HUGO DE SAN VÍCTOR
Didascalicon

Multi sunt quos ipsa adeo natura ingenio destitutos reliquit ut ea etiam quae facilia sunt intellectu vix capere possint, et horum duo genera mihi esse videntur nam sunt quidam, qui, licet suam hebetudinem non ignorent, eo tamen quo valent conamine ad scientiam anhelant, et indesinenter studio insistentes, quod minus habent effectu operis, obtinere merentur effectu voluntatis. ast alii quoniam summa se comprehendere nequaquam posse sentiunt, minima etiam negligunt, et quasi in suo torpore securi quiescentes eo amplius in maximis lumen veritatis perdunt, quo minima quae intelligere possent discere fugiunt. unde psalmista: Noluerunt, inquit, intelligere ut bene agerent. longe enim aliud est nescire atque aliud nolle scire. nescire siquidem infirmitatis est, scientiam vero detestari, pravae voluntatis. est aliud hominum genus quos admodum natura ingenio ditavit et facilem ad veritatem veniendi aditum praestitit, quibus, etsi impar sit valitudo ingenii, non eadem tamen omnibus virtus aut voluntas est per exercitia et doctrinam naturalem sensum excolendi. nam sunt plerique qui negotiis huius saeculi et curis super quam necesse sit impliciti aut vitiis et voluptatibus corporis dediti, talentum Dei terra obruunt, et ex eo nec fructum sapientiae, nec usuram boni operis quaerunt, qui profecto valde detestabiles sunt. rursus aliis rei familiaris inopia et tenuis census discendi facultatem minuit. quos tamen plene per hoc excusari minim posse credimus, cum plerosque fame siti nuditate laborantes ad scientiae fructum pertingere videamus et tamen aliud est cum non possis, aut ut verius dicam, facile non possis discere, atque aliud posse et nolle scire. sicut enim gloriosius est, cum nullae suppetant facultates, sola virtute sapientiam apprehendere, sic profecto turpius est vigere ingenio, divitiis affluere, et torpere otio.

Duae praecipue res sunt quibus quisque ad scientiam instruitur, videlicet lectio et meditatio, e quibus lectio priorem in doctrina obtinet locum, et de hac tractat liber iste dando praecepta legendi. tria autem sunt praecepta magis lectioni necessaria: primum, ut sciat quisque quid legere debeat, secundum, quo ordine legere debeat, id est, quid prius, quid postea, tertium, quomodo legere debeat. de his tribus per singula agitur in hoc libro. instruit autem tam saecularium quam divinarum scripturarum lectorem. unde et in duas partes dividitur, quarum unaquaeque tres habet distinctiones in prima parte docet lectorem artium, in secunda parte divinum lectorem. docet autem hoc modo, ostendendo primum quid legendum sit, deinde quo ordine et quomodo legendum sit. ut autem sciri possit quid legendum sit aut quid praecipue legendum sit, in prima parte primum numerat originem omnium artium deinde descriptionem et partitionem earum, id est, quomodo unaquaeque contineat aliam, vel contineatur ab alia, secans philosophiam a summo usque ad ultima membra. deinde enumerat auctores artium et postea ostendit quae ex his videlicet artibus praecipue legendae sint. deinde etiam quo ordine et quomodo legendae sint, aperit. postremo legentibus vitae suae disciplinam praescribit, et sic finitur prima pars in secunda parte determinat quae scripturae divinae appellandae sint, deinde numerum et ordinem divinorum librorum et auctores eorum et interpretationes nominum. postea agit de quibusdam proprietatibus divinae scripturae quae magis sunt necessariae. deinde docet qualiter legere debeat sacram scripturam is qui in ea correctionem morum suorum et formam vivendi quaerit. ad ultimum docet illum qui propter amorem scientiae eam legit, et sic secunda quoque pars finem accipit.

LIBRO I

I
De origine artium

Omnium expetendorum prima est sapientia, in qua perfecti boni forma consistit. sapientia illuminat hominem ut seipsum agnoscat, qui ceteris similis fuit cum se prae ceteris factum esse non intellexit. immortalis quippe animus sapientia illustratus respicit principium suum et quam sit indecorum agnoscit, ut extra se quidquam quaerat, cui quod ipse est, satis esse poterat. scriptum legitur in tripode Apollinis: gnoti seauton, id est, cognosce te ipsum, quia nimirum homo si non originis suae immemor esset, omne quod mutabilitati obnoxium est, quam sit nihil, agnosceret. probata apud philosophos sententia animam ex cunctis naturae partibus asserit esse compactam. et Timaeus Platonis ex dividua et individua mixtaque substantia, itemque eadem et diversa, et ex utroque commixta natura, quo universitas designatur, entelechiam formavit. ipsa namque et initia et quae initia consequuntur capit, quia et invisibiles per intelligentiam rerum causas comprehendit, et visibiles actualium formas per sensuum passiones colligit, sectaque in orbes geminos motum glomerat, quia sive per sensus ad sensibilia exeat sive per intelligentiam ad invisibilia ascendat. ad seipsam rerum similitudines trahens regyrat, et hoc est quod eadem mens, quae universorum capax est, ex omni substantia atque natura, quo similitudinis repraesentet figuram, coaptatur. Pythagoricum namque dogma erat similia similibus comprehendi, ut scilicet anima rationalis nisi ex omnibus composita foret, nullatenus omnia comprehendere posset, secundum quod dicit quidam: Terram terreno comprehendimus, aethera flammis, Humorem liquido, nostro spirabile flatu.

nec tamen existimare debemus viros in omni rerum natura peritissimos hoc de simplici essentia sensisse, quod ulla se partium quantitate distenderet, sed, ut apertius mirabilem eius demonstrarent potentiam, dicebant ex omnibus naturis constare, non secundum compositionem sed secundum compositionis rationem. neque enim haec rerum omnium similitudo aliunde aut extrinsecus animae advenire credenda est, sed ipsa potius eam in se et ex se nativa quadam potentia et propria virtute capit. nam sicut Varro in Periphysion dicit: Non omnis varietas extrinsecus rebus accidit, ut necesse sit quidquid variatur, aut amittere aliquid quod habuit, aut aliquid aliud et diversum extrinsecus quod non habuit assumere. videmus cum paries extrinsecus adveniente forma imaginis cuiuslibet similitudinem accipit. cum vero impressor metallo figuram imprimit, ipsum quidem non extrinsecus, sed ex propria virtute et naturali habilitate aliud iam aliquid representare incipit. sic nimirum mens, rerum omnium similitudine in signita, omnia esse dicitur, atque ex omnibus compositionem suscipere, non integraliter, sed virtualiter atque potentialiter continere, et haec est illa naturae nostrae dignitas quam omnes aeque naturaliter habent, sed non omnes aeque noverunt. animus enim, corporeis passionibus consopitus et per sensibiles formas extra semetipsum abductus, oblitus est quid fuerit, et, quia nil aliud fuisse se meminit, nil praeter quod videtur esse credit. reparamur autem per doctrinam, ut nostram agnoscamus naturam, et ut discamus extra non quaerere quod in nobis possumus invenire. summum igitur in vita solamen est studium sapientiae, quam qui invenit felix est, et qui possidet beatus.

II
Quod studium sapientiae philosophia sit

Primus omnium Pythagoras studium sapientiae philosophiam nuncupavit, maluitque philosophos dici, nam antea sophos, id est, sapientes dicebantur. pulchre quidem inquisitores veritatis non sapientes sed amatores sapientiae vocat, quia nimirum adeo latet omne verum, ut eius amore quantumlibet mens ardeat, quantumlibet ad eius inquisitionem assurgat, difficile tamen ipsam ut est veritatem comprehendere queat. philosophiam autem earum rerum, quae vere essent suique immutabilem substantiam sortirentur, disciplinam constituit. Est autem philosophia amor et studium et amicitia quodammodo sapientiae, sapientiae vero non huius, quae in ferramentis quibusdam, et in aliqua fabrili scientia notitiaque versatur, sed illius sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens et sola rerum primaeva ratio est. est autem hic amor sapientiae, intelligentis animi ab illa pura sapientia illuminatio, et quodammodo ad seipsam retractio atque advocatio, ut videatur sapientiae studium divinitatis et purae mentis illius amicitia. haec igitur sapientia cuncto animarum generi meritum suae divinitatis imponit, et ad propriam naturae vim puritatemque reducit. hinc nascitur speculationum cogitationumque veritas, et sancta puraque actuum castimonia. quoniam vero humanis animis hoc excellentissimum bonum philosophiae comparatum est, ut viae filo quodam procedat oratio, ab ipsis animae efficientiis ordiendum est.

III
De triplici vi animae et solum hominem ratione praeditum

Triplex omnino animae vis in vegetandis corporibus deprehenditur, quarum una quidem vitam solum corpori subministrat, ut nascendo crescat, alendoque subsistat. alia vero sentiendi iudicium praebet. tertia vi mentis et ratione subnixa est. quarum quidem primae id officium est, ut creandis, nutriendis alendisque corporibus praesto sit, nullum vero praestet rationis sensusve iudicium. haec autem est herbarum atque arborum, et quidquid terrae radicitus affixum tenetur. secunda vero composita atque coniuncta est, ac primam sibi sumens, et in partem constituens varium de quibus potest capere, ac multiforme iudicium capit. omne enim animal, quod sensu viget, idem et nascitur, et nutritur, et alitur. sensus vero diversi sunt, et usque ad quinarium numerum crescunt ita quidquid tantum alitur, non etiam sentit, quidquid vero sentire potest, etiam alitur, ei prima quoque vis animae, nascendi scilicet atque nutriendi, probatur esse subiecta. quibus vero sensus adest, non tantum eas rerum capiunt formas quibus sensibili corpore feriuntur praesente, sed abscedente quoque sensu sensibilibusque sepositis, cognitarum sensu formarum imagines tenent, memoriamque conficiunt, et prout quodque animal valet, longius breviusque custodit. sed eas imaginationes confusas atque inevidentes sumunt, ut nihil ex earum coniunctione ac compositione efficere possint, atque idcirco meminisse quidem nec aeque omnia, amissam vero oblivionem recolligere ac revocare non possunt. futuri vero his nulla cognitio est. sed vis animae tertia, quae secum priores alendi ac sentiendi trahit, hisque velut famulis atque obedientibus utitur, eadem tota in ratione est constituta, eaque vel in rerum praesentium firmissima conclusione, vel in absentium intelligentia, vel in ignotarum inquisitione versatur. haec tantum humano generi praesto est, quae non solum sensus imaginationesque perfectas et non inconditas capit, sed etiam pleno actu intelligentiae, quod imaginatio suggessit, explicat atque confirmat. itaque, ut dictum est, huic divinae naturae non ea tantum in cognitione sufficiunt, quae subiecta sensibus comprehendit, verum etiam ex sensibilibus imaginatione concepta, et absentibus rebus nomina indere potest, et quod intelligentiae ratione comprehendit, vocabulorum quoque positionibus aperit. illud quoque ei naturae proprium est, ut per ea quae sibi nota sunt, ignota vestiget, et non solum unumquodque an sit, sed quid sit etiam, et quale sit, nec non et cur sit, oportet agnoscere. quam triplicem animae vim sola, ut dictum est, hominum natura sortita est, cuius animae vis intelligentiae motibus non caret, qua in his quattuor proprie vim rationis exercet. aut enim aliquid an sit inquirit, aut si esse constiterit, quid sit addubitat. quod, si etiam utriusque scientiam ratione possidet, quale sit unumquodque vestigat, atque in eo cetera accidentium momenta perquirit. quibus cognitis, cur ita sit quaerit, et ratione nihilominus vestigat. cum igitur hic actus sit humani animi, ut semper in praesentium comprehensione, aut in absentium intelligentia, aut in ignotarum inquisitione atque inventione versetur, duo sunt in quibus omnem operam vis animae ratiocinantis impendit, unum quidem ut rerum naturas inquisitionis ratione cognoscat, alterum vero, ut ad scientiam prius veniat, quod post gravitas moralis exerceat.

IV
Quae res ad philosophiam pertineant

Sed ut video, inextricabilem iam ipso loquendi ordine labyrinthum incidimus, ubi nobis non perplexus sermo, sed res obscura difficultatem pariat. quia enim de studio sapientiae loqui suscepimus, idque solis hominibus quodam naturae privilegio competere attestati sumus, consequenter nunc omnium humanorum actuum moderatricem quandam sapientiam posuisse videmur. si enim brutorum aninalium natura, quae nullo regitur rationis iudicio, motus suos secundum solas sensuum passiones diffundit, et in appetendo seu fugiendo aliquid non intelligentiae utitur discretione, sed caeco quodam carnis affectu impellitur, restat ut rationalis animae actus caeca cupiditas non rapiat, sed moderatrix semper sapientia praecedat. quod si verum esse constiterit, iam non solum ea studia in quibus vel de rerum natura vel disciplina agitur morum, verum etiam omnium humanorum actuum seu studiorum rationes, non incongrue ad philosophiam pertinere dicemus. secundum quam acceptionem sic philosophiam definire possumus: Philosophia est disciplina omnium rerum humanarum atque divinarum rationes plene investigans. nec movere debet quod supra diximus philosophiam esse amorem et studium sapientiae, non huius quae instrumentis explicatur, ut est architectura, agricultura, et cetera huiusmodi, sed eius sapientiae quae sola rerum primaeva ratio est. potest namque idem actus et ad philosophiam pertinere secundum rationem suam, et ab ea excludi secundum administrationem, verbi gratia, ut de praesenti loquamur: agriculturae ratio philosophi est, administratio rustici. praeterea, opera artificum, etsi natura non sint, imitantur tamen naturam, et sui exemplaris formam, quae natura est, qua imitantur, ratione exprimunt. vides iam qua ratione cogimur philosophiam in omnes actus hominum diffundere, ut iam necesse sit tot esse philosophiae partes quot sunt rerum diversitates, ad quas ipsam pertinere constiterit.

V
De ortu theoricae, practicae, mechanicae

Omnium autem humanarum actionum seu studiorum, quae sapientia moderatur, finis et intentio ad hoc spectare debet, ut vel naturae nostrae reparetur integritas vel defectuum, quibus praesens subiacet vita, temperetur necessitas. dicam apertius quod dixi. duo sunt in homine, bonum et malum, natura et vitium. bonum quia natura est, quia corruptum est, quia minus est, exercitio reparandum est. malum quia vitium est, quia corruptio est, quia natura non est, excludendum est. quod si funditus exterminari non potest, saltem adhibito remedio temperandum est. hoc est omnino quod agendum est, ut natura reparetur et exeludatur vitium. integritas vero naturae humanae duobus perficitur, scientia et virtute, quae nobis cum supernis et divinis substantiis similitudo sola est. nam homo, cum simplex natura non sit, sed gemina compactus substantia, secundum unam partem suam quae potior est, et, ut apertius id quod oportet dicam, quae ipse est, immortalis est. secundum alteram vero partem quae caduca est, quae sola his, qui nisi sensibus fidem praestare nesciunt, cognita est, mortalitati et mutabilitati obnoxius est, ubi toties mori necesse est, quoties amittere id quod est. et haec est ultima pars rerum, quae principium et finem habet.

VI
De tribus rerum maneriis

Sunt namque in rebus alia quae nec principium habent nec finem, et haec aeterna nominantur, alia quae principium quidem habent, sed nullo fine clauduntur, et dicuntur perpetua, alia quae et initium habent et finem, et haec sunt temporalia. in primo ordine id constituimus cui non est aliud esse, et id quod est id est, cuius causa et effectus diversa non sunt, quod non aliunde sed a semetipso subsistere habet, ut est solus naturae genitor et artifex. illud vero cui aliud est esse, et id quod est, id est quod aliunde ad esse venit, et ex causa praecedente in actum profluxit, ut esse inciperet, natura est, quae mundum continet omnem. idque in gemina secatur. est quiddam, quod a causis suis primordialibus ut esse incipiat, nullo movente ad actum prodit, solo divinae voluntatis arbitrio, ibique immutabile omnis finis atque vicissitudinis expers consistit. eiusmodi sunt rerum substantiae, quas Graeci ousias dicunt, et cuncta superlunaris mundi corpora, quae etiam ideo, quod non mutentur, divina appellata sunt. tertia pars rerum est quae principium et finem habent, et per se ad esse non veniunt, sed sunt opera naturae, quae oriuntur super terram sub lunari globo, movente igne artifice, qui vi quadam descendit in res sensibiles procreandas. de illis ergo dictum est: Nihil in mundo moritur, eo quod nulla essentia pereat. non enim essentiae rerum transeunt, sed formae. cum vero forma transire dicitur, non sic intelligendum est, ut aliqua res existens perire omnino et esse suum amittere credatur, sed variari potius, vel sic fortassis ut quae iuncta fuerant, ab invicem separentur, vel quae separata erant, coniungantur, vel quae hic erant, illuc transeant, vel quae nunc erant, tunc subsistant, in quibus omnibus esse rerum nihil detrimenti patitur. de his dictum est: Omnia orta occidunt, et aucta senescunt, eo quod cuncta naturae opera, sicut principium habent, ita etiam finis aliena non sunt. de illis dictum est: De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti, eo quod omnis natura et primordialem habet causam et subsistentiam perpetuam. de his dictum est: Et redit ad nihilum, quod fuit ante nihil, eo quod omne opus naturae sicut temporaliter ex occulta causa in actum profluit, ita eodem actu temporaliter destructo, eo unde venerat reversurum sit.

VII
De mundo superlunari et sublunari

Hinc est quod mathematici mundum in duas partes diviserunt: in eam videlicet partem quae est a circulo lunae sursum, et in eam quae deorsum est. et superlunarem mundum, eo quod ibi omnia primordiali lege consistant, naturam appellabant, sublunarem, opus naturae, id est, superioris, quia omnium genera animantium, quae in eo vitalis spiritus infusione vegetantur, a superioribus per invisibiles meatus infusum nutrimentum accipiunt, non solum ut nascendo crescant, sed etiam ut alendo subsistant. eundem etiam superiorem mundum tempus vocabant, propter cursum et motum siderum quae in eo sunt, inferiorem, temporalem, quia secundum motus superiores agitur. item superlunarem, propter perpetuam lucis et quietis tranquillitatem, elysium, hunc autem propter inconstantiam et confusionem rerum fluctuantium, infernum nuncupabant.

Haec paulo latius prosecuti sumus ut ostendamus hominem, qua in parte mutabilitatis particeps est, in ea quoque necessitati esse obnoxium, in ea vero, qua immortalis est, divinitati esse cognatum. ex quo colligi potest id quod supra dictum est, quod videlicet omnium humanarum actionum ad hunc finem concurrit intentio, ut vel divinae imaginis similitudo in nobis restauretur, vel huius vitae necessitudini consulatur, quae quo facilius laedi potest adversis, eo magis foveri et conservari indiget.

VIII
In quo homo similis sit Deo

Duo vero sunt quae divinam in homine similitudinem reparant, id est, speculatio veritatis et virtutis exercitium. quia in hoc homo Deo similis est, quod sapiens et iustus est, sed iste mutabiliter, ille immutabiliter et sapiens et iustus est. illarum vero actionum quae huius vitae necessitati deserviunt, trimodum genus est, primum, quod naturae nutrimentum administrat, secundum, quod contra molesta, quae extrinsecus accidere possunt, munit, tertium, quod contra iam illata praestat remedium. cum igitur ad reparandam naturam nostram intendimus, divina actio est, cum vero illi quod infirmum in nobis est necessaria providemus, humana. omnis igitur actio vel divina est vel humana. possumus autem non incongrue illam, eo quod de superioribus habeatur, intelligentiam appellare, hanc vero, quia de inferioribus habetur, et quasi quodam consilio indiget, scientiam vocare. si igitur sapientia, ut supra dictum est, cunctas quae ratione fiunt moderatur actiones, consequens est iam ut sapientiam has duas partes continere, id est, intelligentiam et scientiam, dicamus. rursus intelligentia, quoniam et in investigatione veritatis et in morum consideratione laborat, eam in duas species dividimus, in theoricam, id est, speculativam, et practicam, id est, activam, quae etiam ethica, id est, moralis appellatur. scientia vero, quia opera humana prosequitur, congrue mechanica, id est, adulterina vocatur.

IX
De tribus operibus

Sunt etenim tria opera, id est, opus Dei, opus naturae, opus artificis imitantis naturam. opus Dei est, quod non erat creare. unde illud: In principio creavit Deus caelum et terram. opus naturae, quod latuit ad actum producere. unde illud: Producat terra herbam virentem etc. opus artificis est disgregata coniungere vel coniuncta segregare. unde illud: Consuerunt sibi perizomata. neque enim potuit vel terra caelum creare, vel homo herbam producere, qui nec palmum ad staturam suam addere potest. in his tribus operibus convenienter opus humanum, quod natura non est sed imitatur naturam, mechanicum, id est, adulterinum nominatur, quemadmodum et clavis subintroducta mechanica dicitur. qualiter autem opus artificis imitetur naturam, longum est et onerosum prosequi per singula. possumus tamen exempli causa in paucis id demonstare. qui statuam fudit, hominem intuitus est. qui domum fecit, montem respexit. quia enim, ut ait propheta, qui emittis fontes in convallibus, intra medium montium perstransibunt aquae. eminentia montium aquas non retinet. ita domus in altum quoddam cacumen levanda fuit, ut irruentium tempestatum molestias tuto excipere posset. qui usum vestimentorum primus adinvenit, consideravit quod singula quaeque nascentium propria quaedam habeant munimenta quibus naturam suam ab incommodis defendunt. cortex ambit arborem, penna tegit velucrem, piscem squama operit, lana ovem induit, pilus iumenta et feras vestit, concha testudinem excipit, ebur elephantem iacula non timere facit. nec tamen sine causa factum est quod, cum singula animantium naturae suae arma secum nata habeant, solus homo inermis nascitur et nudus. oportuit enim ut illis, quae sibi providere nesciunt, natura consuleret, homini autem ex hoc etiam maior experiendi occasio praestaretur, cum illa, quae ceteris naturaliter data sunt, propria ratione sibi inveniret. multo enim nunc magis enitet ratio hominis haec eadem inveniendo quam habendo claruisset. nec sine causa proverbium sonat quod: Ingeniosa fames omnes excuderit artes. hac equidem ratione illa quae nunc excellentissima in studiis hominum vides, reperta sunt. hac eadem pingendi, texendi, sculpendi, fundendi, infinita genera exorta sunt, ut iam cum natura ipsum miremur artificem.

X
Quid sit natura

Quia vero iam toties naturam nominavimus, licet, ut ait Tullius, Naturam definire difficile sit, non tamen huius vocabuli significatio omnino silentio praetereunda videtur. neque, quia non omnia quae volumus dicere possumus, id quod possumus tacere debemus. plura veteres de natura dixisse inveniuntur, sed nihil ita ut non aliquid restare videatur. quantum tamen ego ex eorum dictis conicere possum, tribus maxime modis huius vocabuli significatione uti solebant, singulis suam definitionem assignando.

