultera, fugitque Aegyptios, et effugit. In eodem itinere cum paululum processissemus, claudus quidam notissimus in terra illa equo advehebatur. Hujus ita nervus femoris aruerat, ut replicato genu quantum mensura est palmi unius, tibia illa brevior altera videretur. Signavit autem eum Vir sanctus, et nihil haesitans de virtutis effectu deponi jussit, et ambulare; sed non fuit qui obediret, forte quia minus speraverunt id qui astabant, aut quia minus intellexerunt verbum. Siluit ergo Pater, sed non siluit vox virtutis: subito siquidem exclamavit homo laxari sentiens nervum, et extendi genu super equum quo vehebatur. Statim vero depositus libere ambulabat magnificans Deum, et tota illa die suum secutus est curatorem. Alter quoque, cujus similiter femoris nervus aruerat, ut vix summis digitis pedis unius terram tangeret, sanatus est in via eadem, ita ut libere talum deponeret, et sine baculo graderetur. Feria quinta apud viculum Riegemach, mane priusquam egrederemur, me praesente puer quidam gressum recepit, qui sex annis claudus exstiterat, sicut ab ipsis parentibus ejus accepi. Ibidem etiam mulier surda audivit, et vir caecus illuminatus est, cui unus tantum oculus erat, et hic quoque ad nihilum valens.

 

25. Memor sit in aeternum diei hujus civitas Coloniensis, qua suscipere meruit Hominem sanctum, quem semper optaverat. Quia tamen insperatus advenit, minor eo die fuit frequentia populorum. Sic nimirum gloriae calcator humanae solemnes semper exceptiones, quoad in se est, fugere consuevit, et elegit magis occulte ingredi civitates. Raro tamen id potest, quia sequitur major gloria repellentem. Mane, sexta feria, priusquam ingrederemur ecclesiam, in hospitio nostro mulier caeca oculo uno ab annis decem, ad tactum beatae manus coram nobis visum recepit. Haec in ecclesia statim praesentata est clero, et diu jacuit ante altare gratias agens Deo. Interea puer quoque caecus in ipso hospitio est illuminatus. Ex quo ingressus ecclesiam Pater sanctus ad altare beatae Mariae, quod in orientali parte locatum est, Missam celebravit: ubi vero complevit, coram omni populo puella caeca illuminata est, et matrona dives et nota in civitate, cujus crura arida ab annis tribus extendi penitus non valebant, resolutis nervis ad signum vitae sine dilatione stetit erecta. In pulpito quoque, dum sermonem habiturus ad populum ascendisset, caecus senex visum recepit. Multa quidem et alia signa facta sunt in ipsa die, et saepius acclamabant. Sed nemo nostrum inquirendi exstitit curiosus. Sabbato quoque multa in hospitio vidimus, et cognovimus ea; sed, quia annotare negleximus superveniente multitudine caeterorum, nobis jam penitus exciderunt. Verba tamen quae ad clerum habuit (neque enim exire voluit ad populum ea die), et quomodo formam hanc clericorum, imo vitam prorsus informem, omnibus divinarum testimoniis Scripturarum probaverit esse contrariam, non omnibus eis arbitror excidisse. «Vos, inquit, propheta notabat, cum diceret: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia (Psal. LXXII, 5, 6). Et Isaias eodem spiritu, imo Deus per Isaiam: Misereamur, inquit, impio, et non discet facere justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini (Isai. XXVI, 10). Et expressius ac nominatim in alio propheta: Principes populi mei, inquit, ejicientur de domibus deliciarum propter pessimas voluntates suas, et cleri eorum non proderunt eis.» Sed haec alias. Jam ad narrationis ordinem revertamur.

 

VIII

De variis miraculis Coloniae-Agrippinae factis

 

26. Dominica, priusquam Missa celebraretur, caecus quidam per signaculum lucis et vitae illuminatus et adductus est ad altare. Ea siquidem die ad promissum sermonem convenerat populus inaestimabilis, quantum nemo clericorum sese aliquando in ecclesia illa vidisse dicebat. Celebravit autem Missam Pater sanctus ad altare beati Petri, quod in occidentali parte situm, obtinet in ecclesia principatum. Ibi post Missae celebrationem, innumera coram omnibus miracula contigerunt. Honorata mulier et notissima in civitate, quae per quinquennium uno oculo caeca, multa sese in medicos fatebatur inutiliter expendisse, sub manu signantis visum recepit. Altera quoque similiter illuminata est. De multis quae ibidem vidi, duo tantum occurrunt memoriae. Dico autem de puella surda et muta quae confestim audivit et locuta est: et de juvene claudo, quem ad servi sui orationem divina virtus erexit. In platea ubi sermonem habuit Vir beatus, eo quod ecclesia populum capere non sustineret, nobis astantibus caecus quidam visum, et mancus aridae manus simul et brachii adeptus est sanitatem. Ubi finito sermone domum regressi sumus, ex quo januam intravit exteriorem, priusquam hospitii limen attingeret, me praesente, curvum erexit puerum: mulieri insanae reddidit mentem: claudam ambulare fecit, et caecam uno oculo matronam Pater beatus illuminavit. Haec fuit de qua sic mirabatur unus e fratribus nostris, quod et diviti beneficium tam facile praestaretur; et vere digna fuit omni admiratione celeritas. Prius enim quam signata videretur, illuminatam se esse clamavit.

 

27. Ex quo pransi sumus, nunquam nobis illa die miracula defuerunt. Et haec quidem certius novimus, diligenter probavimus ea. Stabat enim Vir sanctus in fenestra, et per scalam offerebantur infirmi: siquidem ostium domus aperire nullus audebat; tantus erat impetus et tumultus. Ibi quoque filia divitis cujusdam viri notissimi in civitate auditum recepit, quem ex multis annis prorsus amiserat. Hanc in claustro quodam parentes ante locaverant, sed remiserant eam sanctimoniales, eo quod penitus amisisset auditum. Diu quoque sic manserat nihil audiens, donec ad tactum sacratae manus Deus aperuit aures ejus. Post paululum quoque contracta mulier erecta est, et ambulalat. Puerum curvum, qui erectus est ipsa die, et caecos multos qui illuminati sunt, omnes vidistis. Ego ex iis quos vidi, et quorum memini, numeravi quinque, quosdam uno oculo caecos, quosdam utroque. Circa vesperam illuminata est mulier, quae post manus impositionem duabus aut tribus horis residebat caeca. Tandem abire volens, nec habens a quo deduceretur, palpabat miserabiliter ad parietem cum fletu et ejulatu. Omnes miserabamur eam, sed statim congratulati sumus. Acclamavit enim subito, quia videret: et festinantes ad eam multis hoc probavimus argumentis.

 

28. Dum haec intus agerentur, ego foris astabam, nec ullatenus poteram introire: ab hora nona, usque ad vesperam sic permansi cum quibusdam fratribus nostris, nec accedere quidem valens ad ostium, vel ad scalam; tanta erat undique multitudo. Vix tandem nocte secedentibus turbis ingressus, vidi confestim hominem surdum qui recepit auditum. Ubi coenavimus, quia languentium convenerat multitudo, rogavimus Patrem, ut ad signandos eos egrederetur. Protinus autem puellis duabus surdis et mutis ad tactum sacratae manus coram nobis Deus auditum reddidit et loquelam. Ibidem puer quidam, et matrona de civitate ipsa, ambo claudi, ambo erecti sunt. Secunda feria summo mane, vir surdus auditum, et caeca puella visum recepit. Post paululum quoque mulier caeca illuminata est, et tantus ibi tumultus factus est et concursus, ut vix potuerit in hospitium retrahi Vir beatus: et nescio an fuerit ibi majus miraculum, quam quod evaserit incolumis. Circa horam tertiam exiturum virum Dei exoptabat languentium multitudo, eo importunius instantes, quo modicum jam tempus viderentur habere. Egressus igitur in plateam signavit ex ordine residentes, et sub oculis omnium ipsa hora quatuordecim sunt sanati: claudi septem, surdi quinque, puer mancus, et mulier caeca, optatum quique beneficium perceperunt. Ad singula populus acclamabat, et in laudes Dei voces tonant per nubila: «Christ, uns genade. Kyrie, eleison. Die Heiligen alle helffen uns».

 

29. Porro archiepiscopus civitatis in ipso residebat hospitio, et coram eo quoque Pater sanctus ubi egressus est, puerum caecum illuminavit. Ex hoc jam turba erat intolerabilis, ut nemini prorsus egredi domum ingredive liceret. Consilium ergo fuit, ut in domum archiepiscopi deduceretur, liberius exinde profecturus. Ibi vero nobilis puer filius sororis advocati Coloniensis, ex longo jam surdus et mutus, coram omnibus nobis per manus impositionem recepit auditum pariter et loquelam. Ibidem quoque caecus quidam visum, et alter cujus erat crus aridum et inutile, adeptus est sanitatem. Sed et puella quaedam, cujus adhaeserat lingua faucibus, et vix poterat loqui, curata est ipsa hora soluto vinculo oris. Horum omnium testes sumus, testis est civitas Coloniensis. Neque in angulo facta sunt, sed in publico, ut ab omnibus Deus glorificetur, qui in sanctis suis gloriosus est. Si quis forte aut incredulus aut curiosus exstiterit, multa ex his facile ei probare licebit, praesertim quae in personis facta sunt non infimis, nec ignotis.

 

IX

De miraculis in itinere, Colonia Leodium usque, id est Juliaci, Aquisgrani, Trajecti, factis

 

30. Vix tandem egressi Coloniam venimus Brunwiler, quod est monasterium duobus a civitate millibus distans. In via quoque praesente populo Coloniensi, qui devotione debita Sanctum prosequebatur, surdi duo oblati sunt quorum Deus aperuit aures, cum injecisset Pater beatus digitos, et ore sacrato inspirasset auditum. Tertia feria, mane in ecclesia beati Nicolai, in ipsius siquidem honore dedicatum est monasterium Brunwiler, quod Nigrum-Villare interpretatur, coram altari puer caecus illuminatus est, quem offerebat dominus abbas Campensis. Vix adhuc exsultantis populi siluerat vociferatio, et ecce surdus et mutus auditu donatus est, et loquela. Alter etiam surdus astantibus nobis recepit auditum. Primum quod in via ipso die vidimus miraculum, aridi cujusdam brachii et manus restitutio fuit. Crebra vidimus in ipso die miracula: plena siquidem erat populis, et campus omnis nobis civitas erat. Secundum, nisi fallor, miraculum fuit caecus uno oculo, qui confestim illuminatus est. In ipso autem loco contigit unde magis constupuimus universi. Obtulit enim mulier filiam jam adultam, quam ex utero surdam et mutam esse dicebat, et id ipsum multi ex circumstantibus, qui eam noverant, testabantur. Haec autem per manus impositionem curata est ipsa hora, et audivit, et locuta est libere coram nobis. Nec longius adhuc processeramus, quando vir surdus recepit auditum. Usque ad haec miracula ego turbas praecedebam: audiens autem tam crebros populi cantus substiti, et quae deinceps facta sunt in itinere diligentissime probavi. Surda et caeca mulier audivit et vidit; surdi tres audierunt, clauda una ambulavit; illuminati sunt quinque caeci, alii quidem uno oculo, alii vero utroque; et unius quidem pueri, qui omnino caecus erat, illuminationem certi sumus Patrem sanctum in spiritu cognovisse. Substitit enim et ad eum conversus, inquiri fecit utrum videret.

 

31. Sic et de caeco alio fecerat prius, et meipsum, cum pertransissem, remiserat ad inquirendum: cumque redirem, et illuminatum eum nuntiassem, «Et ego senseram,» inquit. Vespera venimus Juliacum, quod a Julio Caesare castrum aedificatum, et ejus nomine est insignitum. Ingressus autem ecclesiam Pater beatus, et intuitus mulierem claudam jacentem coram altari, novo quodam fervore spiritus, ita ut omnes miraremur, apprehendit manum ejus, et elevavit eam quanta fide, tanta etiam facilitate. Sic et in atrio ecclesiae, cum ingrederetur, coram nobis et omni populo caecum illuminavit. Mane in ecclesia post Missae celebrationem caecus puer visum recepit, et vir surdus, auditum. Honorata quaedam mulier, neptis Comitis Juliaci, ab annis quinque altero oculo nihil, altero tam parum videns, ut vix posset sine duce tenere viam, ubi signata est, clare vidit utroque. Advocatus etiam castri illius viginti annis vixerat caecus, et illuminatus est ipsa die. Multa quidem et alia facta sunt, saepiusque clamabat populus suum illud, «Christ, uns genade,» et in castro, et in itinere: sed nobis e plurimis pauca sufficiunt. In via, quorum ego memini, surdus puer auditum recepit; mulier caeca, visum; altera quoque clauda, gressum, coram omnibus nobis. Est autem Aquisgranum sedes, celeberrimus et amoenissimus locus, voluptati corporum accommodatior, quam animarum saluti: siquidem prosperitas stultorum occidit illos, et vae domui indisciplinatae. Non ad destructionem loquor, sed utinam legat qui corrigat! utinam et aliquis ipsorum recogitet, et convertatur, et vivat! Illic ergo in capella regia, ad altare beatae Mariae, feria quinta, puella caeca visum recepit: ego ipse Patri astabam, sed tantus illico tumultus ut cedere oporteret. Claudus quidam senex ibidem erectus est, cujus baculos in ipsa statim ecclesia ad testimonium suspenderunt. Hunc ego ipse diu repuleram, ad quid vellet accedere, aut quid expeteret ignorans. Mulieres duae, quarum manus omnino aruerant, ibidem sanatae sunt ipsa hora.

 

32. Alterius quidem manum Pater sanctus sua extendit manu, sed altera sanata est velut in fimbria vestimenti. Stabat enim post tergum ejus, et conquerebatur quod ad manum accedere non valeret. Cui ego: «Applica,» inquam, «vestimento ejus manum, si forte palpare possis.» Fecit ut ei consului, subitoque coepit tenere cucullam: et dum traheret eam, digiti extendebantur, et sanata est statim. Nusquam in itinere illo sic compressus est Pater, ut in capella illa, quia locus angustus erat, et turba impellebat turbam, sicut unda solet undam praecipitare. Propter hoc multa ex his quae facta sunt, ignoramus. Gerardus noster, tunc canonicus ipsius ecclesiae, qui eadem die praebendam saeculumque pariter reliquit, illuminatos ibidem asserit caecos quinque. Trajectum vocatur locus, ubi quondam sedes Leodiensis erat a beatissimo confessore Servatio a Tungrensi civitate translata. Illic feria quarta pernoctavimus in Ecclesia beatae Mariae. Mane vero feria quinta post Missae celebrationem, in eminentem locum Patrem deduximus, ut sine oppressione sanaret infirmos. Ego illi proximus eram, et quae fiebant novi plenius, et diligentius universa probavi. Ibi caeci illuminati sunt quinque, vir surdus audivit, mutus locutus est. Item surdus alter auditum, et manci manuum incolumitatem receperunt. Ipso die in hospitio surdus et mutus puer oblatus est: cumque signaret eum Pater sanctus, honestus quidam juvenis Conradus, Coloniensis canonicus, abrenuntians saeculo sese reddebat in manus ejus. Elevavit se ut susciperet eum, et continuo puer locutus est, et audivit. Populus autem praestolabatur foris: et ecce puer audiens et loquens parentibus redditur, et sequitur exsultatio copiosa. Notus enim erat in civitate puer: et hoc famosissimum fuit in populo. Nec mora, etiam clauda mulier gressum recepit; tres quoque caeci illuminati sunt, et singuli quique deducti in populum cum laetitia et exsultatione.

 

33. Cum egrederetur Vir sanctus Trajectum, causa exstitit ut ad ecclesiam beati Servatii declinaret pro negotio fratris Norberti qui canonicus erat ejusdem ecclesiae: sed is continuo et praebendae abrenuntiavit et saeculo. In ipso autem itinere puer claudus erectus est coram nobis. In ecclesia quoque beati Servatii offerentes claudum hominem Patri nostro, rogabant ut ei manum imponeret. At ille: «Nescio, inquit, si displicebit beato Servatio, si id in domo ejus praesumimus.» Acclamantibus omnibus et dicentibus, «Domine, non displicebit: In nomine,» inquit, «Domini nostri Jesu Christi et beati Servatii surge, et sta super pedes tuos.» Surrexit igitur sine mora et cunctatione, et facta est laetitia magna in populo. Heri facta sunt haec apud Trajectum. Hodie Leodii clerus convenerat universus, qui in civitate illa copiosissimus est, et in camera episcopi Patrem praestolabantur, ut sermonem haberet ad eos: et ecce praevenit eos Dominus sermone virtutis, et claudus quidam clericus ab renibus deorsum sic dissolutus, ut omnino non posset stare super pedes suos, oblatus est Viro Dei. At ille debilia membra signans et attrectans: «Ambula, inquit, in nomine Jesu Christi.» Protinus autem confortatus ambulare coepit. Et egressus est sermo in clerum, et exclamaverunt: «Tua sunt haec, Christe, opera, qui sanctos tuos ita glorificas.» Ipsi gloria et imperium nunc, et in omnia saecula saeculorum.

 

X

Epistola Gaufridi monachi Clarae-Vallensis ad Hermannum episcopum Constantiensem

 

34. A quidem miracula, quae a Spira usque Leodium facta vidimus et cognovimus, ad clerum Coloniensem eo descripsimus modo, quo priora fuerant ante descripta, ut, ad instar collationis, vicissim ea, quibus adfuimus, singuli loqueremur. Quia ergo libelli illius exemplar vestram, pater beatissime, diligentiam effugere non poterit, ut confido, reliqua describere, et Sanctitati vestrae dirigere non neglexi. Multa quidem nos et ex prioribus ignorasse certissimum est. Nemo quippe in transcursu prosequi poterit universa. Maxime tamen nocuit, ubi Teutonicorum exivimus regionem, quod cessaverat vestrum illud, «Christ, uns genade:» et non erat qui vociferaretur. Neque enim secundum vestrates propria habet cantica populus Romanae linguae, quibus ad singula quaeque miracula referrent gratias Deo. Multa proinde tecta silentio ad nostram non pervenere notitiam: licet ex his quoque quae certissime novi, omiserim non pauca scienter, veritus equidem ne forte quamlibet curioso pareret copia tanta fastidium. Illud sane non tam vobis loquor, de cujus credulitate non dubito, quam caeteris, in quorum manus haec poterunt devenire: nihil me scripsisse, nisi quod aut vidi oculis meis, aut fratrum nostrorum qui praesentes fuerunt certissima relatione cognovi.

 

XI

De miraculis Leodii, Gemblaci, Villarii, Montibus et Valencenis

 

35. Igitur Dominica post octavas Ephiphaniae, et secunda feria, Leodii mansimus, dum Philippus noster ea quibus tenebatur implicitus, saecularia negotia consummaret. Factum est autem dominica die, cum ad altare beatae Mariae, in maiori ecclesia Pater sanctus Missarum solemnia celebrasset coram universo populo, puer oblatus est, quem ex utero claudum esse dicebant: ubi vero signavit tibias ejus et renes tetigit, apprehendens manum ipsius erexit eum protinus, et deduxit. Conclamatum est statim a clero, «Te Deum laudamus:» sed mugitus fletuum et singultus vociferationem laudis evicit. Dabat pro cantu lacrymas plebs ignara canendi. Duas quoque aridas manus ibidem tetigit et curavit, ut sensum pariter motumque reciperent. Necdum ab altari dimotus, senem caecum per signum crucis illuminavit, et alterum claudum ambulare fecit in facie totius ecclesiae, quae convenerat. Feria secunda in domo episcopi mane, post Missarum celebrationem, caecus uno oculo juvenis ad tactum sacrae manus illuminatus est, et sub manu signantis exsiliit clamitans, quia visum recepit. Nec mora, afferebatur alter utroque oculo caecus, et hic quoque ibidem illuminatus est ipsa hora. Aderat autem episcopus civitatis, explorator diligens omnium quae fecerat. Audiens igitur adolescentem illuminatum se esse gratulabundis vocibus acclamantem, ut probaret an verum esset, de multis interrogabat eum, et incunctanter ille ad singula respondebat. Ipsa die circa horam sextam exiit Pater sanctus ut signaret aegrotos, et ibi statim claudus quidam gressum recepit. Audientes autem quia semel exisset ad infirmos in spatiosiorem domum, multo plures prioribus pervenerunt. Post horam igitur nonam egressus ad eos, signavit ex ordine residentes. Et continuo ex his, de quibus certi sumus illuminati sunt caeci quinque, et claudi tres receperunt gressum, digne admirantibus universis: vespere quoque in capella episcopi surdus quidam recepit auditum. Tertia feria priusquam egrederemur, tres in ipsa episcopi domo claudi erecti sunt, mulieres duae et puer unus. Multa quidem et alia signa Leodii et in itinere facta sunt: sed e multis pauca sufficiant.

 

36. Feria quarta profecti ab oppido cui nomen Huy, festinavimus ad monasterium quod Gembolium vocant. In ipso autem itinere senex caecus uno oculo, et adolescens eodem laborans incommodo, ambo simul illuminati sunt. Feria quinta mane in monasterio praedicto Gembolio, puer claudus oblatus est Viro Dei, et confestim signatus ab eo gressum recepit, et coram omnibus ambulabat. Post paululum quoque in ingressu ejusdem vici, puer alter pedibus manibusque contractus, sub oculis omnium utrorumque membrorum adeptus est sanitatem. Nec longe processerat, et ecce puer mutus ex utero offerebatur in via: et hunc quoque signavit et sanavit, statimque solutum est vinculum oris ejus, et loquebatur recte. In ipso itinere oblati sunt surdi duo, et qui mutum fecerat loqui, surdos fecit etiam audire. Novum in partibus illis aedificatur monasterium, cui Villare nomen est, et ante paucos menses illuc Pater sanctus congregationem miserat monachorum. Voluit ergo plantationem novellam vel in transitu visitare, et peregrinantes filios consolari. Factum est autem cum monasterio appropinquare coeperat, claudam mulierem tetigit, signavit, erexit, et praecepit libere ambulare. Duabus quoque claudis in ipso loco gressum, et juveni cuidam amissum unius oculi visum reddidit coram fratribus ipsis, et aliis plurimis qui convenerant.

 

37. Exinde festinabat ad oppidum, cui Fontanae nomen est, ubi Philippus noster apud propinquos suos eum rogaverat hospitari. In eodem vero itinere offerebant ei caecum a nativitate puerum, qui nec ipsas quidem poterat aperire palpebras oculorum. Desperarant omnes, etiam qui plurima viderant maximaque miracula: at ille nihil cunctatus manum imposuit puero, factaque oratione brevissima, ut solebat, digitis suis palpebras ejus aperuit, et sciscitatus est an videret. Cui puer: «Video, inquit, domine, video vos; et omnes homines video capillatos.» Plaudensque et vehementer exsultans aiebat: «Deus, Deus, ultra non offendam ad lapidem pedes meos.» Feria sexta, Fontanis priusquam egrederemur, puellae contracta et arida manus sanata est et extensa. In via quoque juxta vicum quemdam, puer claudus gressum recepit. Ex hoc accessimus ad castrum quod nominant Bins, unde tanta occurrit hominum multitudo, ut totam camporum planitiem populus operiret. Illic puerum claudum humeris offerebant, quem Vir Domini signans deponi jussit ut ambularet. Vix potuit novis gressibus via parari; tantus erat concursus, tantusque tumultus: depositus tamen ambulare coepit in medio populi, et deducentes eum in liberum campum plurimi successerunt. Aderat enim mater, aderant propinqui ejus et multi qui noverant eum, ipsa sua exsultatione fidem miraculo facientes. Interim sane dum secessisset cum puero pars non modica populi, geminata laetitia est, et alter quoque puer similiter claudus similiter gressum recepit. Tertius in eadem planitie claudus vir erectus est, et coram omnibus ambulabat, et currebat gratulabundus et laudans. Prope idem castrum caecus unus illuminatus est, et surdi duo receperunt auditum ipso loco ubi substiterat, ut populo benediceret, et dimitteret eos. Mons vocatur castrum primum in provincia Haynonensium, ubi sexta feria pernoctavimus. Illic mane sabbato, priusquam proficisceremur, senex quidam de proxima villa multis eorum qui aderant, et Philippo nostro non incognitus, quod a multis jam annis amiserat, oculorum lumen recepit. Sed et puer quidam scholaris caecus altero oculo illuminatur tanta celeritate, ut non prius amoveret Pater beatus manum, quam puer clamaret, «Video, domine,» stupentibus universis.

 

38. Haec in hospitio facta sunt coram venerabili episcopo Cameracensi Nicolao, et clericis ejus etiam, et multis religiosis viris qui de tota provincia occurrerant Viro Dei. Iisdem quoque astantibus, cum egrederetur castrum, mulieris aridam manum sanavit, et gressum reddidit claudo. Plurima ipso die miracula coruscaverunt, adeo ut multa ex ipsis a memoria elaberentur. Horum tamen certissime recordamur. Surdae duae auditum receperunt in via, et puer quidam unius oculi visum. Nec longe processeramus, et ecce in campo mulier amissum ex longo unius oculi lumen recepit. In eadem strata, capellula quaedam est duobus a praedicto castro millibus distans: illuc in occursum Viri Dei venerabilis convenerat multitudo, ut faciem ejus videret, et susciperet benedictionem. Nec fraudavit Dominus populi sui devotionem, quin desiderata eis virtutis suae magnalia demonstraret, Ibidem enim coram ommibus senex quidam, qui viginti, ut dicebatur, annis caecus manserat, factus est videns, et mulier surda audivit non sine multa ipsorum et populi exsultatione. Alio quoque in loco cum substitisset, oblati sunt pueri duo, quorum uterque uno tantum videbat oculo, et mulier surda. Nec ante dimotus est, quam et pueris visum, et mulieri reddidisset auditum. Adhuc autem in eodem itinere prope torrentem Huns ante transitum puer caecus illuminatus est: post transitum duae surdae receperunt auditum. Jam appropinquabamus hospitio, et ecce clauda mulier per manus impositionem gressum recepit coram multitudine copiosa plebis, quae in occursum beati Viri de tota venerat regione. Alii quoque debiles et aegroti desiderata adepti sunt beneficia. Sed longum est singula quaeque referre. Valencenas nominant oppidum, ubi ea nocte mansimus, oppidum grande et populosum. Illic sane, priusquam ingrederemur hospitium, mulierem claudam, notissimam populo, signans et erigens Pater sanctus, fecit coram omnibus ambulare. Inde profecti, dominica die venimus Cameracum.

 

XII

De miraculis Cameraci

 

39. Plurima autem et in castro ipso, et in itinere miracula contigerunt: sed e pluribus pauca collegimus. In ecclesia beati Joannis, post Missae celebrationem, puer surdus et mutus ex utero matris suae audivit, et locutus est, et admiratae sunt turbae. Hic juxta me resederat mutus et surdus, et coram me praesentatus audivit et locutus est ipsa hora. Vix cessaverat cieri jubilatio, et ecce senex claudus erectus est et ambulabat. Ibidem contigit, unde prae caeteris miraculis obstupuimus. Puer enim caecus a nativitate, opertis albugine oculis (si tamen oculi dicendi erant quibus nec color, nec officium, nec ipsa saltem cavitas inerat oculorum), ad impositionem beatae manus visum recepit. Multis hoc indiciis probavimus, vix credentes oculis nostris, quod talibus oculis visus posset inesse. In ipso loco etiam arida mulieris manus adepta est sanitatem. Ex hoc cum beatum Virum turbae comprimerent, vix deductus est in domum Regularium canonicorum. Ibi quoque plurima languentium beneficia contulit: sed haec sunt quorum certissime recordamur. Claudi duo ibi erecti sunt, puer caecus et mulier caeca visum receperunt.