Primo modo per hoc nomen significare voluerunt illud archetypum exemplar rerum omnium, quod in mente divina est, cuius ratione omnia formata sunt, et dicebant naturam esse unius cuiusque rei primordialem causam suam, a qua non solum esse sed etiam talis esse habeat. huic significationi talis definitio assignatur: Natura est quae unicuique rei suum esse attribuit. secundo modo naturam esse dicebant proprium esse uniuscuiusque rei. cui significationi talis definitio assignatur: Natura unamquamque rem informans propria differentia dicitur. secundum quam significationem dicere solemus: Natura est omnia pondera ad terram vergere, levia alta petere, ignem urere, aquam humectare. tertia definitio talis est: Natura est ignis artifex, ex quadam vi procedens in res sensibiles procreandas. physici namque dicunt, omnia ex calore et humore procreari. unde Vergilius Oceanum patrem appellat et Valerius Soranus in quodam versu de Iove in significatione ignis aetherei dicit: Iuppiter omnipotens rerum regumque repertor, Progenitor genitrixque Deum verum unus et idem.

XI
De ortu logicae

Postquam igitur theoricae et practicae et mechanicae ortum demonstravimus, superest logicae quoque originem investigare, quam idcirco ultimam annumero quia postremo inventa est. ceterae prius repertae fuerant, sed necesse fuit logicam quoque inveniri, quoniam nemo de rebus convenienter disserere potest. nisi prius recte et veraciter loquendi rationem agnoverit. nam sicut dicit Boethius: Cum primitus antiqui circa naturas rerum et morum qualitates investigandas operam impenderent, necesse fuit saepe falli eos, quia vocum et intellectuum discretionem non habebant, ut in multis evenit Epicuro, qui atomis mundum consistere putat et honestum voluptatem mentitur.

Hoc autem idcirco huic atque aliis accidisse manifestum est, quoniam per imperitiam disputandi, quidquid ratiocinatione comprehenderant, hoc in res quoque ipsas evenire arbitrabantur. hic vero magnus est error. neque enim sese res ut in numeris, ita etiam in ratiocinationibus habent. in numeris enim quidquid in digitis recte computantis evenerit, id sine dubio in res quoque ipsas evenire necesse est, ut si ex calculo centum contigerit, centum quoque res illi numero subiectas esse necesse est. hoc vero non aeque in disputatione servatur. neque enim quidquid sermonum decursus invenerit, id in natura fixum tenetur. quare necesse est falli, qui abiecta scientia disputandi, de rerum natura perquirerent. nisi enim prius ad scientiam venerit, quae ratiocinatio veram teneat semitam disputandi, quae verisimilem, et agnoverit quae fida, quae possit esse suspecta, rerum incorrupta veritas ex ratiocinatione non potest inveniri. cum igitur veteres saepe multis lapsi erroribus, falsa quaedam sibi et contraria in disputatione colligerent, atque id fieri impossibile videretur, ut de eadem re contraria conclusione facta, utraque essent vera, quae sibi dissentiens ratiocinatio conclusisset, cuive ratiocinationi credi oporteret, esset ambiguum, visum est prius disputationis ipsius veram atque integram considerare naturam. qua cognita, tum illud quoque, quod per disputationem inveniretur, an vere comprehensum esset, posset intelligi. hinc igitur profecta logicae peritia disciplinae, quae disputandi modos atque ipsas ratiocinationes internoscendi vias parat, ut quae ratiocinatio nunc quidem vera, nunc autem falsa, quae vero semper falsa, quae numquam falsa possit agnosci. haec tempore quidem postrema est, sed ordine prima. haec enim incohantibus philosophiam prima legenda est, propterea quod in ea docetur vocum et intellectum natura, sine quibus nullus philosophiae tractatus rationabiliter explicari potest.

Logica dicitur a Graeco logos, quod nomen geminam habet interpretationem. dicitur enim logos sermo sive ratio, et inde logica sermocinalis sive rationalis scientia dici potest. logica rationalis, quae dissertiva dicitur, continet dialecticam et rhetoricam. logica sermocinalis genus est ad grammaticam, dialecticam atque rhetoricam, et continet sub se dissertivam. et haec est logica sermocinalis, quam quartam post theoricam, practicam, mechanicam annumeramus. nec putandum est ideo logicam, id est, sermocinalem dici, quod ante eius inventionem nulli fuerint sermones, et quasi homines mutuas locutiones prius non habuerint. erant prius et sermones communes et litterae, sed nondum ratio sermonum et litterarum in artem redacta fuerat. nulla adhuc recte loquendi vel disputandi praecepta data erant. omnes enim scientiae prius erant in usu quam in arte. sed considerantes deinde homines usum in artem posse converti et quod vagum fuerat et licentiosum prius certis regulis et praeceptis posse restringi, coeperunt, ut dictum est, consuetudinem quae partim casu, partim natura exorta fuerat, ad artem reducere, id quod pravum usus habebat emendantes, quod minus habebat supplentes, quod superfluum habebat resecantes, et de cetero singulis certas regulas et praecepta praescribentes.

Huiusmodi fuit origo omnium artium; hoc per singula currentes verum invenimus. priusquam esset grammatica et scribebant et loquebantur homines. priusquam esset dialecta, ratiocinando verum a falso discernebant. priusquam esset rhetorica, iura civilia tractabant. priusquam esset arithmetica, scientiam numerandi habebant. priusquam esset musica, canebant. priusquam esset geometria, agros mensurabant. priusquam esset astronomia, per cursus stellarum discretiones temporum capiebant. sed venerunt artes, quae licet ab usu principium sumpserint, usu tamen meliores sunt. hic locus esset exponere qui fuerint singularum artium inventores, quando extiterint aut ubi, aut quomodo per eos disciplinae exordium sumpserint, sed volo quadam prius philosophiae divisione singulas a se invicem discernere.

Oportet ergo breviter recapitulare quae supradicta sunt, ut facilior fiat transitus ad sequentia. quattuor tantum diximus esse scientias, quae reliquas omnes continent, id est, theoricam, quae in speculatione veritatis laborat, et practicam, quae morum disciplinam considerat, et mechanicam, quae huius vitae actiones dispensat, logicam quoque, quae recte loquendi et acute disputandi scientiam praestat. hic itaque non absurde ille quaternarius animae intelligi potest, quem ob reverentiam sui antiqui in ius iurandum asciverant. unde et illud dictum est: Per qui nostrae animae numerum dedit ille quaternum. hae qualiter sub philosophia contineantur, et rursum quas sub se contineant, repetita breviter definitione philosophiae ostendemus.

LIBRO II

I
De discretione artium

Philosophia est amor sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens et sola rerum primaeva ratio est. haec definitio magis ad etymologiam nominis spectat. philos enim Graece, amor dicitur Latine, sophia, sapientia, et inde philosophia tracta est, id est, amor sapientiae. quod autem additur, quae nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primaeva ratio est, divina sapientia significatur, quae propterea nullius indigere dicitur, quia nihil minus continet, sed semel et simul omnia intuetur praeterita, praesentia et futura. Vivax mens idcirco appellatur quia quod semel in divina fuerit ratione nulla umquam oblivione aboletur. primaeva ratio rerum est quia ad eius similitudinem cuncta formata sunt. dicunt quidam quod illud unde agunt artes semper maneat. hoc ergo omnes artes agunt, hoc intendunt, ut divina similitudo in nobis reparetur, quae nobis forma est, Deo natura, cui quanto magis conformamur tanto magis sapimus. tunc enim in nobis incipit relucere, quod in eius ratione semper fuit, quodque in nobis transit, apud illum incommutabile consistit. aliter: Philosophia est ars artium, et disciplina disciplinarum, id est, ad quam omnes artes et disciplinae spectant. ars dici potest scientia, quae artis praeceptis regulisque consistit, ut est in scriptura, disciplina, quae dicitur plena, ut est in dotrina. vel ars dici potest, quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur, disciplina, quando de his, quae aliter se habere non possunt, veris disputationibus aliquid disseritur. quam differentiam Plato et Aristoteles esse voluerunt inter artem et disciplinam. vel ars dici potest, quod fit in subiecta materia et explicatur per operationem, ut architectura, disciplina vero, quae in speculatione consistit et per solam explicatur ratiocinationem, ut logica. aliter: Philosophia est meditatio mortis, quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinali, similitudine futurae patriae vivunt. aliter: Philosophia est disciplina omnium rerum divinarum atque humanarum rationes probabiliter investigans. sic omnium studiorum ratio ad philosophiam spectat. administratio non omnis philosophica est, et ideo philosophia aliquo modo ad omnes res pertinere dicitur.

Philosophia dividitur in theoricam, practicam, mechanicam et logicam. hae quattuor omnem continent scientiam. theorica interpretatur speculativa; practica, activa, quam alio nomine ethicam, id est, moralem dicunt, eo quod mores in bona actione consistant; mechanica, adulterina, quia circa humana opera versatur; logica, sermocinalis, quia de vocibus tractat. theorica dividitur in theologiam, mathematicam et physicam. hanc divisionem Boethius facit aliis verbis, theoricen secans in intellectibilem et intelligibilem et naturalem, per intellectibilem significans theologiam, per intelligibilem, mathematicam, per naturalem, physicam. denique intellectibile ita definit.

II
De theologia

Intellectibile est quod unum atque idem per se in propria semper divinitate consistens, nullis umquam sensibus, sed sola tantum mente intellectuque capitur. quae res ad speculationem Dei atque ad animi incorporalitatem considerationemque verae philosophiae indagatione componitur, quam, inquit, Graeci theologiam nominant. dicta autem theologia quasi sermo habitus de divinis, theos enim Deus, logos sermo vel ratio interpretatur. theologia igitur est, quando aut ineffabilem naturam Dei aut spirituales creaturas ex aliqua parte profundissima qualitate disserimus.

III
De mathematica

Mathematica autem doctrinalis scientia dicitur. mathesis enim quando t habet sine aspiratione, interpretatur vanitas, et significat superstitionem illorum, qui fata hominum in constellationibus ponunt. unde et huiusmodi mathematici appellati sunt. quando autem t habet aspiratum, doctrinam sonat. haec autem est, quae abstractam considerat quantitatem. abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes, vel ab aliis accidentibus, ut est, par, impar, et huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus, quod doctrina facit, non natura. hanc Boethius intelligibilem appellat, quae primam partem, intellectibilem, cogitatione atque intelligentia comprehendit, quae sunt omnium caelestium operum supernae divinitatis, et quidquid sub lunari globo beatiore animo atque puriore substantia valet, et postremo humanarum animarum, quae omnia cum prioris illius intellectibilis substantiae fuissent, corporum tactu ab intellectibilibus ad intelligibilia degenerarunt, ut non magis ipsa intelligantur, quam intelligant, et intelligentiae puritate tunc beatiora sint, quoties sese intellectibilibus applicarint. spirituum namque et animarum natura, quia incorporea et simplex est, intellectibilis substantiae particeps est. sed quia per instrumenta sensuum non uniformiter ad sensibilia comprehendenda descendit, eorumque similitudinem per imaginationem ad se trahit, in eo quodammodo suam simplicitatem deserit, quo compositionis rationem amittit. neque enim omnimodo simplex dici potest, quod composito simile est. eadem igitur res diversis respectibus intellectibilis simul et intelligibilis est. intellectibilis eo quod incorporea sit natura, et nullo sensu comprehendi possit. intelligibilis vero ideo, quod similitudo quidem est sensibilium, nec tamen sensibilis. intellectibile est enim, quod nec sensibile est, nec similitudo sensibilis. intelligibile autem quod ipsum quidem solo percipitur intellectu, sed non solo intellectu percipit, quia imaginationem vel sensum habet, quo ea quae sensibus subiacent comprehendit. tangendo ergo corpora degenerat, quia, dum invisibiles corporum formas per sensuum passiones procurrit easque attactas per imaginationem in se trahit, toties a sua simplicitate scinditur, quoties aliquibus contrariae passionis qualitatibus informatur. cum vero ab hac distractione ad puram intelligentiam conscendens in unum se colligit, fit beatior intellectibilis substantiae participatione.

IV
De quaternario animae

Huius quoque progressionis regressionisque rationem ipse etiam numerus docet. dic: "ter unum fiunt tria," dic: "ter tria fiunt novem," dic: "ter novem fiunt viginti septem," dic: "ter viginti septem fiunt octoginta unum." ecce tibi in quarto gradu unitas prima occurrit, idemque evenire videbis, si usque ad infinitum duxeris multiplicationem, ut semper in quarto gradu unitas emineat. rectissime autem simplex animae essentia unitate exprimitur, quae ipsa quoque incorporea est. ternarius quoque propter indissolubile mediae unitatis vinculum congrue ad animam refertur, sicut quaternarius, quia duo media habet ideoque dissolubilis est, proprie ad corpus pertinet. prima igitur progressio animae est qua de simplici essentia sua, quae monade figuratur, in virtualem ternarium se extendit, ubi iam per concupiscentiam aliud appetat, aliud per iram contemnat, per rationem inter utrumque discernat. et recte a monade in triadem profluere dicitur, quia omnis essentia naturaliter prior est potentia sua. rursum, quod eadem unitas in ternario multiplicante ter invenitur, hoc significat, quoniam anima non per partes, sed tota in singulis suis potentiis consistat. neque enim vel rationem solam vel iram solam vel concupiscentiam solam tertiam partem animae dicere possumus, cum nec aliud, nec minus sit in substantia ratio quam anima, nec aliud, nec minus ira quam anima, nec aliud, nec minus concupiscentia quam anima, sed una eandemque substantia secundum diversas potentias suas diversa sortitur vocabula. deinde a virtuali ternario secunda progressione ad regendam humani corporis musicam descendit, quae novenario componitur, quia novem sunt foramina in humano corpore quibus secundum naturalem contemperantiam influit et effluit omne quo idem corpus vegetatur et regitur. hic quoque ordo est, quia prius naturaliter anima potentias suas habet quam corpori commisceatur. postea autem in tertia progressione per sensus iam extra se profusa ad visibilia haec, quae per viginti septem, qui solidus numerus est et trina dimensione ad similitudinem corporis extenditur, figurantur dispensanda, per infinitas actiones dissipatur. in quarta autem progessione soluta a corpore ad puritatem simplicitatis suae revertitur, ideoque in quarta multiplicatione, ubi ter viginti septem in octoginta unum excrevit, monas in summo apparet, ut evidenter clareat quod anima post huius vitae terminum, qui per octoginta designatur, ad unitatem suae simplicitatis redeat, a qua prius discesserat cum ad humanum corpus regendum descendebat. quod autem in octoginta meta humanae vitae naturaliter consistat, propheta declarat: Si, inquit, in valetudine octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. hanc quadruplam progressionem illum quaternarium animae, de quo supra locuti sumus, quidam intelligendum putant cumque, ad differentiam quaternarii corporis, quaternarium animae appellatum.

V
De quaternario corporis

Nam corpori quoque suum assignant quaternarium. sicut monas animae, ita dias corpori congruit. dic: "bis duo fiunt quattuor," dic: "bis quattuor fiunt octo," dic: "bis octo fiunt sedecim," dic: "bis sedecim fiunt triginta duo." hic in quarto loco similiter idem numerus, id est binarius, a quo multiplicatio initium sumpsit, tibi occurrit, idemque si in infinitum processeris, indubitanter continget ut quarto semper gradu binarius emineat. et hic est quaternarius corporis, in quo intelligi datur omne quod a solubilibus compositionem accipit ipsum quoque esse dissolubile. vides nunc satis aperte, ut puto, quomodo animae de intellectibilibus ad intelligibilia degenerant, quaudo a puritate simplicis intelligentiae, quae nulla corporum fuscatur imagine, ad visibilium imaginationem descendunt rursumque beatiores fiunt, quando se ab hac distractione ad simplicem naturae suae fontem colligentes, quasi quodam optimae figurae signo impressae, componuntur. est igitur, ut apertius dicam, intellectibile in nobis id quod est intelligentia, intelligibile vero id quod est imaginatio. intelligentia vero est de solis rerum principiis, id est, Deo, ideis, et hyle, et de incorporeis substantiis, pura certaque cognitio. imaginatio est memoria sensuum ex corporum reliquiis inhaerentibus animo, principium cognitionis per se nihil certum habens. sensus est passio animae in corpore ex qualitatibus extra accidentibus.

VI
De quadrivio

Cum igitur, ut supradictum est, ad mathematicam proprie pertineat abstractam attendere quantitatem, in partibus quantitatis species eius quaerere oportet. quantitas abstracta nihil est aliud nisi forma visibilis secundum lineamentarem dimensionem animo impressa, quae in imaginatione consistit, cuius geminae sunt partes: una continua, ut arbor, lapis, quae magnitudo dicitur, alia discreta, ut grex, populus, quae multitudo appellatur. rursus multitudinis alia sunt per se, ut tres, quattuor, vel quilibet alter numerus, alia ad aliquid ut duplum, dimidium, sesquialterum, sesquitertium, vel quodlibet tale. magnitudinis vero alia sunt mobilia, ut sphaera mundi, alia immobilia, ut terra. multitudinem ergo quae per se est arithmetica speculatur, illam autem quae ad aliquid est, musica. immobilis magnitudinis geometria pollicetur notitiam. mobilis vero scientiam astronomicae disciplinae peritia vindicat. mathematica igitur dividitur in arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam.

VII
De arithmetica

Ares Graece, virtus interpretatur Latine, rithmus numerus; inde arithmetica virtus numeri dicitur. virtus autem numeri est, quod ad eius similitudinem cuncta formata sunt.

VIII
De musica

Musica ab aqua vocabulum sumpsit, eo quod nulla euphonia, id est, bona sonoritas, sine humore fieri possit.

IX
De geometria

Geometria mensura terrae interpretatur, eo quod haec disciplina primum ab Aegyptiis reperta sit, quorum terminos cum Nilus inundatione sua limo obduceret et confunderet limites, perticis et funibus terram mensurare coeperunt. deinde a sapientibus etiam ad spatia maris et caeli et aeris et quorumlibet corporum mensuranda deducta sunt et extensa.

X
De astronomia

Astronomia et astrologia in hoc differre videntur, quod astronomia de lege astrorum nomen sumpsit, astrologia autem dicta est quasi sermo de astris disserens. nomia enim lex et logos sermo interpretatur. ita astronomia videtur esse quae de lege astrorum et conversione caeli disserit, regiones, circulos, cursus, ortus et occasus siderum, et cur unumquodque ita vocetur, investigans. astrologia autem quae astra considerat secundum nativitatis et mortis et quorumlibet aliorum eventuum observantiam, quae partim naturalis est, partim superstitiosa; naturalis in complexionibus corporum, quae secundum superiorum contemperantiam variantur, ut sanitas, aegritudo, tempestas, serenitas, fertilitas et sterilitas; superstitiosa, in contingentibus et his quae libero arbitrio subiacent, quam partem mathematici tractant.

XI
De arithmetica

Arithmetica materiam habet parem et imparem numerum. par numerus alius est pariter par, alius pariter impar, alius impariter par. impar quoque numerus tres habet species. prima est primus et incompositus, secunda secundus et compositus, tertia per se secundus et compositus, ad alios comparatus primus et incompositus.

XII
De musica

Tres sunt musicae: mundana, humana, instrumentalis. Mundana, alia in elementis, alia in planetis, alia in temporibus; in elementis, alia in pondere, alia in numero, alia in mensura; in planetis, alia in situ, alia in motu, alia in natura; in temporibus, alia in diebus, vicissitudine lucis et noctis, alia in mensibus, crementis detrimentisque lunaribus, alia in annis, mutatione veris, aestatis, autumni, et hiemis. humana musica, alia in corpore, alia in anima, alia in connexu utriusque; in corpore, alia est in vegetatione, secundum quam crescit quae omnibus nascentibus convenit, alia est in humoribus, ex quorum complexione humanum corpus subsistit, quae sensibilibus communis est, alia in operationibus, quae specialiter rationalibus congruit, quibus mechanica praeest, quae, si modum non excesserint bonae sunt, ut inde non nutriatur cupiditas unde infirmitas foveri debet, sicut Lucanus in laudem Catonis refert: Huic epulae vicisse famem, magnique penates Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis Hirtam membra super, Romani more Quiritis, Induxisse togam.

musica in anima alia est in virtutibus, ut est iustitia, pietas, et temperantia, alia in potentiis, ut est ratio, ira, et concupiscentia. musica inter corpus et animam est illa naturalis amicitia qua anima corpori non corporeis vinculis, sed affectibus quibusdam colligatur, ad movendum et sensificandum ipsum corpus, secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habuit. musica haec est, ut ametur caro, sed plus spiritus, ut foveatur corpus, non perimatur virtus. musica instrumentalis alia in pulsu, ut fit in tympanis et chordis, alia in flatu, ut in tibiis et organis, alia in voce, ut in carminibus et cantilenis. tria quoque sunt genera musicorum: unum quod carmina fingit, aliud quod instrumentis agitur, tertium quod instrumentorum opus carmenque diiudicat.

XIII
De geometria

Geometria tres habet partes, planimetriam, altimetriam, cosmimetriam. planimetria planum metitur, id est, longum et latum, et extenditur ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum. altimetria altum metitur et extenditur sursum et deorsum. nam et mare altum dicitur, id est, profundum, et arbor alta, id est, sublimis. cosmos mundus interpretatur, et inde dicta est cosmimetria, id est mensura mundi. haec metitur sphaerica, id est, globosa et rotunda, sicut est pila et ovum, unde etiam a sphaera mundi propter excellentiam dicta est cosmimetria, non quia tantum de mundi mensura agat, sed quia mundi sphaera inter omnia sphaerica dignior sit.

XIV
De astronomia

Nec contrarium est, quod superius immobilem magnitudinem geometriae attribuimus et mobilem astronomiae, quia hoc secundum primam inventionem dictum est, secundum quam etiam geometria mensura terrae dicitur. vel possumus dicere quod id quod geometria in sphaera mundi considerat, id est, dimensio regionum et circulorum caelestium, immobile sit, secundum hoc quod ad geometricam considerationem pertinet. geometria enim non considerat motum, sed spatium. quod autem astronomia speculatur mobile sit, id est, cursus astrorum et intervalla temporum. sicque universaliter dicemus immobilem magnitudinem geometriae esse subiectam, mobilem astronomiae, quia, licet ambae de eadem re agant, una tamen contemplatur id quod permanet, altera id quod transit speculatur.

XV
Definitio quadrivii

Arithmetica est igitur numerorum scientia. musica est divisio sonorum et vocum varietas. aliter, musica sive harmonia est plurium dissimilium in unum redactorum concordia. geometria est disciplina magnitudinis immobilis formarumque descriptio contemplativa, per quam uniuscuiusque termini declarari solent. aliter, geometria est fons sensuum et origo dictionum. astronomia est disciplina investigans spatia, motus et reditus caelestium corporum certis temporibus.

XVI
De physica

Physica causas rerum in effectibus suis et effectus a causis suis investigando considerat.

Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant. Vires herbarum, animos irasque ferarum, Omne genus fruticum, lapidum quoque reptiliumque.

physis natura interpretatur, unde etiam in superiori divisione theoricae physicam naturalem Boethius nominavit. haec etiam physiologia dicitur, id est, sermo de naturis disserens, quod ad eandem causam spectat. physica aliquando large accipitur aequipollens theoricae, secundum quam acceptionem philosophiam quidam in tres partes dividunt, id est, physicam, ethicam, logicam, in qua divisione mechanica non continetur, sed restringitur philosophia circa physicam, ethicam, logicam.

XVII
Quid sit proprium uniuscuiusque artis

Cum vero omnes artes ad unum philosophiae tendant terminum, non una tamen via omnes currunt, sed singulae suas proprias quasdam considerationes habent, quibus ab invicem differunt. logica consideratio est in rebus, attendens intellectus rerum, sive per intelligentiam, ut neque sint haec neque horum similitudines, sive per rationem, ut non sint haec sed horum tamen similitudines. considerat ergo logica species et genera rerum. mathematicae autem proprium est actus confusos inconfuse per rationem attendere. verbi gratia, in actu rerum, non invenitur linea sine superficie et soliditate. nullum enim corpus sic solummodo longum est, ut latitudine vel altitudine careat, sed in omni corpore haec tria simul sunt. ratio tamen attendit sine superficie et crassitudine lineam pure per se, quod est mathematicum, non quia in re ita vel sit vel esse possit, sed quia ratio saepe actus rerum considerat, non ut sunt, sed sicut esse possunt, non in se, sed quantum ad ipsam rationem, id est, ut ratio pateretur esse. secundum quam considerationem dictum est continuam quantitatem in infinita decrescere, et discretam crescere in infinitum. talis est enim vivacitas rationis, ut omne longum in longa dividat, latum in lata, et cetera, utque ipsi rationi nihil carens intervallo intervallum generet. physicae autem est proprium actus rerum permixtos impermixte attendere. actus enim corporum mundi non sunt puri, sed compositi ab actibus purorum, quos physica, cum per se non inveniantur, pure tamen et per se considerat. purum scilicet actum ignis, sive terrae, sive aeris, sive aquae, et ex natura uniuscuiusque per se considerata, de concretione et efficientia totius iudicat. hoc etiam praetereundum non est, quod sola physica proprie de rebus agit, ceterae omnes de intellectibus rerum. logica tractat de ipsis intellectibus secundum praedicamentalem constitutionem; mathematica vero, secundum integralem compositionem, et ideo logica quandoque utitur pura intelligentia, mathematica autem nunquam sine imaginatione est, ideoque nihil vere simplex habet. quia enim logica et mathematica priores sunt ordine discendi quam physica, et ad eam quodammodo instrumenti vice funguntur quibus unumquemque primum informari oportet antequam physicae speculationi operam det, necesse fuit ut non in actibus rerum, ubi fallax experimentum est, sed in sola ratione, ubi inconcussa veritas manet, suam considerationem ponerent, deinde ipsa ratione praevia ad experientiam rerum descenderent. postquam igitur demonstravimus quomodo divisio theoricae, quam ponit Boethius, superiori conveniat, breviter nunc utrasque repetimus, ut singula utriusque verba divisionis invicem conferamus.

XVIII
Collatio supradictorum

Theorica dividitur in theologiam, mathematicam, et physicam. vel aliter, theorica dividitur in intellectibilem, intelligibilem, et naturalem. vel aliter, theorica dividitur in divinalem, in doctrinalem, et philologiam. eadem est igitur theologia, intellectibilis et divinalis, eadem est mathematica, intelligibilus et doctrinalis, eademque physica, philologia, et naturalis. sunt qui has tres theoricae partes mystice quodam Palladis nomine, quae dea sapientiae fingitur esse, significari putant. dicitur enim Tritona, quasi tritoona, id est, tertia cognitio, videlicet Dei, quam intellectibilem nominavimus, et animarum, quam intelligibilem diximus, et corporum, quam naturalem appellavimus. et merito ab his tribus tantum sapientia vocabulum sumit, quia, licet tres reliquas, id est, ethicam, mechanicam, logicam, congrue ad sapientiam referre possimus, expressius tamen logicam, propter vocis eloquentiam, mechanicam et ethicam, propter circumspectionem morum et operum, prudentiam sive scientiam appellamus. solam autem theoricam, propter speculationem veritatis rerum, sapientiam nominamus.

XIX
Item

Practica dividitur in solitariam, privatam et publicam; vel aliter, in ethicam, oeconomicam et politicam; vel aliter, in moralem et dispensativam et civilem. una est solitaria, ethica et moralis; una rursum, privata, oeconomica et dispensativa. eademque publica, politica atque civilis. oeconomus interpretatur dispensator. inde oeconomica dicta est dispensativa. polis Graece, Latine civitas dicitur; inde politica dicta est, id est, civilis. quando ethicam partem constituimus practicae, stricte accipienda est ethica in moribus uniuscuiusque personae, et est eadem quae solitaria. solitaria igitur est quae sui curam gerens cunctis sese erigit, exornat augetque virtutibus, nihil in vita admittens quo non gaudeat, nihil faciens paenitendum. privata est quae familiaris officium mediocri componens dispositione distribuit. publica est quae reipublicae curam suscipiens, cunctorum saluti suae providentiae sollertia, et iustitiae libra, et fortitudinis stabilitate, et temperantiae patientia medetur. solitaria igitur convenit singularibus, privata patribus familias, politica rectoribus urbium. practica actualis dicitur, eo quod res propositas operationibus suis explicet. moralis dicitur per quam mos vivendi honestus appetitur, et instituta ad virtutem tendentia praeparantur. dispensativa dicitur cum domesticarum rerum sapienter ordo disponitur. civilis dicitur per quam totius civitatis utilitas administratur.

XX
Divisio mechanicae in septem

Mechanica septem scientias continet: lanificium, armaturam, navigationem, agriculturam, venationem, medicinam, theatricam. ex quibus tres ad extrinsecus vestimentum naturae pertinent, quo se ipsa natura ab incommodis protegit, quattuor ad intrinsecus, quo se alendo et fovendo nutrit, ad similitudinem quidem trivii et quadrivii, quia trivium de vocibus quae extrinsecus sunt et quadrivium de intellectibus qui intrinsecus concepti sunt pertractat. hae sunt septem ancillae quas Mercurius a Philologia in dotem accepit, quia nimirum eloquentiae, cui iuncta fuerit sapientia, omnis humana actio servit, sicut Tullius in libro rhetoricorum de studio eloquentiae dicit: Hoc tuta, hoc honesta, hoc illustris, hoc eodem vita iucunda fiat. nam hinc ad rem publicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium praesto est sapientia. hinc ad eos qui ipsam adepti sunt, laus, honos, dignitas, confluit. hinc amicis quoque eorum certissimum et tutissimum praesidium est. hae mechanicae appellantur, id est, adulterinae, quia de opere artificis agunt, quod a natura formam mutuatur. sicut aliae septem liberales appellatae sunt, vel quia liberos, id est, expeditos et exercitatos animos requirunt, quia subtiliter de rerum causis disputant, vel quia liberi tantum antiquitus, id est, nobiles, in eis studere consueverant, plebei vero et ignobilium filii in mechanicis propter peritiam operandi. in quo magna priscorum apparet diligentia, qui nihil intentatum linquere voluerunt, sed omnia sub certis regulis et praeceptis stringere. mechanica est scientia ad quam fabricam omnium rerum concurrere dicunt.

XXI
Prima: lanificium

Lanificium continet omnia texendi, consuendi, retorquendi genera, quae fiunt manu, acu, fuso, subula, girgillo, pectine, alibro, calamistro, chilindro, sive aliis quibuslibet instrumentis, ex quacumque lini vel lanae materia et omni genere pellium erasarum vel pilos habentium, cannabis quoque, vel suberis, iuncorum, pilorum, floccorum, aut alia qualibet re huiuscemodi, quae in usum vestimentorum, operimentorum, linteorum, sagorum, sagmatum, substratoriorum, cortinarum, matularum, filtrorum, chordarum, cassium, funium, redigi potest. stramina quoque ex quibus galeros et sportulas texere solent homines. haec omnia studia ad lanificium pertinent.

XXII
Secunda: armatura

Secunda est armatura. arma aliquando quaelibet instrumenta dicuntur, sicut dicimus arma belli, arma navis, id est, instrumenta belli et navis. ceterum proprie arma sunt quibus tegimur, ut scutum, thorax, galea, vel quibus percutimus, ut gladius, bipennis, sarisa. tela autem sunt quibus iaculari possumus, ut hasta, sagitta. dicta autem arma ab armo, id est, bracchio, quia bracchium muniunt quod ictibus opponere solemus. tela autem dicuntur a Graeco telon, id est, longum, eo quod longa sint huiusmodi, unde et protelare, id est, prolongare dicitur. armatura igitur quasi instrumentalis scientia dicitur, non tantum ideo quod instrumentis operando utatur, quantum quod de praeiacenti alicuius massae materia aliquod, ut ita dicam, instrumentum efficiat. ad hanc omnis materia lapidum, lignorum, metallorum, harenarum, argillarum pertinet. haec duas habet species, architectonicam et fabrilem. architectonica dividitur in caementariam, quae ad latomos et caementarios, et in carpentariam, quae ad carpentarios et tignarios pertinet, aliosque huiusmodi utriusque artifices, in dolabris et securibus, lima et assiculo, serra et terebro, runcinis, artavis, trulla, examussi, polientes, dolantes, sculpentes, limantes, scalpentes, compingentes, linientes in qualibet materia, luto, latere, lapide, ligno, osse, sabulo, calce, gypso, et si qua sunt similia operantium. fabrilis dividitur in malleatoriam, quae feriendo massam in formam extendit, et in exclusoriam, quae fundendo massam in formam redigit. unde exclusores dicti sunt, qui de confusione massae noverunt formam vasis exprimere.

XXIII
Tertia: navigatio

Navigatio continet omnem in emendis, vendendis, mutandis, domesticis sive peregrinis mercibus negotiationem. haec rectissime quasi quaedam sui generis rhetorica est, eo quod huic professioni eloquentia maxime sit necessaria. unde et hic qui facundiae praeesse dicitur, Mercurius, quasi mercatorum kirrius, id est, Dominus appellatur. haec secreta mundi penetrat, litora invisa adit, deserta horrida lustrat, et cum barbaris nationibus et linguis incognitis commercia humanitatis exercet. huius studium gentes conciliat, bella sedat, pacem firmat, et privata bona ad communem usum omnium immutat.

XXIV
Quarta: agricultura

Agricultura quattuor species habet: arvum agrum, qui sationi deputatur; et consitum, qui arboribus vacat, ut vineta, pomaria, nemora; pascuum, ut prata, tempe, tesqua; floridum, ut horti et rosaria.

XXV
Quinta: venatio

Venatio dividitur in ferinam, aucupium et piscaturam. ferina multis modis exercetur, retibus, pedicis, laqueis, praecipitiis, arcu, iaculis, cuspide, indagine, pennarum odore, canibus, accipitribus. aucupium fit laqueis, pedicis, retibus, arcu, visco, hamo. piscatura fit sagenis, retibus, gurgustiis, hamis, iaculis. ad hanc disciplinam pertinet omnium ciborum, saporum, et potuum apparatus. nomen tamen accepit ab una parte sua, quia antiquitus plus venatione vesci solebant, sicut adhuc in quibusdam regionibus, ubi rarissimus usus panis est, carnem pro cibo et mulsum vel aquam pro potu habent. cibus in duo dividitur, in panem et obsonium. panis dictus est, vel quasi ponis, quia omnibus mensis apponitur, vel a Graeco pan, quod est omne, quia nullum convivium bonum sine pane ducitur. panis multa sunt genera, azymus, fermentatus, subcinericius, rubigus, spongia, placenta, clibanicus, dulcia, siligeneus, amolum, simila, et cetera multa. obsonium dicitur quasi adiunctum pani, quod nos cibarium dicere possumus. huius multa sunt genera, carnes, pulmenta, mulsa, holera, fructus. carnes aliae sunt assae, aliae frixae, aliae elixae, aliae crudae, aliae salsae. aliae dicuntur succidia, lardum quoque sive taxea, perna vel petasunculus, axungia, arvina, adeps. pulmenti item multa sunt genera, Lucaniae farcimen, minutal, afrotum, mortisia Galatiae, et cetera quaecumque princeps coquorum excogitare potuit. mulsa habent lac, colostrum, babdutam, butyram, caseum, serum. holerum et fructuum nomina enumeret qui potest? sapores alii calidi sunt, alii frigidi, alii amari, alii dulces, alii sicci, alii humidi. potus alii tantum sunt potus, id est, qui humectant tantum, non nutriunt, ut aqua; alii potus et cibus, id est, qui humectant et nutriunt, ut vinum. rursum, qui cibus sunt, alii naturaliter sunt cibus, ut vinum et sicera quaelibet; alii accidentaliter, ut cervisia, medones. venatio igitur continet omnia pistorum, carnificum, coquorum, cauponum officia.

XXVI
Sexta: medicina

Medicina dividitur in duas partes, occasiones et operationes. occasiones sex sunt: aer, motus et quies, inanitio et repletio, cibus et potus, somnus et vigiliae, et accidentia animae. quae ideo occasiones esse dicuntur, quia faciunt et conservant sanitatem, si temperata fuerint; si intemperata fuerint, infirmitatem. accidentia animae ideo dicuntur occasio sanitatis vel infirmitatis, quia aliquando vel commovent calorem impetuose, ut ira, vel leniter, ut delectationes, vel attrahunt et celant aut impetuose, ut terror et timor, aut leniter, ut angustia. et sunt quae commovent naturalem virtutem intus et extra, ut est tristitia. omnis operatio medicinae aut intus fit aut extra: intus, ut ea quae ore, naribus, auribus sive ano intromittuntur, ut potiones, vomitationes, pulveres etc., quae bibendo, vel masticando, vel attrahendo sumuntur; foris, ut epitimata, cataplasmata, emplastra, chirurgia, quae duplex est: in carne, ut incidere, suere, urere; in osse, ut solidare et iuncturae reddere. nec moveat quemquam quod cibum et potum inter attributa medicinae annumero, quae superius venationi attribui, quia secundum diversos respectus hoc factum est. vinum namque in botro agriculturae est, in peno, celararii, in gustu, medici. similiter ciborum apparatus ad pistrinum, macellum, coquinam pertinet; virtus saporis, ad medicinam.

XXVII
Septima: theatrica

Theatrica dicitur scientia ludorum a theatro ubi populus ad ludendum convenire solebat, non quia in theatro tantum ludus fieret, sed quia celebrior locus fuerat ceteris. fiebant autem ludi alii in theatris, alii in gabulis, alii in gymnasiis, alii in amphicircis, alii in arenis, alii in conviviis, alii in fanis. in theatro gesta recitabantur vel carminibus, vel personis, vel larvis, vel oscillis in gabulis choreas ducebant et saltabant. in gymnasiis luctabantur. in amphicircis cursu certabant vel pedum, vel equorum, vel curruum, in arenis pugiles exercebantur. in conviviis, rhythmis et musicis instrumentis et odis psallebant et alea ludebant. in fanis tempore solemni deorum laudes canebant. ludos vero idcirco inter legitimas actiones connumerabant, quia temperato motu naturalis calor nutritur in corpore, et laetitia animus reparatur; vel, quod magis videtur, quia necesse fuit populum aliquando ad ludendum convenire, voluerunt determinata esse loca ludendi, ne in diversoriis conventicula facientes probrosa aliqua aut facinorosa perpetrarent.

XXVIII
De logica quae est quarta pars philosophiae

Logica dividitur in grammaticam et in rationem disserendi. gramma Graece, littera interpretatur Latine, inde dicta est grammatica, id est, litteralis scientia. littera proprie est figura quae scribitur; elementum, sonus qui pronuntiatur. ceterum hic large accipienda est littera, ut et vocem et scripturam intelligamus, utrumque enim ad grammaticam pertinet. quidam dicunt grammaticam non esse partem philosophiae, sed quasi quoddam appendicium et instrumentum ad philosophiam. de ratione autem disserendi Boethius dicit quod et pars esse possit et instrumentum ad philosophiam, sicut pes, manus, lingua, oculi, etc, partes sunt corporis et instrumenta. grammatica simpliciter agit de vocibus, id est, secundum se inventionem et formationem, compositionem, inflectionem, prolationem, et cetera ad pronuntiationem tantum pertinentia pertractans. ratio disserendi agit de vocibus secundum intellectus.

XXIX
De grammatica

Grammatica dividitur in litteram, syllabam, dictionem et orationem. vel aliter grammatica dividitur in litteras, id est, id quod scribitur, et voces, id est, id quod pronuntiatur. vel aliter, grammatica dividitur in nomen, verbum, participium, pronomen, adverbium, praepositionem, coniunctionem, interiectionem, vocem articulatam, litteram, syllabam, pedes, accentus, posituras, notas, orthographiam, analogiam, etymologiam, glossas, differentias, barbarismum, soloecismum, vitia, metaplasma, schemata, tropos, prosas, metra, fabulas, historias. quorum idcirco expositionem transeo, quia et prolixior esset quam huius schedulae brevitas expetat, et quia etiam in hoc opusculo, divisiones tantum rerum et nomina investigare proposui, ut tantummodo quoddam principium doctrinae lectori conderetur. qui autem haec scire desiderat, legat Donatum, Servium, Priscianum De accentibus et Priscianum De duodecim versibus Vergilii, et Barbarismum, et Isidorum etymologiarum.

XXX
De ratione disserendi

Ratio disserendi integrales partes habet inventionem et iudicium, divisivas vero demonstrationem, probabilem, sophisticam. demonstratio est in necessariis argumentis et pertinet ad philosophos. probabilis pertinet ad dialecticos et ad rhetores; sophistica, ad sophistas et cavillatores. probabilis dividitur in dialecticam et rhetoricam, quarum utraque integrales partes habet inventionem et iudicium. quia enim ipsum genus, id est, dissertivam, integraliter constituunt, necesse est ut in compositione omnium specierum eius simul inveniantur. inventio est quae docet invenire argumenta et constituere argumentationes. scientia iudicandi, quae de utroque iudicare docet. quaeri potest, si inventio et iudicium sub philosophia contineantur. videntur enim neque sub theorica, neque sub practica, neque sub mechanica, neque sub logica, de qua magis videretur contineri. sub logica non continentur, quia neque per grammaticam neque per dissertivam. per dissertivam non continentur, cum integraliter eam constituant. nulla autem res esse possit simul integralis et divisiva pars eiusdem generis. sicque philosophia non omnem scientiam continere videtur. sed sciendum quod scientia duobus modis accipi solet, id est, pro aliqua disciplinarum, sicut cum dico dialecticam esse scientiam, id est, artem vel disciplinam, et pro qualibet cognitione, sicut cum dico scientiam habere eum qui scit aliquid. verbi gratia, si scio dialecticam, scientiam habeo, et si scio natare, scientiam habeo, et si scio Socratem esse Sophronisci filium, scientiam habeo. et universaliter omnis qui aliquid scit, potest dici scientiam habere. sed tamen aliud est, cum dico, dialectica est scientia, id est, ars vel disciplina, atque aliud cum dico, scire quod Socrates est Sophronisci filius est scientia, id est, cognitio. de omni scientia quae est ars vel disciplina, verum est dicere quod sit pars philosophiae divisiva, non autem universaliter dici potest, quod omnis scientia quae est cognitio, pars sit philosophiae divisiva. est tamen prorsus omnis scientia sive disciplina sive quaelibet cognitio pars philosophiae, vel divisiva vel integralis. disciplina autem est scientia quae absolutum finem habet, in quo propositum artis perfecte explicatur, quod scientiae inveniendi vel iudicandi non convenit, quia neutra per se absoluta est, et ideo disciplina dici non possunt, sed partes disciplinae, id est dissertivae. rursum quaeritur si inventio et iudicium eaedem sint partes dialecticae et rhetoricae, quod inconveniens videtur, ut duo opposita genera eisdem prorsus constituantur partibus. dici ergo potest has duas voces aequivocas esse ad partes dialecticae et rhetoricae, vel, quod fortassis melius est, dicamus inventionem et iudicium proprie partes esse dissertivae et sub his vocibus univocari, in inferioribus tamen huius generis quibusdam proprietatibus, a se invicem differre. quae tamen differentiae per has voces non discernuntur, quia per eas non secundum hoc quod species componunt, sed secundum hoc quod partes sunt generis significantur. grammatica est scientia loquendi sine vitio; dialectica, disputatio acuta verum a falso distinguens. rhetorica est disciplina ad persuadendum quaeque idonea.

LIBRO III

I
De ordine et modo legendi et disciplina

Philosophia dividitur in theoricam, practicam, mechanicam, logicam. theorica dividitur in theologiam, physicam, mathematicam. mathematica dividitur in arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam. practica dividitur in solitariam, privatam, publicam. mechanica dividitur in lanificium, armaturam, navigationem, agriculturam, venationem, medicinam, theatricam. logica dividitur in grammaticam, dissertivam. dissertiva dividitur in demonstrationem, probabilem, sophisticam. probabilis dividitur in dialecticam, rhetoricam. in hac divisione solummodo divisivae partes philosophiae continentur. sunt aliae adhuc subdivisiones istarum partium, sed istae nunc sufficere possunt. in his igitur si solum numerum respicis, invenies XXI; si gradus computare volueris, xxviii reperies. auctores harum scientiarum diversi leguntur. alii incipiendo, alii augendo, alii perficiendo artes invenerunt, sicque eiusdem artis plures saepe referuntur auctores. ex his paucorum nomina subter annumerabo.

II
De auctoribus artium

Theologus apud Graecos Linus fuit, apud Latinos, Varro, et nostri temporis, Ioannes Scotus de decem categoriis in Deum. physicam naturalem, apud Graecos, Thales Milesius unus de septem sapientibus repperit, apud Latinos, Plinius descripsit. arithmeticam Samius Pythagoras invenit, Nicomachus scripsit. apud Latinos primum Apuleius, deinde Boethius transtulit. hic etiam Pythagoras Mathen tetrados fecit, id est, librum de doctrina quadrivii, et Y ad similitudinem vitae humanae invenit. musicae repertorem Moyses dicit fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain, Graeci Pythagoram, alii Mercurium, qui primus tetrachordum instituit, alii Linum, vel Zetum, vel Amphionem. geometriam apud Aegyptum primum dicunt esse repertam, cuius auctor apud Graecos optimus Euclides fuit. huius artem transtulit Boethius. Eratosthenes quoque sagacissimus in geometria, qui ambitum orbis repperit. dicunt quidam quod Cham filius Noe astronomiam primus invenerit. Chaldaei primum astrologiam docuerunt, secundum nativitatis observantiam. Iosephus autem asseverat Abraham primum instituisse Aegyptios astrologiam. astronomiam Ptolomaeus rex Aegypti reparavit. hic etiam canones instituit quibus cursus astrorum invenitur. aiunt quidam Nemroth gigantem summum fuisse astrologum, sub cuius nomine etiam astronomia invenitur. Graeci dicunt hanc artem ab Atlante prius excogitatam, propter quod etiam caelum sustinuisse fertur. ethicae inventor Socrates fuit, de qua viginti quattuor libros secundum positivam iustitiam scripsit. deinde Plato discipulus eius libros multos De republica secundum utramque iustitiam, naturalem scilicet et positivam, conscripsit. deinde Tullius in Latino sermone libros De republica ordinavit. Fronto quoque philosophus scripsit librum Strategematon, id est, militaris suavitatis.