 

40. Secunda feria in urbe Cameracensi, in ecclesia beatae Mariae ad altare sublimius Pater sanctus Missarum solemnia celebravit, ut in eminentiori loco positum videre posset populus, et non comprimeret. Accedentibus ergo caeteris ad oblationem, puer adductus est surdus et mutus ex utero matris suae. Hic in proximo vico natus, multis eorum qui astabant non incognitus erat. Coeperant autem, qui adduxerant, obsecrare Hominem Dei, ut puero manum imponere dignaretur: sed nos concursum populi metuentes, prohibuimus, dicentes, ut finita Missa, adducerent eum. Praevenit tamen exspectationem virtutis effectus. Offerens enim puer, sacratam manum ex more osculatus est, et pertransiit. Nec mora, accedens unus ex militibus praedicti fratris episcopi interrogavit puerum dicens: Oz tu? quod latine interpretatur «Audis tu?» Protinus autem ad ipsum puer quoque respondit dicens: Oz tu? Surdus nimirum ex utero ea tantum loquebatur, quae ex ore interrogantis audivisset. Addidit ergo miles loqui ad eum, et docebat invocare Deum et beatam Virginem nominare, etc. Singula vero incunctanter puero respondente, qui propius astabant clerici convenerunt: cognitaque miraculi veritate, levaverunt vocem magnificantes et laudantes Deum qui dedit potestatem talem hominibus. Elevatus puer salutat populum, et exsultat in gaudio civitas Cameracensis, loquentem audiens puerum, qui ex utero matris suae nec locutus est aliquando, nec audivit. Ipsa die in domo episcopi, ubi Virum sanctum magna cum devotione susceperat, puellae manus invalida ad tactum ejus sanata est et extensa. Vespere quoque claudam longo tempore filiam pater obtulit, et recepto gressu laetus reduxit ad propria. Tertia feria aridas manus duas sanavit, et mulier clauda experta est quia efficax in Bernardi manu gratia curationum. Puerum quoque caecum, cum jam egrederetur, illuminavit in porta, et in campo adolescentem surdum fecit audire, et mutum loqui coram universo clero et populo civitatis.

 

41. Valcellam vocant monasterium tribus ab ipsa civitate millibus distans, quod idem Pater noster missis olim a Clara-Valle fratribus aedificaverat. Illic feria tertia pernoctavit, nolens fraudare filios visitatione et consolatione paterna. In ipso sane monasterio mane feria quarta, priusquam egrederetur, militem quemdam de regione eadem, qui a diebus multis debilis pedibus simul et cruribus ambulare non poterat, benedictionis virtute sanavit, referentem gratias ad sua remisit incolumem. In via quoque surdus vir aure altera recepit auditum. In oppido cui nomen Gom, juxta monasterium canonicorum Regularium, quod Montem-Sancti-Martini vocant, novo temporis nostri Martino claudam puellam offerebant. At ille signo crucis edito: «Vade, inquit, in nomine Jesu Christi.» Statim vero deposita exsiliit, et ambulabat, currens et laudans Deum. Feria quinta in monasterio quod Humblerias vocant, paralyticam media parte corporis filiam pater obtulit Viro Dei. Haec et manus, et brachii, et tibiae simul et pedis, etiam et linguae officium morbo invalescente perdiderat: ubi vero signavit eam Pater beatus, sanata est, evidentissime loquens et ambulans, et libere movens manus. Ipsa die Laudunum venimus, ubi sexta feria in monasterio beati Joannis (illic enim hospitabatur) coram omnibus vir surdus auditum recepit. Sabbato quoque Remis, cum jam pararetur iter, caecum uno oculo puerum per signum crucis Pater sanctus illuminavit, astante clericorum et civium multitudine.

 

XIII

De miraculis in itinere versus Claram-Vallem editis

 

42. Dominica die festum erat Purificationis beatae Mariae: et Francorum rex Ludovicus, devotissimus et christianissimus princeps, Catalaunum occurrebat Viro Dei. Plurimi quoque ex principibus utriusque regni convenerant, et legati regis Romanorum, et Wolfonis inclyti ducis, ut de via Jerosolymitana communi consilio tractaretur: quo Vir Domini colloquio sic detentus est per biduum illud, ut ad populum exire nequiverit, licet vehementissime desideraretur. Oportebat enim generale bonum votis anteferre privatis. Egredienti vero feria tertia, mulier quaedam occurrit aridae manus postulans curationem: et juxta fidem ejus factum est ei, ut fieret ipsa hora sana. Et hoc quidem miraculum jam inter vicinos et notos factum est, ne quis objiceret illud de Evangelio: Quanta audivimus facta in Capharnaum? fac et hic in patria tua (Luc. IV, 23). Aderat enim venerabilis episcopus Lingonensis Godefridus, beati Viri quondam filius professione, nunc pater officii dignitate. Aderant et principes quidam, et milites terrae nostrae non pauci. Quarta feria, cum jam desideratae Valli magis appropinquaret desideratus et ipse, multiplicata sunt miracula manifesta: ut plus quam propheta probaretur, propheticus honor non deerat, ne ipsa quidem in patria sua. Ipsa siquidem die in vico Campaniae cui nomen Davamant, in honore beatae Agathae, cujus festivitas agebatur, Missarum solemnia celebravit. Necdum secesserat ab altari, et ecce vir quidam caecum filium offerebat, cujus oculos sputo liniens tetigit, et illuminatus est ipsa hora.

 

43. In oppido cui nomen Rosnay, languidum et penitus debilem virum plaustro deportabant, cui solum videbatur superesse sepulcrum: et huic quoque coram omni populo et militibus multis manum imponens, ambulare eum fecit sine dilatione; et stupentibus universis, quo prius fuerat deportatus, plaustrum sequebatur incolumis. Similiter et puerum, qui et ipse a diebus multis ne unum quidem passum poterat ambulare, signavit, ubi castrum est egressus; et statim libere ambulavit. In eadem strata, aliud situm est castrum, quod Brena ab indigenis nominatur. Illic transeunte viro Dei, per orationem et benedictionem ejus puella clauda gressum recepit. Ubi vero egressus est, stipem quaerebat ab eo caeca mulier et mendica. Intuens autem Vir in eam misericorditer, «Tu, inquit, argentum quaeris, sed Deus tibi visum restituet:» accedensque signavit eam, et coram omnibus illuminata est ipsa hora. Interrogata vero quandiu caeca fuisset, ab his undecim annis nihil penitus se vidisse respondit. Sic apostolicus Vir apostolicum imitatus exemplum, et petitionem mendicantis, et spem liberalitate sanctissima superavit. Nec longe processerat, et ecce puer uno oculo caecus benedictionem flagitat, tactum requirit. Quid ei negaret, qui dederat non petenti? Nihil cunctatus signavit oculum caecum, et eum quo videre solebat manu claudens movit digitum coram eo, et quid ageret inquisivit. Audientes peregrini quidam quod Homo Dei transiret, socium suum surdum ei cum precibus obtulerunt: cujus aures sputo liniens, et immittens digitos suos, auditum reddidit ei ipsa hora. Exinde cum paululum processisset, secutus homo eum, gratias egit, et signum crucis ab eo accepit, ut in exercitum Domini proficisceretur.

 

44. Ipsa die venimus Barrum super Albam, quod nominatissimum oppidum est, tribus a Clara-Valle millibus distans. Quinta igitur feria Vir sanctus Missarum solemnia celebravit in ecclesia sancti Nicolai. Illic ad nova divinae virtutis magnalia obstupuere Barrenses. Addidit adhuc magnificare famulum suum Dominus, et oculos pueri caeci nati sub manu ejus aperuit. In eadem basilica post Missarum celebrationem, puella contracta, cujus tali adhaeserant renibus, erecta est, et libere ambulabat. Altera quoque puella, quae stare omnino non poterat, ibidem adepta est sanitatem. Item mulier clauda gressum recepit, et quam cito signata est, virtutem sentiens, jussit pulsari campanas, sicut ad singula quaeque miracula faciebant. In eodem loco, duo surdi et muti a nativitate receperunt auditum pariter et loquelam: alter quidem puer, alter adolescens erat notissimus in oppido illo. Adhuc autem surdus unus auditum recepit, et puella ex utero matris suae impos manibus, sanata est ipsa hora. Alteri quoque manum aridam ante domum eleemosynariam, cum jam proficisceretur, restituit sanitati. Ipsa die dispensator bonus multiformis gratiae Dei fuit redditus Clarae-Valli, reportans manipulos pretiosos, instar patriarchae Jacob cum duabus turmis regrediens. Nam et triginta secum adduxit, et totidem fere, facto jam voto et constituta die, venturos praestolabatur. Quid ergo dicemus ad haec? Felix nimirum, cujus oratio tam accepta, tam salubris tactus, sermo tam vivus et efficax invenitur! felix anima, quam implevit Dominus oleo gratiae prae participibus suis! felix lingua tot animarum medens vulneribus desperatis! felix manus gratia sanitatum, et tot virtutum affluens signis!

 

XIV

De miraculis Clarae-Valli, Trecis, Stampis, Senonis, et vicinis locis per Bernardum patratis

 

45. Paucos dies Clarae-Valli faciens Pater sanctus, ne intromitterentur infirmi, fratrum quieti providens, interdixit. Ipsa tamen die qua exiturus erat, juvenem Lingonensem, cujus auris altera ab annis multis penitus obsurduerat, venerabilis episcopus noster obtulit: et confestim audivit homo, et gratias egit celeri medicinae. Egrediens autem pater monasterii januam, invenit languentium multitudinem caecorum, claudorum, aridorum; plurimique in tumultu illo sub manu signantis desideratam adepti sunt sanitatem. Ubi vero montem ascendit, obvium habuit puerum surdum et mutum, qui diebus multis inter fratres nostros Fontarciae manserat, tantum innuens eis. Hujus linguam sputo liniens, et auribus ejus immittens digitos suos, Deum nominare jussit, coepitque puer paulatim loqui: sed adhuc vox in gutture laborabat. Quod advertens unus ex fratribus nostris, rursum obtulit eum, rogans ut gutturi ejus manum imponeret. Statimque locutus est libere, cum multis lacrymis gratias agens Deo. Tandiu siquidem surdus et mutus exstiterat, ut ei nomen proprium penitus excidisset, et nesciret quis vocaretur. Vix recordatus civitatis nomen unde fuerat oriundus, Parisiensem se esse dicebat. In eodem itinere surdus alter audivit, pueri duo claudi gressum receperunt; et prope Mundivillam (sic enim vocatur viculus, duobus ferme a monasterio millibus distans) curatus est paralyticus senex nobis astantibus, turbis acclamantibus vehementer. Villa super Arnam nominatur, ubi pernoctavimus ipsa die. Mane vero in basilica post missae celebrationem adolescens altero crure contractus, ubi a Viro Dei signatus est, extendit nervum, et coram omni populo gradiebatur exsultans. In eodem vico ingressus hospitium, et irruentibus multis, caecum uno oculo puerum, et puellam mutam a nativitate, consueta benedictione sanavit. Siquidem et puer illuminatus, et puella locuta est audientibus et admirantibus universis. In platea quoque cum detineret eum populus egredientem, sanati sunt manci duo: quorum alter etiam unius oculi lumen recepit amissum, duplicique liberatus incommodo duplex gaudium reportavit.

 

46. Eadem die juxta castrum Barrum, quod alluit Sequana fluvius, coram multitudine copiosa plebis, quae de tota regione convenerat, curati sunt puer caecus, et vir caecus, puella manca, et paralyticus senex. Hunc in plaustro detulerant, et ab annis sex sic elanguisse dicebant, ut nec sedere quidem, nec sine alio posset mutare latus. In ingressu villae, quam Bargonium vocant, erectus est puer claudus ex utero matris suae: in egressu quoque mulier quaedam amissum ab annis quatuor gressum recepit. Nec longe progressi eramus, et ecce currebat post nos mulier caeca uno oculo: et haec quoque ubi pervenit ad virum Dei, ab eo signata est continuo, et visum recepit, et revertebatur gratulabunda et laudans. In ingressu dioecesis Tricassinae, in vico cui Fulceriae nomen est, oblatus a populo puer a nativitate surdus et mutus, ab utroque morbo sanatus est ipsa hora. In via quoque, cum egrederemur, puellae manum a nativitate aridam et contractam benedicta Bernardi manus extendit, quasi esset cerea: et sanata est statim, ita ut teneret fortiter baculum, quem tradidimus ei. Mirabantur omnes, qui deducebant Sanctum Dei, viri de eadem regione nobiles et potentes. Magis autem mirati sunt, juxta vicum qui Wanda vocatur, puellam claudam, mutam ex utero matris suae, benedictione percepta ambulantem videntes, audientesque loquentem.

 

47. Altera autem die in majori ecclesia Trecensi congregatus est populus innumerabilis, ut audiret a Dei Homine verbum ejus. Factus est ergo tumultus intolerabilis comprimentium sese turbarum, et periculum metuens egressus est Vir beatus; cumque in hospitium episcopi se recepisset, sequebatur eum languentium multitudo, et pro foribus exspectabat. Ingressa est autem puella clauda, et sub oculis omnium signante Viro Dei adepta est sanitatem et libere ambulavit. Erat autem nota in civitate puella, et ex propinquis ejus aderant eadem hora nonnulli. Post paululum quoque caecus uno oculo puer illuminatus est: et alii duo, quorum erant aridae manus, sanati sunt admirantibus et exsultantibus universis. Vespere quoque exspectantes infirmos juxta cancellum ecclesiae seorsum poni praecipiens, exivit ad eos, et signavit ex ordine residentes. Aderant autem venerabiles episcopi Godefridus Lingonensis, qui fere omnia, quae scribimus, praesens vidit, et Henricus Trecensis: aderant clerici et laici de civitate non pauci. Coram his omnibus puella clauda et muta oblata est viro Dei. Cumque signatam apprehensa manu deduceret, loqui coepit, et ait: «Non possum, domine, ambulare, non possum.» Obstupuimus omnes: iterum signari rogavimus eam, et gressum quoque recepit. Ibidem quoque caecum oculum pueri sputo liniens, illuminavit. Mulierem claudam ab annis quindecim, quae in ecclesia beatae Mariae a sanctimonialibus alebatur, signans et attrectans curavit protinus: ita ut quod ante non poterat, et sederet, et libere graderetur. Exsultans igitur vehementer tulit baculos, quibus antea utebatur, in beati Petri ecclesia suspendendos. Item juvenis quidam, ejusdem ecclesiae servus, amissum ab annis quinque ibidem recepit auditum. In eadem civitate facta sunt quae sequuntur. Faber quidam longa aegritudine claudicans, ut sine baculo incedere omnino non posset, ubi a beato Patre signatus est, laetus rediit gradiens pedibus suis. Deinde mulier epilepticam ei obtulit filiam, cui morbus ille loquendi prorsus ademerat facultatem: cui Vir beatus manus imponens signavit eam, statimque locuta est coram nobis.

 

48. Mane egressus Trecas, dum transiret Vir sanctus villam, quam Prunetum vocant, oblatus est ei puer, cujus pedem retracti nervi torserant in perversum, ita ut ambulare omnino non posset. Acclamabant autem qui convenerant, levantes manus in coelum, dum Vir Domini puerum attrectaret. Nec mora, signatum pedem omni facilitate detorquens, deponi jubet: et coram omnibus ambulare coepit incolumis. In oppido quoque, quod Romana lingua Triangulum vocant, post Missarum celebrationem feria sexta, coram omnibus ad altare adducta est mulier caeca ejusdem indigena castri. Cumque ei Vir beatus imposuisset manum, interrogata a circumstantibus, «Iam cito videbo,» inquit: et post paululum, «Video, ait, clare, omnes vos video; benedictus Deus qui fecit mecum misericordiam.» Altera quoque illuminata est, quam ab annis decem caecam fuisse testabantur. Ibidem clauda mulier gressum recepit, et mutus loquelam, acclamantibus omnibus, maximeque illius castri, qui nulla prius similia viderant. Ipsa die transeunti prope castrum Braium (quod Lutum interpretatur) occurrit vir quidam filiam portans in humeris. Quae nec loqui unquam potuerat, nec stare supra pedes suos: statimque sub omnium oculis ab utroque est incommodo liberata.

 

49. Apud Monasteriolum, ubi Iona fluvius in Sequanam influit, praesente comite Theobaldo, et multis aliis nobilibus pariter et ignobilibus, mulieres tres, prima auditum recepit, secunda amissum ab annis septem unius oculi visum, tertia paralytica sanitatem. Haec in grabato in ecclesiam fuerat deportata: et ubi signata est, et jussa stare supra pedes suos, in medio populi stetit incolumis, et relicto grabato suo gratulabunda repetiit domum suam. Ipso die apud Moretum oppidum, juxta leprosorum domos, surdum et mutum a nativitate puerum offerebant, cujus statim aures apertae sunt, et solutum vinculum oris ejus. Ubi vero castrum egressi, flumen transivimus quod Luten vocant occurrit Viro Dei populus innumerabilis: et ibi quoque puer, quem bene noverant circumstantes, amissam loquelam ejus benedictione recepit.

 

50. Stampis negotio Jerosolymitanae expeditionis, et regni Franciae, tam ipse quam caeteri qui convenerant, intendebant. Reddidit tamen illic auditum surdo: phrenetico, quem ligatum attulerant, mentem; mulieribus duabus visum, alteri quidem unius oculi, alteri utriusque. Exiens quoque, finito concilio, caecam puellam per signum crucis illuminavit. Apud viculum Messam, qui tribus a Stampis milliaribus distat, coram universo populo qui convenerat, surdis duobus, viro et vetulae mulieri, restituit auditum. Milliacum oppidum transiens ipsa die, mulierem languidam et viribus corporis adeo destitutam, ut nec ambulare, nec stare posset, signavit atque sanavit; propriisque pedibus est reversa, quae fuerat apportata pedibus alienis. Illic etiam clericus quidam amissum unius oculi lumen adeptus est, et puer claudus incessum: sic et Moreti vir caecus uno oculo, qui Viro Dei occurrebat ingredienti, confestim illuminatus est ad ejus benedictionem. Senonis, quae Galliae olim maxima civitas erat, in conspectu Cleri qui ad eum fuerat congregatus, mulierem surdam et caecam per manus impositionem auditu donavit: et praeter alia, quae scribere supersedimus vitantes prolixitatem; ingredienti oppidum, cui Joviniacum nomen est, oblata est mulier caeca. Confestim in habitum versa privatione, de caeca facta est videns, exiitque sermo in populum, et undique acclamabant, «Anna videt:» quia omnes noverant eam. Ubi vero egressi sumus, geminata est populi laetitia, et sub oculis omnium puer a nativitate caecus uno oculo, negatum a natura munus adeptus est gratiae beneficio.

 

XV

De miraculis Autissiodori et Molismi

 

51. Adveniens igitur Autissiodorum Vir beatissimus, orationis causa monachorum basilicam introivit, ubi pretiosus ille thesaurus jacet, ubi Germani gloriosi corpus sacratissimum requiescit. Regredienti vero mulier clauda, quae genibus tantum et manibus gradiebatur, occurrit in porta, tenensque vestigia ejus misericordiae viscera miserabili supplicatione pulsabat: cujus renes et genua signo crucis edito Vir beatus attrectans, elevavit eam in nomine Domini, et ad sanctissimi Confessoris altare misit suis pedibus gradientem. Ipsius etenim nomen, dum mulier elevaretur, universus qui convenerat populus invocabat. Hoc in civitate illa notissimum celeberrimumque miraculum fuit. Omnibus siquidem nota erat mulier illa, et tribus ferme annis in grabato viderant eam deportari. Hospitatus est autem Vir sanctus in domo episcopi, et illic quoque videntibus multis aridam manum mulieris extendit libere, et sanavit. Sic et mane, cum egrederetur, simili incommodo laboranti beneficium simile contulit manus benedicta. Ipsa die Cableiam pertranseunti claudum puerum offerebant, quem sanatum protinus, et erectum in beati Martini ecclesiam deduxerunt. Ad eum siquidem et illa ecclesia pertinet, et vicus ipse, quem in Bernardo revixisse mirabantur. Adhuc enim prosequentibus eum turbis, puella clauda et alteram manum invalidam habens, ab utroque incommodo liberata est coram eis. In castro Tornodorensi, eadem die videntibus nobis in hospitio mulier caeca uno oculo per signum crucis illuminata est; et exiit magnificans Deum. In ecclesia etiam beati Aniani feria quarta, dum ad oblationem inter Missarum solemnia resedisset, obtulerunt puerum caecum: cujus statim oculos sub manu fidelis servi, divina virtus aperuit. Similiter et puella caeca, cum jam egrederemur castrum, coram omnibus, qui prosequebantur beatum Virum, amissum ab annis multis signante eo visum recepit, et altera caeca uno oculo illuminata est prope fluvium qui Armantia nominatur.

 

52. Ipsa die Molismum venimus, quod est monasterium unde egressi sunt olim Patres nostri, a quibus Cisterciensis ecclesia sumpsit exordium. Exstat liber Usuum Cisterciensium, ubi plenius id scriptum diligens lector inveniet. Illic ergo, ut dictum est, quarta feria Virum Domini magna cum devotione susceperunt; cumque in hospitio resedisset, vir quidam caecus uno oculo ingressus est, et genu flexo misericordiam precabatur: ubi vero signavit eum sacris digitis, caecum tetigit oculum, et confestim illuminatus est, et gratias egit Deo. Factum est autem post unam horam, cum advesperasceret, essetque inclinata jam dies, egressus est Vir beatus ut signaret infirmos qui pro foribus exspectabant. Primus illic convaluit puer caecus oculo dextro, qui signatus sinistrum claudebat oculum quo prius videre solebat, et clare discernens omnia sciscitantibus nobis, quidquid ostenderetur continuo respondebat. Id ipsum tribus aliis eodem laborantibus incommodo, per manum Bernardi sui beneficium praestitit Deus; puellae videlicet, et seniori viro et mulieri, similique et in eis probatum est diligentia. Adhuc autem in ipso loco puellula debilis pedibus et clauda ex utero matris, sanata est per manus impositionem, et exsultabat in gaudio mater, quod tunc primo stantem eam et ambulantem cernere mereretur.

 

53. Feria quinta egredientem Molismense coenobium Hominem Dei, devotione debita prosequens innumerabilis multitudo, quae de tota convenerat regione, mulierem claudam quae plaustro subvecta fuerat, ubi signata est ab eo, suis gradientem pedibus gratulabunda reduxit. In eodem itinere dum silvam ingrederemur, adolescens surdus auditum, et mulier quaedam amissum ab annis duodecim alterius oculi visum, per manus Hominis Dei impositionem receperunt, praesentibus et videntibus multis. Occurrentes deinde viri duo, et ipsi quoque, quod amiserant, singulorum lumen adepti sunt oculorum. Nec longe processeramus, et ecce concurrentibus turbis undique puer claudus, quem attulerant, ad tactum beati Viri sanatus est, et libere gradiebatur exsultans. Confinium dicitur villa nostris proxima finibus, per quam transivimus ipsa die. Ibi quoque sub oculis omnium qui convenerant, puerum caecum et mulierem claudam ex utero matris suae signans Vir Domini et attrectans, amissum reddidit alteri visum, alteri novum contulit gressum. Ingredienti denique Claram-Vallem unus de nostris occurrit, adducens surdum et mutum puerum, qui in monasterio diebus jam quindecim Sancti praestolabatur adventum. Nec fraudatus est a desiderio suo puer fidelis, sed continuo ut signatus est, recepit auditum pariter et loquelam. Et primo quidem vix potuit nominare Deum; ac deinde praecipientibus nobis invocare coepit beatae Virginis nomen: tandemque soluto penitus oris vinculo omnia loquebatur, ubertim gaudii lacrymas fundens. Multi etiam fratrum qui eum noverant prius, nec audientem penitus nec loquentem, locuti sunt in auribus ejus, et audierunt eum ad plenum verba omnia formantem. Interrogatus autem quandiu mutus et surdus pertransisset: «Tertius, inquit, annus transivit ex quo obsurdui et obmutui, et eram innuens tantum.» Et haec dicens cum lacrymis benedicebat Dominum qui fecerat cum eo misericordiam. Ipsi et nos pro tanto Patre et patrono quantas possumus gratias referimus, glorificantes semper et laudantes Deum qui est super omnia benedictus in saecula.

 

XVI

De miraculis quibusdam Treviri, Rutilae, et Francofurti per Bernardum editis

 

54. Sexto kalendas aprilis, ingrediente Viro Dei Treverim, obviam ruit ex more populus universus; et ecce offerebant ei puellulas sorores duas ex eadem civitate, alteram quinque, alteram quatuor annis miserabili caecitatis incommodo laborantes: ubi vero signavit eas Vir sanctus, ambae illuminatae sunt; et in ecclesiam beati Petri deductae, ubi eadem hora Missarum solemnia celebravit. Illic eas vidit clerus et populus: illic probavimus diligenter miraculi veritatem. Consummato demum sacrificio, Vir Domini juxta altare resedit, ut super aegros manus imponeret et bene haberent. Protinus autem claudus oblatus est, et ambulavit: oblatus est caecus, et vidit: oblata est mulier surda, et audivit. Et haec quidem in somnis admonitam se esse dicebat, ut festinaret ad eum, cujus benedictione receptura esset auditum. Non dubito quin et alia multa diligens inveniat investigator: sed haec ad memoriam arbitror posse sufficere. Adhuc tamen in domo archiepiscopi puerum caecum uno oculo coram nobis illuminatum certissime recordamur.

 

55. Veritus autem molestam vobis esse brevitatem, ex his quoque quae Rutilae facta sunt, nonnulla subjunxi. Viderat Pater sanctus in somnis, quod nobis secretius intimavit mulierem claudam in ecclesia quaerentem se, cum nec ab ea, nec a populo cognosceretur. Gloriabatur autem quod ignotus esset, et accedens clanculo signabat eam, et pertransibat: subitoque admirans illa erigebatur. Hujus autem visionis effectus apparuit manifestus. Siquidem dum in ecclesia illa Missarum solemnia celebraret Vir beatus, allata est contracta mulier, quae a diebus multis per terram repens erigi penitus non valebat, sed genibus et scabellulis, quae gestabat manibus, utcunque gradiebatur. Guntrannus de Sirco, quod super Mosellam situm est castrum, a praedicto monasterio paululum distans, mulierem illam in ecclesia fecerat deportari. Necdum ad beati Patris manum accesserat, et ecce accessit ad eam spiritus ejus occulte, sicut praeviderat, subitoque curvata exsiliit, et ambulabat laudans et magnificans Deum. Videns autem populus, qui claudam prius noverat eam, exclamavit in laude Dei; tollentesque scabellula ad altare protinus detulerunt, ut sisterent eam Domino, et Bernardo servo ejus. Ibidem sane ad tactum ejus mulier de eodem vico clauda ab annis septem, et puellula contracta, cujus obstupuerant nervi femoris utriusque, ut extendere genua, aut erecta stare non posset, desideratum gressum coram omnibus receperunt. Oblati sunt ei vir quoque caecus et mulier caeca, et confestim edito signaculo crucis ab utroque repulit tenebras, et utrisque lucem restituit. Sed forte haec nostra descriptio, licet studiosis brevior, obliviosis prolixior videatur. Et ipsis itaque providentes, instar proverbii, quae dicta sunt, perstringamus. Resultabat canoris vocibus ecclesia Treverensis ad Bernardi tactum ambulante claudo, audiente surda, caeco vidente. Duas quoque sorores caecas idem Vir Domini in ingressu civitatis illuminavit; et in domo, puerum caecum uno oculo. Rutilavit Rutilae in Bernardi praesentia lux coelestis, cujus benedictio claudis duabus gressum, visum reddidit caecis aeque duobus. In eadem ecclesia, mulier clauda, quae genibus et scabellulis ferebatur, erecta est, priusquam perveniret ad Hominem Dei.