Mechanica diversos habuit auctores. Hesiodus Ascraeus primus apud Graecos in describendis rebus rusticis studuit, deinde Democritus. magnus quoque Carthaginiensis in viginti octo voluminibus studium agriculturae conscripsit, apud Romanos primus Cato De agricultura instituit, quod deinde Marcus Terentius expolivit. Vergilius quoque Georgica fecit, deinde Cornelius et Iulius Atticus, Aemilianus sive Columella insignis orator, qui totum corpus disciplinae huius complexus est. Vitruvius quoque De architectura, Palladius De agricultura. lanificii usum apud Graecos primam Minervam monstrasse ferunt. hanc etiam primam telam ordinasse, lanas colorasse, olivae quoque et fabricae inventricem fuisse credunt. ab ipsa Daedalus didicit, et ipse post eam fabricam fecisse creditur. apud Aegyptum autem Isis filia Inachi usum serendi lini repperit, et qualiter inde vestimenta fierent, monstravit. similiter lanae usum ibidem ipsa repperit. in Lybia primum usus lanae exortus est a templo Ammonis. Ninus rex Assyriorum primus bella movit. Vulcanum primum fabrum fuisse credunt, divina autem historia, Tubal. primus Prometheus ferreo circulo lapidem imprimens usum anuli invenit. navigii usum Pelasgi primi invenerunt. Ceres primum in Graecia apud Eleusim usum frumenti invenit, Isis in Aegypto. Pilumnus in Italia usum frumenti et farris et ritum molendi et pinsendi, Tagus in Hispania ritum serendi. Osiris apud Aegyptum cultum vinearum repperit, Liber apud Indos. Daedalus primus mensam et sellam fecit. Apicius quidam primus composuit apparatum coquinae, qui tandem in ea, consumptis bonis, morte voluntaria periit. medicinae auctor apud Graecos Apollo fuit, hanc filius eius Aesculapius laude et opere ampliavit, qui postquam fulmine periit. diu medendi cura intermissa est latuitque per annos paene quingentos, usque ad tempus Artaxerxis regis. tunc eam revocavit in lucem Hippocrates, Asclepio patre genitus in insula Coo.

Ludi a Lydis initium sumpsisse creduntur, qui ex Asia venientes in Etruria consederunt sub Tyrreno duce, ibique inter ceteros superstitionum suarum ritus spectacula instituerunt, quem morem Romani imitati sunt, accersitis inde artificibus, indeque ludi a Lydis vocati sunt. litterae Hebraeorum a Moyse per legem initium sumpsisse creduntur, Chaldaeorum et Syrorum per Abraham. Aegyptiorum litteras Isis invenit; Graecorum, Phoenices, quas Cadmus a Phoenice in Graeciam attulit. Carmentis, mater Evandri, quae proprio nomine Nicostrata vocabatur, Latinas litteras repperit. divinam historiam primus Moyses scripsit. Apud gentiles primus Dares Phrygius Troianam historiam edidit, quam in foliis palmarum ab eo scriptam esse ferunt. post Daretem, in Graecia Herodotus historicus primus habitus est, post quem Pherecydes hisdem temporibus claruit quibus Esdras legem scripsit. fabulas primum invenisse creditur Alcmon Crotoniensis. Aegyptus mater est artium, inde in Graeciam, deinde in Italiam venerunt. in ea primum grammatica reperta est tempore Osiris, mariti Isidis. in ea quoque dialectica primum inventa est a Parmenide, qui civitates et coetus hominum fugiens in rupe consedit non modico tempore, sicque dialecticam excogitavit, unde et rupes Parmenidis appellata est. Plato autem post mortem Socratis magistri sui amore sapientiae Aegyptum demigravit, ibique perceptis liberalibus studiis, Athenas rediit, et apud Academiam, villam suam, coadunatis discipulis, philosophiae studiis operam dedit. hic primum logicam rationalem Graecis instituit, quam postea Aristoteles, discipulus eius, ampliavit, perfecit et in artem redegit. Marcus Terentius Varro primus dialecticam de Graeco in Latinum transtulit. postea Cicero Topica invenit. Demosthenes, fabri filius, apud Graecos rhetoricae repertor creditur, Tisias apud Latinos, Corax apud Syracusas. haec ab Aristotele et Gorgia et Hermagora in Graeco scripta est, translata in Latinum a Tullio, Quintiliano et Titiano.

III
Quae artes praecipue legendae sint

Ex his autem omnibus scientiis supra enumeratis, septem specialiter discreverant antiqui in studiis suis ad opus erudiendorum, in quibus tantam utilitatem esse prae ceteris omnibus perspexerunt, ut, quisquis harum disciplinam firmiter percepisset, ad aliarum notitiam postea inquirendo magis et exercendo quam audiendo perveniret. sunt enim quasi optima quaedam instrumenta et rudimenta quibus via paratur animo ad plenam philosophicae veritatis notitiam. hinc trivium et quadrivium nomen accepit, eo quod his, quasi quibusdam viis, vivax animus ad secreta sophiae introeat. nemo tunc temporis nomine magistri dignus videbatur, qui non harum septem scientiam profiteri posset. Pythagoras quoque hanc in studiis suis consuetudinem servasse legitur, ut usque ad septenium, secundum numerum videlicet septem liberalium artium, nullus discipulorum suorum de his quae ab ipso dicebantur rationem poscere auderet, sed fidem dare verbis magistri quousque omnia audivisset, sicque iam per semetipsum rationem eorum posset invenire. has septem tanto studio quidam didicisse leguntur, ut plane omnes ita in memoria tenerent, ut, quascunque scripturas deinde ad manum sumpsissent, quascumque quaestiones solvendas aut comprobandas proposuissent, ex his regulas et rationes ad definiendum id de quo ambigeretur folia librorum revolvendo non quaererent, sed statim singula corde parata haberent. hinc profecto accidit tot eo tempore fuisse sapientes ut plura ipsi scriberent quam nos legere possimus. scholares vero nostri aut nolunt aut nesciunt modum congruum in discendo servare, et idcirco multos studentes, paucos sapientes invenimus. mihi vero videtur non minori cura providendum esse lectori, ne in studiis inutilibus operam suam expendat quam ne in bono et utili proposito tepidus remaneat. malum est bonum negligenter agere, peius est in vanum labores multos expendere. sed quia non omnes hanc discretionem habere possunt, ut intelligant quid sibi expediat, idcirco, quae scripturae mihi utiliores videantur, lectori breviter demonstrabo, ac deinde de modo quoque discendi pauca adnectam.

IV
De duobus generibus scripturarum

Duo sunt genera scripturarum. primum genus est earum quae propriae artes appellantur. secundum est earum quae sunt appendicia artium. artes sunt quae philosophiae supponuntur, id est, quae aliquam certam et determinatam partem philosophiae materiam habent, ut est grammatica, dialectica, et ceterae huiusmodi. appendentia artium sunt quae tantum ad philosophiam spectant, id est, quae in aliqua extra philosophiam materia versantur. aliquando tamen quaedam ab artibus discerpta sparsim et confuse attingunt, vel si simplex narratio est, viam ad philosophiam praeparant. huiusmodi sunt omnia poetarum carmina, ut sunt tragoediae, comoediae, satirae, heroica quoque et lyrica, et iambica, et didascalica quaedam, fabulae quoque et historiae, illorum etiam scripta quos nunc philosophos appellare solemus, qui et brevem materiam longis verborum ambagibus extendere consueverunt, et facilem sensum perplexis sermonibus obscurare. vel etiam diversa simul compilantes, quasi de multis coloribus et formis, unam picturam facere. nota quae tibi distinxi. duo sunt, artes et appendicia artium. sed inter haec tanta mihi distantia esse videtur, ut ille ait: Lenta salix quantum pallenti cedit olivae, Puniceis humilis quantum saliunca rosetis.

ita ut quicumque ad scientiam pertingere cupit, si relicta veritate artium reliquis se implicare voluerit, materiam laboris, ut non dicam infinitam, plurimam inveniat et fructum exiguum. denique artes sine appendiciis suis perfectum facere lectorem possunt, illa sine artibus nihil perfectionis conferre valent, maxime cum nihil in se expetendum habeant unde lectorem invitent nisi traductum ab artibus et accommodatum, neque quisquam in eis quaerat nisi quod artium est. quapropter mihi videtur primum operam dandam esse artibus ubi fundamenta sunt omnium, et pura simplexque veritas aperitur, maxime his septem quas praedixi, quae totius philosophiae instrumenta sunt. deinde cetera quoque, si vacat, legantur, quia aliquando plus delectare solent seriis admixta ludicra, et raritas pretiosum facit bonum. sic in medio fabulae cursu inventam sententiam avidius aliquando retinemus. verumtamen in septem liberalibus artibus fundamentum est omnis doctrinae, quae prae ceteris omnibus ad manum habendae sunt, utpote sine quibus nihil solet aut potest disciplina philosophica explicare et definire. hae quidem ita sibi cohaerent et alternis vicissim rationibus indigent, ut si vel una defuerit, ceterae philosophum facere non possunt. unde mihi errare videntur qui non attendentes talem in artibus cohaerentiam quasdam sibi ex ipsis eligunt, et, ceteris intactis, in his se posse fieri perfectos putant.

V
Unicuique arti quod suum est tribuendum esse

Est rursum alius error non multo minor isto, quem summopere vitare oportet. sunt enim quidam, qui licet ex his quae legenda sunt nihil praetermittant, nulli tamen arti quod suum est tribuere norunt, sed in singulis legunt omnes. in grammatica de syllogismorum ratione disputant, in dialectica inflexiones casuales inquirunt, et quod magis irrisione dignum est, in titulo totum paene legunt librum, et 'incipit' tertia vix lectione expediunt. non alios docent huiusmodi, sed ostentant suam scientiam. sed utinam quales mihi, tales omnibus apparerent! attende quam perversa sit haec consuetudo, cum profecto quanto magis superflua aggregaveris, tanto minus ea quae utilia sunt capere possis vel retinere. in qualibet igitur arte duo nobis maxime discernenda sunt et distinguenda, primum, qualiter oporteat de ipsa arte agere, secundum, qualiter oporteat ipsius artis rationes quibuslibet aliis rebus accommodare. duo sunt, agere de arte, et agere per artem. verbi gratia, agere de arte, ut est agere de grammatica, agere per artem, ut est agere grammatice. distingue haec duo, agere de grammatica, et agere grammatice. de grammatica agit, qui regulas de vocibus datas et praecepta ad hanc artem pertinentia tractat. grammatice agit omnis qui regulariter loquitur vel scribit. agere igitur de grammatica quibusdam tantummodo scripturis, ut Prisciano, Donato, Servio convenit, agere vero grammatice, omnibus. cum igitur de qualibet arte agimus, maxime in docendo, ubi omnia ad compendium restringenda sunt et ad facilem intelligentiam evocanda, sufficere debet id de quo agitur quantum brevius et apertius potest explanare, ne si alienas nimium rationes multiplicaverimus, magis turbemus quam aedificemus lectorem. non omnia dicenda sunt quae dicere possumus, ne minus utiliter dicantur ea quae dicere debemus. id tandem in unaquaque arte quaeras quod ad eam specialiter pertinere constiterit. deinde cum legeris artes, et quid uniuscuiusque sit proprium agnoveris disputando et conferendo, tunc demum rationes singularum invicem conferre licebit, et ex alterna consideratione vicissim quae minus prius intellexeras investigare. noli multiplicare diverticula quoadusque semitas didiceris. securus discurres cum errare non timueris.

VI
Quid sit necessarium studio

Tria sunt studentibus necessaria: natura, exercitium, disciplina. in natura consideratur ut facile audita percipiat et percepta firmiter retineat; in exercitio, ut labore et sedulitate naturalem sensum excolat; in disciplina, ut laudabiliter vivens mores cum scientia componat. de his tribus per singula modo introductionis pauca perstringemus.

VII
Hoc ad naturam de ingenio

Qui doctrinae operam dant, ingenio simul et memoria pollere debent, quae duo in omni studio et disciplina ita sibi cohaerent, ut si desit alterum, neminem alterum ad perfectum ducere possit, sicut nulla prodesse possunt lucra ubi deest custodia, et incassum receptacula munit qui quod recondat non habuerit. ingenium invenit et memoria custodit sapientiam. ingenium est vis quaedam naturaliter animo insita per se valens. ingenium a natura proficiscitur, usu iuvatur, immoderato labore retunditur, et temperato acuitur exercitio. unde satis eleganter a quodam dictum est: Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis, curre per aera. duo sunt quae ingenium exercent: lectio et meditatio. lectio est, cum ex his quae scripta sunt, regulis et praeceptis informamur. trimodum est lectionis genus: docentis, discentis, vel per se inspicientis. dicimus enim 'lego librum illi,' et 'lego librum ab illo,' et 'lego librum.' in lectione maxime consideranda sunt ordo et modus.

VIII
De ordine legendi

Ordo consideratur alius in disciplinis, ut si dixerim grammaticam dialectica antiquiorem vel arithmeticam priorem musica, alius in libris, ut si dixero Catilinarium Iugurthino priorem, alius in narratione, quae est in continua serie, alius in expositione. ordo in disciplinis attenditur secundum naturam, in libris secundum personam auctoris vel subiectam materiam, in narratione secundum dispositionem, quae duplex est; naturalis, videlicet quando res eo refertur ordine quo gesta est, et artificialis, id est, quando id quod postea gestum est prius narratur, et quod prius, postmodum dicitur, in expositione consideratur ordo secundum inquisitionem. expositio tria continet, litteram, sensum, sententiam. littera est congrua ordinatio dictionum, quod etiam constructionem vocamus. sensus est facilis quaedam et aperta significatio, quam littera prima fronte praefert. sententia est profundior intelligentia, quae nisi expositione vel interpretatione non invenitur. in his ordo est, ut primum littera, deinde sensus, deinde sententia inquiratur. quo facto, perfecta est expositio.

IX
De modo legendi

Modus legendi in dividendo constat. omnis divisio incipit a finitis, et ad infinita usque progreditur. omne autem finitum magis notum est et scientia comprehensibile. doctrina autem ab his quae magis nota sunt incipit, et per eorum notitiam ad scientiam eorum quae latent pertingit. praeterea ratione investigamus, ad quam proprie pertinet dividere, quando ab universalibus ad particularia descendimus dividendo et singulorum naturas investigando. omne namque universale magis est determinatum suis particularibus. quando ergo discimus, ab his incipere debemus quae magis sunt nota et determinata et complectentia, sicque paulatim descendendo, et per divisionem singula distinguendo, eorum quae continentur naturam investigare.

X
De meditatione

Meditatio est cogitatio frequens cum consilio, quae causam et originem, modum et utilitatem uniuscuiusque rei prudenter investigat. meditatio principium sumit a lectione, nullis tamen stringitur regulis aut praeceptis lectionis. delectatur enim quodam aperto decurrere spatio, ubi liberam contemplandae veritati aciem affigat, et nunc has, nunc illas rerum causas perstringere, nunc autem profunda quaeque penetrare, nihil anceps, nihil obscurum relinquere. principium ergo doctrinae est in lectione, consummatio in meditatione, quam si quis familiarius amare didicerit eique saepius vacare voluerit, iucundam valde reddit vitam, et maximam in tribulatione praestat consolationem. ea enim maxime est, quae animam a terrenorum actuum strepitu segregat, et in hac vita etiam aeternae quietis dulcedinem quodammodo praegustare facit. cumque iam per ea quae facta sunt eum qui fecit omnia quaerere didicerit et intelligere, tunc animum pariter et scientia erudit et laetitia perfundit, unde fit ut maximum in meditatione sit oblectamentum. tria sunt genera meditationis. unum constat in circumspectione morum, aliud in scrutatione mandatorum, tertium in investigatione divinorum operum. mores sunt in vitiis et virtutibus. mandatum divinum, aliud praecipiens, aliud promittens, aliud terrens. opus Dei est, et quod creat potentia, et quod moderatur sapientia, et quod cooperatur gratia. quae omnia, quanta sint admiratione digna, tanto magis quisque novit, quanto attentius Dei mirabilia meditari consuevit.

XI
De memoria

De memoria hoc maxime in praesenti praetermittendum non esse existimo, quod sicut ingenium dividendo investigat et invenit, ita memoria colligendo custodit. oportet ergo ut, quae discendo divisimus, commendanda memoriae colligamus. colligere est ea de quibus prolixius vel scriptum vel disputatum est ad brevem quandam et compendiosam summam redigere, quae a maioribus epilogus, id est, brevis recapitulatio supradictorum appellata est. habet namque omnis tractatio aliquod principium, cui tota rei veritas et vis sententiae innititur, et ad ipsum cuncta alia referuntur. hoc quaerere et considerare colligere est. unus fons est et multi rivuli, quid anfractus fluminum sequeris? tene fontem et totum habes. hoc idcirco dico, quoniam memoria hominis hebes est et brevitate gaudet, et, si in multa dividitur, fit minor in singulis. debemus ergo in omni doctrina breve aliquid et certum colligere, quod in arcula memoriae recondatur, unde postmodum, cum res exigit, reliqua deriventur. hoc etiam saepe replicare et de ventre memoriae ad palatum revocare necesse est, ne longa intermissione obsoleat. unde rogo te, o lector, ne nimium laeteris si multa legeris, sed si multa intellexeris nec tantum intellexeris sed retinere potueris. alioquin nec legere multum prodest, nec intelligere. quare superius me dixisse recolo eos qui doctrinae operam dant ingenio et memoria indigere.

XII
De disciplina

Sapiens quidam cum de modo et forma discendi interrogaretur: Mens, inquit, humilis, studium quaerendi, vita quieta, scrutinium tacitum, paupertas, terra aliena, haec reserare solent multis obscura legendi. audierat, puto, quod dictum est: Mores ornant scientiam, et ideo praeceptis legendi, praecepta quoque vivendi, adiungit, ut et modum vitae suae et studii sui rationem lector agnoscat. illaudabilis est scientia quam vita maculat impudica. et idcirco summopere cavendum ei qui quaerit scientiam, ut non negligat disciplinam.

XIII
De humilitate

Principium autem disciplinae humilitas est, cuius cum multa sint documenta, haec tria praecipue ad lectorem pertinent: primum, ut nullam scientiam, nullam scripturam vilem teneat, secundum, ut a nemine discere erubescat, tertium, ut cum scientiam adeptus fuerit, ceteros non contemnat. multos hoc decipit, quod ante tempus, sapientes videri volunt. hinc namque in quendam elationis tumorem prorumpunt, ut iam et simulare incipiant quod non sunt et quod sunt erubescere, eoque longius a sapientia recedunt quo non esse sapientes, sed putari putant. eiusmodi multos novi, qui, cum primis adhuc elementis indigeant, non nisi summis interesse dignantur, et ex hoc solummodo se magnos fieri putant, si magnorum et sapientium vel scripta legerint vel audierint verba. 'nos,' inquiunt, 'vidimus illos. nos ab illis legimus. saepe nobis loqui illi solebant. illi summi, illi famosi, cognovertunt nos.' sed utinam me nemo agnoscat et ego cuncta noverim! Platonem vidisse, non intellexisse gioriamini. puto indignum vobis est deinceps ut me audiatis. non ego sum Plato, nec Platonem videre merui. sufficit vobis: ipsum philosophiae fontem potastis, sed utinam adhuc sitiretis! rex post aurea pocula de vase bibit testeo. quid erubescitis? Platonem audistis, audiatis et Chrysippum. in proverbio dicitur: Quod tu non nosti, fortassis novit Ofellus. nemo est cui omnia scire datum sit, neque quisquam rursum cui aliquid speciale a natura accepisse non contigerit. prudens igitur lector omnes libenter audit, omnia legit, non scripturam, non personam, non doctrinam spernit. indifferenter ab omnibus quod sibi deesse videt quaerit, nec quantum sciat, sed quantum ignoret, considerat. hinc illud Platonicum aiunt: Malo aliena verecunde discere, quam mea impudenter ingerere. cur enim discere erubescis, et nescire non verecundaris? pudor iste maior est illo. aut quid summa affectas cum tu iaceas in imo? considera potius quid vires tuae ferre valeant. aptissime incedit, qui incedit ordinate.

Quidam dum magnum saltum facere volunt, praecipitium incidunt. noli ergo nimis festinare. hoc modo citius ad sapientiam pertinges. ab omnibus libenter disce quod tu nescis, quia humilitas commune tibi facere potest quod natura cuique proprium fecit. sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris. qui ab omnibus accipiunt, omnibus ditiores sunt. nullam denique scientiam vilem teneas, quia omnis scientia bona est. nullam, si vacat, scripturam vel saltem legere contemnas. si nihil lucraris, nec perdis aliquid, maxime cum nulla scriptura sit, secundum meam aestimationem, quae aliquid expetendum non proponat, si convenienti loco et ordine tractetur; quae non aliquid etiam speciale habeat, quod diligens verbi scrutator alibi non inventum, quanto rarius, tanto gratius carpat. nihil tamen bonum est quod melius tollit. si omnia legere non potes, ea quae sunt utiliora lege. etiam si omnia legere potueris, non tamen idem omnibus labor impendendus est. sed quaedam ita legenda sunt ne sint incognita, quaedam vero ne sint inaudita, quia aliquando pluris esse credimus quod non audivimus, et facilius aestimatur res cuius fructus agnoscitur. videre nunc potes quam necessaria tibi sit haec humilitas, ut nullam scientiam vilipendas et ab omnibus libenter discas. similiter tibi quoque expedit, ut, cum tu aliquid sapere coeperis, ceteros non contemnas. hoc autem tumoris vitium hinc quibusdam accidit, quod suam scientiam nimis diligenter inspiciunt, et cum sibi aliquid esse visi fuerint, alios, quos non noverunt, tales nec esse nec potuisse fieri putant. hinc etiam ebullit, quod nugigeruli nunc quidam, nescio unde, gloriantes, priores patres simplicitatis arguunt, et secum natam, secum morituram credunt sapientiam. in divinis eloquiis ita simplicem loquendi modum esse aiunt, ut in eis magistros audire non oporteat, posse satis quemque proprio ingenio veritatis arcana penetrare. corrugant nasum et valgium torquent in lectores divinitatis, et non intelligunt quod Deo iniuriam faciunt, cuius verba pulchro quidem vocabulo simplicia, sed sensu pravo insipida praedicant. non est mei consilii huiusmodi imitari. bonus enim lector humilis debet esse et mansuetus, a curis inanibus et voluptatum illecebris prorsus alienus, diligens et sedulus, ut ab omnibus libenter discat, numquam de scientia sua praesumat, perversi dogmatis auctores quasi venena fugiat, diu rem pertractare antequam iudicet discat, non videri doctus, sed esse quaerat, dicta sapientium intellecta diligat, et ea semper coram oculis quasi speculum vultus sui tenere studeat. et si qua forte obscuriora intellectum eius non admiserint, non statim in vituperium prorumpat, ut nihil bonum esse credat, nisi quod ipse intelligere potuit. haec est humilitas disciplinae legentium.