 

56. Residebat aliquando Frankenvoert in solio Pater sanctus, et per fenestram ad manum ejus admittebantur infirmi, quorum innumerabilis multitudo undique fuerat congregata. Et ecce oblatus est inter caeteros adolescens quidam surdus et mutus ex utero matris suae: cui Vir beatus manum imponens confestim curavit eum, et libere audiebat, et loquebatur. Nullam tamen noverat linguam, sed ea tantum proferebat verba, quae ex colloquentis ore audivisset. Hoc fuit quod maxime nostrum movit Hugonem, ut describi hoc miraculum postularet: sed nos multa similia videramus. In ipso quoque solio matrona quaedam dives et honorata de regione eadem deportata est, quae ex longo tempore jacuerat paralytica. Et hanc quoque signans Homo Dei, tenuit manum ejus et erexit eam, praecipiens ut libere ambularet in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in virtute Spiritus sancti. Dixit, et factum est; exsiliensque ambulabat. Tunc vero acclamabant omnes; sed specialiter exsultabant milites qui propriis humeris deportaverunt, quam videbant regredientem pedibus suis. Nimirum videbatur sibi quodammodo miraculi particeps pia devotio. Et haec quoque excitavit amicum nostrum, ut sileri miraculum hoc, nefarium judicaret.

 

57. Tertium autem simile est huic. Erat siquidem in proximo vico vir paralyticus ab annis octo, notus omnibus, et omnium dignus miseratione. Neque enim movere poterat membra, nec si domus in qua jacebat undique flagrare coepisset incendio. Hic ergo coram nobis et aliis quampluribus qui beato Patri tunc assidebant, subvectus in culcitra, depositus est coram eo: cujus debilia membra edito signaculo salutis attrectans, confestim erexit eum, et tam perfecte curatus est, ut ad exercitum Domini profecturus illico susciperet signum crucis; nimirum, cujus virtutem tantam et tam celerem esset expertus. Cumque tollerent alii lectum ejus, «Non sic, ait venerabilis Hugo, sed magis ipse portabit:» et imponens in humeros ejus dimisit eum, et tam viriliter ambulabat, ac si nihil prius sustinuisset incommodi. Quartum quod describi Hugo miraculum postulabat, puellae cujusdam erectio fuit. Hanc in hospitium vespere obtulerunt humeris deportantes. Cujus cum signaret genua Vir beatus, contractos et obduratos quasi in modum virgae ligneae nervos sentiens, «Heu, inquit; hujus ex toto retracti sunt nervi, et flectere genua, imo flexa extendere omnino non potuit.» Et certe sic erat, nec poterat a diebus multis gradi pedibus, sed manibus et pedibus reptabat utcunque. Igitur ad Patris benedictionem laxatus est statim nervus uterque, et elevavit eam unus e fratribus; ipse vero tenebat tibias, et paulatim extendebantur: cumque ambulare coepisset incolumis, obstupuimus vehementer omnes, sed et Sanctus ipse prae admiratione se signans, Domino virtutum gratias referebat.

 

XVII

De miraculis quae Tulli per beatum Bernardum contigerunt

 

58. Iam ad ea quae Tulli facta sunt, veniamus. Quater siquidem hoc in anno Vir sanctus illam ingressus est civitatem; nec unquam transiit absque miraculis. Primum siquidem Dominica ante Pentecosten in ecclesia beati Stephani ad altare majus Missas celebranti, oblatus est puer caecus notus in civitate eadem, qui per manus impositionem visum recepit; et hunc usque hodie Tullensis habet ecclesia virtutum beati Bernardi speculum testimoniumque fidele. Secundo quoque accedens civitati, proximam villulam, quam Calmas nominant, pertransibat. Et ecce ruit obvia plebs devota, aquam afferens signandam atque benedicendam, quam protinus evangelici instar miraculi sapore pariter et odore vini benedictione ipsa donavit: et qui gusta verunt, omnibus perhibent testimonium. Unde et nunc in tota regione illa certissimum est celeberrimumque miraculum, apud villam Calmas sub Bernardi manu aquam in vinum esse mutatam. Nam super vestem cujusdam sparsum est vinum novum, dum undique concurrentes certatim traherent vasculum, et multis diebus vini pretiosissimi servavit odorem.

 

59. Tertio deinde praedictam Tullensium civitatem ingressus timuit turbas, et quia grandis ei restabat via, nocte egredi festinavit. Idipsum autem suspicati nonnulli de populo observabant eum, nec exire vel nocte potuit sine turba: inter quos oblata est paralytica mulier in grabato, quam protinus elevans Vir beatus, in nomine Domini signavit, atque sanavit. Hujus quoque curatio universae innotuit civitati, quam nimirum adhuc hodie incolumis mulier inhabitat, quae in ea diu jacuerat paralytica. Similiter autem et altera mulier caeca uno oculo, quae ad eum deducta est extra civitatem, signante eo visum recepit, quod in hoc adventu verissime certissimeque probavimus. Nuper sane apud beatum Aprum Vir Domini susceptus hospitio, monasterium illud plurimis miraculis illustravit, claudum erigens puerum, auditum surdo reddens adolescenti; tres quoque caecos, uno visionis munere donans in ipsius nomine qui Trinus adoratur et Unus: ubi plurima quoque miracula claruisse non dubito, sed haec coram me facta novi certius, fiducialiusque scripsi.

 

XVIII

Epistola Gaufridi monachi clarae-vallensis, quaedam sancti Bernardi miracula recensens

 

1. Nullis mihi ad te, magister, verborum blanditiis utendum esse certis experimentis cognovi. Latere enim non potuit familiarem filium, quem prae caeteris fovere solebas tenerius, et amplecti charius, non quod dignum, sed quia indignum esse sentires: adhaerentem, inquam, lateri tuo latere non potuit, quam parum acceptes eos qui verba venantur, sentiens plane cum Apostolo, regnum Dei non esse in sermone, sed in virtute (I Cor. IV, 20). Utquid ergo verba multiplicantur? Tu scis, domine, quia amo te; tu scis quia tuis et tuorum orationibus egeo, et quantum diligam, et quantum egeam, non ignoras. Sileo proinde de me ipso, sciens quod scienti me scribam. Caeterum cum memor sum in quanta sollicitudine reliquerim vos, et totam pariter Claram-Vallem, eo quod dubia videretur domini Abbatis de itinere isto voluntas, scribo vobis de quo magis praesumo, quae in eo vidimus et audivimus, ut habeatis consolationem, et vestris eam nihilominus praebeatis. Hoc autem scitote nihil me scribere, nisi veritate compertum.

 

2. Dum appropinquaremus Pictavim, coepit dominus Abbas infirmari, ita ut paulo minus eum poenitere inciperet oneris, non itineris hujus. Ibi ad nostram et ipsius consolationem facta vox ad eum in visione cantans: Et domus impleta est ex odore unguenti (Joan. XII, 3). Erat autem cantus ut versiculi, et tantummodo punctum ultimum deerat in hunc modum: Et domus impleta est ex odore unguenti. Quo defectu quid significatum credamus, sequentia manifestant. Altera die cum iterum decubaret, sic in os ejus missum est canticum novum, Laetabitur justus in Domino (Psal. LXIII, 11), ut evigilans saepius nil aliud posset cogitare. Pictavi, dum nocte sederemus, et ipse cum candela solus deambularet, exstincta est candela, et abbas Chari-Loci vidit eum sine lumine ambulantem. Proinde autem cum sonitu quodam, ut ipse confessus est, candela reaccensa est, et ardentem eam usque ad nos deportavit.

 

3. In urbe Burdegali res facta est digna miraculo, quod obstinatissimos animos clericorum convertit, ut concederent in sede episcopali Regulares ordinari canonicos, pro qua re per septem annos excommunicati parvipendebant omnino: ita ut quinquennium exsularet archiepiscopus, vacaret ecclesia, reditus illi violenter diriperent, et tam exosus esset omni populo archiepiscopus, ut in ingressu etiam omnibus nostris exprobrarent, dicentes, «Quoniam isti sunt de patronis archiepiscopi.» Sed mutavit animos eorum sermo Dei vivus et efficax, praeter spem universorum, qui noverant negotii difficultatem et obligationes pessimas nimis. In castro quod dicitur Bragerach, allatus est ad eum vir nobilis, gravissima infirmitate laborans, et ex illa hora convaluit, ut postea didicimus. Homo civitatis illius, pauper et inops, laudat hodie nomen Domini, qui longa infirmitate fractus viribus, laborare non poterat, aut operari quidquam: sed benedicto pane vescens, cum per aliquot dies sequeretur nos, fortis et incolumis est reversus. In Caturcensi urbe quidam serviens episcopi percussus in capite, oculi unius lumen amiserat: sed signante eo visum recepit. Ibidem burgensis quidam bibit aquam ab eo benedictam, et visum est ei ac si projiceretur super caput plenum vas aquae; et ex hora convaluit a febre, qua per septem annos laboraverat.

 

4. Iam vero Petragorici populi devotionem quis explicet? Paulo minus suffocabant eum; adeo ut necesse habuerit clam discedere ab eis. In Tolosana urbe satis devote susceptus est; sed per paucos dies plus quam satis, et etiam plus quam nimis fuere devoti. Paucos quidem habebat civitas illa, qui haeretico faverent: de textoribus, quos Arianos ipsi nominant, nonnullos. Ex his vero qui favebant haeresi illi plurimi erant, et maximi civitatis illius. Denique non longe ante adventum nostrum unum e ditioribus civitatis illius cum uxore ejus seduxerant, ut relicta substantia sua et parvulo filio in villam secederent, quae haereticis plena est, et nullis deinceps propinquorum persuasionibus reduci potuerant. Vocatus est ergo Henricus, vocati sunt Ariani: et pollicitus est populus, quod nemo eos deinceps susciperet de caetero, nisi venirent et palam loquerentur. Fugas Henrici, et Arianorum latibula longum est enarrare. Fugerunt siquidem qui in civitate erant Ariani, audientes signa et mirabilia quae fiebant. Fautores eorum abnegaverunt eos, et credimus omnino perfecte liberatam civitatem ab omni haereticae contagio pravitatis. De militibus promisere nonnulli, quod deinceps expellerent, et non manu tenerent eos. Si qui vero cupidi fuerint, et aliter voluerint agere, haereticorum munera diligentes, data est sententia in haereticos et in fautores eorum, atque in omnes qui manu tenuerunt eos, ut neque in testimonio, neque in judicio suscipiantur, nemo communicet in convivio, neque in commercio. Henricum fugientem secuti et persecuti sumus, sed ille eo amplius fugiebat.

 

5. In ipsis sane castellis quae seduxerat, locutus est dominus Abbas, et libenter audiente populo crediderunt qui erant praeordinati ad vitam. Milites quidem nonnullos invenimus obstinatos, sed non tam errore, ut nobis videtur, quam cupiditate et voluntate mala. Oderunt enim clericos; et gaudent facetiis Henrici, et quia id loquitur eis unde occasionem habeant et excusationem malitiae suae. Omnes tamen affirmabant quod deinceps non manu tenerent eum, siquidem domini Abbatis colloquium refugisset. Data proinde sententia est in haereticum et in fautores ejus, et patefacta est omni populo pessima ejus vita, et quomodo in Pisano concilio omnes quas nunc praedicat haereses abjuraverit, et redditus domino Abbati, litteras acceperit ab eo in Clara-Valle, ut ibi monachus fieret. Credimus annuente Domino malitiam ejus finiendam brevi. Terra tam multiplicibus errorum doctrinis seducta, opus haberet longa praedicatione: sed dominus Abbas nec tanto labori sufficere videtur, et multo magis timet molestus esse fratribus suis; et hic est, ni fallimur, ejus quem praediximus puncti defectus in cantu versiculi quem audivit.

 

6. Acceptis ergo a Clara-Valle multis hinc inde litteris, cum omni festinatione revertetur: et credimus annuente Deo quod non longe post octavam Assumptionis beatae Mariae visuri sitis desiderium, merito desirabilem virum. Utinam enim nossemus quantum et quam inaestimabile donum dederit nobis Deus Patrem sanctum, advocatum fidelem, patronum potentem, pastorem bonum, plenum gratia et virtutibus coram Deo et omni saeculo! Denique quod in certis locis virtutes occultet humilitate, certis didicimus experimentis, quando per ejus discessum continuo sanabantur infirmi, uti sic esset illis bene, ut ipsum nemo magnificaret. Ubi vero necesse fuit, maluit, ut ipse confessus est, sustinere proprium periculum, quam saluti eorum non providere.

 

7. Erat in ecclesia sancti Saturnini, in qua hospitabamur, canonicus quidam Regularis, Joannes nomine, peritissimus medicae artis. Is ergo septem, ut dicebatur, mensibus decubans, a sancto Pascha ita languebat, ut quotidie solum ejus obitum exspectarent. Defecerant tibiae ejus, ita ut nequaquam viderentur puerilibus brachiis grossiores. Specialiter sane dextri femoris nervus aruerat, ut a sancto Pascha ad modicum quidem posset extendere genu. Languebat miser semivivus, et quotidie responsum mortis habens in se ipso, et ne ad urinam quidem aut egestionem surgere omnino valebat. Ob fetorem denique et languorem extra monasterium factus, erat in burgo collocatus, non sustinentibus canonicis praesentiam ejus. Rogat ergo obnixius ut prope dominum Abbatem deferatur, et portant sex viri in grabato in cameram, quae proxima erat hospitio nostro. Ibi visitatus a domino Abbate, confessus est ei peccata sua, et pro sua liberatione et sanitate obnixius obsecrabat. Ubi ergo benedixit ei dominus Abbas, exivit de camera, et ivimus nos quoque cum eo. Ibat autem secum cogitans et dicens tanquam servus fidelis: «En, Domine, signa quaerunt, et nihil proficimus aliter; quousque dissimulaveris?» Et continuo exsiliens ille cucurrit post nos, ita ut vix ingressi essemus hospitium, quando sequentem nos vidimus, et ambulantem, ut ipse dicebat, non viribus, sed virtute divina. Exinde pergit ad ecclesiam gratias agens Deo, et fratres cantantes cum eo, «Te Deum laudamus.» Quanta devotione domini Abbatis oscularetur pedes, scire potest nemo, nisi qui vidit.

 

8. Puer quidam septennis, ut dicebatur, languens inter brachia matris ignorantis quaenam esset passio, cum benedictus a domino Abbate reverteretur, continuo vomuit lapidem, quem multi quoque viderunt, et sanus factus est ex illa hora. In ipsa civitate hominem jam senem, qui unius oculi lumen amiserat, per signum crucis illuminavit. Sic et puerum, qui utroque oculo caecus erat, alterum vero jam majoris aetatis caecum similiter illuminavit. Fuit in ipsa urbe mulier quaedam, quae subitum in capite dolorem sentiens dixit, «Quia non comedam donec veniam ad Virum Dei:» dehinc cum cogeret eam vir ejus ut comederet, ubi primum gustavit panem, paulo minus suffocata, et arctata gutture pervasa est a daemonio. Exinde per triduum non poterat comedere aut bibere quidquam, donec praesentata domino Abbati, benedictum panem et aquam sumpsit de manu ejus. Praecepit deinde dominus Abbas, ut juxta nos in capella pernoctaret, volens ad eam sine turba venire secretius. In nocte vero conqueri coepit vehementius, ita ut nunc quidem daemon, nunc femina loqueretur, et modo in sinistram, modo in dexteram partem vertebatur lingua, secundum quod mutabatur loquentis persona. Dicebat daemon audientibus universis qui astabant, «Quia non egrediar donec veniat Abbas, donec veniat Abbaticulus.» Admonitus interim dominus Abbas in somnis venit ad eam; et quam in tanto cruciatu invenerat, quietam omnino dimisit. Et protinus mane facto celebrans Missarum solemnia, dedit ei communionem sanctam, et incolumem remisit in domum suam.

 

9. Ex his qui manus habebant intortas in partem alteram, et digitos in partem replicatos, tres sanavit Tolosae, tres in confiniis ejus. Allata est enim ad eum puella quaedam dum oblationem susciperet; et signans manum, atque apprehendens digitos cum omni facilitate aperuit. Id ipsum quoque de duobus aliis fecit, nisi quod alterius, cujus erat manus contracta utraque, erubescens propter episcopos qui praesentes erant, parumper aperuit, et sic tradidit militi cuidam de Templo qui praesens erat, ut ipse perficeret. Quartum ab hoc incommodo liberavit infantem quem dam apud Dameyseriam, vidente domino Engolis mensi episcopo, et stupente quod ubi signavit manum et dimisit, ipsa quasi esset chorda quaedam, in bonum statum conversa est, et digiti aperiri coeperunt. Ibidem sane in hora eadem et surdum fecit audire, et mutum loqui. Quintum mancum sanavit in castro quod dicitur Viride-Folium, ubi sedes est satanae; et ipse pessimi, ni fallor, haeretici puer erat. Sextum sanavit in castro quod dicitur Sanctus-Paulus, quos ex servientibus domini legati remanere in terra aliena febris gravissima coegisset, nisi subvenisset eis coelestis medicina panis benedicti.

 

10. In Albigensi civitate factum est, quod caeteris non immerito miraculis credimus praeferendum. Erat enim populus civitatis illius super omnes qui in circuitu ejus sunt, haeretica pravitate contaminatus, ut audivimus; ita ut domino legato, qui per biduum ante nos venerat, cum asinis et tympanis exierint obviam, et cum signa pulsarent ad populum convocandum, ad Missarum solemnia celebranda, vix convenere triginta. Tertia die dominus Abbas cum multa populi laetitia susceptus est. Sed tanta mala de illis audierat, ut penitus non acceptaret devotionem eorum. Sequenti vero die, cum beati Petri solemnitas esset, tanta ad audiendum verbum Dei multitudo convenit, ut non caperet eos grandis ecclesia. Quos allocutus dominus Abbas: «Seminare, inquit, veneram, sed praeoccupatum a semine pessimo agrum inveni. Verumtamen, quia rationalis est ager, Dei enim agricultura vos estis, ecce ostendo vobis semen utrumque, ut sciatis quid eligere debeatis.» Et incipiens a Sacramento altaris per singula capitula, quid haereticus praedicaret, quaeve esset fidei veritas, diligentius exponebat. Demum interrogavit eos quid eligerent: et respondens omnis populus coepit abominari et detestari haereticam pravitatem, et cum gaudio suscipere verbum Dei, et catholicam veritatem. «Poenitemini, inquit, igitur quicunque contaminati estis, redite ad Ecclesiae unitatem. Et ut sciamus quis poenitentiam agat et suscipiat verbum vitae, levate in coelum dextras in signum catholicae unitatis». Factum est ergo, ut levantibus omnibus dextras in coelum cum exsultatione, ipse sermoni finem imponeret. Et nos quoque epistolam terminemus. Valete.

 

LIBRO VII

 

Exordium magnum Cisterciense

 

I

De apparitione monachi defuncti et revelatione salvandorum e Clara-Valle, Bernardo facta

 

1. Postquam, divina largiente gratia, vinea Domini sabaoth, Cisterciensis videlicet ecclesia, propagines suas emittere coepit, fundatis jam domibus de Firmitate, et de Pontiniaco, tertio loco in nomine sanctae et individuae Trinitatis, ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinto decimo fundata est domus Clarae-Vallis, cui etiam beatae memoriae dominus Stephanus Cisterciensis abbas beatissimum patrem nostrum Bernardum primum ordinavit abbatem: de cujus admirabili conversatione, singulari sanctitate, speciali signorum atque virtutum praerogativa, liber licet Vitae plenius edisserat, tamen aliqua, quae illic praetermissa sunt, ad memoriam tanti Viri simul et ad aedificationem legentium scribere congruum puto, ne in hoc libello, qui de viris virtutum cuditur, splendidissimam columnam, cui universitas Ordinis nostri innititur, sub silentio transisse videamur.

 

2. Accidit aliquando in Clara-Valle, dum Missa in conventu celebraretur, eodem venerabili Patre praesente, ut, lecto Evangelio, sacerdotis manibus lavandis aqua per negligentiam deesset; quae cum aliquantulum diutius exspectaretur, conventus interim versis vultibus ad Orientem stabat. Cumque Pater sanctus in stallo suo inter gradum presbyterii staret, monachus quidam ante paucos dies defunctus ei visibiliter apparuit; et stans contra eum, caput quasi redarguendo movere coepit: quem Famulus Dei videns, agnovit, et quare caput contra se agitaret, quaesivit. Cui ille: «O si sciretis quantos et quales socios haberetis in coelis! Profecto caveretis vobis ab omni negligentia.» Quod verbum Sanctus gratanter audiens respondit: «Verene putas quod omnes qui in hoc monasterio sunt fratres, salvabuntur?» «Etiam, inquit, salvabuntur. Et non solum ipsi, sed et omnes qui in Ordine nostro obedienter et humiliter fuerint conversati, salvabuntur.» Recordatus vero pius Pater cujusdam fratris, quem pro negligentia et duritia cordis sui frequentius corripi oportebat, et ob hoc super eo multum contristabatur, subintulit dicens: «Nunquid de salute fratris illius certi aliquid nosti?» Respondit: «Nec ipsi deerit misericordia Dei.» Quo audito Vir Domini vehementer gavisus est, et tanto alacrius cum fratribus suis propter verba labiorum Domini custodiebat vias duras, quanto certius spem mercedis aeternae sinu suo repositam tenebat.

 

II

De quodam fratre defuncto, orationibus et Missarum oblationibus e purgatorii poenis liberat

 

3. Defunctus est quadam vice Conversus quidam in Clara-Valle. Cumque concurrentibus fratribus commendationis officium ex more fieret, monachus quidam senior, magnae religionis vir, audivit turbas daemonum per catervas suas incedentium, cum magni strepitus vociferatione clamare, et dicere: «Eia bene, eia modo bene! solummodo de hac mala valle unam animam in nostrae sortis partem acquisivimus.» Cum vero idem senior, qui haec audierat, per noctis quietem sopori membra dedisset, frater defunctus ei in visu apparuit tristi et lugubri vultu, dicens ad eum: «Quia audisti heri daemones de meis suppliciis exsultantes, veni et vide, quam terribili tormento Dei omnipotentis justo judicio traditus sum.» Et duxit eum ad puteum quemdam magnae latitudinis et horrendae profunditatis, et dixit ei: «Ecce in hunc puteum frequenter a daemonibus mittor, quorum tanta est crudelitas, ut si optio daretur, mallem centies ab hominibus, quam semel a daemonibus hic immergi».

 

4. Mane autem facto, dum quae audierat et viderat praefatus senior beato patri Bernardo retulisset, licet ipse quoque per spiritum ea cognovisset, ingemuit, et ait: «Scio quia nisi gravis causa existeret, nunquam daemones talem ausum praesumpsissent.» Itaque capitulum fratrum ingressus, coram omnibus calamitatem fratris defuncti exponit: dehinc salubri exhortatione singulorum conscientias conveniens, monebat ut cautius in via sanctae religionis ambularent; multam esse malitiam daemonum erga omnes Christianos, tamen praecipue contra monasticae religionis professores, affirmans. Post haec fratris animae in suppliciis constitutae subvenire eos attentius monens, psalmis et orationibus Missarum quoque celebrationibus iram Domini placare hortatur, si forte pius Pater pulsatus precibus eorum per salutaris hostiae immolationem, tyrannicam daemonum superbiam debellare, et ab eorum nequitia fratris animam dignaretur liberare. Quod cum fratres devotissime facerent, paucis evolutis diebus idem frater defunctus supradicto seniori iterato apparuit, hilaritate vultus statum suum melioratum esse significans. Quaerente vero sene, quomodo se haberet, respondit: «Deo gratias, bene.» Rursus requisitus, quomodo liberatus esset, ait: «Veni et vide.» Et continuo introduxit eum in oratorium ejusdem loci, ubi ad singula altaria sacerdotes stabant, hostiae immolationem summa devotione celebrantes. «Ecce, inquit, haec sunt arma gratiae Dei, quibus ereptus sum: haecce est virtus misericordiae Dei, quae invincibilis permanet haec est Hostia illa singularis, quae totius peccata mundi tollit. Et vere dico tibi, quod his armis gratiae Dei, huic virtuti misericordiae Dei, huic hostiae salutari, non est quidquam quod resistere valeat, nisi cor impoenitens.» Evigilans autem senex, de liberatione animae fratris oppido gavisus est: modum quoque visionis ejusdem caeteris fratribus exponens, tanto eos devotiores ad immolationem hostiae salutaris reddidit, quanto certius ejus efficaciam in fratris ereptione meruerant experiri.

 

III

De visione beato Bernardo oblata, quae diversa in choro psallentium merita ipsi repraesentaba

 

5. Intererat aliquando nocturnis vigiliis Pater sanctus, ea puritate et devotione qua solebat, Deo tantum nota et sibi. Cumque morosa psalmodiae modulatio vigilias protelaret, aperuit Dominus oculos ejus: et ecce respiciens vidit singulos Angelos juxta singulos monachos stantes, et quod quisque eorum psallebat, in schedulis more notariorum, tam diligenter excipientes, ut nec minimam syllabam, quantumcunque negligenter prolatam, omitterent. Scribebant vero diverso modo. Nam quidam eorum scribebant auro, alii argento, nonnulli atramento, aliqui etiam aqua, quidam vero penitus nihil scribebant. Spiritus autem qui haec revelabat intelligentiam quoque diversitatis scripturae cordi ejus inspirabat. Qui enim auro scribebant, ferventissimum in Dei servitio studium, et absolutam cordis intentionem, in his quae psallebantur, significabant. Qui autem argento, minorem quidem fervorem, puram tamen psallentium devotionem declarabant. Qui vero atramento, continuum quorumdam bonae voluntatis usum in psalmodia, licet non cum multa devotione, notabant. Sed qui aqua scribebant, exprimebant eos qui somnolentia seu pigritia pressi, vel variis cogitationibus a se abducti, videntur quidem aliquid sonare, sed cor eorum longius abstractum, non concordat voci. Et, o mira Dei clementia! sicut enim nullum malum impunitum, ita nullum bonum, quantumcunque modicum, quantumcunque negligenter factum, erit irremuneratum. Caeterum illi qui nil scribebant, lamentabilem quorumdam duritiam cordis redarguebant, qui obliti professionis suae, timoris Dei immemores, aut lethali somno prona se voluntate immergunt, aut certe vigilantes clauso ore, vanis et noxiis cogitationibus, non ex infirmitate, sed ex voluntaria intentione occupantur, et in conspectu Domini contra legis praeceptum apparere vacui non pertimescunt. Pater itaque sanctus qui haec videbat, recordatus sententiae illius, quoniam omnes administratorii spiritus sunt, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14), sicut proficientium congratulabatur fervori, sic paterno pietatis affectu deficientium miserabatur tepiditati.

 

IV

De divinis hymnis pie et devote canendis, et quam id gratum angelis

 

6. Celebrabantur aliquando solemnes vigiliae, et Vir Domini cum caeteris fratribus aderat. Cumque hymnus, «Te Deum laudamus,» cantaretur, vidit sanctos Angelos multa claritate fulgentes, mira etiam vultus alacritate devotos, qui utrumque chorum percurrentes, modo hunc, modo illum excitabant; cantantibus aderant, et quasi congratulantes astabant, et ut divinus ille hymnus cum devotione percantaretur, modis omnibus elaborare satagebant. Intellexit ergo Vir sanctus, hymnum illum vere esse familiarem ipsis, quos tanta instantia videbat operam dare, quatenus a fratribus ad honorem Dei cum fervore devotionis cantaretur. Cuidam etiam fratri spirituali videre concessum est, dum idem hymnus inciperetur, quod ab ore incipientis flamma magni splendoris erumpebat, et sursum conscendebat.