XIV
De studio quaerendi

Studium quaerendi ad exercitium pertinet, in quo exhortatione magis quam doctrina lector indiget. qui enim diligenter inspicere voluerit quid antiqui propter amorem sapientiae pertulerint, quam memoranda posteris virtutis suae monimenta reliquerint, quamlibet suam diligentiam inferiorem esse videbit. alii calcabant honores, alii proiecerunt divitias, alii acceptis iniuriis gaudebant, alii poenas spreverunt, alii contubernia hominum deserentes, ultimos recessus et secreta eremi penetrantes, soli se philosophiae dedicabant, ut eo contemplationi vacarent liberius, quo nullis quae virtutis iter impedire solent cupiditatibus animum subiecissent. Parmenides philosophus quindecim annis in rupe Aegyptia consedisse legitur. et Prometheus ob immodicam meditandi curam in monte Caucaso vulturi expositus memoratur. quia enim sciebant verum bonum non in aestimatione hominum sed in pura conscientia esse absconditum, et eos iam non homines esse, qui rebus perituris inhaerentes bonum suum non agnoscerent, ideo, quantum mente et intelligentia a ceteris differrent, ipsa locorum distantia demonstrabant, ne una teneret habitatio quos non eadem sociabat intentio. quidam philosopho referebat dicens: Numquid non vides quia te derident homines? et ille: Ipsi me, inquit, derident, et eos asini. cogita si potes, quanti aestimaverit laudari ab his, a quibus nec vituperari timuit. de alio rursum legitur, quod post omnia disciplinarum studia et artium acumina ad opus figuli descenderit. et alterius cuiusdam discipuli cum laudibus magistrum suum efferrent, inter cetera nec sutoriae peritia eum carere gloriati sunt. hanc igitur diligentiam in nostris lectoribus es se vellem, ut numquam in eis senesceret sapientia. sola Abisag Sunamitis senem David calefecit quia amor sapientiae etiam marcescente corpore dilectorem suum non deserit. omnes paene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia, decrescunt cetera. senectus enim illorum qui adolescentiam suam honestis actibus instruxerunt, aetate fit doctior, usu tristior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metit. unde et sapiens ille vir Graeciae, Themistocles, cum expletis centum septem annis se mori cerneret, dixisse fertur se dolere quod egrederetur de vita quando sapere coepisset. Plato lxxxi anno scribens mortuus est. Socrates xcviiii annos in docendi scribendique dolore laboreque complevit. taceo ceteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, et Eleantem qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt.

Ad poetas venio, Homerum, Hesiodum, Simonidem, Tersicorum, qui grandes natu cycneum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt. Sophocles cum post nimiam senectutem, et rei familiaris neglegentiam, a filiis accusaretur amentiae, Oedippi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudici, et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in favorem theatri converteret. nec mirum cum etiam Cato censorius et Romani generis disertissimus, iam senex graecas litteras discere nec erubuerit nec desperaverit. certe Homerus refert quod de lingua Nestoris, iam vetuli et paene decrepiti, dulcior melle oratio fluxerit. animadverte igitur quantum amaverint sapientiam quos nec decrepita aetas ab eius inquisitione potuit revocare. iste igitur tantus amor sapientiae, tanta in senibus prudentiae abundantia, congrue etiam ex ipsius supradicti nominis interpretatione colligitur. interpretatur enim Abisag, pater meus superfluus, vel, patris mei rugitus, ex quo ostenditur abundantissimum, et ultra humanam vocem in senibus divini sermonis tonitruum commorari. verbum namque superfluum in hoc loco plenitudinem, non redundantiam, significat. porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur, quod satis convenienter fervorem sapientiae significare potest.

XV
De quattuor reliquis praeceptis

Quattuor quae sequuntur sic alternatim disposita sunt, ut alterum semper ad disciplinam, alterum ad exercitium spectet.

XVI
De quiete

Vitae quies, sive interior, ut mens per illicita desideria non discurrat, sive exterior, ut otium et opportunitas honestis et utilibus studiis suppetat, utraque ad disciplinam pertinet.

XVII
De scrutinio

Scrutinium autem, id est, meditatio, ad exercitium spectat. videtur autem scrutinium sub studio quaerendi contineri. quod, si verum est, superfluo repetitur, cum in superiori parte annumeratum sit. sed sciendum est hanc inter haec duo esse differentiam, quod studium quaerendi instantiam significat operis, scrutinium vero diligentiam meditationis. opus peragunt labor et amor, consilium pariunt cura et vigilia. in labore est, ut agas, in amore, ut perficias. in cura est, ut provideas, in vigilia, ut attendas. isti sunt quattuor pedisequi qui portant lecticam philologiae, quia mentem exercent cui sapientia praesidet. cathedra quippe philologiae sedes est sapientiae, quae his suppositis gestari dicitur, quoniam in his se exercendo promovetur. unde pulchre iuvenes propter robur a fronte lecticam tenere dicuntur, videlicet, philos et kophos, id est, amor et labor, quia foris opus peragunt; a posteriori, puellae, videlicet, philemia et agrimnia, quod interpretatur cura et vigilia, quia intus in secreto consilium pariunt. sunt quidam qui putant per cathedram philologiae humanum corpus significari, cui anima rationalis praesidet, quod ministri quattuor portant, id est, quattuor elementa componunt, e quibus duo superiora, id est, ignis et aer, actu et nomine masculina sunt, duo vero inferiora, id est, terra et aqua, feminina.

XVIII
De parcitate

Paupertatem quoque lectoribus suadere voluit, id est, superflua non sectari, quod maxime ad disciplinam spectat. Pinguis enim venter, ut dicitur, tenuem non gignit sensum. sed quid ad haec scholares nostri temporis respondere poterunt, qui non solum in studiis suis frugalitatem sequi contemnunt, sed etiam supra id quod sunt divites videri laborant? nec iam quid didicerit quisque iactitat, sed quid expenderit. sed fortassis quia magistros suos imitari nolunt, de quibus, quid satis digne dicam, non invenio.

XIX
De exilio

Postremo terra aliena posita est, quae et ipsa quoque hominem exercet. omnis mundus philosophantibus exsilium est, quia tamen, ut ait quidam: Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit, et immemores non sinit esse sui. magnum virtutis principium est, ut discat paulatim exercitatus animus visibilia haec et transitoria primum commutare, ut postmodum possit etiam derelinquere. [778B] delicatus ille est adhuc cui patria dulcis est; fortis autem iam, cui omne solum patria est; perfectus vero, cui mundus totus exsilium est. ille mundo amorem fixit, iste sparsit, hic exstinxit. ego a puero exsulavi, et scio quo maerore animus artum aliquando pauperis tugurii fundum deserat, qua libertate postea marmoreos lares et tecta laqueata despiciat.

LIBRO IV

I
De studio divinarum scripturarum

Scripturae quae vel de Deo sive de bonis invisibilibus loquuntur, nec omnes nec solae divinae appellandae sunt. in libris gentilium multa de aeternitate Dei et animarum immortalitate, de virtutum praemiis sempiternis poenisque malorum satis probabili ratione scripta invenimus, quos tali vocabulo indignos esse nemo dubitat. rursus Veteris et Novi Testamenti seriem percurrentes, totam paene de praesentis vitae statu et rebus in tempore gestis contextam cernimus, raro aliqua de dulcedine aeternorum bonorum et caelestis vitae gaudiis manifeste deprimi. tamen has scripturas divinas appellare fides catholica solet. philosophorum scripturae, quasi luteus paries dealbatus, nitore eloquii foris pollent, quae, si quando veritatis praetendunt speciem, falsa admiscendo, quasi quodam colore superducto, lutum erroris operiunt. contra, divina eloquia aptissime favo comparantur, quae et propter simplicitatem sermonis arida apparent, et intus dulcedine plena sunt. unde constat quia merito tale vocabulum sortita sunt, quae sola sic a falsitatis contagione aliena inveniuntur, ut nihil veritati contrarium continere probentur. scripturae divinae sunt quas, a catholicae fidei cultoribus editas auctoritas universalis ecclesiae ad eiusdem fidei corroborationem in numero divinorum librorum computandas recepit et legendas retinuit. sunt praeterea alia quam plurima opuscula, a religionis viris et sapientibus diversis temporibus conscripta, quae licet auctoritate universalis ecclesiae probata non sint, tamen quia a fide catholica non discrepant et nonnulla etiam utilia docent, inter divina computantur eloquia, quae fortasse enumerando melius quam definiendo ostendimus.

II
De ordine et numero librorum

Omnis divina scriptura in duobus testamentis continetur, in veteri videlicet et novo. utrumque testamentum tribus ordinibus distinguitur. Vetus Testamentum continet legem, prophetas, hagiographos, Novum autem evangelium, apostolos, patres.

Primus ordo Veteris Testamenti, id est, lex quam Hebraei thorath nominant, Pentateuchum habet, id est, quinque libros Moysi. in hoc ordine primus est bresith, qui est Genesis, secundus hellesmoth, qui est Exodus, tertius vaiecra, qui est Leviticus, quartus vaiedaber, qui est Numeri, quintus adabarim, qui est Deutronomius.

Secundus ordo est prophetarum. hic continet octo volumina. primum Iosue ben Nun, id est, filium Nun, qui et Iosue et Iesus et Iesu Nave nuncupatur, secundum sophtim, qui est liber Iudicum, tertium Samuel, qui est primus et secundus Regum, quartum malachim, qui est tertius et quartus Regum, quintum Isaiam, sextum Ieremiam, septimum Ezechielem, octavum thareasra, qui est duodecim prophetarum.

Deinde tertius ordo novem habet libros. primus est Iob, secundus est David, tertius est masloth, quod Graece Parabolae, Latine Proverbia sonat, videlicet Salomonis, quartus coeleth, qui est Ecclesiastes, quintus, sira syrin, id est, Cantica canticorum, sextus Daniel, septimus dabrehiamin, qui est Paralipomenon, octavus Esdras, nonus Esther. omnes ergo fiunt numero xxii. sunt praeterea alii quidam libri, ut Sapientia Salomonis, liber Iesu filii Sirach, et liber Iudith, et Tobias, et libri Machabaeorum, qui leguntur quidem, sed non scribuntur in canone.

Primus ordo Novi Testamenti quattuor habet volumina: Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis; secundus, similiter quattuor: Epistulas Pauli numero quattuordecim sub uno volumine contextas, et canonicas Epistulas, Apocalypsim et Actus apostolorum. in tertio ordine primum locum habent Decretalia, quos canones, id est, regulares appellamus, deinde sanctorum patrum et doctorum ecclesiae scripta: Hieronymi, Augustini, Gregorii, Ambrosii, Isidori, Origenis, Bedae, et aliorum multorum orthodoxorum, quae tam infinita sunt, ut numerari non possint. ex quo profecto apparet quantum in fide Christiana fervorem habuerint, pro cuius assertione tot et tanta opera memoranda posteris reliquerunt. unde nostra quoque pigritia arguitur, qui legere non sufficimus quae dictare illi potuerunt. in his autem ordinibus maxime utriusque testamenti apparet convenientia, quod sicut post legem, prophetae, et post prophetas, hagiographi, ita post Evangelium, apostoli, et post apostolos, doctores ordine successerunt. et mira quadam divinae dispensationis ratione actum est, ut cum in singulis plena et perfecta veritas consistat, nulla tamen superflua sit. haec breviter de ordine et numero divinorum librorum perstrinximus, ut quae sibi sit praescripta materia lector agnoscat.

III
De auctoribus divinorum librorum

Quinque libros legis Moyses scripsit. libri Iosue, idem Iosue, cuius nomine inscribitur, auctor fuisse creditur. librum Iudicum a Samuele editum dicunt. primam partem libri Samuel ipse Samuel scripsit, sequentia vero usque ad calcem, David. malachim Ieremias primum in unum volumen collegit, nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Isaias, Ieremias, Ezechiel, singuli suos libros fecerunt qui inscripti sunt nominibus eorum. liber etiam duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus praenotatur, quorum nomina sunt Osee, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias. qui propterea minores dicuntur, quia sermones eorum breves sunt, unde et uno volumine comprehenduntur. Isaias autem et Ieremias et Ezechiel et Daniel, hi quattuor maiores sunt singuli suis voluminibus distincti. librum Iob, alii Moysen, alii unum ex prophetis, nonnulli ipsum Iob scripsisse credunt. librum Psalmorum David edidit, Esdras autem postea Psalmos ita ut nunc sunt ordinavit et titulos addidit. Parabolas autem et Ecclesiastem et Cantica canticorum Salomon composuit. Daniel sui libri auctor fuit. liber Esdrae auctoris sui titulo praenotatur, in cuius textu eiusdem Esdrae Nehemiaeque sermones pariter continentur. librum Esther Esdras creditur conscripsisse. liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est, unde et ipse titulus Graecam magis eloquentiam redolet. hunc quidam Iudaei Philonis esse affirmant. librum Ecclesiasticum certissime Iesus filius Sirac Ierusolymita, nepos Iesu sacerdotis magni, cuius meminit Zacharias, composuit. hic apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. Iudith vero et Tobi et libri Machabaeorum, quorum, ut testatur Hieronymus, secundus magis Graecus esse probatur, quibus auctoribus scripti sint minime constat.

IV
Quid sit bibliotheca

Bibliotheca a Graeco nomen accepit, eo quod ibi libri recondantur. nam biblio librorum, teca repositio interpretatur. bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam legem a Chaldaeis, dum Iudaei regressi sunt in Ierusalem, divino afflatus spiritu reparavit, cunctaque legis ac prophetarum volumina quae fuerant a gentibus corrupta correxit, totumque Vetus Testamentum in xxii libros constituit, ut tot libri essent in lege quot habebantur et litterae. porro quinque litterae duplices apud Hebraeos sunt: caph, mem, nun, phe, sade. aliter enim per has scribunt principia medietatesque verborum, aliter fines. unde et quinque libri a plerisque duplices aestimantur: Samuel, malachim, dabrehiamin, Esdras, Ieremias cum cynoth, id est, lamentationibus suis.

V
De interpretibus

Interpretes Veteris Testamenti primum lxx interpretes quos Ptolemaeus, cognomento Philadelphus, rex Aegypti, omnis litteraturae sagacissimus, cum Pisistratum Atheniensium tyrannum, qui primus apud Graecos bibliothecam instituit, et Seleucum Nicanorem et Alexandrum, et ceteros priores, qui sapientiae operam dederant, in studio bibliothecarum aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam divinas litteras in suam bibliothecam conferens, ita ut septuaginta milia librorum in tempore eius Alexandriae invenirentur, ab Eleazaro pontifice petens scripturas Veteris Testamenti, in Graecam vocem ex Hebraea lingua interpretari fecit. sed singuli in singulis cellis separati, ita omnia per Spiritum Sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inventum esset, quod in ceteris vel in verborum ordine discreparet. propter quod una est eorum interpretatio. sed Hieronymus dicit huic rei non esse adhibendam fidem. secundam et tertiam et quartam faciunt Aquila, Symmachus, Theodotion, quorum primus, id est, Aquila, Iudaeus fuit, Symmachus vero et Theodotion Ebionitae haeretici. obtinuit tamen usus, ut post lxx interpretes ecclesiae Graecorum eorum reciperent exemplaria et legerent. quinta est vulgaris, cuius auctor ignoratur. unde specialiter sibi vindicavit ut quinta appelletur. sexta et septima est Origenis, cuius codices Eusebius et Pamphilus vulgaverunt. octava est Hieronymi, quae merito ceteris antefertur, nam et verborum tenacior est, et perspicuitate sententiae clarior.

VI
De auctoribus Novi Testamenti

Plures evangelia scripserunt, sed quidam sine Spiritu Sancto magis conati sunt ordinare narrationem quam historiae texere veritatem. unde sancti patres, per Spiritum Sanctum docti, quattuor tantum in auctoritatem receperunt, ceteris reprobatis, id est, Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis ad similitudinem quattuor fluminum paradisi, et quattuor vectium arcae, et quattuor animalium in Ezechiele. primum Matthaeus evangelium suum scripsit Hebraice. secundus Marcus Graece scripsit. tertius Lucas inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia, evangelium scripsit Theophilo episcopo, ad quem etiam Actus apostolorum idem scripsit. quartus et ultimus Ioannes evangelium scripsit. Paulus quattuordecim scribit epistulas, decem ad ecclesias, quattuor ad personas. ultimam autem ad Hebraeos plerique dicunt non esse Pauli, eandemque alii Barnabam scripsisse, alii Clementem suspicantur. canonicae epistulae septem sunt: una Iacobi, duae Petri, tres Ioannis, una Iudae. Apocalypsim scripsit Ioannes apostolus in Patmos insula, in exsilio relegatus.

VII
Cetera esse apocrypha et quid sit apocryphum

Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum Sanctum loquentes ad eruditionem nostram praecepta vivendi regulamque conscripserunt. praeter haec alia volumina apocrypha nuncupantur. apocrypha autem dicta, id est, secreta, quia in dubium veniunt. est enim eorum occulta origo, nec patet patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenit. in his apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa, nulla est in eis canonica auctoritas, quae recte iudicantur non esse eorum credenda quibus ascribuntur. nam multa et sub nominibus prophetarum et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocryphorum, auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt.

VIII
Ratio vocabulorum divinorum librorum

Pentateuchus a quinque voluminibus dicitur. penta enim Graece quinque, teucus volumen vocatur. Genesis eo dicitur quod generatio saeculi in eo contineatur; Exodus, ab exitu filiorum Israel de Aegypto; Leviticus, eo quod levitarum ministeria et diversitatem victimarum exsequitur. Numerorum liber vocatur, eo quod in eo egressae de Aegypto tribus enumerantur et xlii per eremum mansiones. deutrus Graecum verbum est dissyllabum, et interpretatur secundus, nomia interpretatur lex. inde dictus est Deutronomius, quasi secunda lex, quia in eo replicantur ea quae in praecedentibus tribus diffusius dicta sunt. in libro Iosue, quem Hebraei Iosue ben Nun dicunt, terra promissionis populo dividitur. liber Iudicum dictus est a principibus qui iudicabant populum Israel, antequam reges essent in eodem populo. huic quidam compingunt historiam Ruth sub uno volumine. liber Samuel dictus est quia nativitatem eius et sacerdotium et gesta describit, qui licet etiam historiam Saul et David contineat, utrique tamen ad Samuel referuntur, quia unxit utrumque. malach Hebraice, Latine regum interpretatur. inde dictus est malachim, pro eo quod reges Iudae et Israeliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat. Isaias, evangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cuius omne textum eloquentiae prosa incedit. Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. Ieremias similiter edidit librum suum cum Threnis eius quos nos lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur, in quibus quadruplicem diverso metro composuit alphabetum, quorum duo prima quasi sapphico metro scripta sunt, quia tres versiculos qui sibi nexi sunt et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris idem terni versus incipiunt. quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel principium et finem obscuriora habet. unum est volumen duodecim prophetarum. principia et fines libri Iob apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt, media autem ipsius ab eo loco quo ait: 'Pereat dies in qua natus sum,' usque ad eum locum, 'idcirco ego me reprehendo et ago paenitentiam,' omnia heroico metro discurrunt. Psalmorum liber Graece Psalterium, Hebraice nabla, Latine organum dicitur. ideo autem vocatur Psalterium quod uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderit. hinc librum quinque incisionibus et uno psalmorum volumine comprehendunt. Psalmos David composuit, sed Esdras postea ordinavit.

Omnes autem Psalmi et Lamentationes Ieremiae et omnia ferme scripturarum cantica apud Hebraeos metrice composita sunt, ut testatur Hieronymus, Origenes, Iosephus et Eusebius Caesariensis. nam in morem Romani Flacci et Graeci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc sapphico nitent, trimetro vel tetrametro incedentes. tribus nominibus vocatum esse Salomonem scriptura manifestissime docet: Idida, id est, dilectum Domini, quia eum dilexit Dominus, et Coeleth, id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui coetum, id est, ecclesiam congregat, quem nos nuncupare possumus contionatorem, qui loquitur non ad unum specialiter, sed ad totam contionem populi. porro pacificus vocatus est, eo quod in regno eius pax fuerit. is itaque iuxta numerum vocabulorum tria edidit volumina: primum, quod Hebraice masloth, Graece Parabolae, Latine Proverbia inscribitur, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostenderit, quae videlicet Parabolae in fine ab eo loco in quo ait: 'Mulierem fortem quis inveniet,' alphabeto texuntur, sicut Lamentationes Ieremiae et cetera quaedam scripturae cantica; secundum, quod Hebraice coeleth, Graece Ecclesiastes, Latine Contionator dicitur, eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter, quasi ad totam contionem et ecclesiam dirigatur; tertium, sira syrin, id est, Cantica canticorum, quod est quasi epithalamium, id est, carmen nuptiale Christi et ecclesiae. in Proverbiis parvulum docet et, quasi de officiis, per sententias erudit, unde et ad filium ei crebro sermo repetitur. in Ecclesiaste vero maturae virum aetatis instituit, ne quicquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus. ad extremum iam consummatum virum et calcato saeculo praeparatum, in Cantico canticorum Sponsi iungit amplexibus. haud procul ab hoc ordine doctrinarum, et philosophi suos sectatores erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur, et, quem in his profecisse perspexerint, ad theologiam usque perducant.

Daniel apud Hebraeos non inter prophetas sed inter hagiographos habetur. hunc secundum lxx interpretes catholica ecclesia non legit, eo quod multum a veritate discordet. Daniel maxime et Esdras propheta et una pars Ieremiae, Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaico sermone conscripti sunt. Iob quoque cum Arabica lingua plurimam habet societatem. Daniel apud Hebraeos nec Susannae habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis draconisque fabulas. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus, quia ea quae in lege vel regum libris, vel omissa vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter explicantur. hic Hebraice dicitur, dabrehiamin, quod interpretatur verba dierum, quod significantius chronicon totius divinae historiae possumus appellare. liber Esdrae unus est, in quo eiusdem Esdrae Nehemiaeque sermones sub uno volumine continentur. secundus, tertius et quartus apocryphi sunt. liber qui Sapientia Salomonis inscribitur ideo Sapientia vocatur, quia in eo Christi adventus qui est Sapientia Patris et passio eius evidenter exprimitur. liber Iesu filii Sirach ideo Ecclesiasticus dicitur, quod de totius ecclesiae disciplina religiosae conversationis magna cura et ratione sit editus. de his duobus Hieronymus sic dicit: Fertur Panaeretus Iesu filii Sirach liber, et alius pseudographus qui Sapientia Salomonis inscribitur, quorum priorem Hebraicum repperi, non Ecclesiasticum ut apud Latinos, sed Parabolas praenotatum. cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum, ut similitudinem Salomonis, non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere coaequaret. secundus apud Hebraeos nusquam est, quia et ipse stylus Graecam eloquentiam redolet. et nonnulli scriptorum veterum hunc esse Iudaei Philonis affirmant. sicut ergo Iudith et Tobi et Machabaeorum libros legit quidem eos ecclesia, sed inter canonicas scripturas non recipit, sic et haec duo volumina legat ad aedificationem plebis, non auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. quomodo igitur viginti duo elementa sunt per quae Hebraice scribimus omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur, ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis in Dei doctrina, tenera adhuc et lactens viri iusti eruditur infantia. quidam historiam Ruth et Lamentationes Ieremiae seorsum per se inter hagiographa computantes, et hos duos praecedentibus XXII addentes, xxiiii veteris legis libros numerant sub figura et numero xxiiii seniorum, qui in Apocalypsi Agnum adorant.