 

V

De pusillanimitate fratrum, notabili verbo ad fiduciamdivinae misericordiae per beatum Bernardum erecta

 

7. Loquente aliquando verbum Dei fratribus beato Bernardo, cum vehementer vitia corriperet, terroremque tremendi judicii Dei mentibus incuteret, sensit in spiritu quosdam de sedentibus graviter in conscientiis suis turbari, et fere in barathrum desperationis prolabi. Tunc vero spiritu fraternae charitatis totus flammescens, mirantibus omnibus qui aderant, in haec verba prorupit: «Quid est quod in conscientiis vestris turbamini, fratres mei? Utquid enormitatem, et innumerositatem criminum vestrorum sic intuemini, ut inexhausta viscera miserationum Domini obliviscamini? In veritate dico vobis, quod si filius ille perditionis Judas, qui vendidit et tradidit Dominum, in hac Christi schola sederet, et huic Ordini incorporatus esset, per poenitentiam veniam consequeretur.» Audito itaque tam magnifico consolationis verbo, non solum illi qui prae pusillanimitate spiritus jam fere desperabant, sed et omnes qui aderant, in spem divinae gratiae respirantes Dominum glorificabant.

 

VI

De monacho quodam veritatem sacramenti Corporis et Sanguinis Christi negante, sed cura Bernardi mirabiliter ad fidem perducto

 

8. Quidam monachus hujus sancti Patris, per fallacias daemonum, et per proprii sensus simplicitatem, in tantam cordis inopiam devenerat, ut diceret panem et vinum aqua mistum, quae proponuntur in altari, nequaquam transubstantiari posse in verum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi. Quapropter vivifica Sacramenta, tanquam nihil profutura sibi, sumere despiciebat. Notatus denique a fratribus, quod Sacramentis altaris non participaret, convenitur secreto a senioribus suis. Requisitus causam non negat: dicit Sacramentis se nequaquam fidem adhibere. Quibus docentibus et monentibus, dum non acquiesceret, nec sanctarum Scripturarum testimoniis in medium prolatis crederet, ad venerabilem Abbatem res delata est. Cumque vocatus venisset, et Abbas sanctus secundum datam sibi sapientiam infidelitatem illius confutaret, ille respondit: «Ego nullis assertionibus ad hoc potero induci, ut panem et vinum, quae in altari proponuntur, credam verum esse corpus et sanguinem Christi; et propterea scio me in infernum descensurum».

 

9. Quod audiens Vir Dei, sicuti semper rebus in arcto positis mirabilem solebat auctoritatem ostendere, dixit: «Quid? monachus meus in infernum descendet? Absit! Si tu fidem non habes, per virtutem obedientiae praecipio tibi, vade, communica fide mea.» O pium Patrem! o vere sapientem medicum animarum, per unctionem gratiae docentem se de omnibus, qualiter infirmantium tentationibus mederi deberet! Non dixit, «Fuge, haeretice; vade, damnate; recede, perdite:» sed confidenter dixit, «Vade, communica fide mea:» credens indubitanter, parvulum filium suum, quem sacri desiderii vulva parturiebat, donec Christus in eo formaretur, sicut nequaquam a visceribus charitatis suae, sic nec a fundamento fidei suae alienum existere. Constrictus itaque virtute obedientiae monachus, penitus sine fide, ut sibi videbatur, ad altare accessit: communicavit, sanctique Patris merito confestim illuminatus, fidem Sacramentorum recepit; quam etiam intemeratam usque ad diem mortis suae conservavit.

 

VII

De crucifixo Bernardum amplexante

 

10. Dominus Menardus abbas de Moris, quod est monasterium vicinum Clarae-Valli, vir religiosus, mirabilem quamdam rem, quasi de alio, retulit familiaribus suis, quam tamen sibimet evenisse putamus; ita dicens: «Notus est mihi monachus, qui beatum Bernardum abbatem aliquando reperit in ecclesia solum orantem. Qui cum prostratus esset ante altare, apparebat ei quaedam crux cum suo crucifixo super pavimentum, posita coram illo, quam idem vir beatissimus devotissime adorabat, ac deosculabatur. Porro ipsa majestas, separatis brachiis a cornibus crucis, videbatur eumdem Dei famulum amplecti, atque astringere sibi: quod cum monachus ille aliquandiu cerneret, prae nimia admiratione stupidus haerebat, et quasi extra se erat. Tandem vero metuens ne Patrem suum sanctum offenderet, si eum, veluti secretorum suorum exploratorem, ita sibi de proximo imminere conspiceret, silenter abscessit, intelligens nimirum ac sciens de illo homine sancto, quod vere supra hominem esset tota ipsius oratio, atque conversatio».

 

VIII

De beneficio seu gratia quadam epileptico divinitus impetrata

 

11. Exiit aliquando Pater sanctus ad visitandum fratres suos metentes in agro. Sed quoniam infirmus erat, et pedes ire non poterat, perrexit asello. Porro monachus quidam cum eo tunc ambulans, atque asinum minans, cum ab olim pateretur caducum morbum, subito coram eo in ipso itinere corruit, et coepit ab eadem epilepsia graviter torqueri: quo viso Vir sanctus condoluit ei; unde et deprecatus est Dominum pro eo, ut passio illa non apprehenderet amplius improvisum. Igitur ex eodem tempore usque in diem mortis suae, per viginti et eo amplius annos, quibus postea supervixit, datum est ei quod antea non habebat, quodque caeteris epilepticis vix contingit. Quoties enim ex eodem morbo cadere debebat, passionem ipsam per aliquantum temporis spatium praesentiebat, ita ut opportune posset lecto decumbere, et repentini casus elisionem jugiter praecavere. Et quidem Pater sanctus, qui hoc ei munus a Domino impetravit credimus quia perfectam ei sanitatem obtinere potuisset, si hoc saluti animae expedire cognovisset. Sed quia homo ille gravis moribus ad portandum, et duri admodum cordis erat, cui salvando et virga correctionis et baculus consolationis semper necessaria videbantur, concessum est ei misericorditer, ut subitanei casus periculum praesciendo jugiter declinaret, et salutiferi morbi stimulo non careret.

 

IX

De quodam moribundo, ex mandato beati Bernardi mortem differente

 

12. Quidam de fratribus Clarae-Vallis, cum esset positus in extremis, ingressus est ad eum visitandum beatus Bernardus post Completorium; et videns hominem morti proximum, jamjamque migraturum, dixit ad eum. «Nosti, charissime frater, quod conventus noster modo fatigatus est labore; et jam post modicum habet ad vigilias surgere: quod si te interim obdormiente oporteat illum suam interrumpere dormitionem, nimis vexabitur, et praegrandes vigilias minus solemniter exsequetur. Ut ergo bene tibi sit, et aeternaliter vivas in terra viventium, ad quam ingrederis possidendam, in nomine Domini nostri Jesu Christi praecipio tibi, quatenus usque ad horam divini officii exspectes nos.» Cui aeger respondit: «Faciam, domine, libenter, ut imperasti, si tamen voto meo tuis precibus suffrageris.» Abiit itaque abbas sanctus cum silentio in dormitorium: et ille qui extremum fere anhelitum trahebat, non obiit ante terminum constitutum. Mox itaque ut signum ad vigilias pulsari coepit, pulsata est etiam tabula, et ille decessit. Quod non modo de isto fratre, sed etiam de pluribus aliis pluries accidit, ut ad nutum et voluntatem beatissimi Patris eorum finis protelaretur.

 

X

De fratre magis rei familiaris, quam fraternae charitatis studioso, et in poenam extra Claram-Vallem mortuo

 

13. Cum audisset aliquando Vir Domini, quemdam de filiis suis spiritualibus, virum bonum et religiosum, missum ab eo in Normanniam, desperata ibidem aegritudine laborantem, decrevit mittere et reducere eum ad se, ut devotus frater in nidulo suo moreretur, et desiderata sibi sepultura non privaretur. Verumtamen unus de fratribus ejus carnalibus, nomine Guido, nitebatur huic obviare consilio; quia cum esset unus ex provisoribus Clarae-Vallis, intendebat, ut credo, parcere sumptui et labori. Qui cum pertinaciter hujusmodi persuasioni insisteret, dixit ad eum beatus Bernardus: «Nunquid major cura est tibi de pecunia vel jumentis, quam de fratribus tuis? Quia ergo non vis ut fratres nostri nobiscum requiescant in valle ista, nec tu ipse requiesces in ea.» Et factum est ita: nam idem Guido, quamquam alias vir bonus et religiosus esset, tamen ut sermo Sancti impleretur, non est consummatus in Clara-Valle; sed apud Pontiniacum praeventus aegritudine lecto decubuit, ibique disponente Deo terminum vitae, et locum sepulturae accepit.

 

XI

De sancto Bernardo, spiritu suis in Clara-Valle fratribus praesente, etiam dum foris ageret

 

14. Venerabilis pater Bernardus cum aliquando per annos tres moratus fuisset in urbe Roma atque in partibus Italiae, pro sedando schismate Petri Leonis, in quo videlicet tempore eumdem famulum suum Christus Dominus magnifice honestavit, tandem reversus Claram-Vallem, statim post factam orationem, capitulum fratrum intravit: et quia fatigatus ex itinere, diu loqui non poterat, brevem quidem sermonem, sed consolatione plenum protulit, ita dicens: «Benedictus Deus, qui vos dilectissimos fratres meos mihi reddidit, et me qualemcumque patrem vestrum vobis. Et ego quidem, filioli, quamvis per hoc triennium visus fuerim longe remotus a vobis, non tamen puteris me semper absentem fuisse. Sciamus enim quod tribus vicibus interim reversus sum ad vos, visitans domum istam, officinasque perambulans, et semper exhilaratus et consolatus abscessi, videns unanimitatem atque instantiam vestram in proposito Ordinis vestri».

 

15. Innumera sunt alia quae iste famulus Dei dixit et fecit, in quibus manifeste apparebat eum prophetali gratia praeditum, multoties ibi praesentem esse spiritu, ubi absens corpore videbatur; multaque abscondita et etiam longius posita Domino revelante cognoscere, quae ipsum latere videbantur. Haec autem significavit nobis dominus Gerardus, quondam abbas Longi-Pontis, qui unus ex antiquis senioribus Clarae-Vallis, dicta et facta sancti Patris rimari studiose satagebat. Ipso quoque referente audivimus, quod iste Dei Sanctus, dum in quodam monachorum capitulo Verbum Dei praedicaret, duo ex fratribus, qui aderant, viderunt eum in subsellio, in quo residebat, in aere suspensum, et quasi mensura unius pedis a terra sublevatum.

 

XII

De gratia beato Bernardo divinitus concessa, qua absens suorum necessitates noverat

 

16. Iste fidelis et prudens dispensator annonae Dominicae quodam tempore pro causis Ecclesiae solito diutius foris moratus fuerat. Siquidem pro pace facienda, pro schismate resarciendo, pro haeresibus confutandis, frequenter ex mandato summi Pontificis, licet invitissimus, exire cogebatur. Explicitis itaque causarum nexibus, pro quibus exierat, ad monasterium revertitur, et quam citius opportunitas datur cellam Novitiorum ingreditur; quatenus novelli et teneri filioli, quos lacte nutriebat, quanto diutius sacrae exhortationis ipsius dulcedine caruerant, tanto copiosius ab uberibus consolationis ejus reficerentur. Quaquaversum enim sanctus Pater exibat, verbum Dei seminabat super omnes aquas: et vix unquam absque fenore spiritualis lucri redibat; implens cellam probationis multitudine Novitiorum, quorum numerus aliquando ad centum extendebatur, ita ut ad horas divini officii, Novitiis chorum replentibus, exceptis paucis senioribus, qui disciplinae providebant, monachi foris stare cogerentur.

 

17. Cum ergo, sicut praediximus, cellam Novitiorum intrasset, et in lingua sua illa placabili et aedificatoria cunctos hilares, et ad observantiam sacri propositi ferventiores reddidisset, unum ex eis seorsum revocans dixit ad eum: «Fili charissime, unde tibi haec tristitia, quae intimos recessus cordis tui tam perniciose depascitur?» Novitio autem prae verecundia vix aliquid loqui audente, ait ille vere mitis et humilis corde, qui se pastorem, et non mercenarium omnibus exhibere noverat: «Scio, fili dilectissime, scio quae circa te aguntur; et propterea paterno pietatis tibi compatior affectu. In hac namque tanta mora absentiae meae, cum desideratissima semper mihi fratrum meorum praesentia corporali carere compulsus fuissem, et per Domini gratiam concessum mihi esset, ut quod corporaliter non poteram, spiritualiter supplerem; rediens in spiritu singulas circuirem officinas, qualiter se fratres haberent, diligentius explorans, etiam ad cellam Novitiorum accessi: in qua cum universos in timore Dei exsultantes, et ad poenitentiae labores accinctos invenissem, te solum nimia tristitia deperire considerans, ingemui. Cumque blandiendo tibi te mihi astringere vellem, tu me aversatus, et faciem a me avertens, amarissime fiebas, ita ut cuculla nostra lacrymis tuis infunderetur.» Haec dicens Pater sanctus, et spiritualibus monitis aggressus captivum, moerorem fugavit, et in spiritualis laetitiae libertatem, jam pene tristitia absorptum revocavit.

 

18. Vere mirabilis Deus in sanctis suis: vere ineffabilis Deus, et ineffabilia opera ejus. Quid enim in hoc beatissimo Patre nostro magis admirer, nescio: an quod tantam et tam insolitam gratiam a Domino percipere non semel, sed pluries meruit: seu quod tam excellentem gratiam percipiens, non eam apud se servavit, teste conscientia; sed nec paucis familiaribus suis eam revelavit, quod certe et ipsum sine periculo vix fieri posse videretur. Verum in publico conventu, sicut supra retulimus, coram universitate fratrum, eam sibi collatam esse manifestavit, et tamen mentem adeo in timore Dei solidatam habuit, ut vanitatis spiritu nequaquam pulsari timeret. Invenitur etiam in Gestis hujus beati Viri, quod adhuc in carne degens, Novitio cuidam in Clara-Valle graviter aegrotanti, cum multitudine monachorum in spiritu apparuit, praedicens ei quod quinta die foret moriturus; et quod ipsa quinta die, sole jam ad occasum vergente, visitans eum jussit confidere, et nihil timere, sed recto protinus cursu pertingere ad Dominum Jesum Christum, et offerre ei humilem suae Clarae-Vallensis familiae salutationem. Ad quam vocem Novitius, qua potuit capitis inclinatione, et motu annuens labiorum, clausis oculis eadem hora obdormivit in Domino.

 

XIII

De vocatione plurium clericorum Parisiensium ad religionem

 

19. Quadam praeterea die cum vir Domini Bernardus, causa exigente Parisios adiisset rogatu clericorum ingressus est de more scholas eorum. Quibus ostendens formam verae philosophiae, monebat eos attentius de mundi contemptu, et subeunda pro Christo Domino voluntaria paupertate. Explicito vero sermone, cum nemo ex eis converteretur, tristis egressus est, eo quod praeter votum, et praeter solitum id ei accidisset: veniensque ad domum cujusdam archidiaconi, qui eum ad hospitium suum traxerat, recessit in oratorium ibidem constitutum. Cumque coepisset orare in spiritu vehementi, validissima compunctione totus in lacrymas resolutus est; ita ut gemitus et singultus, quos cohibere non poterat, foris audiri contingeret. Quo comperto praefatus archidiaconus a sociis ejus requirere coepit, quaenam esset causa tanti moeroris. Respondens autem unus ex eis, vir religiosus, quondam abbas Fusniaci, nomine Rainaldus, qui secretorum Famuli Dei magis conscius erat, et ejus etiam relatu ista cognovimus, dixit ad eum: «Homo iste mirabilis, totus igne charitatis accensus, et totus in Deum absorptus, nihil aliud in mundo desiderat, nisi tantummodo, ut valeat errantes ad viam veritatis reducere, et eorum animos Christo acquirere: et quia modo verbum vitae seminavit in scholis, et de conversatione clericorum fructum verbi sui non recepit, Deum sibi putat iratum, cujus hodie in sua praedicatione non sensit respectum. Hinc ista procella gemituum; hinc effusio lacrymarum: proinde hinc certissime spero, quod hodiernam sterilitatem crastinae satisfactionis ubertas grandi fenore compensabit».

 

20. Mane itaque facto cum scholas repetisset praedicator egregius, ad nutum Domini navem cogitationis duxit in altum, et sacrae Scripturae retia laxavit in capturam. Finito vero sermone, plurimi ex eisdem clericis per manum illius sese Domino reddiderunt. Quos ille protinus de mundi periculo, tanquam de marinis fluctibus extractos, et vehiculis conductis impositos in salvatorium Clarae-Vallis inferre non distulit. Tandem egressus de civitate cum comitatu suo usque ad villam Sancti-Dionysii venit, ibique pernoctavit. Summo vero mane, cum eum recto itinere profecturum fratres illius aestimarent, dixit: «Redeundum est nobis omnibus Parisius, quia sunt adhuc ibi aliqui ex nostris, quos etiam oportet nos inde abducere, et jungere huic ovili dominico, ut fiat unus grex, et unus Pastor.» Cum ergo coepissent introire civitatem, vidit clericos tres a longe in occursum ejus venientes, dixitque ad socios suos: «Expedivit nos Dominus; jam in viam nostram proficiscemur. En isti sunt clerici, propter quos venimus.» Illi vero accedentes, cum eum adesse cognoscerent, gavisi sunt gaudio magno, et dixerunt: «O quam desideratus advenis, beatissime Pater, quia propositum nostrum erat adire te, et vix putabamus abeuntem consequi posse!» Qui respondens, dixit ad illos: «Et ego noveram, dilectissimi; propterea festinabam cum panibus occurrere fugientibus vobis. Gradiamur itaque simul, eroque per gratiam Dei ductor itineris vestri.» Adjunctis ergo caeteris supra nominatis, secuti sunt Hominem sanctum adhaerentes ei, et sub disciplina magisterii ejus spiritualem militiam exercentes cunctis diebus vitae suae.

 

XIV

De mirabili dono prophetiae in sancto Bernardo, et de praedictionibus eius impletis

 

21. Ad benedictionem hujus sancti patris Bernardi, quidam aliquando Novitii ejus veterem hominem cum actibus suis exuentes, novum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis, induerunt; de quibus Vir beatus in spiritu Dei loquens praedixit, omnes eos gratiam spiritualis dignitatis adepturos, nomen et officium abbatis sortituros. Cumque succedentibus annis, temporibus opportunis in singulis eorum verbum prophetiae hujus effectui manciparetur, unus ex eis, nomine Petrus, quem in Suecia ad domum Novae-Vallis Abbas sanctus direxerat, post obitum ipsius per annos quamplurimos, usque ad senectam, imo pene decrepitam aetatem absque hoc munere gratiae vixit, eo quod simplicioris esset naturae; et ad tantum officium administrandum minus idoneus existimaretur. Sed quid? nunquid vel in extremis finibus mundi latens, vel gravioris aetatis incommoda sustinens, omnipotentiam sancti Spiritus effugere potuit, quominus impleretur de eo, quod per os prophetae sui Bernardi idem Spiritus tanto ante praedixerat?

 

22. Denique per tanti temporis spatium, cum jam fere in oblivionem venisset, quod de hoc columbinae simplicitatis homine Pater sanctus praedixerat, accidit ut fratres de quadam domo Novae-Vallis, in insula, quae Gotlandia dicitur, sita, destituti pastore, secundum generalem consuetudinem Ordinis ad matrem suam recurrerent, quatenus per providentiam et sollicitudinem patris abbatis domui ipsorum dignus dispensator constitueretur. Et volente Domino, sine cujus nutu nec folium arboris, nec unus passerum in terram cadit; tam patri abbati, quam caeteris, qui electioni intererant, placuit, ut praedictum senem in hanc partem sollicitudinis assumerent, qui tanto fiducialius de pietate Dei sanctissimique Patris sui meritis confideret, quanto humilius de sua insufficientia diffideret. Quod ubi factum est, et verbum quod olim Sanctus praedixerat, ad memoriam revocatum, ubique divulgatum est; mirati sunt omnes qui audierunt, dicentes promotionem tam senis et simplicis hominis ad hoc tantum divina dispensatione fuisse provisam, ne ex omnibus, quae per spiritum prophetiae locutus est Homo Dei, unum saltem iota vel unus apex incassum prolata viderentur.

 

XV

De latrone a crucis supplicio per sanctum Bernardum liberato, sed cruci religiose deinceps addicto

 

23. Contigit aliquando, eumdem Dei famulum pro quibusdam negotiis adire comitem Theobaldum. Cum appropinquaret oppido, ubi ille tunc erat, obviam habuit turbam hominum copiosam, qui jubente Comite latronem quemdam facinorosum atque famosum ad supplicium pertrahebant. Quo viso clementissimus Pater apprrehendens manu sua lorum, quo erat miser astrictus, ait tortoribus ejus: «Dimittite mihi sicarium istum: ego enim volo manibus meis suspendere eum.» Audiens autem Comes adventum Hominis Dei, festinavit illico occurrere ei: miro namque devotionis affectu semper eum dilexit, atque eum honoravit. Cumque videret funem in manu ejus, quo latronem post se trahebat, exhorruit vehementer, et dixit: «Heu, venerabilis pater, quid est quod facere voluisti? utquid enim furciferum istum millies condemnatum a porta inferi revocasti? nunquid eum salvum facere poteris, quia jam totus diabolus factus est? Desperata est penitus correptio illius, nec unquam bene facere poterit, nisi moriendo. Sine ergo, domine pater; sine perditionis hominem perditum iri, quoniam de pestifera vita ejus multorum vita periclitatur».

 

24. Respondens autem Pater sanctus dixit: «Scio quidem, virorum optime, scio hunc latronem esse sceleratissimum, omniumque tormentorum acerbitate dignissimum. Non me ergo existimes hujusmodi peccatorem impunitum velle relinquere; quin potius cogito ipsum tortoribus tradere, et dignam ex eo capere ultionem, quae utique tanto dignior erit, quanto diuturnior. Tu illum decreveras brevi supplicio et momentaneo interitu consummari: sed ego eum faciam diuturno cruciatu, et morte longissima mori. Tu furcis appensum per unum, aut per plurimos dies mortuum in patibulo manere permitteres: ego crucifixum per annos plurimos faciam in poenis jugiter vivere et pendere.» Quo audito Princeps christianissimus siluit, nec ausus est ultra contradicere sermonibus Sancti. Protinus ergo benignissimus Pater exuta tunica sua, ex ea induit captivum suum, et attonsa coma capitis ejus sociavit illum ovili dominico, de lupo faciens agnum, de latrone conversum. Qui veniens cum eo ad Claram-Vallem, factus est deinceps obediens usque ad mortem, pulchre nominis sui etymologiam exprimens in constantia propositi sui: Constantius enim vocabatur. Itaque triginta, nisi fallor, et eo amplius annos in ordine supervivens, migravit ad Dominum, qui eum per merita beatissimi Patris nostri a duplici morte, corporis videlicet et animae, misericorditer eripere dignatus est.

 

XVI

Qua reverentia sanctus Bernardus susceptus est mediolani

 

25. Domno Rainaldo, cujus supra mentionem fecimus, indicante cognovimus, quod famulus Dei Bernardus, cum venisset aliquando Mediolanum pro reconciliando schismate Petri Leonis, cum tanta exsultatione universorum susceptus est, ut tota civitas fere per unam leucam rueret in occursum ejus. Multi vero eorum per quatuor aut quinque milliaria processerunt. Ita denique sibi in ipso complacuerunt, ut cum eum antea non vidissent, ingressum in urbem mox in archiepiscopum unanimi consensu raperent potius, quam eligerent. Quod cum ille recusasset, parati erant omnino vim facere, nisi fuga latenter evasisset. Cum ergo ibi sederet in quadam amplissima domo, tanta circa eum erat hominum multitudo, ut nullus ingredi posset. Interea quidam de civibus ejusdem urbis, vestitu et vultu honorabilis, cum Dei Hominem omnimodis adire cuperet, et nusquam aditum reperiret, mediis se turbis ingessit, manibus ac pedibus reptans, et super colla sedentium gradiens, quousque ad ipsum quem desiderabat perveniret. Cumque apprehendisset pedes ejus, coepit eos mira devotione amplecti, et deosculari. Quod videns supradictus Rainaldus, qui propius assidebat, accessit ut amoveret eum, sciens utique quia Vir sanctus hujusmodi venerationibus et obsequiis nimis gravabatur. Ille vero conversus dixit ad eum: «Dimitte me, obsecro, dimitte me videre et tangere hominem proximum Deo, et vere apostolicum virum: dico enim tibi, et in fide christiana testificor, quia vidi illum inter Apostolos Christi.» Quod audiens monachus ille miratus est, et cupiens plenius nosse, volebat ab eo inquirere modum visionis hujus, sed prae pudore propter astantes non praesumpsit: verumtamen magnam exstitisse revelationem ipsam certissime credidit, pro qua vir ille tam vehementer affectus erat erga Famulum Dei.

 

XVII

De petulantia haeretici cuiusdam, Bernardo insultantis, lepide retusa et confusa

 

26. Quodam tempore, cum legatus domini Papae, aliqui quoque episcopi pro confutanda haeresi Manichaeorum ad partes Tolosanas sanctum Domini Bernardum secum traherent, paraverunt ei fratres equitaturam solito meliorem, quae tam longo itineri sufficere posset. Qui cum ad illas partes comitantibus episcopis devenisset, Henricus quidam, quondam monachus niger, tunc autem apostata vilis, et eorumdem haereticorum princeps, cognito adventu Famuli Dei, veritus est a facie ejus, sciens quod non posset resistere sapientiae et spiritui qui in eo loquebatur. Proinde maturata fuga delituit, et minime potuit usquam eo tempore reperiri. Ibi quoque glorificavit Dominus servum suum in conspectu totius populi et principum terrae, faciens quotidie per manus illius signa et prodigia magna in plebe. Nec facile credi potest, quanta turbarum infinitas apostolicum virum tota die prosequebatur, dum alii eruditionem, alii curationem, universi ab eo benedictionem postularent. Quadam igitur die, praesente innumerabili hominum multitudine, cum eos copiosius de fide catholica conservanda, et de immunda haereticorum societate vitanda commonuisset, contigit quemdam adesse de haereticis illis, qui potentior caeteris atque prudentior videbatur: qui cum amaro oculo cerneret venerationem, quam Dei Famulo populus impendebat, moliebatur aliquid agere, unde claritatem opinionis ejus aliquatenus obnubilaret, et daret maculam in gloriam illius. Jamque expletis omnibus, quae ad praesens necessaria videbantur, Vir Dei equum suum ascenderat, ut abiret; et ecce, praedictus haereticus, quasi coluber tortuosus, erecto capite venit ante Hominem Dei, et clamans coram omnibus ait: «Domine abbas, sciatis quia caballus magistri nostri, qui tam malus vobis apparet, non ita cervicosus et pinguis est, sicut iste sonipes vester.» Quo audito, Vir mitis et patiens respondit ei mox tranquillo vultu et animo, dicens: «Non diffiteor, amice, quod astruis. Verumtamen scire te convenit, quia jumentum istud, de quo mihi insultas, brutum est animal, unum utique ex illis quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Quod si pro libitu suo comedit, atque pinguescit; nihil inde justitia laeditur, nihil Deus offenditur: quia jumentum, quod suum est, facit. Proinde non erimus arguendi in judicio Dei, ego et magister tuus de cervicibus jumentorum, sed unusquisque de collo suo judicabitur. Nunc ergo, si placet, respice collum meum, et vide si grossius sit collo magistri tui, unde me juste forsitan reprehendere poteris.» Hoc itaque dicto caputium exuit, et capite denudato usque ad humeros, apparuit ipsius collum, ut erat productum et gracile: quod quamvis esset carnibus exesum et tenue, erat tamen ex dono coelesti pulchrum et candidum nimis, sicut collum oloris, quod cum viderent universi qui aderant, laetati sunt laetitia magna, benedicentes Dominum, qui dedit in ore Famuli sui tam paratum et conveniens responsum, unde confunderetur et obstrueretur os loquentis iniqua.

 

XVIII

De caeco, mirabili fiducia et devotione erga ipsa sancti Patris absentis vestigia, visum recipiente

 

27. Dum adhuc in eadem regione reverendissimus Pater moraretur, et tanquam ex Apostolis unus circuiret per castella et civitates evangelizando et curando omnes languores, haereticorum quoque turpissima deliramenta redarguendo, convincendo, confutando: accidit ut caecus quidam in vicinia eadem, comperta fama virtutum atque signorum, quae per manus Hominis Dei multiplicabantur per dies, spe recuperandae sanitatis animatus, eumdem Dei famulum adire decreverit, si forte beneficio coelestis gratiae, quae per ipsum miseris mortalibus copiose tribuebatur, sibi quoque caecitatis caligine detersa lumen dulce restitueretur. Accelerans itaque, et ubinam Sanctum Dei reperire posset, sollicitus inquirens, audivit eum in quodam celebri conventu, in medio magnae multitudinis consistere, verbumque vitae disseminare. Quo cum pedibus offendens, et anhelus currens pervenisset, tristi rumore percellitur, quoniam Vir Domini jam inde recesserat, et ad alia loca transmigraverat. Quid tamen ageret? siquidem desiderium recipiendae sanitatis cum eum ulterius currere compelleret, densissimae tenebrae quae ejus oculos obsederunt, pigrum et minus expeditum reddebant. Cumque in defectione mentis multa tristitia tabesceret, subito divina gratia inspiratus, et de meritis beatissimi Viri spem toto corde concipiens, circumstantibus ait, «Rogo per misericordiam Dei, ducite me ad locum illum, in quo hominem Dei stetisse certissime scitis.» Quod cum benevolentia eorum, qui aderant, continuo consecutus fuisset; veniens ad locum, toto corpore in terram prosternitur, mira devotione pulverem ipsum, in quo sacra Veri Dei vestigia steterant, deosculando, Dominique misericordiam per merita Servi sui enixius implorando. Quod cum diutius faceret, et de ipso pulvere fide plenus oculos suos confricaret, repente miserante Domino, qui sanctitatem Famuli sui, licet absentis, etiam in hac gratia declarare dignatus est, lumen oculorum recepit. Quod factum non solum Catholicis fidei orthodoxae firmamentum contulit, verum etiam malegloriis haereticis confusionis et opprobrii notam adauxit. Caeterum quis digne referre sufficiat, quam fundatus in humilitate, submissus in timore, pavidus circumspectione fuerit hic Vir beatus, in omni gloria et honore, quo colebatur a populis, tribubus, et linguis, quocunque eum negotiorum ecclesiasticorum causa devenire contigisset? Ut enim de caeterarum regionum nationibus taceam, quae catholicae fidei puritate illustrabantur, certe hi ipsi Gasconiae populi, quos de faucibus profundissimae haereseos Pater sanctus verbo praedicationis, signis etiam et prodigiis admirandis, tanquam de ventre inferi revocabat, ipsum tanto devotionis venerabantur fervore, ut cedens aliquando importunitati eorum, et in cathedra residens, seipsum voluntati eorum exponeret. Tantaque fuit multitudo irruentium populorum benedictionem poscentium, ac sacras manus deosculantium, ut tenerrima prorsusque attenuata carne ipsius compressionem et impetum crebro deosculantium ferre non valente, manus et brachia sacra in modum pugnorum intumescerent, et unde alii benedictionem sibi, per virtutem quae de illo exibat, procurabant, inde ipse debilitatus, et penitus conquassatus, graves corporis molestias sustineret. Per omnia benedictus Deus, qui his novissimis diebus in Cisterciensi Ordine, tam perfectae religionis et consummatae justitiae hominem suscitare dignatus est, per quem monasticus Ordo in antiquam sacrae religionis vigorem refloresceret, et Ecclesia Dei per apostolicam gratiam ipsi collatam divinae misericordiae beneficia plurima consequeretur.

 

XIX

De impio quodam et blasphemo, a mortuis per beatum Bernardum resuscitato

 

28. Terram Jerosolymorum tempore quodam occupantibus Sarracenis, beatus Bernardus (cuius animam christianae desolationis gladius acerbitate singulari perfoderat) circumquaque discurrens, ad ulciscendam Salvatoris injuriam, et ad expugnationem gentis incredulae, turmas fidelium non verbis tantum, sed signis et virtutibus hortabatur. Accidit autem cum in Alemanniam deveniret, et egredientem die quadam de Friburg, oppido memorabili in partibus Brisgaudiae constituto, a quodam Henrico viro nobili et adhuc juvenculo, ad quamdam mansionem ipsius, ubi erat in vespera pernoctandum, deduci, praeeunte copiosa multitudine, et sequente. Cum autem idem Henricus accepto jam crucis signaculo non equitare, sed pedes proposuisset incedere, donec expensarum apparatu collato, propositae peregrinationis iter arriperet: nihilominus Abbas sanctus ipsum ascenso equo secum comitari praecepit. Ascenso igitur equo secutus est protinus Abbatem. Videns hoc, et invidens quidam vir Belial, serviens ejusdem Henrici, homo totius pravitatis amator, et boni totius incredulus, in servum Dei coepit graviter blasphemare, et dominum suum talibus insequi maledictis: «Ite modo, et diabolum illum sequimini, et ipse vos diabolus apprehendat.» A latere vero duae mulierculae venientes, inter se tertiam deportabant, pedum et quorumdam membrorum destitutam officio et contractam, Virumque Dei rogare volebant, ut calamitatem infirmae et bajularum angustias curationis optatae remedio relevaret.

 

29. Porro Henricus hanc intuens et misertus. «Aegram,» inquit, «super collum equi mei mihi porrigite, et vos ad servum Domini properantes subsidium implorate.» Praefatus vero serviens ad hoc etiam pietatis opus domini sui indignans et impatiens, usquequaque ipsum invectione arguit acriore, quia ad incantatorem et maleficum et mentium eversorem esset miseram delaturus. Cui Henricus: «Non,» inquit, «sed defero, ut ad benedictionem Viri Dei recuperet sanitatem, et ex certissima ejus salutis fiducia tibi polliceor, quod si non eam sanaverit, equum cui insideo, tibi dabo.» Verbum igitur hoc ille gratanter et gratulanter accipiens, tota diffidentia faciendae virtutis risit pariter et irrisit, tam de curatione diffidens, quam de equi adeptione praegaudens. Illa vero dum ad Sanctum Domini delata fuisset, et desideratam sibi benedictionem illius adepta, illico surrexit incolumis, alieno jam, sicut hactenus, ministerio non gestanda. Viso hoc serviens stupefactus, in impetu spiritus maligni, quem gerebat in pectore, festinavit praeire parumper, ut conversus in faciem Viri Dei, quidquid nequius vel turpius aspirante Satana concepisset interius, in ipsum toto conamine maledicens et convicians jactitaret. Verum ultione Domini protinus concurrente, ipse retro corruit resupinus, et cervice collisa spiritum exhalavit. Unde subito lamentandae mortis ejus dolore perculsus Henricus, casum lugubrem et occasum nuntiavit Abbati, supplicans ut cum paulum processisset, ad tam triste spectaculum remearet, dicente quoque eodem Henrico: «Hoc ei propter vos accidit, quoniam in vos blasphemus esse et contumeliosus non timuit.» «Heu, inquit, nolit hoc Dominus, ut propter me quispiam moriatur».

 

30. Retrogressus igitur ad orationem, in qua sola in omni difficultate fidebat, se contulit, et ad longitudinem unius Paternoster, super eum silenter oravit; et mox praecepit adstantibus illum erigere: qui erectus, utpote jam defunctus, caput, carens cervicis suffragio, agebat miserabili circumflexu. Rursusque ait: «Tenete, tenete firmiter ei caput.» Demum appropinquans, et saliva sua, cujus medicinali unctione persaepius utebatur, loca laesurae deliniens et consignans: «In nomine Domini, ait, surge.» Et iterum: «In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Deus tibi spiritum tuum reddat.» Ille vero recepto mox spiritu factus est in animam viventem, vel potius redivivam, mirantibus prae gaudio, et in coelum voces ac laudes tollentibus universis qui aderant, et viderant tam manifeste mortuum revixisse. Interrogatus denique ab eodem Sancto Dei, quomodo victurus, quid acturus esset in reliquum: «Domine, ait, modo quo jusseris vivam, faciamque quidquid praecipies, quidquid voles.» Ab astantibus utrum esset jam mortuus : «Mortuus, inquit, eram, et sententiam damnationis acceperam, ac nisi Abbas sanctus festinasset accurrere, eram ad inferna ducendus.» Ad exhortationem quorumdam astantium crucis accepit signaculum, et cum caeteris Jerosolymam est profectus. Henricus iste in eodem itinere Deo et beato Bernardo se reddidit, et in Clara-Valle postmodum monachus ejus fuit. Hoc ipse miraculum cum fidelibus oculis esset intuitus, crederetque scriptoribus vitae sancti Patris esse notissimum; deprehenso tandem fuisse silentio missum, indoluit, et ad gloriam Dei et Sancti sui, juxta quod praesentanee fuerat contemplatus, narravit, ut in quanta gloria sit habendus, quem ita glorificavit Altissimus, audiat et intelligat omnis generatio in saeculum saeculi secutura.

 

XX

De Alexandro, canonico et doctore Coloniensi, per sanctum Bernardum ad religionem mirabiliter vocato

 

31. Apud Coloniam-Agrippinam, quae est insignis metropolis Germaniae secundae, fuit magister quidam Alexander nomine, canonicus, doctorque famosissimus in eadem urbe. Accidit autem ut Dei famulus beatus Bernardus Clarae-Vallensis abbas jubente Eugenio papa Germaniam ingrederetur, Jerosolymitanum iter Conrado imperatori, et populo terrae praedicaturus. Cumque ibidem signis et virtutibus innumeris coruscaret, videns Imperator mirabilia magna quae Dominus per eum ostendebat, compunctus corde, crucis signum de manu illius accepit, Jerosolymam profecturus. Nec distulit hoc idem facere infinita hominum multitudo, ita ut incredibili fidei ardore succensi scissuras et fimbrias de vestimentis Famuli Dei, qui propter hoc ipsum nova frequenter accipere cogebatur, undique certatim diriperent, seque infelices arbitrarentur, quicunque de indumentis ejus cruces habere non mererentur. Multi quoque ex eis nobiles et sapientes viri per manum illius sese Domino reddiderunt, qui in Claram-Vallem ab eo deducti, et monachi facti, maximum deinceps in Ecclesia Dei fructum Deo attulerunt. Ex quibus etiam erat unus supra memoratus vir nobilis Alexander, qui eo tempore vivens, et saecularis scientiae typho turgens, divitiarum quoque et transitorii honoris infulis adornatus, nihilominus conversionem, quam non cogitabat, sed Deus qui comprehendit sapientes in astutia sua, mirabili hoc ordine, sicut sequentia declarabunt, adimplevit.

 

32. Cum enim beatissimus pater Bernardus ipsum de conversione monuisset, ille saeculari scientia vel opulentia tumens, respondit se ad praesens nihil minus cogitare vel velle, quam habitum sumere monachalem. Eadem igitur nocte, cum membra sopori dedisset, apparuit ei in visione idem homo, erigens eum de grabato, in quo graviter languens jacere videbatur, ac restituere sanitati. Deinde tulit habitum suum, quo erat ipse indutus, et ex eo contexit Alexandrum: qui cum eumdem habitum semel et secundo rejectum ab humeris indignanti animo repulisset, tertia tandem vice collo ejus injectum, et corpori valenter astrictum compulsus est retinere. Deinde Pater sanctus baculum, quem manu tenebat, ipsius manui tradens, futurae praelationis gratiam denotavit, et ita abire praecepit. Evigilans autem Alexander, nihil adhuc pro hujusmodi revelatione mollescere poterat, sed in eadem animi duritia persistebat.

 

33. Eodem vero die cum ille beatissimus Abbas ad mensam recumberet, oblatus est ei piscis, qui perca nominatur, ut ex eo reficeretur. Quo viso Vir Dei, erectis in coelum oculis, super eumdem piscem diutius oravit, et benedicens illum praefato Alexandro pro pitantia transmisit: quem cum ille gustare inciperet, ad primum illico morsum meruit in semetipso feliciter experiri, quantae virtutis esset oratio Famuli Dei. Nam repente mutatus in alium virum, compunctus est valde, et coepit super eumdem piscem lacrymas fundere. Mirabatur vero seipsum, nesciens quid haberet, vel cur fleret. Tandem recordatus visionis, quam nocte praeterita viderat, intellexit a Domino gratuita ejus miseratione se esse praeventum. Unde supernae vocationi ex intimo corde gratias agens, beato Dei Famulo incontinenti se reddidit. A quo benigne susceptus, et in Clara-Valle monachus factus, et deinde Grandis-Silvae pastor effectus, adeo in sanctitate vitae profecit, ut postmodum fieret Cisterciensis coenobii abbas, ac totius Ordinis Pater universalis. Haec nos, sicut ab eodem Dei famulo Alexandro audivimus, fideli relatione deprompsimus.

 

XXI

De mira sacerdotis concubinarii, et monachi quondam clarae-vallensis, conversione

 

34. Monachus quidam de monasterio ejus et disciplina exiens, rejecto habitu, suadente diabolo ad saeculum rediit, et paroeciam quamdam regendam suscepit. Erat quippe sacerdos: et quia saepe peccatum peccato punitur, desertor Ordinis in vitium labitur libidinis. Concubinam, sicut multis consuetudinis est, ad sibi cohabitandum accepit, de qua et liberos genuit. Accidit ut post annos plurimos, miserante Domino, qui neminem vult perire, sanctus Abbas per villam, in qua morabatur idem monachus, transiret, et ad domum illius hospitandi gratia diverteret. Quem ille cognoscens, et quasi proprium patrem cum multa reverentia excipiens, devote ministravit, et tam ipsi, quam jumentis necessaria copiose procuravit: non tamen cognitus est ab Abbate. Mane cum Vir sanctus dictis matutinis paratus esset ad eundum, nec posset loqui sacerdoti, eo quod matutinis surgens isset ad ecclesiam, ait filio ipsius sacerdotis: «Vade, defer nuntium istud domino tuo.» Erat autem puer idem mutus a nativitate. Qui praecepto obediens, et praecipientis sentiens in se virtutem, ad patrem cucurrit, et sancti Patris verba verbis valde absolute expressit, dicens: «Haec et haec mandat tibi Abbas.» Pater primam filii vocem audiens, et prae gaudio lacrymans, ut secundo ac tertio eadem verba repeteret, admonuit; et quid sibi Abbas fecerit, inquisivit. Cui ille: «Nihil aliud mihi fecit, sed solummodo mihi dixit: Vade, dic domino tuo verba haec.» Ad tam evidens miraculum sacerdos compunctus, festinanter ad sanctum Virum venit, seque cum lacrymis ad pedes illius prostravit: «Domine, inquit, pater, monachus vester talis ac talis fui, et tali tempore a tali monasterio recessi. Rogo igitur Paternitatem vestram, ut liceat mihi redire vobiscum ad monasterium, quia Deus in adventu vestro visitavit cor meum.» Cui sanctus: «Exspecta me hic, et ego peracto negotio citius revertens ducam te mecum.» Timens ille mortem, quam prius non timebat, respondit: «Domine, timeo interim mori.» Ad haec ille: «Hoc, inquit, pro certo scias, quia si in tali conditione ac proposito mortuus fueris, coram Deo monachus invenieris.» Recessit, illumque recenter mortuum ac sepultum audiens, sepulcrum aperire praecepit; dicentibus quid vellet facere, respondit: «Volo videre utrum in sepulcro jaceat monachus, an clericus.» Clericum, inquiunt, in habitu saeculari sepelivimus.» Rejecta terra, non in veste qua sepultus fuit, sed in tonsura et in habitu monachi cunctis apparuit: et magnificatus est ab omnibus Deus.

 

XXII

De vocatione Arnulfi viri nobilis in Flandria, et poenitentia ipsi a beato Bernardo imposita

 

35. Dum reverendissimus pater Bernardus aliquando provinciam Flandriae intrasset, et retia Dei quaquaversum in capturam animarum laxasset, et nobiles et litteratos viros multos de fluctibus saeculi ad littus conversionis attraheret, inter caeteros illustris quidam Arnulfus nomine de Majorca, dives et delicatus nimis, secreto in manibus ejus se reddidit. Fuit autem utriusque consilium rem silentio tegere propter quaedam impedimenta saeculi, usque ad ultimum diem quo egressurus esset de terra et cognatione sua. Erat enim magnus paterfamilias, ornatus filiis et fratribus, tantisque divitiis irretitus, ut absque suorum damno et scandalo gravi abrumpere se non posset, nisi prius domum sapienter et caute disponeret. Interea vero dum silentium istud tenerent omnia, et arcani hujus negotii causam ipsi duo soli in mundo scirent, factum est verbum Domini ad quemdam rusticum armentarium, cum boves minaret ad aratrum, dicens: «Vade, dic Arnulfo de Majorca, ut secum ducat te in Claram-Vallem, quo proxime iturus est ad conversionem; et tu cum eo convertere.» Audivit vero vocem, sed neminem videbat. Facta autem hac voce, coepit pauper ille attentius orare, ut si a Domino sermo fuisset, revelaret iterum auriculam ejus. Et adjecit secundo loqui ad ipsum, repetens eumdem sermonem. Accepto itaque secunda vice oraculo, venit ad praetaxatum virum, et ait: «Verbum mihi ad te dominum meum.» A quo cum fuisset ductus in partem, procidit ad genua ejus, dicens: «Obsecro te per Christum Dominum nostrum, ut ducas me ad Claram-Vallem tuam, ut salves tecum animam meam; et si scire desideras, Dominus pius et misericors secreta tua, causa salutis meae, mihi revelare dignatus est».

 

36. Audiens autem nobilis ille paterfamilias verba ista, miratus et laetatus est valde; acceptumque hominem conduxit ad seipsum: quem etiam postmodum individuum comitem itineris pariter et conversionis habuit, habiturus, ut credimus, consortem aeternae retributionis. Explicitis itaque negotiis, pro quibus moram fecerat, venit Claram-Vallem, tam submissus humilitate, quam sublimis divitiarum affluentia: multaque eidem monasterio de suis facultatibus contulit, sed et aliis nonnullis coenobiis dona etiam largitus est. Sanctus vero Bernardus de conversione ejus multum exhilaratus, talem de eo in conventu fratrum sententiam protulit: «De conversione fratris Arnulfi nec minus glorificandus est Christus, quam de resuscitatione Lazari quatriduani, eo videlicet quod in deliciis tantis clausus atque sepultus, velut in tumulo jacebat, et quasi vivens mortuus erat.» Huic autem confitenti cum gemitu et lacrymis multis delicta universa, quae in mundo contraxerat, beatus Bernardus intuens cordis ejus amarissimam contritionem, et ad omne opus bonum spontaneam voluntatem, injunxit ei ut orationem dominicam tribus vicibus diceret, atque in suo proposito deinceps usque ad mortem perduraret. Quo ille audito, contristatus respondit: «Ne, quaeso, irrideas famulum tuum, beatissime pater.» «In quo te,» ait, «irrideo?» At ille ait: «Jejunia septem annorum, vel decem quoque, non sufficerent, mihi etiam humiliato in sacco et cinere; et tu mihi praecipis orationem dominicam tertio dicere, et in Ordine perseverare?» Et sanctus ad eum: «Ergone tu me melius nosti, quid te oporteat facere ut salveris? An tibi forte parum videtur, Ordinem tenere, et in ipso usque ad mortem perseverare?» Ille vero respondit: «Absit ab anima mea tam iniqua praesumptio: sed propter Deum obsecro, ne mihi parcas in praesenti, ut melius parcas in futuro; et talem nunc impone poenitentiam, quatenus post mortem carnis ad requiem sine poena perveniam.» Cui beatus Pater ait: «Fac ut locutus sum, et securum te facio quia deposita mole corporis mox ad Deum sine molestia pervolabis.» Hoc itaque responso quasi divinitus accepto confortatus est nimis, adeo ut deinceps nulla tentationum violentia, nulla infirmitatis molestia posset a cursu desiderii sui, quo totus in Deum pergebat, aliquatenus retardari.

 

37. Erat autem circa observantias Ordinis et custodiam cordis et sollicitus, et timoratus nimis, ita ut neminem vidisse me recolam`tam studiosum conscientiae propriae mundatorem. Mirabantur siquidem omnes, praesertim confessionum illius auditores, quotidianam instantiam, vel potius importunitatem, qua eos quiescere non sinebat, sicut nec ipse quiescere poterat confitendo, plangendo, plorando nonnunquam de otioso sermone aut signo, si quando illi vel raro subreperet: verum etiam super vana et levi aliqua cogitatione, quod caeteri hominum, exceptis paucis perfectis, parvipendere solent, seipsum scrupulosissime dijudicabat, et quasi de crimine arguebat. Quia vero veraciter scriptum est: Quem diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6), nunquam huic venerabili viro paternae misericordiae correctio defuit, semper in eo vitia carnis resecans, et virtutes animae pullulare et fructificare faciens. Denique per plures annos usque ad exitum suum gravibus et diuturnis incommodis flagellatus est, quae omnia non solum aequanimiter tolerabat, verum etiam gloriabatur in illis, sicut in omnibus divitiis. Factum est quodam tempore, dum conquassatus et debilitatus esset usquequaque, ita ut non sine gravi dolore inclinis stare posset, nec propter hoc unquam omitteret, ut non ad omnem «Gloria» decantationem profunde et devote divinae majestati inclinando reverentiam exhiberet, ut vespertina synaxis in ecclesia celebraretur. Ipso stante retro in choro juxta quemdam monachum virum aeque sanctissimum, ecce angelus Domini apparuit ibi in specie pulcherrimi monachi adolescentis, cuculla indutus nive candidiore, quem tamen idem Arnulfus minime videbat. Cumque more solito ad «Gloria» psalmi devote inclinaret, angelus Domini stabat coram eo, et supplicantis caput suppositis manibus sustentabat. Quem cum praedictus monachus collateralis ejusdem fratris Arnulfi cerneret, et ex fulgore vultus et habitu angelum esse deprehenderet, laetatus est valde super angelico aspectu, accessitque ut teneret eum, et devote amplexaretur. Cumque expansis manibus vellet tenere atque constringere sibi, ille subito evanescens recessit ab eo: sed subito iterum apparens stetit in alio loco. Videns vero illum monachus, denuo cucurrit ad eum: et simili modo nitebatur apprehendere eum: sed mox angelo disparente, et protinus alibi reapparente, frustratus est homo a conatu suo. Quod cum pluries factum fuisset, tandem angelus ex toto disparuit, et qui se videndum obtulerat, teneri omnino non pertulit.

 

38. Laborabat aliquando athleta Dei Arnulfus doloribus viscerum, quibus frequenter nimium arctabatur: et erat languor fortissimus, ita ut deficiente vitali spiritu pene usque ad mortem angustiaretur. Cumque aliquandiu mutus et insesibilis jaceret, de vita ipsius desperatum est, et ob hoc oleo infirmorum inunctus est. At ubi primum respirare potuit, erumpens in vocem confessionis et laudis, ait: «Vera sunt omnia quae dixisti, Domine Jesu.» Quod cum saepius iteraret, stupentibus qui aderant, et percunctantibus quomodo se haberet, aut quare ista diceret, nihil aliud respondebat, nisi, quia vera sunt omnia quae locutus est Deus. Quidam autem ex ipsis dicebant, quod prae acerbitate doloris cerebro turbatus esset, et quasi aliena loqueretur. Quibus ille respondit: «Non est ita, fratres, sed sano capite et mente sobria dico, quia vera sunt omnia, quae locutus est Dominus Jesus.» At illi dixerunt: «Et nos hoc verum esse fatemur: sed tu cur nunc ista commemoras?» Respondit: «Dominus dicit in Evangelio, quia si quis affectibus parentum et divitiis mundi propter amorem ipsius renuntiaverit, centuplum accipiet in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro (Matth. XIX, 29). Ego itaque vim sermonis huius in praesenti experior, et centuplum meum jam nunc in hac vita recipio. Siquidem immensa doloris istius acerbitas adeo mihi sapit propter spem divinae miserationis, quae in ea reposita est mihi, ut hac ipsa caruisse me nolim pro centuplicata mundi substantia, quam reliqui. Quod si ego peccator et indignus, ita confiteor, adeo laetificor etiam in angustiis meis: quomodo, putamus, sancti et perfecti viri tripudiant et exsultant in consolationibus suis? Vere etenim spirituale gaudium, quod modo est in spe, centies millies exsuperat saeculare gaudium, quod nunc est in re. Si quis autem saeculum relinquens, et ad conversionem veniens, centuplum istud accipere non meretur, constat profecto quod adhuc omnia perfecte non reliquit, sed ex propria voluntate, quae est mala proprietas, secum retinet aliquid.» Hoc illo dicente, mirati sunt universi ab homine laico et illitterato sententiam talem esse prolatam; nisi quia manifeste dabatur intelligi quia Spiritus sanctus, qui eum flagellari in corpore graviter permittebat, intus suaviter in anima inungebat: cujus nimirum sacratissima unctio, quemcunque tetigerit hominem, docet de omnibus quae oportet. Iste ergo vir sanctus, cum jam de manu Domini suscepisset duplicia pro omnibus peccatis suis, tandem longo cruciatus martyrio et tanquam aurum in fornace probatus, pacatissimo somno obdormivit in Domino: de quo certissime credimus quia juxta beati Bernardi sententiam, mox ut a corpore exivit, ad Deum sine poena pervenit. Quid ergo huic pauperi Christi unquam defuit in die certaminis sui? qui secundum prophetam confidens in Domino, mutavit fortitudinem carnis in robur spiritus, non considerans quid caro posset, sed quid Ordo et Regula praeciperet: et quasi signaculum posuit super cor suum verbum consummans et abbreviatum, quod a sancto Patre acceperat, ut scilicet pro omnibus peccatis suis Ordinem servaret.

 

XXIII

De monacho quodam laico sub disciplina Bernardi fervore ad perfectionem virtutum anhelante

 

39. Non glorietur, ait Dominus per prophetam, sapiens in sapientia sua, neque dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quoniam ego sum Dominus (Jerem. IX, 23-24). Hanc divinae scientiae formulam perfectius imitati sunt hi, qui sub beato patre nostro Bernardo in Clara-Valle coelestis philosophiae disciplinis imbuebantur, non solum litterati et in mysteriis sacrae legis eruditi viri multi, verum etiam laici et illitterati quamplures. Qui etsi humanae scientiae fabricam, per quam ad perfectionis culmen niterentur, minime consecuti sunt, habebant tamen gratiam illuminantem, et Spiritum vivificantem, qui de omnibus quae oportebat, saeculari scientia incomparabiliter efficacius eos docebat. Talium quidam monachus laicus, non littera doctus, sed spiritu, cum esset fervens in opere Dei, charismatumque meliorum haud segnis aemulator, didicerat sancti Spiritus magisterio, non altum sapere, sed semetipsum in omnibus humiliare, sacrae religionis studia, quae in moribus contubernalium suorum duce humilitate sedulus scrutabatur, magna et praeexcelsa aestimare; suas vero virtutes, quibus non mediocriter pollebat, eorum comparatione prorsus despicere. Sicque factum est ut eminentia sanctae humilitatis illos praecelleret, quibus in aliis virtutibus fortassis impar non erat; dum, quod rarum valde in humano genere est, continue quod sibi deesset vel quibus alii florerent virtutibus, non invidiosus, sed pius scrutator attenderet.