IX
De Novo Testamento

Sicut omnis scriptura Veteris Testamenti large lex appellari potest, specialiter tamen libri Moysi quinque lex dicuntur, ita generaliter totum Novum Testamentum evangelium dici potest, sed tamen specialiter quattuor illa volumina, Matthaei scilicet et Marci et Lucae atque Ioannis, in quibus facta et dicta Salvatoris plane explicantur, evangelium nuncupari meruerunt. evangelium interpretatur bonum nuntium, quia aeterna bona promittit, non terrenam felicitatem, ut Vetus Testamentum secundum litteram intellectum.

X
De canonibus evangeliorum

Canones evangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitavit, quem postea Eusebius Caesariensis secutus plenius composuit. qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus qui reliquorum evangelistarum similia aut propria dixerunt. sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros in quibus quattuor eadem dixerunt, Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes; secundus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Lucas; tertius, in quibus tres, Matthaeus, Lucas, Ioannes; quartus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Ioannes; quintus, in quibus duo; Marcus, Lucas; sextus, in quibus duo; Matthaeus, Marcus; septimus, in quibus duo, Matthaeus, Ioannes; octavus, in quibus duo, Lucas, Marcus; nonus, in quibus duo, Lucas, Ioannes; decimus, in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt. quorum expositio haec est. per singulos enim evangelistas numerus quidam capitulis affixus adiacet, quibus numeris subdita est area quaedam minio notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est area. verbi gratia, si est area prima, in primo canone, si secunda, in secundo, si tertia, in tertio, et sic per ordinem usque ad decimum pervenies. si igitur aperto quolibet evangelio placuerit scire, qui reliquorum evangelistarum similia dixerint, assumes adiacentem numerum capituli, et requires ipsum numerum in suo canone quem indicat, ibique invenies qui et quid dixerint. et ita demum in corpore, inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur, per singula evangelia de eisdem dixisse invenies.

XI
De canonibus conciliorum

Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. regula autem dicta, quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. alii dixerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque quid corrigat. canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. in praecedentibus namque annis, persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas. inde christianitas in diversa haeresi scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum convenire, nisi tempore supradicti imperatoris. ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. sub hoc etiam sancti patres in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes, iuxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum, post apostolos, symbolum tradiderunt.

XII
Quattuor esse principales synodos

Inter cetera autem concilia quattuor esse venerabiles synodos quae totam principaliter fidem complectantur, quasi evangelia, vel totidem paradisi flumina. harum prior Nicaena synodus trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est, in qua Arianae perfidiae condemnata blasphemia, quam de inaequalitate sanctae Trinitatis idem Arius asserebat. consubstantialem Deo Patri Deum Filium eadem sancta synodus per symbolum definivit. secunda synodus, cl patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium Spiritum Sanctum negantem Deum esse condemnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum Sanctum demonstravit, dans symboli formam, quam tota Graecorum et Latinorum confessio in ecclesiis praedicat. tertia synodus, Ephesina prima, cc episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita est, quae Nestorium duas personas in Christo asserentum, iusto anathemate condemnavit, ostendens in duas naturas unam Domini Iesu Christi personam, quarta synodus Chalcedonensis DCXX sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Eutychem Constantinopolitanum abbatem, Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum quendam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis, una patrum sententia praedamnavit, praedicans eadem synodus Christum Deum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam et divinae et humanae confiteamur naturae. hae sunt quattuor synodi principales, fidei doctrinam plenissime praedicantes. sed et si qua sunt concilia quae sancti patres Spiritu Dei pleni sanxerunt, post istarum quattuor auctoritatem omni manent stabilita vigore, quorum gesta in hoc opere continentur condita. synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel coetum. concilii vero nomen tractum ex more Romano. tempore enim quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. unde et concilium a communi intentione dictum quasi consilium, nam cilia oculorum sunt. unde et considium consilium, D in L littera transeunte. coetus vero conventus est vel congregatio a coeundo, id est, conveniendo in unum. unde et conventus est nuncupatus, sicut conventus, coetus vel concilium, a societate multorum in unum. epistula Graece, missa interpretatur Latine. epistulae canonicae, id est, regulares, quae etiam dicuntur catholicae, id est, universales, quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt. Actus apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus, et nascentis ecclesiae historiam digerunt, et apostolorum gesta narrunt unde etiam Actus apostolorum vocantur. Apocalypsis ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur, iuxta quod ipse Ioannes dicit: 'Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servo suo Ioanni.'

XIII
Qui bibliothecas fecerint

Apud nos Pamphilus martyr, cuius vitam Eusebius Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae bibliothecae studio adaequare contendit. hic enim in bibliotheca sua prope triginta milia voluminum habuit. Hieronymus quoque atque Gennadius, ecclesiasticos scriptores toto orbe quaerentes, ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno voluminis indiculo comprehenderunt.

XIV
Quae scripturae sint authenticae

De nostris apud Graecos, Origenes in scripturarum labore tam Graecos quam Latinos operum suorum numero superavit. denique Hieronymus sex milia librorum eius legisse fatetur. horum tamen omnium studia Augustinus ingenio vel scientia sui vicit. nam tanta scripsit, ut diebus ac noctibus non solum scribere libros eius quisquam, sed nec legere quidem occurrat. scripserunt et alii catholici viri multa et insignia opera: Athanasius Alexandrinus episcopus, Hilarius Pictaviensis episcopus, Basilius Cappadocenus episcopus, Gregorius Theologus, et Gregorius Nazianzenus episcopus, Ambrosius Mediolanensis episcopus, Theophilus Alexandrinus episcopus, Ioannes Constantinopulitanus episcopus, Cyrillus Alexandrinus, Leo papa, Proculus, Isidorus Hispalensis, Beda, Cyprianus martyr et Carthaginiensis episcopus, Hieronymus presbyter, Prosper, Origenes, cuius scripta nec omnino refutat nec per omnia recipit ecclesia, Orosius, Sedulius, Prudentius, Iuvencus, Arator. et Rufinus multos libros edidit, et interpretatus est quasdam scripturas, sed quoniam beatus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit, illa sentire debemus quae Hieronymus. Gelasius etiam fecit libros quinque adversus Nestorium et Eutychem, et tractatus in modum Ambrosii. item libros duos adversus Arium fecit, etiam sacramentorum praestationes et orationes et epistulas fidei. Dionysius Areopagita, episcopus ordinatus Corinthiorum, multa ingenii sui volumina reliquit. item Chronica Eusebii Caesariensis atque eiusdem historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, et post in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum, propter rerum tamen singularem notitiam, quae ad instructionem pertinet, non usquequaque ecclesia catholica refutat. Cassiodorus quoque, qui in explanatione Psalmorum satis utile opus scripsit. sunt adhuc alii quorum nomina hic taceo.

XV
Quae sint apocryphae

Itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis, libri viii apocryphum. actus nomine Andreae apostoli apocryphi. actus nomine Thomae apocryphi. evangelia Thaddei nomine apocrypha. evangelia nomine Barnabae apostoli apocrypha. evangelia nomine Thomae apostoli apocrypha. evangelia nomine Andreae apostoli apocrypha. evangelia quae falsavit Lucianus apocrypha. evangelia quae falsavit Ytius apocrypha. liber De infantia Salvatoris apocryphus. liber De nativitate Salvatoris et de sancta Maria, vel De obstetrice Salvatoris apocryphus. liber qui appellatur Pastoris apocryphus. libri omnes quos fecit Leucius discipulus diaboli apocryphi. libri qui appellatur Fundamentum apocryphus. liber qui appellatur Thesaurus apocryphus. liber qui est De filiabus Adae vel Genesis apocryphus. Centimetrum de Christo Vergilianis compaginatum versibus apocryphum. liber qui appellatur Actus Theclae et Pauli apocryphus. liber qui appellatur Nepotis apocryphus. liber Proverbiorum ab haereticis conscriptus, et sancti Sixti nomine signatus, apocryphus. revelatio quae appellatur Pauli apocrypha. revelatio quae appellatur Thomae apostoli apocrypha. revelatio quae appellatur Stephani apocrypha. liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae apocryphus. liber qui appellatur Poenitentia Adam apocryphus. liber Diogiae nomine gigantis, qui post diluvium cum dracone ab haereticis pugnasse perhibetur apocryphus. liber qui appellatur Testamentum Iob apocryphus. liber qui appellatur Poenitentia Origenis apocryphus. liber qui appellatur Poenitentia Cypriani apocryphus. liber qui appellantur Iamne et Mambre, apocryphus. liber qui appellatur Sors apostolorum apocryphus. liber Lusan apocryphus. liber canonum apostolorum apocryphus. liber Physiologus ab haereticis conscriptus, et beati Ambrosii nomine praesignatus, apocryphus. historia Eusebii Pamphili apocrypha. opuscula Tertulliani sive Africani apocrypha. opuscula Posthumiani et Galli apocrypha. opuscula Montani et Priscillae et Maximillae apocrypha. omnia opuscula Fausti Manichaei apocrypha. opuscula alterius Clementis Alexandrini apocrypha. opuscula Cassiani presbyteri Galliarum apocrypha. opuscula Victorini Pictaviensis apocrypha. opuscula Fausti Reginensis Galliarum apocrypha. opuscula Frumenti apocrypha. epistula Iesu ad Abgarum apocrypha. Passio Cyrici et Iulittae apocrypha. Passio Georgii apocrypha. Scripta quae appellantur Salomonis contradictio apocrypha. philacteria omnia quae non ab angelo, ut illi confingunt, sed magis a daemone conscripta sunt apocrypha. haec et his similia quae Simon Magus, Nicolaus, Cherinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus et Bonosus, qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suius obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus sive Manichaeus, Faustus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabatius, Calixtus, Donatus et Eustachius, Nibianus, Pelagius, Iulianus et Laciensis, Coelestinus, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Euticius, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiocham maculavit, Achatius Constantinopolitanus cum consortibus suis, necnon et omnes haereses quas ipsi eorumque discipuli sive schismatici docuerunt vel scripserunt, quorum nomina minime retinemus, non solum repudiata, verum etiam ab omni catholica et romana ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis, indissolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.

XVI
Etymologiae quaedam ad lectionem pertinentium

Codex multorum librorum est, liber unius voluminis. et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod ex se multitudinem librorum quasi ramorum contineat. volumen dicitur a volvendo. liber est interior cortex arboris, in quo antiqui ante usum chartae vel membranarum scribere solebant. unde et scriptores librarios vocabant, inde dictus est liber volumen. scheda, cuius diminutivum est schedula, Graecum nomen est. et dicitur scheda proprie quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est. chartarum usus primum apud Memphim, civitatem Aegypti, inventus est. dicta autem charta, quod carptim papyri tegmen decerptum glutinatur, et sic charta conficitur, cuius genera plura sunt. pergamenum dicitur a Pergamis, ubi inventum est. dicitur etiam membrana, quia ex membris pecudum detrahuntur. fiebant autem primum membrana lutei coloris, postea Romae candida membrana reperta sunt. homilia dicitur quasi sermo popularis, sicut ubi verbum fit ad populum. tractatus est unius rei multiplex expositio. dialogus est collatio duorum vel plurimorum quem Latini sermonem dicunt. sermo autem dictus, quia seritur inter utrumque. commentaria dicta quasi cum mente, vel a comminiscor. sunt enim interpretationes, ut commentaria juris vel evangelii. dicunt quidam commenta appellanda gentilium librorum, expositores autem divinorum. glossa Graecum est et interpretatur lingua, quia quodammodo loquitur significationem subiectae dictionis. hanc philosophi adverbium dicunt, quia vocem illam de cuius re quaeritur uno et singulari verbo designat, verbi gratia, ut conticescere est tacere.

LIBRO V

I
De quibusdam sacrae scripturae proprietatibus et modo legendi

Non debet onerosum esse studioso lectori, quod tam varie multipliciterque numerum et ordinem et vocabula divinorum librorum tractamus, quia saepe accidit, ut haec minima, ignorata, magnarum rerum et utilium notitiam obscurent. quapropter semel se expediat lector, ut, his quasi quibusdam clausulis prima fronte reseratis, libero gressu possit deinde propositum iter currere, ne in singulis libris nova rudimenta quaerere oporteat. his ergo expeditis, deinceps cetera, quae ad propositum opus valere videbuntur, tractabimus.

II
De triplici intelligentia

Primo omnium sciendum est, quod divina scriptura triplicem habet modum intelligendi, id est, historiam, allegoriam, tropologiam. sane non omnia quae in divino reperiuntur eloquio ad hanc intorquenda sunt interpretationem, ut singula historiam, allegoriam et tropologiam simul continere credantur. quod etsi in multis congrue assignari possit, ubique tamen observare aut difficile est aut impossibile. sicut enim in citharis et huiusmodi organis musicis non quidem omnia quae tanguntur canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, cetera tamen in toto citharae corpore ideo facta sunt, ut esset ubi connecterentur, et quo tenderentur illa quae ad cantilenae suavitatem modulaturus est artifex, ita in divinis eloquiis quaedam posita sunt, quae tantum spiritualiter intelligi volunt, quaedam vero morum gravitati deserviunt, quaedam etiam secundum simplicem sensum historiae dicta sunt, nonnulla autem quae et historice, et allegorice, et tropologice convenienter exponi possunt. unde modo mirabili omnis divina scriptura ita per Dei sapientiam convenienter suis partibus aptata est atque disposita, ut quidquid in ea continetur aut vice chordarum spiritualis intelligentiae suavitatem personet, aut per historiae seriem et litterae soliditatem mysteriorum dicta sparsim posita continens, et quasi in unum connectens, ad modum ligni concavi super extensas chordas simul copulet, earumque sonum recipiens in se, dulciorem auribus referat, quem non solum chorda edidit, sed et lignum modulo corporis sui formavit. sic et mel in favo gratius, et quidquid maiori exercitio quaeritur, maiori etiam desiderio invenitur. oportet ergo sic tractare divinam scripturam, ut nec ubique historiam, nec ubique allegoriam, nec ubique quaeramus tropologiam, sed singula in suis locis, prout ratio postulat, competenter assignare. saepe tamen in una eademque littera omnia simul reperiri possunt, sicut historiae veritas et mysticum aliquid per allegoriam insinuet, et quid agendum sit pariter per tropologiam demonstret.

III
Quod res etiam significent in divina scriptura

Sciendum est etiam, quod in divino eloquio non tantum verba, sed etiam res significare habent, qui modus non adeo in aliis scripturis inveniri solet. philosophus solam vocum novit significationem, sed excellentior valde est rerum significatio quam vocum, quia hanc usus instituit, illam natura dictavit. haec hominum vox est, illa vox Dei ad homines. haec prolata perit, illa creata subsistit. vox tenuis est nota sensuum, res divinae rationis est simulacrum. quod ergo sonus oris, qui simul subsistere incipit et desinit, ad rationem mentis est, hoc omne spatium temporis ad aeternitatem. ratio mentis intrinsecum verbum est, quod sono vocis, id est, verbo extrinseco manifestatur. et divina sapientia, quam de corde suo Pater eructavit, in se invisibilis, per creaturas et in creaturis agnoscitur. ex quo nimirum colligitur, quam profunda in sacris litteris requirenda sit intelligentia, ubi per vocem ad intellectum, per intellectum ad rem, per rem ad rationem, per rationem pervenitur ad veritatem. quod dum quidam minus docti non considerant, nullam in eis esse subtilitatem aestimant, ubi exerceri possint ingenia, et ob hoc ad philosophorum scripturas se transferunt, quia profecto nil aliud ibi concipiunt, nisi solam litterae superficiem, virtutem veritatis ignorantes. quod autem rerum significatione sacra utantur eloquia, brevi quodam et aperto exemplo demonstrabimus. dicit scriptura: Vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit. hic, si dixerimus leonem significare diabolum, non vocem, sed rem intelligere debemus. si enim duae hae voces, id est, diabolus et leo, unam et eandem rem significant, incompetens est similitudo eiusdem rei ad seipsam. restat ergo, ut haec vox leo animal ipsum significet, animal vero diabolum designet. et cetera omnia ad hunc modum accipienda sunt, ut cum dicimus vermem, vitulum, lapidem, serpentem et alia huiusmodi Christum significare.

IV
De septem regulis

Illud quoque diligenter attendendum est, quod septem esse inter ceteras regulas locutionum sanctarum scripturarum quidam sapientes dixerunt. prima regula est de Domino et eius corpore, quae de uno ad unum loquitur, atque in una persona modo caput, modo corpus ostendit, sicut Isaias ait: 'Induit me Dominus vestimento salutari quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.' in una enim persona duplici vocabulo nominata, et caput, id est, sponsum, et ecclesiam, id est, sponsam manifestavit. proinde notandum est in scripturis, quando specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus, aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque quid capiti, quid corpori conveniat, prudens lector intelligat.

Secunda regula est de Domini corpore vero et permixto. nam videntur quaedam convenire uni personae, quod tamen non est unius, ut est illud: 'Puer meus es tu Israel, ecce delevi ut nubem iniquitates tuas, et sicut nebulam peccata tua. convertere ad me, et rediman te.' hoc ad unum non congruit. nam altera pars est cui peccata delevit et cui dicit: 'Meus es tu,' et altera cui dicit. 'Convertere ad me, et redimam te,' qui si convertantur, peccata eorum delentur. per hanc enim regulam sic ad omnes loquitur scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis, sed quid ad quem pertineat, qui prudenter legerit discet.

Tertia regula est de littera et spiritu, id est, de lege et gratia: lege per quam praecepta facienda admonentur, gratia per quam ut operemur iuvamur, vel quod lex non tantum historice, sed etiam spiritualiter sentienda sit. namque et historice oportet fidem tenere, et spiritualiter legem intelligere.

Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, veluti si uni populo vel civitati loquatur Deus, et tamen intelligatur omnem contingere mundum. nam licet adversus unam civitatem Babyloniam per Isaiam prophetam Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et convertit contra totum mundum sermonem. certe si non diceret adversus universum orbem, non adderet infra generaliter: 'Et disperdam omnem terram et visitabo super orbis mala', et cetera quae sequuntur ad internecionem mundi pertinentia. unde et adiecit: 'Hoc est consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec manus extenta super omnes gentes.' item postquam sub persona Babyloniae arguit universum mundum, rursus ad eandem quasi de genere ad speciem reveritur, dicens quae eidem civitati specialiter contigerunt: 'Ecce ego suscitabo super eos Medos.' nam regnante Balthasar, a Medis obtenta est Babylonia. sic ex persona unius Aegypti totum vult intelligere mundum dicendo: 'Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, regnum adversus regnum,' cum Aegyptus non multa regna, sed unum describitur habuisse regnum.

Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per partem minorem inducitur, aut pars minima temporis per partem maiorem intelligitur. sic est de triduo Dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit in sepulcro, sed tamen a parte totum triduum accipitur. vel sicut illud quod quadringentis annis praedixerat Deus filios Israel in Aegypto servituros et sic inde egressuros, qui tamen dominante Ioseph Aegypto dominati sunt, nec statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed quadringentis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt. est et alia de temporibus figura, per quam quaedam quae futura sunt, quasi iam gesta narrantur, ut est illud: 'Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea et diviserunt sibi vestimenta mea,' et his similia, in quibus futura, tamquam si iam facta sint, ita dicuntur. sed cur quae adhuc facienda erant, iam facta narrantur? quia ea quae nobis futura sunt, apud Dei aeternitatem iam facta sunt. quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur. quando vero quae futura sunt iam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem iam omnia facta sunt quae futura sunt.

Sexta regula est de recapitulatione. recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat, sicut cum filios filiorum Noe scriptura commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea quasi hoc etiam in hoc ordine temporum requiritur: 'Erat,' inquit, 'omnis terra labium unum, et vox una omnibus erat.' quomodo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reversa narratio?

Septima regula est de diabolo et eius corpore, qua saepe dicuntur ipsius capitis, quae suo magis conveniunt corpori. saepe vero videntur eius dicta membrorum, et non nisi capiti congruunt. ex nomine quippe corporis intelligitur caput, ut est illud in evangelio de zizaniis tritico admixtis, dicente Domino: 'Inimicus homo hoc fecit,' hominem ipsum diabolum vocans, et ex nomine corporis caput designans. item ex nomine capitis significatur corpus sicut in evangelio dicitur: 'Duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est,' Iudam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et huius capitis corpus sunt omnes iniqui, sicque cum membris suis unus est, ut saepe quod corpori eius dicitur, ad eum potius referatur; rursum quod illi, ad membra ipsius iterum derivetur, sicut in Isaia, ubi dum contra Babyloniam, hoc est, contra diaboli corpus multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est, ad diabolum oraculi sententiam derivat, dicens: 'Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris,' et cetera.

V
Quid studium impediat

Postquam certam materiam praescripsimus lectori, et eas scripturas quae ad divinam praecipue pertinent lectionem suis nominibus assignando determinavimus, consequens videtur ut etiam de modo et ordine legendi aliquid dicamus, quatenus ex his quae dicta sunt agnoscat, cui rei studium impendere debeat, ex his vero quae sunt dicenda eiusdem studii sui modum et rationem accipiat. quia vero facilius quid agendum sit intelligimus, si prius quid non sit faciendum agnoverimus, instruendus est primum quid cavere debeat, ac deinde informandus qualiter ea quae sunt agenda perficiat. dicendumque est quid sit quod ex tanta turba discentium, quorum multi et ingenio pollent et vigent exercitio, tam pauci et numerabiles inveniantur, quibus ad scientiam pervenire contingat. et, ut de illis taceam qui naturaliter sunt hebetes et tardi ad intelligendum, hoc maxime movet et dignum quaestione videtur, unde hoc accidat, quod duo pari ingenio et aequali studio uni lectioni intendunt, nec tamen simili effectu eius intelligentiam consequuntur. alter cito penetrat, cito quod quaerit apprehendit. alter diu laborat et parum proficit. sed sciendum est quod in quolibet negotio duo sunt necessaria: opus videlicet, et ratio operis, quae ita sibi connexa sunt, ut alterum sine altero aut inutile sit aut minus efficax. verumtamen melior, ut dicitur, prudentia est fortitudine, quia et pondera aliquando, quae viribus movere non possumus, arte levamus. sic nimirum est in omni studio. qui sine discretione operatur, laborat quidem, sed non proficit, et quasi aerem verberans, vires in ventum fundit. aspice duos pariter silvam transeuntes, et hunc quidem per devia laborantem, illum vero recti itineris compendia legentem, pari motu cursum tendunt, sed non aeque perveniunt. quid autem scripturam dixerim nisi silvam, cuius sententias quasi fructus quosdam dulcissimos legendo carpimus, tractando ruminamus? qui ergo in tanta multitudine librorum legendi modum et ordinem non custodit, quasi in condensitate saltus oberrans, tramitem recti itineris perdit, et, ut dicitur, semper discentes, numquam ad scientiam pervenientes. tantum enim valet discretio, ut sine ipsa et omne otium turpe sit, et labor inutilis. ut autem universaliter complectamur!