 

40. Contigit autem ut taliter affectus, quadam vice solemnibus fratrum vigiliis interesset. Tum vero lethali negligentia seu somnolentia propulsata, consuetudinaria corripiens arma, quibus ad debellandum inimicum nihil efficacius esse sciebat, coepit sibi peccata proponere, negligentias quotidianas districte discutere; se miserum, se reum, se peccatorem coram oculis summae Majestatis accusare, consequenter etiam fratrum suorum, sicut solebat, vitam conversationemque magnificare et beatificare. Caeterum unum quem gratia virtutum multos alios excellere non semel notaverat, secretario cordis humiliter inducens, ipsius humilitatem, charitatem, patientiam, et continentiam, caeteraque spiritualis gratiae charismata, quae in illo servo Dei inveniebat, religioso usque ad unguem scrutinio rimabatur, seque in ejus comparatione nonnisi pulverem et cinerem reputabat. Denique sanctae humilitatis ardorem, quem in tam sublimi contemplatione ceperat, ferre non valens, summo diluculo, tempore quo regulariter loqui posset, vix exspectato, reverendissimum patrem Bernardum, signo in auditorium trahit, veniam petit, circumfusa sibi moestitia internum prodens cordis dolorem. Requisitus quid causae haberet: «Vae, inquit, misero peccatori, omnibus bonis prorsus vacuo, ut qui hac nocte in illo tali fratre nostro triginta virtutes, quibus omnibus pollet, numeravi, quorum ne ultimam quidem seu minimam in me mendico reperire praevaleo. Rogo ergo te, domine pater, ut digneris intercedere pro me ad Dominum, quatenus tuis sanctis meritis et precibus virtutum opera consequi merear, quae peccatis meis exigentibus hactenus habere non potui».

 

41. Audiens spiritualis magister altissimam discipuli humilitatem, cujus religionem optime noverat, licet ipse qui ea clarus erat, felici ignorantia se eam habere nesciret, gavisus est gaudio magno valde, desiderans et optans cunctos sibi commissos ita semper in virtutibus proficere, ut tam religiosa infirmitatis suae consideratione se proficere quodammodo nescirent. Quanta vero admiratione dignum censuerit tantae humilitatis praeconium, per hoc evidentius innotuit, quod in Sermonibus in conventu fratrum habitis, ejusdem fratris aliquoties debita cum laude meminit; asserens nullam ex omnibus virtutibus, quas idem vere monachus in simplicitate cordis sui enumerarat, tantae fortassis excellentiae fuisse, quantae pia contemplantis erat humilitas, qui negligentiores et infirmiores quosque juxta se positos nec videbat, nec attendebat, solos illos pertinaci studio prae oculis habens, quos vita et moribus spectabiles esse sciebat, quatenus eorum comparatione sibimetipsi vita sua in oculis suis vilesceret.

 

XXIV

De mirabili dono visionis propheticae, qua aliorum arcana, etiam absentium, cognovit

 

42. Instabat aliquando sanctissima solemnitas Assumptionis, si recte memini, intemeratae et immaculatae virginis Dei genitricis Mariae; et fratres grangiarum Clarae-Vallis, ob reverentiam tantae diei, ad abbatiam festinabant. Verum in una ex iis grangiis, quae viciniores erant, fuit Conversus quidam religiosus ac timens Deum, qui etsi pro simplicitate sua perfectiora quaeque sacrae religionis apprehendere nequibat, bonae tamen voluntatis et devotionis existens, piissimam Dei Genitricem dominam nostram sincero venerabatur affectu. Cum autem magister grangiae ordinaret quisnam ad abbatiam ire deberet, vel qui ob tutelam domi remanerent, inter caeteros qui remansuri erant, eidem fratri cura custodiendarum ovium commissa est: quam commissionem licet aegerrime ferret, quoniam sperabat et multum desiderabat, divinis hymnis et cantilenis spiritualibus interesse, quos in honorem Reginae coeli a sancto illo conventu devotissime persolvendas fore sciebat; nihil tamen ausus contradicere, obedientissime paruit imperanti. Unde accidit ut devotio sancta, quam mente conceperat, quamque per inquietudinem terrenae occupationis, quam obedientia injunxerat, perdere timebat; eadem obedientia promptam voluntatem ipsius remunerante, velut ignis scintillans et aestuans, in praecordiis ejus magis ac magis dilatata, ferventior efficeretur.

 

43. Nocte itaque sacratissimae celebritatis, dum sollicitus excubias supra gregem suum in pascuis quiescentem servaret, factum est ut sonitus signi matutinalis, quo fratres ad divinas laudes persolvendas in coenobio excitabantur, quodque ob conticinii silentium procul audiri poterat, aures ipsius reverberaret. Tum vero concaluit cor ejus in ipso, et in meditatione ipsius exarsit ignis, cogitantis sanctae illius multitudinis frequentiam, sed et fervorem ac devotionem, qua scilicet sincero affectu piissimae Matri misericordiae coelestis harmoniae odas in commune persolverent; seu qualiter singuli quique ad se in secreto suo ejusdem beatae Virginis patrocinium votis et suspiriis implorarent. Protinus ergo exsurgens, tantaeque devotionis pro modulo suo particeps effici cupiens, versus illam plagam coeli, qua monasterium situm erat, vultu et animo intentus stabat. Dehinc consuetudinariis precibus, quae Conversis vice matutinarum statutae sunt, quanto potuit devotius expletis; cum in paupere armariolo cordis sui enixius quaereret quid precis, seu quid laudis sanctae Theotoco dominae nostrae offerret, unde protelatas et in longum valde productas fratrum vigilias aliquo modo recompensare potuisset; nihil aliud praeter salutationem ejusdem piae Dominae, quam utcunque didicerat, se scire invenit. Hanc itaque tanquam verbum consummans et abbreviatum, in quo plenitudo totius devotionis inveniri posset, assumens, et oculos ad coelum dirigens, venias veniis, suspiria suspiriis, salutationesque salutationibus superaddidit; et in tali negotio reliquum noctis, et diluculi partem sine taedio transegit. Divina namque cooperante gratia, quae tantum fervorem in corde sui pauperis accenderat, identitas mater fastidii, noverca devotionis, miro et contrario modo fastidium propulsabat, et devotionem exacuebat, dum verba illa suavissima, et omni melle dulciora simplici corde prolata, itidemque crebrius repetita, favorem et gratiam universalis Dominae oranti et suspiranti celerius impetrarunt.

 

44. Denique quod non frustra in gemitu suo laboraverit, nec incassum misericordiam a Matre misericordiae quaesierit, Dominus reverendissimo abbati Bernardo per spiritum revelare dignatus est: qui divinis hymnis expletis, sacrisque mysteriis in honore praecelsae Dei genitricis et virginis Mariae a singulis sacerdotibus devotissime celebratis, cum in consentu fratrum ob tantae solemnitatis praerogativam commendandam sermonem faceret, Spiritus sancti gratia vehementer ignitum, inter caetera sic ait: «Et quidem, fratres mei dilectissimi, dubitare fas non est, vos Domino Jesu Christo vero regi, necnon et speciali patronae nostrae gloriosae virgini Matri ipsius sanctum beneplacens et acceptabile devotionis nostrae sacrificium hac nocte obtulisse; ideoque fructum laboris vestri, mercedem aeternam apud Dominum, et eamdem benignissimam Protectricem nostram vobis repositam esse certissima fide tenere debetis. Verumtamen scire vos volo, unum ex minoribus et simplicioribus fratribus nostris Conversis, quem obedientia hac nocte in montibus et silvis istis sub dio tantae festivitatis gaudia celebrare coegerat, tam jucundum, tam devotum, tam festivum Dominae nostrae matutinarum exsolvisse servitium, ut nullius nostrum, quantumcumque suspensa contemplatio seu intensa devotio, ipsius devotioni, quam non alta contemplationis sublimitas, sed submissa sanctae simplicitatis humilitas effecit, praeferri potuerit.» Quo audito mirati sunt universi, praecipue vero non solum mirati, sed et gratulati sunt, et vehementer aedificati fratres laici, quos obedientia tam festivis, quam privatis diebus frequenter in diversa opera trahebat: certissime scientes, quoniam sicut septa claustri et parietes templi sanctum non faciunt timorem Domini negligentem, sic etiam negotia, quae causa terrenae necessitatis obedientia injunxerit, nihil obesse poterunt puras manus in oratione levanti, puraque conscientia Domino servire cupienti.

 

XXV

De monachi tertio apostatantis conversione, monitis et precibus sancti patris Bernardi obtenta, eiusdemque paterna castigatione, et felici morte

 

45. Conversus quidam, cum de domo Clarae-Vallis levitate sua tertio fuisset egressus tertioque receptus, tandemque salutaribus monitis, et sanctis precibus beati Bernardi abbatis compunctus, coepit apostasiae suae praecipitium, in quo jam tertio graviter periclitatus fuerat, totis medullis cordis horrere, et quid poenitentiae vel satisfactionis Domino pro tam enormi reatu suo offerre posset, enixius quaerere. Et inspirante Domino cogitavit et intellexit ad promerendam veniam delictorum, et ad obtinendam gratiam virtutum nihil efficacius, nihil in conspectu Domini acceptabilius esse sacrificio cordis contriti, et spiritus humiliati, quod solum regno coelorum vim facere praevalet. Et formidabilem cunctis divinae justitiae districtionem gemitibus inenarrabilibus flectere consuevit. Haec itaque pietatis arma corripiens, et seipsum contra semetipsum erigens, primo quidem universas Ordinis observantias sine dissimulatrice negligentia, quantum potuit, observare studuit, et insuper quotidianis precibus et lamentis praeterita sua peccata diluere sollicitus fuit, salubri prorsus exemplo stantes, ne laberentur, lapsos, ut erigerentur, informans.

 

46. Caeterum disponente Domino, qui fortioribus peccatis fortiora solet adhibere medicamina, quique ineffabili pietate sua quandoque vasa contumeliae transfert in vasa honoris et gratiae, ingressa est putredo in ossibus fratris praedicti, et percussus est circa femora ulcere pessimo, apostemate canceroso, et crescente in dies angustia languoris, totus contabuit, ita ut carnibus circa locum ulceris undique corrosis, ossa nudata patescerent, et vulnera vermibus scaturirent. Annis itaque pluribus in grabato carceratus, et divinae animadversionis flagellis humiliter subditus, quot horis vivebat, totidem pene interitionibus subjacebat. Erat ergo patienti animae miserabilis dolor et angor a facie putrescentis corporis sui, simulque servitoribus ejus angustia cordis immensa, prae horrore et fetore, quem tabiosum ulcus continue exhalabat. Sed laboris et patientiae hujus nihilominus remuneratio copiosa penes Deum utrisque reposita. Satagebat autem frater idem infirmus et doloribus et pressuris suis semper gratias agere, corde credens, et ore confitens, sese recipere longe adhuc imparia meritis.

 

47. Cum autem iam ad purum fuisset in eo scoria excocta peccati, ut secundum Sapientis dictum, ablata rubigine de argento egrederetur vas purissimum (Prov. XXV, 4); tandem educta est anima illa beata conflatorio purgationis, et velut argentum igne examinatum, munda et nitida, cum caeteris misericordiae vasis translata est ad palatium summi Regis. Sed antequam de lacu miseriae et de luto faecis educeretur, ad consolationem omnium vere poenitentium meruit in hac vita praelibare fructum laboris et patientiae suae, et nescio quid ineffabile de illa superna dulcedine, ad quam sine fine fruendam in proximo erat admittenda, praegustare. Qua gustata tanquam musto coelesti inebriatus, protinus erupit in jubilum praeconii coelestis, et serenata facie coepit idiota, et qui nunquam cantare aut legere didicerat, cum suavissima melodia quosdam novos multumque delectabiles hymnos ac modulos cantare de canticis Sion.

 

48. Facta autem hac voce, convenit multitudo fratrum videre cum grandi miraculo hominem tantis miseriis et calamitatibus oppressum, in ipso mortis accessu cantando ac tripudiando insultantem, et quodammodo dicentem: Ubi est, mors, victoria tua? (I Cor. XV, 55.) Ecce ego magnus peccator, et pauperculus homuncio, quoniam stigmata Domini Jesu in corpore meo pro nomine ipsius patienter sustinui, te, larvalis umbra, mater moeroris, exterminatrix gaudii et perditrix vitae, non timeo, sed potius contemno, sciens te absorptam et penitus annihilatam in victoria crucis Domini nostri Jesu Christi. Ita ergo praecentor noster modulizans, et Alleluia quod in plateis coelestis Jerusalem frequentatur, quodammodo praeoccupans, quid post mortem carnis facturus esset, in carne adhuc corruptibili positus praesago miraculo declaravit: sicque laetabundus et laudans, in voce exsultationis et confessionis beatam animam illam exhalavit. De cujus felici consummatione beatus Bernardus hilaratus, sermonem devotissimum ad fratres in capitulo fecit, commendans in eo dignum poenitentiae fructum, et admirabilem patientiam ejus omnibus proponens exemplum.

 

XXVI

De sancto Bernardo, securitatem sive fiduciam cuiusdam moribundi redarguente, seu potius tentante

 

49. Conversus quidam de fratribus Clarae-Vallis, innocentis vitae, et conversationis honestae, cum graviter aliquandiu aegrotasset, tandem ad extrema devenit. Introivit autem ad eum gratia visitationis beatus Bernardus, et confortans eum ait: «Confide, fili, quia migraturus es iam nunc de morte ad vitam, de labore temporali ad requiem sempiternam.» Ille vero cum ingenti fiducia respondit: «Quidni pergam ad Dominum et Creatorem meum? Vere confido, et quantum de misericordia Domini mei Jesu Christi praesumere audeo, certus sum quia cito visurus sum bona Domini in terra viventium.» Porro beatus Bernardus, ut erat medicus sapiens, pastorque sollicitus, timens homini rusticano, ne tam fida responsio de praesumptionis magis temeritate, quam de conscientiae puritate procederet, ait: «Signa cor tuum, frater, signa cor tuum: quid est quod locutus es? Unde tibi subrepere potuit tantae praesumptionis audacia? Enimvero tunc es ille pauperculus et miserabilis homo, qui cum nihil aut prope nihil haberes in saeculo, necessitate forsitan magis, quam timore Dei cogente ad nos confugisti, multis precibus tandem aditum impetrando? Nos vero causa Dei collegimus inopem, et parem te fecimus in victu et vestitu, caeterisque commoditatibus, his qui nobiscum sunt sapientibus atque nobilibus viris; et factus es quasi unus ex illis. Quid igitur tribuisti Domino pro omnibus istis? Et ecce non sufficit ingratitudini tuae gratis accepisse te tot beneficia de manu Domini, nisi et regnum ipsius haereditario, jure vindices tibi, quod nullus unquam regum vel principum, quantislibet auri et argenti molibus potuit comparare».

 

50. Ad haec ille respondens blando vultu et tranquillo animo, dixit: «Bene, pater charissime, bene utique perorasti, et vera sunt omnia quae dixisti: verumtamen, si jubes, loquar ad te dominum et patrem meum, et paucis aperiam unde mihi pauperi et misero suggeri potuit tantae, non praesumptionis, sed, ut ego spero, devotionis occasio. Nam si vera est illa praedicatio vestra, quam nobis saepius inculcastis, quod scilicet regnum Dei non carnis nobilitate, non terrenis divitiis possidetur, sed sola obedientiae virtute acquiritur; hanc unam sententiam, tanquam verbum abbreviatum a Domino, sedula commemoratione apud me continui, ponens illud quasi signaculum super cor meum, assidue meditando; et super brachium meum, sollicite operando. Quaerite, si placet, ab omnibus magistris et sociis, quibus me obsequi ac servire jussistis, et si cuiquam illorum aliquando inobediens fui, si de fratribus nostris quempiam verbo aut signo, vel quolibet alio modo, quantum in me fuit, contristavi. Quod si operam dedi omnibus in Christo obedire, omnibus servire, cunctosque per Dei gratiam diligere, quis prohibere me potest, ut de misericordia ipsius non confidam?».

 

51. Beatus itaque Pater cum tale responsum ab homine rusticano accepisset, gavisus est gaudio magno, et ait: «Vere beatus es, fili charissime, quia caro et sanguis non revelavit tibi sapientiam hanc, sed Pater coelestis ipse te docuit, ipse posuit animam tuam ad vitam, rectissimoque tramite perduxit ad patriam. Jam ergo securus ingredere, quoniam patefacta est tibi janua vitae.» Defuncto itaque fratre et exsequiis celebratis, venerabilis Pater de conversatione et consummatione ejus sermonem in capitulo luculentum sua illa devotione et facundia peroravit, omnesque illius exemplo ad amorem obedientiae mirabiliter accendit. Vehementer namque affectus fuit in responsione illius; et magis congratulabatur ei super obedientiae virtutem, et super ipsius animi puritatem, quam si vidisset eum signis et prodigiis coruscantem.

 

XXVII

De conventu fratrum in Sueciam per sanctum Bernardum misso, qui et uni eorum promisit, fore ut in Clara-Valle moreretur, et sepeliretur

 

52. Postquam aquila illa grandis magnarum alarum, multarumque plumarum, magnus videlicet pater Bernardus, magnus meritis, sublimis sanctae contemplationis alis, ornatus varietate virtutum, medullam cedri, id est perfectionem religionis, quam de summitate Libani, id est de altitudine divinae gratiae, acceperat, in solitudine Vallis absinthialis plantavit, quatenus eadem Vallis mediante amaritudine poenitentiae verteretur in Claram-Vallem: coepit jam religio ipsa transplantari super aquas multas, id est, diversarum nationum cervicosas ac tumidas voluntates, tanquam coeruleos undarum vortices, ad verae pietatis cultum inclinare. Volens autem idem venerabilis Pater, in populis aquilonarium partium, sicut et in gentibus caeteris, aliquem fructum habere, petente religiosa femina regina Sueciae conventum fratrum ad illas partes direxit. Cumque monachi et conversi, qui ad hoc denominati fuerant, ut hominibus rudibus et indomitis formam religionis et disciplinae traderent, nimio moerore consternati, precibus quibus valebant, agerent, ne tanti Patris praesentia carituri ad exteras et barbaras mitterentur regiones, sanctus Abbas respondit: «Quid est hoc, dilectissimi fratres, quod facitis? u quid irrationalibus fletibus et precibus affligitis animam meam? Aut nunquid voluntatem meam, et non potius voluntatem Dei, cui omnes obtemperare debemus, sequor in hoc negotio?» Erant autem coram eo posita vestimenta et vasa sacra caeteraque utensilia, ad ministerium divini officii pertinentia, quae iidem fratres, qui mittendi erant, secum ferre debebant. Volens itaque certos eos reddere, quoniam a Domino egressus esset sermo, elevavit pelvim, quae ad recipiendam aquam sacerdotis manibus fundendam deputata erat, et digitum fundo ejus imprimens dixit: «Ecce hoc vobis erit signum, quod Spiritus Domini miserit vos.» Mirum in modum rigor et inflexibilitas aeris teneritudini digiti ejus cedere visa est, adeo ut cujus quantitatis sacer articulus fuit, usque hodie liquido valeat dignosci: quantum autem intus cessisse, tantum foris aequalitatem excessisse videtur. In testimonium enim tanti miraculi, eadem pelvis in secretario domus, quam tunc Pater sanctus ordinavit, summa cum reverentia servatur. Porro praedicti fratres videntes perspicuam divinae gratiae praesentiam adesse, stimulos edacis tristitiae reprimentes, gavisi sunt: et licet remotissimas, et in ultimo climate aquilonaris brumae abstrusas nationes, non sine quodam horrore spiritus adire possent, tamen eamdem gratiam Dei, meritis et precibus sancti Patris nostri intervenientibus, se comitaturam pia confidentia praesumebant.

 

53. Erat vero inter caeteros adolescens quidam honestae indolis, et columbinae simplicitatis, Gerardus nomine, oriundus de provincia Germaniae secundae, civitate Trajecto; qui impatientius aliis dolens, cum lacrymis dixit ad Virum Dei: «Beatissime pater, ego miserabilis juvenculus relicta domo paterna, spretisque omnibus quae mihi in hoc saeculo desiderabilia et amabilia esse poterant, religionis amore Paternitatem tuam adii, sperans me tua dulcissima praesentia debere perfrui, tuis doctrinis et exemplis informari, tuis meritis et precibus adjuvari, subque sanctae hujus multitudinis umbraculo, a turbine tentationum, et ab aestu juvenilium desideriorum tutari; quodque votis omnibus exopto, inter sacra corpora fratrum nostrorum in hoc coemeterio quiescentium diem exspectare novissimum. Et ecce ejicis me hodie a facie tua, sacrique collegii hujus consortium perdo; et insuper desiderata mihi sepultura privabor. Hinc prorsus, hinc vehementer doleo, quia cor meum conturbatum est in me».

 

54. Compassus adolescenti Vir beatus, afflictam moerore animam affatu blando mulcere curavit, et quae post annos quinquaginta futura erant spiritu prophetico praevidens, ait ad eum: «Vade, fili charissime, quo te Spiritus sanctus mittere dignatur, et in agro dominico tanquam strenuus operator labora. Ego tibi in nomine Domini polliceor, et securum te facio, quia, sicut desideras, in Clara-Valle morieris, et coelestis Sponsi gloriosum adventum una nobiscum praestolaberis.» Hanc ergo tam beatam pii Patris sponsionem, velut arrham sui desiderii, frater ille suscipiens, gavisus est valde, sciens utique nec falli posse, nec fallere velle hominem, quem sapientiae et veritatis secretarium esse manifesta signorum et prodigiorum declarabant indicia. Ivit itaque, et in domo quam cum caeteris fratribus initiare mittebatur, Prioris et cellerarii administrationes strenue percurrens, divina largiente gratia nomen pariter et officium abbatis sortitus est. Cujus dignitatis apicem licet invitus conscenderet, malens in humili loco salvari, quam in sublimi periclitari, susceptum tamen religiosissimae conversationis nitore decoravit. Quia vero propter paucitatem clericorum vix aliquis de terra convertebatur, Dominus fideli servo suo de partibus Germaniae et Angliae litteratas et discretas personas mittebat, per quas disciplina monasticae religionis in regno illo fundata crescebat, et fructificabat competenter in populis, qui monachi quidem nomen audierant, sed monachum antea non viderant. Ipse etiam dominus abbas cellerario suo, Abraham nomine, viro prudenti, universa domus ordinatione in temporalibus cunctisque negotiis exterioribus commissis, totum se spiritualibus studiis mancipavit: animabus lucrandis intendere, in servitio Dei vigil et sollicitus inveniri, frequens esse in labore, dum alias vacaret, frequens etiam in lectione, corporale subsidium de communi quaerere, et per omnia formam pietatis, et religionis fratribus suis studens exhibere.

 

55. Tanta quoque mansuetudinis et patientiae gratia pollebat, ut cum quadam vice monachus quidam, quem pro culpa castigarat, maligno spiritu afflatus, descendentem eum per gradus dormitorii pugno tam valide percussisset, ut dolor non modicus ictui succederet; tantae perversitatis hominem non solum non ejiceret, seu gravi culpae subjiceret, sed e contrario seorsim eum trahens veniam coram ipso peteret, supplicans ut rancorem quem adversus se habebat, propter Deum dimitteret. Caeterum quidquid virtus, quidquid religionis, tam in se, quam in subditis suis deprehendebat, non hoc suae industriae, sed gratiae Dei, meritisque sanctissimi patris sui Bernardi tribuebat.

 

56. Jam vero si forte agendorum causa negotiorum certa necessitas eum de monasterio progredi postulasset, tantum se ac talem in omni disciplina et continentia saecularibus exhibebat, ut tam rex, quam principes terrae illius, sicut revera hominem Dei ipsum venerarentur et colerent, et audito eo multa facerent, et libenter eum audirent. Dux etiam terrae illius, vir strenuus et potens, se ad reverentiam beati viri submittebat, fastigiumque principatus sui celsitudini sanctitatis ipsius adeo humiliabat, ut aliquoties familiaribus suis diceret: «Quacumque hora abbatem Gerardum me videre considero, tanto timore concutior, ac si omnia secreta et abstrusa pectoris mei pateant oculis eius».

 

57. Cum autem jam senuisset, et usque ad decrepitam aetatem pervenisset, quadragesimum in praelatione complens annum, variis quoque infirmitatibus corpus ejus quateretur, coeperunt eum fratres rogare, quatenus sicut communiter multo tempore cum eis vixerat, ita etiam sepulturae locum apud ipsos sortiri dignaretur. Quibus vir Domini respondit: «Ne, quaeso, loquamini ita, filii mei: oportet modis omnibus ut in Clara-Valle moriar, et secundum sponsionem Deo dilecti Patris mei, cum sanctis qui ibi pausant in pace, in id ipsum dormiam et requiescam.» Causantibus illis, et dicentibus, «Quomodo te, Pater, illuc reducere poterimus, cum praeter veteranae senectutis incommoda tot et tantis infirmitatibus quassatus et debilitatus sis, ut vix ad proximos terminos Danorum spirantem te pervenire posse putemus?» cum multa fiducia respondit: «Verbum Dei validum et forte, vivum et efficax, quod per os reverendissimi Viri auribus meis infusum, penetralibus cordis mei arrham bonae spei hujus qua feror, indidit, prosperos in hoc itinere successus praestabit; vos tantum quod praecipio, implere curate.» Itaque gestario inter duos equos composito, in eo collocatur, et non sine grandi miraculo a finibus orbis per tanta terrarum spatia, per tot maris et fluminum pericula Claram-Vallem pervenit, ibique in infirmitorio aliquandiu recubans, in bona confessione spiritum exhalavit. Accepit vero desideratae sepulturae locum juxta beatae memoriae domni benedicti Humberti tumbam, qui eum familiariter in vita sua dilexerat. Cujus decessum cum rex Sueciae comperisset, cum gemitu protestatus est regnum et terram suam dignam non fuisse, ut in ea tanti viri sacra ossa requiescere debuissent.

 

XXVIII

De felicissima morte sancti patris Bernardi, et operatione miraculorum eidem per abbatem cisterciensem inhibita

 

58. Dilectus Deo et hominibus venerabilis pater Bernardus, dum in Clara-Valle sua feliciter consummasset dies suos, plenus dierum, sed plenior virtutum, requievit in pace: ad cujus exitum episcopi et abbates, aliique religiosi viri multi convenere. Cumque biduum exsequiae celebrarentur, tanta multitudo hominum convenit, ut pene nulla episcopis, nulla fratribus reverentia haberetur. Nam gratia sanitatum quae affuerat vivo, nunquam recessit a defuncto. Cum enim sanctum corpus sacerdotalibus indumentis decenter ornatum, revelata facie, manibus quoque discoopertis in medio positum esset, frater quidam diuturno et gravi morbo epilepsiae detritus, reverenter et humiliter accedens, Patrem sanctum, tanquam adhuc viventem, lacrymosis precibus, ut sui misereretur, orare coepit. Nec poterat pius Pater adhuc in medio filiorum positus, tam gravem filii sui calamitatem dissimulare; sed tanquam diceret, «Fii, ego dormio, et cor meum vigilat;» continuo quod petebatur, per gratiam Dei concessit. Nam ex illa hora frater idem perfecte convaluit, et Abbatem sanctum vivere post mortem felici experientia didicit. Pridie etiam quam reconderetur pretiosissimus ille thesaurus, puer quidam de proximo viculo advenit, prae siccitate nervorum aridum habens brachium et manum contractam: cujus aetati et debilitati, qui praesentes aderant, compassi, tanto hunc fiducialius ad sacri corporis tactum invitavere post horam orationis nonam, quanto id minus innocens aetas per se praesumere audebat. Ubi vero brachium aridum brachio sancto, et manus contracta manui benedictae applicata est, repente vigore naturae redeunte, brachium convaluit, et manus libere extendens, et reflectens digitos sub oculis totius multitudinis, quae sacrum funus quaquaversum circumdederat, perfectae sanitati restituta est. In cujus curatione tantus illico factus est clamor omnium qui aderant, vociferantium in laude Dei, ut vix eum potuerit fratrum disciplina reprimere. Superveniente nocte allatus est alius toto corpore debilis, procubuit loculo, et coram psallentibus erectus est, et deductus ad altare.

 

59. Enimvero dominus Cisterciensis, qui cum pluribus aliis abbatibus sui Ordinis ad exsequias Viri Dei venerat, considerans tantam importunitatem tumultuantis populi, et ex praesentibus futura conjiciens, vehementer timere coepit, ne, si, crebrescentibus signis, tam intolerabilis turba populorum concurreret, eorum improbitate disciplina periret Ordinis, et sanctae religionis fervor in eodem loco tepesceret. Quapropter habita super hoc deliberatione, reverenter accedens, per virtutem obedientiae, ne signa ulterius faceret, inhibuit. Sed cum dicat Apostolus de Domino nostro Jesu Christo, quia factus est obediens Patri usque ad mortem (Philip. II, 8); et ipsius exemplo Legislator noster sanctus Benedictus obedientiam nobis usque ad mortem in regula proponat (Cap. 7): sancta et vere humilis anima Patris nostri, mortali homini etiam post mortem carnis obediens fuit. Nam signa quae tunc jam radiare coeperant, ita cessavere, ut ex illa die et deinceps nunquam publica miracula facere visus sit, licet quibusdam fidelibus, praecipue sui Ordinis fratribus, pro variis incommoditatibus ad se clamitantibus usque hodie deesse non possit. Namque sola illa signa, quae disciplinam Ordinis per turbas concurrentium populorum minuerent, domnum Cisterciensem fieri noluisse, manifestum est.

 

60. Evolutis dehinc post transitum beati Viri pluribus annis, erat in partibus Italiae matrona quaedam, quam correptam spiritus malignus atrociter vexare coepit. Quo tam lamentabili casu propinqui et amici ejus vehementer consternati, si quid remedii foret, sedula meditatione pensare coeperunt. Erat autem in vicinia eorum coenobium quoddam Ordinis Cisterciensis: et sicut mentibus in angustia constitutis spes undecumque concepta solet parare fiduciam, ad eamdem domum daemoniacam illam causa curationis ducere communi consilio decreverunt. Quod et factum est. Sistitur misera ad portam, et aliqui ex simul comitantibus, qui tantum malum abbati et fratribus nuntiarent, opemque flagitarent, mittuntur. Abbas vero quosdam de senioribus, quos magis noverat spirituales, assumens, cum cruce dominica et sanctorum reliquiis egreditur ad patientem. Cumque malignus ille spiritus per Domini crucem et sacra sanctorum pignora conjuratus non moveretur, recordatus est abbas se habere venerandas reliquias de capillis et barba sancti Bernardi, quos eodem, ni fallor, anno ad capitulum vadens, in Clara-Valle pro benedictione acceperat, et ad tutelam continue secum ferebat: et nihil dicens, manus sub cuculla silenter misit, quatenus extractis his reliquiis daemonem per has urgeret. Quod pestifer ille lynceis oculis deprehendens, coepit continuo scabellum pedibus tenere, sputa jacere, totius quoque corporis indecenti motu, quid intus pateretur, prodebat invitus; et erumpens in vocem: «Eia, inquit, abbatule, quid vis facere? quid modo mali contra me sub illa veste tua machinaris? Frustra niteris, incassum laboras: serva Bernardum tuum, nec enim proficies quidquam.» Dicente vero abbate, «Per Domini gratiam, et hujus sanctissimi Viri merita modo egredieris;» ille respondit: «Quid? an excidit tibi quod prohibitum est ei signa facere? Hoc ergo sciens, securus in hoc meo domicilio requiesco.» Audiens ergo abbas et fratres, qui cum eo erant, haec verba, valde mirati sunt, quod scilicet spiritus nequam interdictum illud in scutum suae defensionis tam celeriter invenerit. Haec nos de virtutibus beati Bernardi abbatis breviter perstrinximus, Domini misericordiam postulantes, quatenus dulcissimi Patris meritis et precibus nos ab omni malo custodiat, et post tanti patroni sacra vestigia divinae gratiae spicas legentes, aeternae vitae participio non fraudari concedat.

 

XXIX

Epilogus librorum de vita et gestis sancti patris Bernardi

 

61. Fortissimorum athletarum Christi, virorum in Ordine Cisterciensi illustrium, dux et signifer exstitit beatae memoriae dominus Stephanus, qui decimo anno instituti Ordinis Cisterciensis, pastoralis curae officium in eadem domo suscipiens, et propagandae religionis desiderio fervens, cum per continuos quatuordecim annos paucitatis suae taedio tam ipse, quam fratres ejus vehementer afflicti fuissent; quinto decimo demum anno, divina desuper aspirante gratia, nostris temporis apostolum beatissimum Bernardum cum turba fratrum et sociorum ejus ad tirocinii spiritualis probationem suscipere meruit, Domino ad dilatandum Cisterciensem Ordinem per universas occidui orbis plagas, ex die illa et deinceps, copiosissimam dante benedictionem. Iste reverendissimus pater Stephanus post aliquantos annos fratres beati Bernardi ad aedificandum domum Clarae-Vallis mittens, ipsum venerabilem virum sanctum Bernardum, in juvenili adhuc aetate constitutum, sed sapientiae et religionis maturitate multos canos transcendentem, ideoque reverendum, illis abeuntibus praefecit abbatem; jam tunc, ut credimus, Spiritu revelante praenoscens, quantae proceritatis, quantaeque pulchritudinis cedrus illa futura esset in paradiso Ecclesiae Dei, quantae etiam multitudinis coetus, ex diversis mundi partibus collectus, sub umbra condensarum frondium, id est multiplicium meritorum ejus, ab aestu carnalium illecebrarum foret refrigerandus.

 

62. Sed quis aestimare sufficiat, quam grandis multitudinis fuerit beatorum ille coetus, vel ex quam diversis provinciis et insulis coadunatus? Nempe, ut de mediterraneis Italiae, Germaniae, Galliaeqne provinciis taceam, ipsae extremae insulae Hiberniae, Britanniae, Daciae et Sueciae, quae finem orbis faciunt, ad hunc coetum perficiendum crebras personas mittebant; et propter Abbatem sanctum etiam locum sanctum celebri devotione venerabantur. Ut etiam de Conversis taceam, quorum longe copiosior erat numerus, quam monachorum; post decessum beati Viri simul in uno loco reperti libelli professionum octingenti octoginta octo, exceptis quampluribus aliis, qui negligentia et longinquitate temporis dilapsi, non poterant inveniri. Ubi vero aliqui de hoc sacro coetu, disciplinae vomere exculti, virtutumque seminibus receptis adeo profecissent, ut jam fructificare, aliisque prodesse posse sperarentur; sicut ex diversis regionibns colligebantur, ita etiam mox ad diversas regiones causa aedificandorum coenobiorum emittebantur. Sicque fiebat, ut licet persaepe nonagenarium, nonnunquam vero centenarium numerum excederent Novitii; nunquam tamen sacer ille conventus nimiae multitudinis angustias pateretur.

 

63. Sanctae recordationis dominus Henricus, Vitae-Scholae, quod est coenobium in Dacia de linea Clarae-Vallis, primus abbas, referre solebat, quia cum esset Novitius in Clara-Valle, et nonaginta tirones in cella probatoria sub disciplina beati Bernardi instituerentur; quadam vice discumbentibus eis intravit ad visitandos filios suos idem piissimus Pater, quem sequebatur. Conversus cum sporta inciso caseo plena: et accedens ad praefatum Henricum, qui tunc Prior Novitiorum erat, dulcissima manu sua frustum casei posuit ante eum, commonitorium hoc verbum dicens: «Frater, comede; grandis enim tibi restat via.» Dehinc fidelis minister magni illius Patrisfamilias, qui faciet servos suos discumbere, et transiens ministrabit illis, per ante universos Novitios transiens, ac singulis pitantiam charitatis porrigens, eumdemque sermonem per singulos repetens, et corpora eorum jucunde refecit, et mentes ad sollicitudinem arctae et angustae viae, quam terere coeperant, excitavit. Licet vero frequenter viri virtutum de sacro collegio Clarae-Vallis, ad propagandam Cisterciensis Ordinis disciplinam, per distincta orbis climata emitterentur; nunquam tamen aut Iberici aestus, aut Scythici frigoris horror, seu altera quaelibet inclementia coeli, animos eorum inclinare poterat, ut non formam Ordinis, quam in Clara-Valle didicerant, in habitu et victu, caeterisque corporis necessariis virili constantia retinerent, pulchre Horatianum illud sibi vindicantes: Constantes animi, quos non locus alterat alter.

 

64. Nec solum diversarum provinciarum episcopi et magnates coenobia de disciplina Viri Dei in suis regionibus fundari postulabant, sed etiam superbarum urbium populi ex discipulis ejus archiepiscopos et episcopos sibi eligebant: felices se arbitrantes, si de tantae perfectionis fonte, pastores animabus suis providere potuissent: cum tamen perfectae eiusdem multitudinis perfectissimus institutor hanc apud Deum et homines specialem gratiam obtinuisset, ut cum dignissimus esset cogi, et aliquoties in archiepiscopum vel episcopum electus fuisset, minime tamen de amica sibi paupertate raptus, dignitatis hujus apice contra voluntatem suam insigniri cogeretur. Sed quare nos ista de caeteris urbibus replicamus, cum ipsum caput mundi, ipsa quae est caeterarum omnium Ecclesiarum mater, sancta Romana Ecclesia, de hac humili societate, de hac beati Bernardi disciplina, summum Pontificem in plenitudinem potestatis assumpserit, et ipsa apostolica curia cardinales aliquos in partem sollicitudinis adsciverit? Tua sunt haec, Christe Domine, opera, qui glorificantes te, et mandatis tuis obsecundantes, ita glorificas, ut servi tui, qui secundum praeceptum Apostoli, subjiciunt se omni humanae creaturae propter te (I Petr. II, 13), pleno pietatis judicio super omnem mortalem naturam, exaltentur a te.

 

65. Caeterum postquam Clara illa Vallis primum et clarissimum Abbatem suum post unum et triginta annos ad superni Imperatoris transmisit palatium, ut jure tanto esset potentior ad subveniendum, quanto summae Majestatis faciem vicinius contemplaretur; per sanctos successores ejus, sanctae religionis vigor conservatus, in eadem gloriosa domo illibatus, duravit, sicut in temporibus venerabilis ac Deo digni viri domini Petri ejusque successoris domini Garnerii, postea Lingonensis episcopi, divina favente gratia nobis probare concessum est. Testis enim nobis est Dominus, quia cum in Clara-Valle disciplinis claustralibus et sacri Ordinis observantiis subditi essemus, tantum ibi religionis et gravitatis, tantumque puritatis et honestatis vidimus, ut saepius in gratia Dei exsultantes diceremus in cordibus nostris, quia si ipse legislator noster beatissimus Benedictus, cujus Regulam professi sumus, in carne viveret, et per seipsum sanctum illum conventum regeret, districtius sacri Ordinis instituta in illo loco observari non potuissent, Incuria nempe vel levitas seu dissolutio, quae est ruina Ordinis, locum ibi penitus non habebant; sed vernantium virtutum, fraternaeque charitatis aemulatio ibi sancta vigebat: quodque magis mirum est, adhuc singulos austeriori aliqua castigatione cogere praelatis opus non erat, quia quasi haereditaria successione ad se transmissum tenebat sancta illa congregatio, vitia declinare, et virtutibus operam dare. Vidimus ibi etiam ex discipulis beati Bernardi seniores, morum gravitate, religionis integritate, prudentia et simplicitate reverendos; beatae memoriae domnum Gerardum Priorem, domnum Gaufridum ejusdem sancti Viri notarium, plurimumque ab eo dilectum dominum Hugonem de Monte-Felici, dominum Petrum Catalaunensem, caeterosque tam monachos, quam conversos, qui a temporibus beati Viri, usque ad nostram aetatem durantes, et exemplum devotionis et fervoris reliquo corpori sanctae illius fraternitatis effecti, facile in sua amabili conversatione monstrabant, quantae perfectionis plenitudo in Clara-Valle primis diebus effulserat; quandoquidem paucorum seniorum strenuum in sacri Ordinis observantiis exercitium, paucorum admodum devotio potuerit imitari.

 

66. Sed ecce dum de puritate religionis, quae non solum in Clara-Valle, sed etiam in Cistercio, caeterisque bene ordinatis domibus Cisterciensis Ordinis multos ad culmen perfectionis primis diebus provexit, loquimur; quid a praefato venerabili viro domno Gerardo Priore in capitulo Clarae-Vallis aliquando audivimus, non sine multo timore et tremore reminiscimur. Is namque dum quadam vice ad morum gravitatem, disciplinaeque custodiam, melliflua nos admonitione adhortaretur, asserebat anteriori tempore animas fratrum defunctorum cuidam spirituali viro, ejusdem coenobii monacho, visibiliter apparuisse, seque poenalibus locis deputatos, miserabili querimonia prodidisse: non quia gravius aliquod peccatum commisissent, sed quia quotidianas negligentias vitare minore sollicitudine, quam oportuerat, curassent. Si ergo beatis illis temporibus, quibus negligentia vix per rimulas intrabat, rubiginem culpae, districti Judicis animadversio poenalis, nimiumque molesta rasura abradebat: quid de nostrorum temporum miseria sentiendum, et quando negligentia non jam per rimulas, sed per rimas, vel potius per rupturas tepiditatis irrumpit? Quapropter, ne forte post negligentiam et torporis incuriam mors malitiae et iniquitatis intret per fenestras nostras, quoniam tempus, quod omnia consumit, etiam religionem enervat, cum procliviores sint homines ad sectanda vitia potius quam virtutes; discussa totis viribus ignavia, vestigiis praecedentium patrum viriliter inhaerere satagamus, eorum memoriam in cordibus nostris versando, eorumque sacros actus frequenter et libenter relegendo: quatenus per rectitudinem operis ipsorum nobis fortitudo operis, quasi de speculo lucidissimo appareat; sicque salubri verecundia confusi, discamus bona etiam quae agimus, omnino imperfecta reputare, atque ad ampliorem justiciae perfectionem semper anhelare. Si quis vero multum proficere volens, sed non valens, ideoque taedio affectus remissius agere coeperit, audiat quid sanctus pater Bernardus dicat: «Nolo,» inquit, «repente fieri summus: paulatim proficere volo.» Si ergo in studio proficiendi non continuo sequitur effectus, est tamen omni proficere volenti quodam prodire tenus, si non datur ultra: solumque nolle proficere, totius negligentiae et dissolutionis, atque ad extremum mortis et damnationis occasio est.

 

67. Obsecro itaque eos qui ista lecturi sunt, per Dominum nostrum Jesum Christum, ne sola haec curiositate legisse velint, sed diligenti consideratione pensent, quid in suis moribus a norma justitiae, quae in sanctis patribus insigniter refulsit, exorbitet et quidquid in se a tramite verae religionis alienum repererint, totum hoc in quotidiano vitiorum et virtutum conflictu ad lineam veritatis corrigere festinent. Nam sicut jure omnium hominum stolidissimus censetur, qui ad arborem viriditate foliorum atque ubertate fructus pulcherrimam veniens, foliorum inanitate ventrem farciret, et ab utilitate fructus jejunus remaneret: eadem rationis aequitate stultissimus reputatur, qui venustissimam et fecundissimam seriem strenuae conversationis patrum sanctorum relegens, velut chronica tantum, vel annales regum, ad solam curiosam notitiam rerum eam transcurrit, et nihil ex his quae legit, ad accendendum in se compunctionis fervorem, ad detergendam conscientiae suae rubiginem, et ad librandam morum suorum inaequalitatem manu sanctae devotionis decerpit. Neque enim propterea patrum praecedentium laudabilia gesta describuntur, ut vanae et inquietae curiositati serviatur: sed, ut per ea rudes instruantur, infirmi confortentur, lascivi gravitatem sectentur, duri corde compungantur, devoti ad perfectionem informentur, et ut per aedificationem et consolationem legentium sancta Ecclesia roboretur, et laus Dei, cuius dona sunt bona nostra, per gratiarum actionem amplificetur.

 

68. Caeterum in hac sola parte veniam a studiosis lectoribus petimus, quod aliquibus in locis sensum, vel summam verborum quae dicta sunt, retinentes, eamdem summam competenti formula orationis vestire curavimus: nam de rebus ipsis absit, ut, quantum in nobis fuit, minimum saltem articulum aliter, quam rei eventus fuit, mentiendi libidine laesa conscientia poneremus. Ipse autem aeternus Deus, aeterni Dei Filius, Dominus noster Jesus Christus, qui in diebus humilitatis suae sacramentum perfectae poenitentiae sanciens, et fundamentum verae religionis jaciens ait: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; (Matth. XVI, 24); quique extremis diebus istis, quando senescente jam mundo, fides fluctuat, spes titubat, charitas frigescit, incentivum sancti amoris sui per Cisterciensis Ordinis puritatem multorum cordibus infudit, et ejusdem sacri Ordinis splendidissimam columnam, reverendissimum scilicet patrem nostrum sanctum Bernardum in Clara-Valle erexit: ipse, inquam, Dominus ac Deus noster per merita et intercessionem sanctorum patrum, de quorum vita et moribus ad aedificationem posterorum aliqua conscripsimus, donet nobis ita vestigiis eorum inhaerere, ita simplicitatis et innocentiae sensum retinere, ita per continentiam carnis in humilitate vera roborari; ut ad illam aeternae beatitudinis gloriam, ad quam eosdem patres indubitanter credimus pervenisse, etiam nos, cooperante gratia Dei, quandoque pervenire mereamur, praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per immortalia saecula saeculorum.

 

XXX

Fragmenta es Herberti libris de miraculis cisterciensium monachorum

 

De Acardo, clarae-vallis monacho

 

1. In eodem quoque monasterio exstitit religiosus quidam monachus, nomine Acardus, vir quidem genere nobilis, sed conversatione nobilior. Hic autem beato Bernardo abbate suo jubente atque mittente, plurimorum coenobiorum initiator atque exstructor fuit. Qui dum adhuc esset in probatione, isdem pater beatissimus Bernardus una die venit ad Novitios consolandos, ut saepe solebat. Terminato itaque sermone, praedictum Acardum cum aliis duobus Novitiis traxit in partem, et praemonuit in spiritu prophetico, ita loquens: «Futurum est, inquit, ut Novitius ille (designavit autem eum ex nomine) ante diem crastinum furtive recedat. Vos igitur vigilate, et estote parati, ut fugientem cum rapinis effugere non sinatis. Et si miser a nobis exierit, quia non erat ex nobis, spolia tamen, quia nostra sunt, retinebitis nobis.» Quo audito mirati sunt illi, et cum silentio praestolati sunt exitum rei. Profunda vero nocte duo ex illis cum fugitivum in lecto firmiter dormientem conspicerent, tunc et ipsi dormire coeperunt: erant enim oculi eorum gravati, illudente eis utique spiritu erroris. Verumtamen Acardus, quia certissime credidit verbum a sancto Patre prolatum haud posse irritum fieri, somnolentiae spiritum, qui ei molestissimus erat, virili constantia repellebat. Et nunc frontem, nunc tempora fricans, modo pilos barbae et capitis vellicans, modo manus et faciem lotitans, nunc de loco ad locum ambulando se excitans, tandem fallaciae somnum, quo premebatur, evicit. Cumque jam prope esset ut signum ad Vigilias pulsaretur, ecce duo quasi gigantaei Aethiopes, nigerrimis cappis amicti, per ostium domus visibiliter ingrediuntur. Is vero qui praecedebat, gallinam assatam in spico portabat. Porro in ipso veru coluber ingens per caput et caudam infixus erat, qui gallinam eamdem hinc inde cingebat. Cum tali itaque ferculo accedit ad locum Novitii; et gallinam fumantem naribus applicat dormientis. Quo statim expergefacto, daemones egrediuntur, et per iter quo venerant revertuntur. Ille vero quantocius surgit, et vestimentis onustus post daemones exit: veniensque ad ostium armarii quod erat in claustro, machinamentis suis moliebatur firmaturam effringere, ac secum tollere libros. Porro praedictus Acardus celerrime socios excitat, et prophetatam apostatae fugam insinuat. Tunc recedentem pariter insequentes, reperiunt illum pessulum ostii concutientem. Quos ut ille praesensit, illico datis saltibus evolat; et praecipiti cursu per ostia pomarii ruens, murorum tandem septis retinetur atque reducitur. In crastinum autem cum malorum impoenitens resipiscere nollet, quia jam datus erat in reprobum sensum, dimissus est tandem ut abiret in locum suum. Eadem vero die arreptus a diabolo dementiam incurrit, et usque ad mortem furere non cessavit. Haec nobis Novitiis ipse domnus Acardus, cum jam esset aetate decrepitus, plena fide narravit, utpote qui omnia noverat, et perspexerat oculis suis.

 

2. Idem vero confessus est nobis, quod in primordio conversionis suae multa daemonum bella, multa flagella pertulerit, multaque eorum phantasmata viderit. Saepius quidem etiam cum esset in ecclesia psallens atque orans, copiosa coram eo luminaria quasi cereos et lampades accendebant, quae protinus ad invocationem nominis Christi tanquam vanitas disparebant. Quadam denique vice apparuit ei diabolus, gladiatorio cum eo conflictu in modum palaestritae decertans, cui crebros ictus et vulnera infligebat, atque vicissim recipiebat; ad ultimum vero subactum daemonem colliso capite excerebravit. Quem dum traheret per capillos, partem capitis confracti, cum carne et ossibus evulsam, manu retinuit: moxque ex ea tam intolerabilis putor exivit, ut possibilitatis humanae modum fere videretur excedere. Quam cum a sua manu longius excussisset, confestim olidum monstrum quod videbatur evanuit: vestigia tamen immunditiae suae altius impressa reliquit. Nam per unius anni spatium ex eadem manu tantus fetor jugiter exhalavit, ut prae angustia cordis vix eam valeret vel ori apponere, vel naribus admovere. Hic ergo benignus et magni solaminis vir, multa nobis, cum essemus Novitii, narrabat exempla, unde nos in amore virtutum saepius accendebat. De quibus et nos unum saltem stilo mandare decrevimus, eo quod ipsum affectui nostro ardentius inhaerere sentimus.

 

De Schocelino, agri trevirensis eremita

 

3. Ego, inquit, dum aliquando conversarer in episcopatu Treverensi pro construendo coenobio, quod Claustrum nominatur, largiente superna gratia merui videre et agnoscere hominem sanctum, hominem vere divitem et vere beatum, nomine Schocelinum. Qui videlicet eo ditior, eo beatior fuit, quo fallaces mundi divitias, tanquam vanitates et insanias falsas, verius despexit, et longius abjecit. Vere enim non qui plus habet, sed qui minus cupit dives est. Tanto namque fervore hic beatissimus eremita mundum deseruit, tanto Christum ardore dilexit, ut temporibus et regionibus nostris neminem fuisse putemus, qui ei in contemptu visibilium et carnis mortificatione possit aequiparari. Vitam quippe illius omnes possumus mirari, multi etiam aemulari, sed nullus imitari; unde et necesse est amplius venerari. Iste enim pro Christo quotidie moriens, non unam tantum, sed innumeras cruces et mortes sustinuit; quia quot diebus in eremo vixit, quasi tot martyria duxit. Quis namque hominum in hac vita mortali, quantumcunque profecerit, vel sine humano cibo, vel sine tecto, vel sine indumento, vel sine omnibus his diutius vivere possit? Porro vir iste virilis, vir verae virtutis, naturam supergressus humanam, cum careret omnibus istis, confortante se Deo per multa tempora non defecit. Annis siquidem quatuordecim solivagus ac toto corpore nudus, montibus et silvis pro Christi amore oberrans et latitans perduravit, coelum habens pro tecto, aerem pro vestimento, pecorinum victum pro cibo humano. Herbis namque agrestibus et crudis, earumque radicibus, interdum quoque sagina et glande pro magnis deliciis utebatur, qui utique brutorum animalium pastus magis quam esca hominum esse probatur. Hujus ergo rigorem propositi inexorabili severitate per decennium integrum custodivit. Postmodum autem quatuor fere annis ante suam dormitionem, in corde hiemis, bruma saeviente asperrima, cum tellus nivibus obruta, et gelu acriore coercita, nec herbas foris exsereret, nec radices effodi sineret, tunc a facie famis et hujus frigoris sustinere non praevalens, tandem ut homo jam fere praemortuus, et obeso corpore, pelle sola circumdatus, cogebatur interdum deserta deserere, atque ad proxima rura volendo nolendo descendere. Veniens autem ad excretorias ejusdem viculi casas, si quem ibi pauperculum et honestae conversationis hominem manere cognosceret, ad eum libentius divertebat: diversorium tamen ipsius ingredi recusabat, sed reclinato capite quiescebat in laribus domatis, vel potius in medio curtis. Hoc autem maxime procurabat, ut profunda iam nocte accederet, horaque antelucana recederet.

 

4. Porro homines illi, qui digni habebantur tanto hospite nobilitari, magnam ei reverentiam deferebant, ita ut nemo de inhabitantibus auderet ad eum accedere, aut in colloquio molestus existere, nisi forte ab illo permissus, aut etiam vocatus: nimirum metuentes ne ad ipsos amplius non diverteret, si quietem illius aliquis ibidem importune turbaret. Interdum tamen applicabant ei pro foribus modicum straminis, aut veterem saccum, si vel in eo fortasse requiescere consentiret. Porrigebant nihilominus fragmentum ei aliquod hordeacei vel furfurei panis, scientes utique quod aliud nihil acciperet: de quo videlicet pane modicam aliquoties crustulam ruminabat, residuam vero partem ad multorum dierum refectionem secum ad eremum deferebat. Habebat quoque vir ille locupletissimus circumligatam renibus semicinctiam vilem atque brevissimam, quae verecundas solummodo corporis partes operire vix poterat, cum eum hominibus apparere compelleret ista tam inevitabilis causa. Possidebat nihilominus et saccellum parvissimum collo vel renibus appensum, quo supradictas alimonias inferebat. En tota divitis istius viri proprietas, en gloriosa servi Christi haereditas, et nobile patrimonium, cui vere fideli totus mundus erat divitiarum. Ipse enim tanquam nihil habens et omnia possidens, in tali nihilo totum obtinuit: quandoquidem qui in vili semicinctia totum mundum inclusit, de toto et pro toto mundo semicinctiam solam elegit. Denique quid aliud cuivis hominum confert copia thesaurorum, atque infinita possessio rerum, nisi ut praesentem vitam ducere, et aliquandiu producere possit? ad quam videlicet transigendam huic pauperi nostro una vetusti panniculi scissura suffecit.