Tria sunt quae praecipue studiis legentium obesse solent: negligentia, imprudentia, fortuna. negligentia est quando ea quae discenda sunt vel prorsus praetermittimus vel minus studiose discimus. imprudentia est quando congruum ordinem et modum in his quae discimus non servamus. fortuna est in eventu, casu, sive naturaliter contingente, quando vel paupertate vel infirmitate vel non naturali tarditate, sive etiam doctorum raritate, quia aut non inveniuntur qui doceant, aut qui bene doceant, a proposito nostro retrahimur. in his autem tribus de primo quidem, id est, negligentia, lector admonendus est, de secundo vero, id est, imprudentia, instruendus, de tertio autem, id est, fortuna, adiuvandus.

VI
Quis sit fructus divinae lectionis

Quisquis ad divinam lectionem erudiendus accesserit, primum qualis sit fructus eius agnoscat. nihil enim sine causa appeti debet, nec desideria trahit quod utilitatem non promittit. geminus est divinae lectionis fructus, quia mentem vel scientia erudit vel moribus ornat. docet quod scire delectet et quod imitari expediat. quorum alterum, id est, scientia, magis ad historiam et allegoriam, alterum, id est, instructio morum, ad tropologiam magis respicit. omnis divina Scriptura refertur ad hunc finem. sane, quamvis expediat magis iustum esse quam sapientem, scio tamen plures in studio sacri eloquii scientiam quaerere quam virtutem. ego autem, quoniam neutrum improbandum, sed utrumque necessarium et absolvam. et primum quidem de eo, qui moralitatis gratiam amplectitur expediam.

VII
Quomodo sit legenda scriptura ad correctionem morum

Qui virtutum notitiam et formam vivendi in sacro quaerit eloquio, hos libros magis legere debet qui huius mundi contemptum suadent, et animum ad amorem conditoris sui accendunt, rectumque vivendi tramitem docent, qualiterque virtutes acquiri et vitia declinari possint, ostendunt. Primum enim, inquit, quaerite regnum Dei et iustitiam eius. ac si aperte diceret: 'Et caelestis patriae gaudia desiderate, et quibus iustitiae meritis ad ea perveniatur sollerter inquirite. utrumque bonum, utrumque necessarium amate et quaerite. si amor est, otiosus esse non potest. pervenire desideratis? discite quomodo perveniatur quo tenditis.' haec vero scientia duobus modis comparatur, videlicet exemplo et doctrina; exemplo, quando sanctorum facta legimus; doctrina, quando eorum dicta ad disciplinam nostram pertinentia discimus. inter quae beatissimi Gregorii singulariter scripta amplexanda aestimo, quae, quia mihi prae caeteris dulcia, et aeternae vitae amore plena visa sunt, silentio nolui praeterire.

Oportet autem ut qui hanc ingressus fuerit viam in libris quos legerit, discat non solum colore dictaminis, sed virtutum aemulatione provocari, ut eum non tam verborum pompositas aut concinnatio quam veritatis pulchritudo delectet. sciat etiam ad propositum suum non conducere, ut, inani raptus desiderio scientiae, obscuras et profundae intelligentiae scripturas exquirat, in quibus magis occupetur quam aedificetur animus, ne sic eum sola lectio teneat, ut a bono opere vacare compellat. Christiano philosopho lectio exhortatio debet esse, non occupatio, et bona desideria pascere, non necare. relatum mihi aliquando memini de quodam satis probabilis vitae viro, qui tanto sanctarum scripturarum amore flagrabat, ut eis continuum impenderet studium. cumque in dies crescente scientia cresceret et desiderium eius, coepit tandem sapientiam zelatus imprudenter, spretis simplicioribus scripturis, profunda quaeque et obscura rimari, atque aenigmatibus prophetarum enodandis et mysticis sacramentorum intellectibus vehementer insistere. sed mens humana, tantum non sustinens pondus, coepit mox et rei magnitudine et intentionis iugitate deficere, tantaque huius importunae occupationis cura confundi, ut non solum iam ab utilibus, sed etiam a necessariis actibus cessaret. verso siquidem eventu in contrarium, qui legere scripturas ad aedificationem vitae suae coeperat, quia discretionis moderamine uti non novit, easdem nunc occasionem erroris habebat. sed miseratione divina tandem per revelationem admonitus est, ne amplius harum scripturarum studio incumberet, sed sanctorum patrum vitam et martyrum triumphos, aliasque tales simplici stylo dictatas, frequentare consuesceret, sicque in brevi ad statum pristinum reductus, tantam internae quietis gratiam accipere meruit, ut vere in eo illam Domini vocem impletam diceres, qua ipse nostrum laborem et dolorem considerans, pie nos consolari voluit, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, et deinceps: Invenietis, inquit, requiem animabus vestris.

Hoc exemplum ideo apposui, ut ostenderem eis, qui in disciplina non litteraturae, sed virtutum positi sunt, non oportere lectionem esse fastidio, sed oblectamento. nam et Propheta: Non novi, inquit, litteraturam, sive negotiationem, introibo in potentiam Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Deus, docuisti me a iuventute. qui enim ad occupationem scripturas et, ut ita dicam, ad afflictionem spiritus legit, non philosophatur, sed negotiatur, vixque tam vehemens et indiscreta intentio vitio superbiae carere valet. quid autem de lectione simplicis Pauli dicam, qui ante implere legem voluit quam discere? quae nobis profecto satis exemplo esse potest, non auditores, neque lectores legis, sed factores potius iustos esse ante Deum.

Considerandum praeterea est, quod lectio duobus modis animo fastidium ingerere solet et affligere spiritum; et qualitate videlicet, si obscurior fuerit, et quantitate, si prolixior exstiterit. in quo utroque magno uti moderamine oportet, ne quod ad refectionem quaesitum est sumatur ad suffocationem. sunt qui omnia legere volunt. tu noli contendere. sufficiat tibi. nihil tua interest, annon omnes legeris libros. infinitus est librorum numerus, tu noli sequi infinita. ubi finis non est, requies esse non potest. ubi requies non est, pax nulla est. ubi pax non est, Deus habitare non potest. In pace, inquit Propheta, factus est locus eius, et in Sion habitatio eius. In Sion, sed in pace; esse Sion oportet, sed pacem non amittere. contemplare, et occupari noli. noli avarus esse, ne forte semper egeas. audi Salomonem, audi Sapientem, et disce prudentiam. Fili mi, inquit, amplius his ne requiras; faciendi plures libros, nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est. ubi ergo est finis? finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time, et mandata eius observa: hoc est omnis homo.

VIII
Lectionem esse incipientium, opus perfectorum

Nemo me pro his, quae superius commemoravi, aestimet lectorum diligentiam reprehendere, cum ego potius diligentes lectores ad propositum hortari intendam, et eos qui libenter discunt laude dignos ostendere. sed ibi locutus sum eruditis, nunc autem erudiendis, et doctrinam quae principium est disciplinae incohantibus. illis studium virtutum, istis vero interim exercitium lectionis propositum est, sic tamen ut nec hi virtute careant, nec illi prorsus lectionem omittant. nam saepe minus providum est opus quod non praecedit lectio, et doctrina minus utilis quam non sequitur bona operatio. oportet autem summopere et illos cavere, ne forte ad ea quae retro sunt aspiciant, et istos consolari, si ubi illi sunt quandoque pervenire desiderant. utrosque ergo exerceri et utrosque promoveri convenit. nemo retro abeat. ascendere licet sed non descendere. si vero necdum ascendere potes, sta in loco tuo. liber a culpa non est qui alienum usurpat officium. si monachus es, quid facis in turba? si amas silentium, cur declamantibus assidue interesse delectat? tu semper ieiuniis et fletibus insistere debes, et tu philosophari quaeris? simplicitas monachi philosophia eius est. 'sed docere,' inquis, 'alios volo.' non est tuum docere, sed plangere. si tamen doctor esse desideras, audi quid facias. vilitas habitus tui et simplicitas vultus, innocentia vitae et sanctitas conversationis tuae docere debent homines. melius fugiendo mundum doces quam sequendo. sed adhuc forte prosequeris, et quid inquiens: 'Nonne saltem, si volo, discere mihi licet?' supra dixi tibi, 'Lege, et occupari noli.' exercitium tibi esse potest lectio, sed non propositum. doctrina bona est, sed incipientium est. tu vero te perfectum fore promiseras, et ideo tibi non sufficit, si incipientibus coaequaris. plus aliquid te facere oportet. considera ergo ubi sis, et quid agere debeas facile agnosces.

IX
De quattuor gradibus

Quattuor sunt in quibus nunc exercetur vita iustorum et, quasi per quosdam gradus ad futuram perfectionem sublevatur, videlicet lectio sive doctrina, meditatio, oratio, et operatio. quinta deinde sequitur, contemplatio, in qua, quasi quodam praecedentium fructu, in hac vita etiam quae sit boni operis merces futura praegustatur. unde Psalmista, cum de iudiciis Dei loqueretur, commendans ea statim subiunxit: In custodiendis illis retributio est multa. de his quinque gradibus primus gradus, id est, lectio, incipientium est, supremus, id est, contemplatio, perfectorum. et de mediis quidem quanto plures quis ascenderit, tanto perfectior erit. verbi gratia: prima, lectio, intelligentiam dat; secunda, meditatio, consilium praestat; tertia, oratio petit; quarta, operatio quaerit; quinta, contemplatio invenit. si ergo legis et intelligentiam habes et nosti iam quid faciendum sit, initium boni est, sed adhuc tibi non sufficit, nondum perfectus es. scande itaque in arcem consilii, et meditare qualiter implere valeas quod faciendum esse didicisti. multi enim scientiam habent, sed pauci sunt qui noverunt qualiter scire oporteat. rursus, quoniam consilium hominis sine divino auxilio infirmum est et inefficax, ad orationem erigere, et eius adiutorium pete, sine quo nullum potes facere bonum, ut videlicet ipsius gratia, quae praeveniendo te illuminavit, subsequendo etiam pedes tuos dirigat in viam pacis, et quod in sola adhuc voluntate est ad effectum perducat bonae operationis. deinde restat tibi, ut ad bonum opus accingaris, ut quod orando petis operando accipere merearis. tecum operari vult Deus. non cogeris, sed iuvaris. si solus tu, nil perficis, si solus Deus operatur, nil mereris. operetur ergo Deus ut possis; opereris et tu, ut aliquid merearis. via est operatio bona qua itur ad vitam. qui viam hanc currit, vitam quaerit. confortare et viriliter age. habet haec via praemium suum. quoties eius laboribus fatigati, superni respectus gratia illustramur, gustantes et videntes quoniam suavis est Dominus. sicque fit quod supradictum est, quod oratio quaerit, contemplatio invenit.

Vides igitur quomodo per hos gradus ascendentibus perfectio occurrit, ut qui infra remanserit perfectus esse non possit. propositum ergo nobis debet esse semper ascendere, sed, quoniam tanta est mutabilitas vitae nostrae, ut in eodem stare non possimus, cogimur saepe ad transacta respicere, et, ne amittamus illud in quo sumus, repetimus quandoque quod transivimus. verbi gratia: qui in opere strenuus est, orat ne deficiat; qui precibus insistit, ne orando offendat, meditatur quid orandum sit; et qui aliquando in proprio consilio minus confidit, lectionem consulit. et sic evenit, ut, cum ascendere semper nobis sit voluntas, descendere tamen aliquando nos cogat necessitas, ita tamen ut in voluntate non necessitate propositum nostrum consistat. quod ascendimus propositum est, quod descendimus propter propositum. non hoc ergo, sed illud principale esse debet.

X
De tribus generibus lectorum

Satis, ut puto, aperte demonstratum est provectis, et aliquid amplius de se promittentibus, non idem esse propositum cum incipientibus. sed sicut illis aliquid licite conceditur quod isti sine culpa minime agere possunt, ita etiam ab istis aliquid requiri quo illi nondum obligati sunt. nunc igitur ad promissa solvenda redeo, ut videlicet ostendam qualiter eis divina scriptura legenda sit, qui adhuc in ea solam quaerunt scientiam. sunt nonnulli qui divinae scripturae scientiam appetunt ut vel divitias congregent, vel honores obtineant, vel famam acquirant, quorum intentio quantum perversa, tantum est miseranda. sunt rursus alii, quos audire verba Dei et opera eius discere delectat, non quia salutifera, sed quia mirabilia sunt. scrutari arcana et inaudita cognoscere volunt, multa scire et nil facere. in vanum mirantur potentiam qui non amant misericordiam. hos ergo quid aliud agere dicam, quam praeconia divina in fabulas commutare? sic theatralibus ludis, sic scenicis carminibus, intendere solemus, ut scilicet auditum pascamus, non animum, huiusmodi tamen non tam confundi quam adiuvari oportere censeo, quorum voluntas non utique maligna est, sed improvida. alii vero idcirco sacram scripturam legunt ut, secundum apostoli praeceptum, parati sint omni poscenti reddere rationem de ea fide in qua positi sunt, ut videlicet inimicos veritatis fortiter destruant, minus eruditos doceant, ipsi perfectius viam veritatis agnoscant, et altius Dei secreta intelligentes artius ament, quorum nimirum devotio laudanda est et imitatione digna. tria igitur sunt genera hominum sacram scripturam legentium, quorum primi quidem miserandi sunt, secundi iuvandi, tertii laudandi. nos vero, quia omnibus consulere intendimus, quod bonum est in omnibus augeri cupimus, et quod perversum, commutari. omnes intelligere volumus quod dicimus, omnes facere quod hortamur.

LIBRO VI

I
Quomodo legenda sit scriptura sacra quaerentibus scientiam in ea

Duo tibi, lector, ordinem scilicet et modum propono, quae si diligenter inspexeris, facile tibi iter legendi patebit. in horum vero consideratione nec omnia tuo ingenio relinquam, neque per meam diligentiam satis tibi fieri promitto, sed sic quaedam breviter praelibando transcurram, ut et posita aliqua quibus erudiaris et aliqua praetermissa quibus exercearis invenias. ordinem legendi supra quadrifarium esse commemoravi, alium in disciplinis, alium in libris, alium in narratione atque alium in expositione. quae qualiter in divina scriptura assignanda sint, nondum ostendi.

II
De ordine qui est in disciplinis

Primum ergo hunc ordinem qui quaeritur in disciplinis inter historiam, allegoriam, tropologiam, divinum lectorem considerare oportet, quae horum alia ordine legendi praecedant. in quo illud ad memoriam revocare non inutile est, quod in aedificiis fieri conspicitur, ubi primum quidem fundamentum ponitur, dehinc fabrica superaedificatur, ad ultimum consummato opere domus colore superducto vestitur.

III
De historia

Sic nimirum in doctrina fieri oportet, ut videlicet prius historiam discas et rerum gestarum veritatem, a principio repetens usque ad finem quid gestum sit, quando gestum sit, ubi gestum sit, et a quibus gestum sit, diligenter memoriae commendes. haec enim quattuor praecipue in historia requirenda sunt, persona, negotium, tempus et locus. neque ego te perfecte subtilem posse fieri puto in allegoria, nisi prius fundatus fueris in historia. noli contemnere minima haec. paulatim defluit qui minima contemnit. si primo alphabetum discere contempsisses, nunc inter grammaticos tantum nomen non haberes. scio quosdam esse qui statim philosophari volunt. fabulas pseudoapostolis relinquendas aiunt. quorum scientia formae asini similis est. noli huiusmodi imitari.

Parvis imbutus tentabis grandia tutus. ego tibi affirmare audeo nihil me umquam quod ad eruditionem pertineret contempsisse, sed multa saepe didicisse quae aliis ioco aut deliramento similia viderentur. memini me, dum adhuc scholaris essem, elaborasse ut omnium rerum oculis subiectarum aut in usum venientium vocabula scirem, perpendens libere rerum naturam illum non posse prosequi qui earundem nomina adhuc ignoraret. quoties sophismatum meorum, quae gratia brevitatis una vel duabus in pagina dictionibus signaveram, a memetipso cotidianum exegi debitum, ut etiam sententiarum, quaestionum et oppositionum omnium fere quas didiceram et solutiones memoriter tenerem et numerum! causas saepe informavi, et, dispositis ad invicem controversiis, quod rhetoris, quod oratoris, quod sophistae officium esset, diligenter distinxi. calculos in numerum posui, et nigris pavimentum carbonibus depinxi, et, ipso exemplo oculis subiecto, quae ampligonii, quae orthogonii, quae oxygonii differentia esset, patenter demonstravi. utrumne quadratum aequilaterum duobus in se lateribus multiplicatis embadum impleret, utrobique procurrente podismo didici. saepe nocturnus horoscopus ad hiberna pervigilia excubavi. saepe ad numerum protensum in ligno magadam ducere solebam, ut et vocum differentiam aure perciperem, et animum pariter meli dulcedine oblectarem. haec puerilia quidem fuerant, sed tamen non inutilia, neque ea nunc scire stomachum meum onerat. haec autem non tibi replico, ut meam scientiam, quae vel nulla vel parva est, iactitem, sed ut ostendam tibi illum incedere aptissime qui incedit ordinate, neque ut quidam, dum magnum saltum facere volunt, praecipitium incidunt.

Sicut in virtutibus, ita in scientiis quidam gradus sunt. sed dicis: 'multa invenio in historiis, quae nullius videntur esse utilitatis, quare in huiusmodi occupabor?' bene dicis. multa siquidem sunt in scripturis, quae in se considerata nihil expetendum habere videntur, quae tamen si aliis quibus cohaerent comparaveris, et in toto suo trutinare coeperis, necessaria pariter et competentia esse videbis. alia propter se scienda sunt, alia autem, quamvis propter se non videantur nostro labore digna, quia tamen sine ipsis illa enucleate sciri non possunt, nullatenus debent negligenter praeteriri. omnia disce, videbis postea nihil esse superfluum. coartata scientia iucunda non est.

De libris autem qui ad hanc lectionem utiles sint, si quid mihi videatur, quaeris. hos magis frequentandos existimo: Genesim, Exodum, Iosue, librum Iudicum, et Regum, et Paralipomenon; Novi Testamenti, primum, quattuor evangelia, dehinc Actus apostolorum. hi xi magis ad historiam mihi pertinere videntur, exceptis his quos historiographos proprie appellamus. si tamen huius vocabuli significatione largius utimur, nullum est inconveniens, ut scilicet historiam esse dicamus, non tantum rerum gestarum narrationem, sed illam primam significationem cuiuslibet narrationis, quae secundum proprietatem verborum exprimitur. secundum quam acceptionem omnes utriusque testamenti libros eo ordine quo supra enumerati sunt ad hanc lectionem secundum litteralem sensum pertinere puto. et fortasse, nisi puerile videretur, in hoc loco aliqua de modo construendi praecepta interponerem, quia novi divinam scripturam magis ceteris omnibus in textu suo esse concisam, quibus tamen idcirco supersedere volo, ne nimia propositum interpositione extendam. sunt quaedam loca in divina pagina, quae secundum litteram legi non possunt, quae magna discretione discernere oportet, ne vel per negligentiam aliqua praetereamus, aut, per importunam diligentiam, ad id ad quod scripta non sunt violenter intorqueamus.

Hoc est ergo, o lector, quod tibi proponimus. hic campus tui laboris vomere bene sulcatus multiplicem tibi fructum referet. ordine cuncta gesta sunt: ordine incede. per umbram venitur ad corpus: figuram disce et invenies veritatem. nec hoc nunc dico ut prius Veteris Testamenti figuras labores evolvere, et mystica eius dicta scruteris, quam ad evangelii fluenta potanda accedas. sed sicut vides quod omnis aedificatio fundamento carens stabilis esse non potest, sic est etiam in doctrina. fundamentum autem et principium doctrinae sacrae historia est, de qua quasi mel de favo, veritas allegoriae exprimitur. aedificaturus ergo primum fundamentum historiae pone, deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erige. ad extremum vero, per moralitatis gratiam quasi pulcherrimo superducto colore aedificium pinge.

Habes in historia quo Dei facta mireris, in allegoria quo eius sacramenta credas, in moralitate quo perfectionem ipsius imiteris. lege ergo et disce quia in principio fecit Deus caelum et terram. lege quia in principio plantavit paradisum voluptatis, in quo posuit hominem quem formaverat. peccantem expulit et in aerumnas huius saeculi deiecit. lege qualiter ab uno homine universa humani generis propago descenderit, qualiter deinde peccantes unda obruit, qualiter Noe iustum cum filiis suis in mediis aquis divina clementia servavit, qualiter deinde Abraham fidei signaculum suscepit, post vero Israel in Aegyptum descendit, quomodo deinde Deus filios Israel de Aegypto in manu Moysi et Aaron per mare Rubrum eduxit, in deserto pavit, legem dedit, in terra promissionis locavit, qualiter saepe peccantes in manus inimicorum suorum tradidit, et rursum paenitentes liberavit, quomodo primum per iudices, deinde per reges populum rexit. David servum suum de post fetantes accepit. Salomonem sapientia illustravit. Ezechiel flenti xv annos addidit. dehinc praevaricantem populum captivum in Babylonem per manum Nabuchadonosor misit. post lxx annos per Cyrum reduxit. ad extremum vero, nutante iam saeculo, Filium in carnem misit, vitam aeternam paenitentibus, missis in mundum universum apostolis, promisit. venturum se in fine saeculorum ad iudicium praedixit reddere unicuique secundum opera sua, peccatoribus videlicet ignem aeternum, iustis autem vitam aeternam et regnum cuius non erit finis. vide quia, ex quo mundus coepit usque in finem saeculorum, non deficiunt miserationes Domini.