 

5. Beatus itaque Bernardus, audita virtute conversationis illius, dedit nobis praeceptum adeundi et salutandi ex nomine ipsius virum, mittens etiam ei pro signo charitatis nonnulla munuscula, hoc est, tunicam et caligas, ut pro ejus amore indueret illas. Nos ergo profecti ad easdem partes, una die, cum adhuc tenebrae essent, intravimus locum ubi quiescere putabatur: et non invenientes, sciscitati sumus ab hospite, ubinam ille esset. Ille vero respondit. «Hac nocte, inquit, apud nos in curia mansit. Cui solito tempestivius recedenti et vale facienti respondimus: Cur, domine pater, tam cito egrederis, cum mediae noctis adhuc vix hora transierit? Et ille: Modo, inquit, venturi sunt huc propter me viri quidam religiosi; a quibus nolo me ad praesens reperiri. Haec autem saepius et propter alios fecit, quos ad se nihilominus venturos esse praedixit.» Quo audito satis superque mirati sumus, quod tam cito in astutia nostra ab eo deprehensi fuerimus. Callide namque satis putavimus nos egisse, et incautum antequam surgeret praevenisse. In quo videlicet facto manifeste innotuit, quod etiam prophetico spiritu non caruerit. Nos ergo scientes quod absque beneplacito suo reperiri non posset, per praedictum hospitem ei mandare curavimus, obnixe rogantes, ut gratia ipsius qui nos ad ipsum direxerat, suam nobis praesentiam indulgeret. Quo tandem annuente clementer, venimus et vidimus eum, non quasi terrenum hominem, sed sicut angelum coelestem, cujus conversatio tota in coelis et de coelis erat. Tunc eulogiis praesentatis, cum salutationem Patris humiliter et cum reverentia suscepisset, ipsaque indumenta sibi applicuisset, mox iterum ea deposuit, et ait: «Benedictus Deus, qui dedit in corde apostolici viri, ut peccatoris et miseri hominis memoriam habere dignetur. Et nunc pro amore ipsius vestimenta transmissa obedienter accepi, et indui; diutius tamen ea portare non valeo, quia nec opus est mihi, nec ipse mandavit. Dico autem vobis amicis meis charissimis, quia nihil est mihi molestius, quam ut curae carnis sarcinam odiosam, cum tanta difficultate depositam, lassatis et dolentibus humeris denuo imponere cogar».

 

6. Nos itaque videntes hominem benignum atque affabilem, cum jam ei fiducialiter loqueremur, sciscitati sumus ab eo, cum reverentia tamen, utrumne adhuc de carnis illecebris vel daemonum irritamentis aliquid molestiae toleraret. Tunc ille, ut erat homo jucundus, et boni solatii, cum paululum subrisisset, ita loqui exorsus est. «Iam diu est, amantissimi fratres, ex quo per gratiam Dei a passionibus vitiorum sentio me non mediocriter exoneratum; sed quoniam tentatio est vita hominis super terram, quis glorietur castum se habere cor? Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. In medio siquidem laqueorum ambulantes, et hostilibus gladiis circumquaque patentes, nisi scuto divinae protectionis assidue muniamur, nunquam cavere poterimus ad his qui sagittant in obscuro etiam rectos corde. Confidimus tamen in Domino, quia fidelis est, et non patietur nos tentari supra id quod possumus. Et nunc vobis aliquid exempli gratia refero, in quo poteritis advertere, cujusmodi tentationibus aliquoties inquietor. Quadam itaque die cum brumalis asperitas solito intensiore pruina rigesceret, et nix copiosa de nubibus flueret, tunc torpentibus membris in terra jacebam. Verumtamen rerum Sator omnipotens, qui dat nivem sicut lanam, et nebulam sicut cinerem spargit, ipse mihi pro laneo amictu, qui deerat, niveum opertorium dederat; magnum quidem et amplum, atque ad unius cubiti mensuram fere condensum. Quo circumquaque latius expanso ita operiebar, ut de corpore meo nihil penitus appareret. Tantummodo circa faciem meam virga fumantis anhelitus ab ore procedens, superjectam nivem paulatim undique reliquabat, et modicam fecerat aperturam. Interea lepusculus quidam ante faciem frigoris et nivis fugitans, atque ad pausandum latebras quaeritans, casu venit ad ipsum foramen. Qui suavitate caloris illectus illico substitit, et super caput meum ibidem accubavit. Tunc ipsa novitas rei subridere me compulit, et subripiente mihi levitate dejectus est animus meus a statu solitae gravitatis, et prolapsus in gaudium vanitatis. Non solum autem, sed et desiderium incidit eumdem lepusculum, ut facile poteram, manu injecta corripere; non ut eum occiderem aut retinerem, sed quia est animal innocens atque lenissimum, ut contrectatione et visu illius aliquandiu delectarer, et dicatum poenitentiae tempus hac inepta laetitia interim consumere non vererer. Diutius autem suggestori reluctans, desiderium vanum donante Deo superavi; tranquilloque corpore manens, pavidam bestiolam secure quiescere feci, donec tandem utronea voluntate recessit. En id est unum de majoribus tentamentis, quae a multis retro diebus tolerasse me memini. Quod videlicet quamvis jocose, et velut exhilarandi vos gratia fortasse videar vobis alacrius quam oportuit retulisse, erubesco tamen et doleo cogitationes meas interdum a vanitatibus istis velut a muscis volitantibus inquietari, etiam sine consensu vanitandi».

 

7. Cum haec et similia nobis aedificandi et solatiandi causa vir ille mirabilis enarraret, tunc beatum patrem Bernardum legatione nostra humillime resalutavit, seseque orationibus ejus devotissime commendavit. Moxque benedicens ac valefaciens nobis, tanquam cervus emissus a Deo liberis saltibus ad opaca saltuum recucurrit, et veluti avis de manu tenentis elapsa, laxatis in aera pennis ad avia nemorum cantando revolavit. Nos igitur videntes, et spiritumloquendi ulterius non habentes, in comparatione talis ac tantae perfectionis, assimilavimus nostras turres favillae et cineri; et qui antea putabamus nos aliquid esse, cum nihil essemus, tunc universas justitias nostras quasi pannum menstruatae existimavimus: sicque percutientes pectora nostra, humiliati atque compuncti nimis ad propria remeavimus. Referuntur et alia pene innumera de viro illo magnalia, quae quoniam a nobis tanquam longe remotis diligentius investigata non sunt, silentio claudimus; illa tantummodo proferentes quae fide oculata percepimus. Hic itaque ter beatus cum revelante Deo diem dormitionis suae jam jamque imminere conspiceret, ad unam de propinquioribus villis accessit, ibique percepto dominici Sacramenti viatico, laetantibus angelis, angelicae puritatis animam reddidit. Ad cujus exsequias venerandas viri religiosi, et populi innumerabiles catervatim undique confluentes, corpus ejus honorifice sepelierunt, et super ipsum novam ecclesiam construxerunt. Postea vero translatum est inde corpus ejus apud quoddam nobile castrum, quod nominatur Luceleburgum, et in ecclesia beatae Mariae honorifice tumulatum. Porro ad ipsum tumulum ejus miracula frequenter usque hodie fiunt, et sanitates ac beneficia multa ipso interveniente fideliter postulantes accipiunt. Haec et similia nobis neophytis domnus Acardus saepius referebat exempla, quibus rudimenta tirocinii nostri magnifice roborabat, atque in amore virtutum non mediocriter ascendebat. Ad postremum autem etiam ipse deficiens, in senectute bona migravit ad Dominum, et sepultus est in sepulcro fratrum suorum.

 

De fratre laico et converso clarae-vallis

 

8. Frater quidam laicus et Conversus in eodem coenobio exstitit, vir religiosus ac summae mansuetudinis, qui Deo magistrante didicerat esse mitis et humilis corde. Huic omnes testimonium perhibebant, quod nunquam visus fuisset irasci, nunquam quibuslibet injuriis affectus ad impatientiam provocari. Hic inspirante Deo statuerat firmiter in animo suo, ut quoties a quibuslibet fratribus suis juste sive injuste proclamaretur, toties pro illis oraret, et pro singulis Pater noster prima vice ad minus diceret. Cujus exemplo salubriter instructi multi Clarae-Vallensium fratrum, eamdem consuetudinem usque hodie quasi pro lege custodiunt. Quadam itaque die cum esset in via directus, necesse habuit transire per fauces cujusdam nemoris solus. Contigit autem ibidem eum incidere in latrones, qui eum despoliantes, caballum quoque cum sarcinulis rapuerunt, et nihil ei penitus praeter solam charitatem dimiserunt. Illa vero quia non fuit in sitarcia, neque in forulo foris incaute relicta, sed firmissimae patientiae nodis intus in intimo cordis sapienter astricta, sicariorum violentiam timere non poterat. Salva igitur charitate nihil Dei servus amittere potuit, quia pro nihilo illi erat quidquid ea remanente amisit. Recedentibus vero latrunculis, ipse cum paululum processisset, prosternitur ad orationem, obsecrans Deum, ut hanc eis remitteret impietatem. Quidam ex ipsis a longe subsecutus, curiosius observabat, volens scire quid ageret; et videns eum orationi diutius insistentem, celeri cursu revertitur ad socios, percutiens pectus suum et dicens: «Vae nobis miseris et damnatis! En moriemur omnes, qui hunc tam sanctum hominem, et tam sancti monasterii fratrem (siquidem ipso revelante cognoverant quod esset de Clara-Valle), nostro malo tam male tractavimus. Hinc enim ex quo recessit a nobis, non cessat orare cum gemitu et lacrymis: nec dubium est quin ipse Dominum roget etiam pro suis inimicis.» Quod audientes compuncti sunt animo, et venientes inveniunt illum adhuc in oratione flexis genibus intentum. Cui mox universa restituunt, et venia suppliciter postulata, in pace dimittunt. Quo viso, gavisus est frater ille gaudio magno, Salvatori Christo immensas gratias referens de compunctione praedonum, magis quam de receptione spoliorum.

 

9. Hic ergo vir bonus cum in sancto proposito perseverasset, tandem vocante se Deo collectus est ad populum suum, recepturus amodo cum eis praemia meritorum. De cujus glorificatione visio talis apparuit, eadem qua defunctus est die. Erat in quodam monasterio longius a Clara-Valle remoto, monachus quidam religiosus et magnae opinionis vir, quem pro sua sanctitate omnes sinceriter diligebant, omnes singulariter honorabant. Hic igitur eodem die, quo praedictus frater mortuus est, etiam ipse moriens ad extrema devenit. Cumque jam morti proximus videretur, raptus est ab humanis, ita ut omni membrorum officio destitutus, a mane usque ad nonam in ecstasi positus, tandem ad seipsum revertitur, et virtute recepta, lingua tantum in verba laxatur. Stupentes vero qui aderant, causam ab eo repentinae discessionis, ac reversionis efflagitant. Quibus ipse respondit: «Hodie cum a sensibus corporis in spiritu sublevatus abstraherer, inveni me subito introductum velut in paradiso voluptatis, in loco glorioso atque praeclaro nimis; cujus aptitudinem, pulchritudinem, atque amoenitatem humani sensus angustia aestimare non sufficit. Ibi pretiosa vasorum congeries atque ornamentorum; ibi infinita praeparatio deliciarum, quomodo fieri solet in adventu cujuspiam potentissimi regis aut imperatoris. Erant igitur sancti innumerabiles immensa gloria coruscantes, quorum alii jam advenerant, alii adhuc de cunctis partibus veniebant, quasi ad grande spectaculum certatim properantes, et velut ad diem solemnem undique confluentes. Audiebatur etiam ibi suavitas harmoniae coelestis, et resonabat undique gratiarum actio et vox laudis. Ego vero cum nimis obstupuissem, sciscitatus sum ab angelo ductore meo super his quae videbam. Ipse autem respondit: Haec est celebritas nova, novi cujusdam sancti hodie de domo Clarae-Vallensi assumpti, et in gaudia ista modo solemniter introducendi. Hoc itaque ista modo solemniter introducendi. Hoc itaque dicto jussit me citius egredi, atque ad humana reverti. Quod cum ego nimium deterrerer, obsecrabam medullitus, ut ab illa felicitate ad miserias corporis amplius non remitterer. Ille vero respondit: Modis omnibus oportet te ad fratres tuos regredi, donec annunties quae vidisti. Quo facto protinus reverteris, et aeternae istius laetitiae participium obtinebis. Huius rei gratia missus sum ad vos, indicare ista quae vidi, ut et ipsi benefacientes proficiatis, et perseveretis in bono, scientes utique quia non deerit merces operi vestro.» Et cum ista dixisset, valefecit, atque obdormivit in Domino. Planxit autem eum omnis congregatio monasterii, utpote sanctissimum et magnae utilitatis virum; de cujus exemplo omnes erant informati, et de cujus consilio pendebant universi. Illi ergo sollicite tempus horamque notantes, cum requisissent in Clara-Valle, cognoverunt fratrem supra memoratum eadem die, qua visio demonstrata est, fuisse defunctum. Cujus nimirum inventa est talis ac tanta conversatio, ut fidem facile faceret tali et tanto miraculo.

 

10. Beatus vero Bernardus cum quidam de fratribus suis hanc visionem coram eo cum grandi admiratione referrent, ita respondit: «Et vos, fratres, ista miramini? Ego vero magis admiror in vobis incredulitatem et duritiam cordis, qui adhuc minime creditis, aut minime forte advertitis vocem illam, qua de coelo clamatur: Beati mortui qui in Domino moriuntur: amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos (Apoc. XIV, 13). Mihi siquidem luce clarius, et vita qua vivo certius constat, omnes qui in cordis hujus puritate obedientes et humiles perseveraverint, mox ut carnem exuerint, ab omni miseria protinus exuendos, et immortalitatis gloria vestiendos».

 

De Simone, abbate Caziacensi

 

11. Vir venerabilis Simon, quondam abbas Caziaci, quod est non ignobile monasterium nigri Ordinis monachorum, magno cordis affectu beatum Bernardum diligebat; adeo ut de consilio et voluntate ejus totus pendere videretur. Huic autem desiderium magnum inerat curam pastoralem deserere, et fieri monachus in Clara-Valle. Verumtamen beatus Bernardus sciens viri virtutem, et gratiam qua commisso coenobio valde idoneus et necessarius erat; quandiu vixit in carne, nunquam ei voluit super hujusmodi petitione praebere consensum. Quadam igitur die dixit ad eum idem abbas: «Domine pater, ego jam senex et pene decrepitus, fatiscentibus in corpore membris, et urgentibus undique morbis jam jamque resolvi me sentio. Quod si extra Claram-Vallem defecero, erit mihi dolor inconsolabilis, et irreparabile damnum. Unde necesse est ut vel nunc abire me jubeas, vel satisfacere votis meis; quia mors accelerans moram amplius facere non permittit.» Cui Vir Dei respondit: «Mane in loco tuo, et noli timere. Ego securum te facio quod morieris in Clara-Valle.» Credidit homo sermonibus Sancti, et mansit interim in sua praelatione securior pluribus annis. Post transitum vero Famuli Dei, cum jam desiderii sui stimulos nullo reprimente tolerare nequiret, dimisso regimine Claram-Vallem se contulit; ubi etiam magno Dei dono, magnoque miraculo septennium supervivens, mirabile prorsus in tali aetate vel infirmitate, fervoris ac devotionis exemplum nobis omnibus in fine reliquit.

 

De Gunnario, ex sardiniae tetrarcha monacho in Clara-Valle

 

12. Simili modo Gunnarius vir illustris, quondam judex et dominus Sardiniae tetrarchalis, cum venisset aliquando orationis gratia ad sanctum Martinum Turonensem, in revertendo transitum habuit per Claram-Vallem: ubi a sancto Bernardo devote susceptus, et de salute animae copiose praemonitus, converti ab eo minime potuit, quamvis beatissimus Pater, ipso ibi praesente, et multum gratulante, caecum quemdam illuminasset. Cumque recessisset, dixit ei Sanctus: «Ego rogavi Dominum instanter pro tua conversione, sed ad praesens exaudiri non merui: et nunc abire te patior, quia retinere non licet invitum. Verumtamen scias te huc iterum de Sardinia reversurum.» Abiit ergo vir in terram suam, de ignito Viri Dei colloquio scintillam aemulandae paupertatis et religionis secum reportans: quae in ejus pectore per cogitationem interim coalescens atque exaestuans, opportuno tempore postmodum in flammam operis erupit. Cumque reversus fuisset in Sardiniam, stimulabant ejus animum incessanter verba illa prophetica, quae de ore sancti Viri prolata, quasi coeleste oraculum retinebat; et eum quiescere non sinebant, juxta quod Salomon ait: Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11). Post modicum vero tempus audito transitu sancti Viri, consternatus est animo vehementer; arguens semetipsum et poenitens, quod ad illius praedicationem conversus non fuisset. Sed quod ipso vivente non egit, post ejus obitum implere festinavit. Mox ergo dispositis omnibus quae necessaria videbantur, primogenitum suum Barasonem in regno suo principari constituit, caeteris tribus liberis patrimonio suo communiter distributo. Quorum etiam prior natu, vocabulo Petrus, illico post discessum patris, regnum Caralita num conjugio sortitum potenter obtinuit, hodieque nobiliter regit. Ipse vero Gunnarius, dum adhuc quadragenarius esset, aetate corporis et animi vigore praepollens, relicta Sardinia, omnique gloria mundi deposita, pauper et humilis ingressus est Claram-Vallem: ubi jam annum quinquies quinum peragens, in disciplina suscepti Ordinis assidue militat, et exspectat donec veniat immutatio ejus. Qui cum tanta pro Christi amore reliquerit, nihil omnino se reputat amisisse; quin potius gratulatur, et magni lucri existimat pro coelesti terrenum abjecisse.

 

De reditu sancti Bernardi ex urbe ad suos

 

13. Isdem quoque venerabilis Abbas cum aliquando per annos tres moratus fuisset in urbe Roma, atque in partibus Italicis pro sedando schismate Petri Leonis, in quo videlicet opere eumdem famulum suum Christus magnifice honestavit; tandem reversus Claram-Vallem, statim post factam orationem capitulum fratrum introivit: et quia fatigatus ex itinere, diu loqui non poterat; brevem quidem sermonem, sed plenum consolatione protulit eis, dicens: «Benedictus Deus, qui vos mihi reddidit, et me vobis,» etc. Haec autem signavit nobis domnus Girardus quondam abbas Longi-Pontis, qui unus ex antiquis senioribus Clarae-Vallensibus, dicta eius, et facta studiose rimari satagebat.

 

14. Ipso quoque referente audivimus, quod ille Dei Sanctus dum in quodam monachorum capitulo verbum Domini praedicaret, duo ex fratribus illis qui aderant, viderunt eum cum subsellio, in quo residebat, in aere suspensum, et quasi mensura unius pedis a terra sublevatum. Hic ergo venerabilis Pater, cum esset aliquando in itinere, haud longe a castro Pruvinensi, revelatum est ei divinitus, quemdam de filiis suis Clarae-Vallensibus tunc migrasse. Statimque de vehiculo descendens, fecit obsequium pro defuncto, commendans animam ejus Deo. Cumque vespere divertisset ad oppidum, quod Cantamerula nominatur, domina ipsius loci, quae illum in hospitio suo devote susceperat, obtulit ei filiam suam quartano incommodo jamdiu laborantem, ut ei benedicendo manum imponeret, et bene haberet. Ipse vero benedicens eam atque consignans ait: «Adhuc unam accessionem passura es, filia, et liberaberis.» Atque ita contigit ei. Alia autem vice cum idem vir beatissimus de Laviniaco, nobili villa in episcopatu Meldis posita, egrederetur, oblata est ei grandiuscula puella quaedam surda et muta. Quam cum imposuissent super collum jumenti sui, respiciens in coelum breviter oravit. Cumque saliva sua linisset labia ejus atque auriculas, benedixit illam, praecipiens ut vocaret sanctam Mariam. Mox ergo puella, quae nunquam fuerat locuta, aperiens os suum clamavit, et dixit: «Sancta Maria.» Rogerius ergo quidam, vir religiosus et monachus Clarae-Vallensis, cum adhuc esset in saeculo, videns miraculum istud factum in oculis suis, compunctus est valde; et haec erat, ut nobis asseruit, maxima causa, pro qua seipsum reddidit in Claram-Vallem.

 

De Fastrado, abbate clarae-vallensi tertio

 

15. Venerabilis ac piae memoriae Fastradus, quondam Cistercii abbas, vir eximiae sanctitatis; nobilis quidem genere, sed morum elegantia nobilior fuit. Qui liberalibus studiis non mediocriter initiatus, sacris tamen Litteris ardentiori desiderio semper inhaesit; ita ut postmodum cum sapientia et aetate proficeret, eas prae oculis et manibus incessanter haberet, et ne ad mensam quidem sine lectione divina discumbere vellet. Quod non modo faciebat in propria domo, verum etiam in scholis peregrinando. Hic dum esset abbas Camberonensis, decedente piae memoriae domno Roberto, qui beato Bernardo successerat, electus est ad regimen Clarae-Vallis. Ad quam tamen electionem venire dissimulavit, quamvis ex nomine vocaretur; timens utique ne hoc illi accideret, quod semper accidere verebatur. Verumtamen antequam Legati Clarae-Vallenses ad eum requirendum pervenire potuissent garrula fama praevolante cognovit, quia in ejus personam omnes unanimiter convenissent. Hoc itaque rumore turbatus et anxius, fugam arripuit; veniensque ad domum Vallis-Sancti-Petri, quod est monasterium Ordinis Carthusiensis, per dies aliquot ibidem latitavit: ubi cum die noctuque in oratione persisteret, factus est in mentis excessu; et ecce apparuit in magna gloria Virgo puerpera, domina Angelorum, portans in manibus Regem gloriae, parvulum suum Jesum. Quam cum ille vidisset, procidit ad pedes eius, obsecrans ut sui misereretur. Cui Beata respondit: «Quid turbaris, o homo?» Et imponens ei in ulnas suas, velut alteri Simeoni, nobilem illam sarcinam quam gestabat, ait: «Accipe Filium meum, et serva mihi illum.» Quo facto, sublata est visio ab oculis ejus: et rediens ad seipsum, intellexit quoniam a Domino egressus est sermo, et quia vere filii Dei, et membra Christi essent qui ejus providentiae committebantur. Hac igitur tam laeta visione praemonitus, iam non est ausus ultra recalcitrare, ne videretur ordinationi Dei velle resistere.

 

16. Suscepto autem praefato regimine, quam sollicitum, quam discretum, quamque benignissimum pastorem exhibuerit se, non est meae simplicitatis exponere. Nam quemadmodum alios praecellebat officio dignitatis, ita etiam praecedebat religionis exemplo, et merito sanctitatis. Castus, pius, et humilis, mansuetus atque modestus super omnes quos in diebus ejus vidisse me memini. Parcimoniam vero, ait ille Severus de beato Martino, non est necesse in eo laudare, cum adhuc in saeculo positus ita frugaliter vixerit, ut non iam scholasticus, sed monachus putaretur. Nam sicut ipse quibusdam intimis suis secrete innotuit, biennio ante conversionem suam, licet aetate nondum adultus, ita abstinentiae operam dedit, ut nunquam voluerit saltem pane et aqua saturari. Carnium autem edulium, quamvis in ipso tempore ad mortem pene aegrotasset, nunquam sumere acquievit. Iam vero monachus factus, quam sobrie vivendo, imo quam rigide abstinendo corpus in servitutem redegerit, supersedeo dicere; quia, ut verum fatear, vehementior fuit in hac parte. Satis etenim illum super hujusmodi novi atque notavi; quippe qui pluribus annis eidem in sua mensa ministravi. Nam cum in seipso vitia carnis sine miseratione persequeretur, ipsi quoque miserae carni, cui naturaliteinsitus erat, minus quam oporteat, compati videbatur.

 

17. Caeterum in exteriori habitu et cultu pro officii dignitate, quam humilis et quam temperans exstitit, hoc uno quod dicturus sum, facile advertere erit. Quadam siquidem die cum vestiarius monachus in lectulo eius cucullam nescio, an tunicam, qua ipsum indui vellet, solito meliusculam apposuisset, increpavit eum, audiente me, pater, et dixit: «Quid est, dilecte mi frater, quod facere cupis, ut a communione fratrum nostrorum me separes, et notabili habitu decolores? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. An quia abbatis nomine censeor, propterea monachus esse non debeo? Nunquid idcirco constitutus sum minister et servus aliorum, ut lautioribus epulis debeam saginari, et cultioribus ornari? Si ergo me diligis, si pacem meam quaeris, si praeceptis meis obedire non despicis, precor atque praecipio ne id amplius facere velis. Nam cum ego sim apud Deum indignus, et omnium minimus, magnum est mihi si communi omnium victu atque vestitu fuero honoratus. Ex quo enim assumptus sum ad regimen animarum, hoc unum est quod prae caeteris timui semper, et timeo; ne occasione hujus administrationis, pauperem vitam, quam professus sum, deseram, et monachi praemium perdam.» Hic itaque dilectus a Deo et hominibus, et charismatum donis principaliter adornatus, non solum verbo et exemplo proficiebat, verum etiam gratissima corporis habitudine, mira devotione intuentes afficiebat. Tanta siquidem Spiritus paracleti gratia in ipsius vultu angelico radiabat, ut vix posset fidelium aliquis desiderabili eius aspectu satiari: praesertim qui puritatem animi eius, et singularem mansuetudinem cogitabant, quam in exteriori homine, velut in proprio sigillo, divina manu impressam cernebant. Qui videlicet vir venerandus, cum iam factus esset Cisterciensis coenobii ac totius Ordinis Pater universalis, magnum in eo, ut credimus, fructum fecisset, nisi peccatis nostris exigentibus tam cito subtractus fuisset. Sed quia ejus sanctissima vita diutius frui digni non fuimus praecisa est velut a texente, dum adhuc ordiretur. Verumtamen ipse consummatus in brevi, explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima eius, et angelico consortio digna.

 

18. De cuius felici transitu mox futuro, beatae memoriae Petro Tolosano, de quo superius multa retulimus, facta est huius modi revelatio. Videbat in visu noctis: et ecce in nubibus coeli Filius Dei, sanctorum frequentia comitante, de coelo adveniens, et in ipso aere consistens, in throno gloriae residebat, et splendor ex eo procedens mundum illuminabat. Porro ad dexteram majestatis illius monumentum quoddam gloriosissimum in aere suspensum apparebat, quod miro opere fabricatum intuentium oculos admodum delectabat. At vero ante fores basilicae Clarae-Vallis multitudo promiscui sexus innumerabilis assistebant, qui sursum erectis vultibus regem gloriae Dominum nostrum Jesum Christum, ipsumque mausoleum intente respiciebant. Praefatus autem monachus Petrus accedens ad eamdem turmam, de sepulcro illo quod coram Domino apparebat, coepit interrogare quid esset, aut quid signaret. Tunc unus ex eis respondit ei taliter, dicens: «Sepulcrum istud, de quo sciscitaris, constat esse sanctissimi cujusdam viri de terra proxime assumendi: de cuius recessione magna in partibus istis longe lateque desolatio erit; cujus etiam mors futura est in conspectu Domini pretiosa, et in conspectu hominum praeclara.» Evolutis postea viginti circiter diebus, cum dictus sanctus abbas Parisius pro negotiis monasterii ac totius Ordinis sui, domino papae Alexandro assisteret, correptus aegritudine lecto decubuit, et infra diem quintum sancto fine quievit. Tandem apud Cistercium corpus ejus cum ingenti honore reductum magna devotione conditum est. Ferunt in regione Angliae quemdam religiosum, magnaeque virtutis virum existere, qui in ipsa die qua beatus Bernardus abbas in Clara-Valle de mundo migravit, cum esset in Anglia, vidit in spiritu maximum quemdam angelum de coelo transmissum, maximam nihilominus animam quamdam de terra assumentem, et eam cum ingenti gaudio secum ad astra deducentem. Postmodum autem cum ipse beatus Fastradus abbas exiret a corpore, eadem die vidit ille qui supra, supradictum angelum ad terram venientem, assumptamque ex ea quamdam animam ad coeli fastigia sublevantem: quae quamvis maxima videretur, prioris tamen animae magnitudini non aequiparabatur.