IV
De allegoria

Post lectionem historiae, superest allegoriarum mysteria investigare, ubi mea exhortatione opus esse non puto, cum ipsa res satis per se digna appareat. nosse tamen te volo, o lector, hoc studium non tardos et hebetes sensus, sed matura expetere ingenia, quae sic in investigando subtilitatem teneant, ut in discernendo prudentiam non amittant. solidus est cibus iste, et, nisi masticetur, transglutiri non potest. tali ergo te moderamine uti oportet, ut, dum in quaerendo subtilis fueris, in praesumendo temerarius non inveniaris, recolens quod ait Psalmista: Arcum suum tetendit, et paravit illum; et in eo paravit vasa mortis. meministi, ut aestimo, supra me divinam scripturam aedificio similem dixisse, ubi primum, fundamento posito, structura in altum levatur; plane aedificio similem, nam et ipsa structuram habet.

Non ergo pigeat si hanc similitudinem paulo diligentius prosequamur. respice opus caementarii. collocato fundamento, lineam extendit in directum, perpendiculum demittit, ac deinde lapides diligenter politos in ordinem ponit. alios deinde atque alios quaerit, et si forte aliquos primae dispositioni non respondentes invenerit, accipit limam, praeeminentia praecidit, aspera planat, et informia ad formam reducit, sicque demum reliquis in ordinem dispositis adiungit. si vero aliquos tales invenerit, qui nec comminui valeant nec congrue coaptari, eos non assumit, ne forte, dum silicem frangere laborat, limam frangat. intende! rem tibi proposui intuentibus contemptibilem, sed intelligentibus imitatione dignam. fundamentum in terra est, nec semper politos habet lapides. fabrica desuper terram, et aequalem quaerit structuram. sic divina pagina multa secundum litteralem sensum continet, quae et sibi repugnare videntur et nonnumquam absurditatis aut impossibilitatis aliquid afferre. spiritualis autem intelligentia nullam admittit repugnantiam, in qua diversa multa, adversa nulla esse possunt. quod etiam primam seriem lapidum super fundamentum collocandorum ad protensam lineam disponi vides, quibus scilicet totum opus reliquum innititur et coaptatur, significatione non caret. nam hoc quasi aliud quoddam fundamentum est, et totius fabricae basis. hoc fundamentum et portat superposita et a priori fundamento portatur. primo fundamento insident omnia, sed non omni modo coaptantur. huic et insidunt et coaptantur reliqua. primum fabricam portat et est sub fabrica. hoc portat fabricam et non est solum sub fabrica sed in fabrica. quod sub terra est fundamentum figurare diximus historiam, fabricam quae superaedificatur allegoriam insinuare. unde et ipsa basis fabricae huius ad allegoriam pertinere debet. multis ordinibus consurgit fabrica, et quisque suam basim habet.

Et multa sacramenta in divina pagina continentur, quae singula sua habent principia. vis scire qui sint ordines isti? primus ordo est sacramentum Trinitatis, quia et hoc scriptura continet, quod ante omnem creaturam trinus et unus fuerit Deus. hic de nihilo omnem fecit creaturam, visibilem scilicet et invisibilem: ecce secundus ordo. rationali creaturae liberum dedit arbitrium, et gratiam praeparavit, ut mereri posset aeternam beatitudinem, deinde sponte labentes punivit, et persistentes, ut amplius labi non possint, confirmavit. quae origo peccati, quid peccatum, et quid sit poena peccati: ecce tertius ordo. quae sacramenta primum sub naturali lege ad reparationem hominis instituerit: ecce quartus ordo. quae scripta sub lege: ecce quintus ordo. sacramentum incarnationis Verbi: ecce sextus ordo. sacramenta Novi Testamenti: ecce septimus ordo; ipsius denique resurrectionis: ecce octavus ordo.

Hic est tota divinitas, haec est illa spiritualis fabrica, quae, quot continet sacramenta, tot quasi ordinibus constructa in altum extollitur. vis etiam ipsas bases agnoscere. bases ordinum principia sunt sacramentorum. ecce ad lectionem venisti, spirituale fabricaturus aedificium. iam historiae fundamenta in te locata sunt: restat nunc tibi ipsius fabricae bases fundare. linum tendis, ponis examussim, quadros in ordinem collocas, et circumgyrans quaedam futurorum murorum vestigia figis. linea protensa rectae fidei trames est, ipsae spiritualis operis bases quaedam fidei principia sunt, quibus initiaris. debet siquidem prudens lector curare, ut, antequam spatiosa librorum volumina prosequatur, sic de singulis quae magis ad propositum suum et professionem verae fidei pertinent instructus sit, ut, quaecumque postmodum invenerit, tuto superaedificare possit. vix enim in tanto librorum pelago et multiplicibus sententiarum anfractibus, quae et numero et obscuritate animum legentis saepe confundunt, aliquid unum colligere poterit, qui prius summatim in unoquoque, ut ita dicam, genere aliquod certum principium firma fide subnixum, ad quod cuncta referantur, non agnovit. vis ut doceam te qualiter fieri debeant bases istae? respice ad ea quae paulo ante tibi enumeravi. est sacramentum Trinitatis. multi iam de illo libri facti sunt, multae datae sententiae difficiles ad intelligendum, et perplexae ad solvendum. longum tibi et onerosum est adhuc omnes prosequi, cum multa fortassis invenias, in quibus magis turberis quam aedificeris. noli instare, sic numquam ad finem venies. disce prius breviter et dilucide, quid tenendum sit de fide Trinitatis, quid sane profiteri et veraciter credere debeas.

Cum autem postea legere coeperis libros, et multa obscure, et multa aperte, multa ambigue scripta inveneris, quae aperta invenis, adiunge basi suae, si forte conveniant. quae ambigua sunt, ita interpretare ut non discordent. quae vero sunt obscura, resera si potes. quod si ad intellectum eorum penetrare non vales, transi, ne, dum praesumere conaris quod non sufficis, periculum erroris incurras. noli ea contemnere, sed potius venerare, quia audisti quod scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum. quod si etiam aliquid inveneris contrarium illi quod tu iam firmissima fide tenendum esse didicisti, non tamen expedit tibi cotidie mutare sententiam, nisi prius doctiores te consulueris, et maxime quid fides universalis, quae numquam falsa esse potest, inde iubeat sentiri agnoveris. sic de sacramento altaris, sic de sacramento baptismatis, confirmationis, coniugii, et omnibus quae tibi enumerata sunt supra, facere debes. vides multos scripturas legentes, quia fundamentum veritatis non habent, in errores varios labi, et toties fere mutare sententias, quot legerint lectiones. rursum alios vides, qui secundum illam veritatis agnitionem, qua intus firmati sunt, quaslibet scripturas ad congruas interpretationes flectere noverunt et quid a fide sana discordet aut quid conveniat iudicare. in Ezechiele legis quod rotae animalia sequuntur, non animalia rotas: Cum ambularent, inquit, animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea. et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotae. sanctorum quippe mentes quantum virtutibus vel scientia proficiunt, tantum sanctarum scripturarum arcana profunda esse conspiciunt, ut quae simplicibus et adhuc stantibus in terra iacere videbantur, erectis sublimes appareant. nam sequitur: Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu; et rotae pariter levabantur sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis. vides quia rotae hae animalia sequuntur, et sequuntur spiritum. rursum alibi dicitur; Littera occidit, Spiritus autem vivificat, quia nimirum oportet divinum lectorem spiritualis intelligentiae veritate esse solidatum, et eum litterarum apices, quae et perversae nonnumquam intelligi possunt, ad quaelibet diverticula non inclinent. quare antiquus ille populus, qui legem vitae acceperat, reprobatus est, nisi quia sic solam litteram occidentem secutus est, ut Spiritum vivificantem non haberet?

Haec vero non ideo dico ut quibuslibet ad voluntatem suam interpretandi scripturas occasionem praebeam, sed ut ostendam eum qui solam sequitur litteram diu sine errore non posse incedere. oportet ergo ut et sic sequamur litteram, ne nostrum sensum divinis auctoribus praeferamus, et sic non sequamur ut in ea non totum veritatis iudicium pendere credamus. non litteratus, sed spiritualis omnia diiudicat. ut ergo secure possis iudicare litteram, non de tuo sensu praesumere, sed erudiri prius et informari oportet, et quasi quandam inconcussae veritatis basem cui tota fabrica innitatur, fundare. neque a te ipso erudiri praesumas, ne forte, dum te introducere putas, magis seducas. a doctoribus et sapientibus haec introductio quaerenda est, qui et auctoritatibus sanctorum patrum et testimoniis scripturarum, eam tibi, prout opus est, et facere et aperire possint, cumque iam introductus fueris, testimoniis scripturarum legendo singula quae docuerint confirmare.

Sic mihi videtur. cui me in hoc imitari placuerit, libens accipio, cui visum fuerit non ita oportere fieri, faciat quod placuerit, non contendam. scio enim plures hunc morem in discendo non servare. sed quomodo quidam proficiant, rursus non ignoro. si quaeris qui libri magis ad hanc lectionem valeant, ego puto principium Genesis de operibus sex dierum, tres ultimos libros Moysi de Iegalibus sacramentis, Isaiam, principium et finem Ezechielis, Iob, Psalterium, Cantica canticorum, duo praecipue evangelia, scilicet Matthaei et Ioannis, Epistulas Pauli, canonicas Epistulas, et Apocalypsim, praecipue tamen Epistulas Pauli, quae etiam ipso numero designant utriusque testamenti perfectionem se continere.

V
De tropologia, id est, moralitate

De tropologia nihil aliud in praesenti dicam quam quod supra dictum est, excepto quod ad eam magis rerum quam vocum significatio pertinere videtur. in illa enim naturalis iustitia est, ex qua disciplina morum nostrorum, id est, positiva iustitia nascitur. contemplando quid fecerit Deus, quid nobis faciendum sit agnoscimus. omnis natura Deum loquitur, omnis natura hominem docet, omnis natura rationem parit, et nihil in universitate infecundum est.

VI
De ordine librorum

Non idem ordo librorum in historica et allegorica lectione servandus est. historia ordinem temporis sequitur. ad allegoriam magis pertinet ordo cognitionis, quia, sicut supra dictum est, doctrina semper non ab obscuris, sed apertis, et ab his quae magis nota sunt, exordium sumere debet. unde consequens est ut Novum Testamentum, in quo manifesta praedicatur veritas, in hac lectione Veteri praeponatur, ubi eadem veritas figuris adumbrata occulte praenuntiatur. eadem utrobique veritas, sed ibi occulta, hic manifesta, ibi promissa, hic exhibita. audisti, cum legeretur in Apocalypsi, quia signatus erat liber et nemo inveniri poterat, qui solveret signacula eius, nisi leo de tribu Iuda. signata erat lex, signatae erant prophetiae, quia occulte tempora venturae redemptionis praenuntiabantur. nonne tibi ille liber signatus fuisse videtur, qui dixit: Ecce Virgo concipiet, et pariet filium; et vocabis nomen eius Emmanuel? et alius: Tu, inquit, Bethlehem Ephrata, parvulus es in milibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel; egressus eius ab initio a diebus aeternitatis? et Psalmista: Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? et rursum: Domini, Domini, inquit, exitus mortis? et iterum: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis? et post pauca de eodem: Tecum principium in die virtutis tuae; in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te? et Daniel: Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et dedit ei potestatem et honorem, et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur?

Quis putas haec, antequam implerentur, intelligere poterat? signata erant, et nemo poterat solvere signacula, nisi leo de tribu Iuda. venit ergo Filius Dei, et induit naturam nostram, natus est de Virgine, crucifixus, sepultus, resurrexit, ascendit ad caelos, et implendo quae promissa erant, aperuit quae latebant. lego in evangelio, quod angelus Gabriel ad Mariam Virginem mittitur, parituram praenuntiat: recordor prophetiae quae dicit, Ecce virgo concipiet. lego quia, cum esset Ioseph in Bethlehem cum Maria uxore sua praegnante, venit tempus eius pariendi, et peperit filium suum primogenitum, quem angelus praedixerat regnaturum in throno David, patris sui: recordor prophetiae: Bethlehem Ephrata, parvulus es in milibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel. lego rursum: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: recordabor prophetiae quae dicit: Egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. lego: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: recordor prophetiae quae dicit: vocabis nomen eius Emmanuel, id est, nobiscum Deus. et ne forte singula prosequendo fastidium tibi faciam, nisi prius nativitatem Christi, praedicationem, passionem, resurrectionem atque ascensionem, et cetera quae in carne et per carnem gessit, agnoveris, veterum figurarum mysteria penetrare non valebis.

VII
De ordine narrationis

De ordine narrationis illud maxime hoc loco considerandum est, quod divinae paginae textus nec naturalem semper nec continuum loquendi ordinem servat, quia et saepe posteriora prioribus anteponit, sicut, cum aliqua enumeraverit, subito ad superiora, quasi subsequentia narrans, sermo recurrat; saepe etiam ea quae longo distant intervallo, quasi mox sibi succedentia, connectit, ut videatur nullum disiunxisse spatium temporis illa quae non discernit ullum intervallum sermonis.

VIII
De ordine expositionis

Expositio tria continet: litteram, sensum, sententiam. in omni narratione littera est, nam ipse voces etiam litterae sunt, sed sensus et sententia non in omni narratione simul inveniuntur. quaedam habet litteram et sensum tantum, quaedam litteram et sententiam tantum, quaedam omnia haec tria simul continet. omnis autem narratio ad minus duo habere debet. illa narratio litteram et sensum tantum habet, ubi per ipsam prolationem sic aperte aliquid significatur, ut nihil aliud relinquatur subintelligendum. illa vero litteram et sententiam tantum habet, ubi ex sola pronuntiatione nihil concipere potest auditor nisi addatur expositio. illa sensum et sententiam habet, ubi et aperte aliquid significatur, et aliquid aliud subintelligendum relinquitur quod expositione aperitur.

IX
De littera

Littera aliquando perfecta est, quando ad significandum id quod dicitur nihil praeter ea quae posita sunt vel addere vel minuere oportet, ut, omnis sapientia a Domino Deo est; aliquando imminuta, quando subaudiendum aliquid relinquitur, ut, senior electae dominae; aliquando superflua, quando vel propter inculcationem vel longam interpositionem idem repetitur vel aliud non necessarium adiungitur, ut Paulus in fine Epistulae ad Romanos dicit: Ei autem, et postea multis interpositis infert: Cui est honor et gloria. aliud hic superfluum esse videtur. superfluum dico, id est, non necessarium ad enuntiationem faciendam. aliquando talis est littera, ut, nisi in aliam resolvatur, nihil significare vel incongrua esse videatur, ut est illud: Dominus in caelo sedes eius, id est, sedes Domini in caelo, et filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, id est, filiorum hominum dentes, et Homo sicut faenum dies eius, id est, dies hominis. nominativus scilicet nominis et genitivus pronominis, pro uno genitivo nominis positi, et multa alia similiter. ad litteram constructio et continuatio pertinet.

X
De sensu

Sensus, alius congruus, alius incongruus. incongruus, alius incredibilis, alius impossibilis, alius absurdus, alius falsus. multa huiusmodi invenis in scripturis, ut illud: Comederunt Iacob. et illud: Sub quo curvantur hi qui portant orbem. et illud: Elegit suspendium anima mea, et multa alia. sunt loca quaedam in divina scriptura, ubi, licet sit aperta verborum significatio, nullus tamen sensus esse videtur, vel propter inusitatum modum loquendi, sive propter aliquam circumstantiam quae legentis intelligentiam impedit, ut est, verbi gratia, illud quod dicit Isaias: Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: 'Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum.' plana sunt et aperta verba. intelligis satis: Apprehendent septem mulieres virum unum. intelligis: Panem nostrum comedemus. intelligis: Vestimentis nostris operiemur. intelligis: Tantummodo invocetur nomen tuum super nos. intelligis: Aufer opprobrium nostrum.

Sed fortasse quid hoc totum simul significare velit, intelligere non potes. quid dicere voluerit propheta, bonum promiserit an malum minatus fuerit, ignoras. unde evenit ut spiritualiter tantum intelligendum credas quod, qualiter ad litteram dictum sit, non vides. dicis igitur septem mulieres septem esse dona Spiritus Sancti, quae unum virum apprehendent, id est, Christum, in quo omnem plenitudinem gratiae placuit inhabitare, quia ipse solus sine mensura Spiritum accepit, qui solus earum opprobrium aufert, ut inveniant in quo requiescant, nullo alio vivente ut Spiritus Sancti dona poscebant. ecce spiritualiter interpretatus es, et quid sit dicere ad litteram non intelligis. potuit tamen propheta per haec verba etiam ad litteram aliquid significare. quia enim supra de internecione populi praevaricatoris locutus fuerat, subiungit nunc tantam in eodem populo cladem futuram, et usque adeo virorum genus delendum, ut vix septem mulieres unum virum inveniant, cum modo una unum habere soleat. et cum mulieres nunc a viris rogari soleant, tunc converso more mulieres viros rogabunt. et ne forte unus vir septem mulieres simul ducere formidaret, cum, unde eas pasceret et vestiret, non haberet, dicunt ei: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur. non te oportet de nobis esse sollicitum, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, ut dicaris vir noster, et sis, ne repudiatae dicamur, et steriles, et sine semine moriamur, quod eo tempore magnum opprobrium fuit. et hoc est quod dicunt: Aufer opprobrium nostrum. multa huiusmodi invenis in scripturis, et maxime in Veteri Testamento, secundum idioma illius linguae dicta, quae, cum ibi aperta sint, nihil apud nos significare videntur.

XI
De sententia

Sententia divina numquam absurda, numquam falsa esse potest, sed cum in sensu, ut dictum est, multa inveniantur contraria, sententia nullam admittit repugnantiam, semper congrua est, semper vera. aliquando unius enuntiationis una est sententia, aliquando unius enuntiationis plures sunt sententiae, aliquando plurium enuntiationum una est sententia, aliquando plurium enuntiationum plures sunt sententiae. cum igitur divinos libros legimus, in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis eruuntur verbis, et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum diligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus. si autem hoc latet, id certe quod circumstantia scripturae non impedit, et cum sana fide concordat. si autem et scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum quod fides sana praescribit. aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dinoscere, aliud a regula pietatis errare. si utrumque vitetur, perfectae se habet fructus legentis. si vero utrumque vitari non potest, etsi voluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. item in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva fide aliis atque aliis parere sententiis, in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita proiciamus, ut, si forte diligentius discussa veritas eam labefactaverit, corruamus, non pro sententia divinarum scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus scripturarum esse quae nostra est, cum potius eam quae scripturarum nostram esse debeamus.

XII
De modo legendi

Modus legendi in dividendo constat. divisio fit et partitione et investigatione. partiendo dividimus quando ea quae confusa sunt distinguimus. investigando dividimus quando ea quae occulta sunt reseramus.

XIII
De meditatione hic esse praetermittendum

Et iam ea quae ad lectionem pertinent, quanto lucidius et compendiosius potuimus, explicata sunt. de reliqua vero parte doctrinae, id est, meditatione, aliquid in praesenti dicere omitto, quia res tanta speciali tractatu indiget, et dignum magis est omnino silere in huiusmodi quam aliquid imperfecte dicere. res enim valde subtilis est et simul iucunda, quae et incipientes erudit et exercet consummatos, inexperta adhuc stylo, ideoque amplius prosequenda. rogemus igitur nunc Sapientiam, ut radiare dignetur in cordibus nostris et illuminare nobis in semitis suis, ut introducat nos ad puram et sine animalibus cenam.

XIV
Divisio philosophiae continentium

Tria sunt: sapientia, virtus, necessitas. sapientia est comprehensio rerum prout sunt. virtus est habitus animi in modum naturae rationi consentaneus. necessitas est sine qua vivere non possumus, sed felicius viveremus. haec tria remedia sunt contra mala tria, quibus subiecta est vita humana: sapientia contra ignorantiam, virtus contra vitium, necessitas contra infirmitatem. propter ista tria mala exstirpanda quaesita sunt ista tria remedia, et propter haec tria remedia invenienda, inventa est omnis ars et omnis disciplina. propter sapientiam inventa est theorica, propter virtutem inventa est practica, propter necessitatem inventa est mechanica. istae tres usu primae fuerunt, sed postea propter eloquentiam inventa est logica. quae cum sit inventione ultima, prima tamen esse debet in doctrina. quattuor ergo sunt principales scientiae a quibus omnes aliae descendunt: theorica, practica, mechanica, logica.

Theorica dividitur in theologiam, physicam, mathematicam. theologia tractat de invisibilibus substantiis, physica de invisibilibus visibilium causis, mathematica de visibilibus visibilium formis. et haec mathematica dividitur in quattuor scientias. prima est arithmetica, quae tractat de numero, id est, de quantitate discreta per se. secunda est musica, quae tractat de proportione, id est, de quantitate discreta ad aliquid. tertia est geometria, quae tractat de spatio, id est, de quantitate continua immobili. quarta est astronomia, quae tractat de motu, id est, de quantitate continua mobili. elementum arithmeticae est unitas. elementum musicae est unisonum. elementum geometriae est punctum. elementum asronomiae est instans. practica dividitur in solitariam, privatam, publicam. solitaria docet quomodo unusquisque propriam vitam moribus instituat et virtutibus exornet. privata docet quomodi regendi sint familiares, et qui per carnis affectum sunt affines. publica docet qualiter populus totus et gens a suis rectoribus gubernari debeat. solitaria pertinet ad singulos, privata ad patres familias, publica ad rectores civitatum. mechanica tractat de operibus humanis, et haec dividitur in septem. prima est lanificium, secunda armatura, tertia navigatio, quarta agricultura, quinta venatio, sexta medicina, septima theatrica. logica dividitur in grammaticam et in rationem disserendi. ratio disserendi dividitur in probabilem, et necessariam, et sophisticam. probabilis dividitur in dialecticam et rhetoricam. necessaria pertinet ad philosophos, sophistica ad sophistas. in his quattuor partibus philosophiae talis ordo in doctrina servari debet, ut prima ponatur logica, secunda ethica, tertia theorica, quarta mechanica. primum enim comparanda est eloquentia; deinde, ut ait Socrates in Ethica, per studium virtutis oculus cordis mundandus est, ut deinde in theorica ad investigationem veritatis perspicax esse possit. novissime mechanica sequitur, quae per se omni modo inefficax est, nisi ratione praecedentium fulciatur.

XV
De magica et partibus eius

Magicae repertor primus creditur Zoroastres, rex Bactrianorum, quem nonnulli asserunt ipsum esse Cham, filium Noe, sed nomine mutato. hunc postea Ninus, rex Assyriorum, bello victum interfecit, eiusque codices artibus maleficiorum plenos igne cremari fecit. scribit autem Aristoteles de hoc ipso, quod usque ad xxii centum milia versuum eius de arte magica ab ipso dictatos, libri eiusdem usque ad posteritatis memoriam traduxerunt. hanc artem postea Democritus ampliavit tempore quo Hippocrates in arte medicinae insignis habebatur. magica in philosophiam non recipitur, sed est extrinsecus falsa professione, omnis iniquitatis et malitiae magistra, de vero mentiens, et veraciter laedens animos, seducit a religione divina, culturam daemonum suadet, morum corruptionem ingerit, et ad omne scelus ac nefas mentes sequacium impellit. haec generaliter accepta quinque complectitur genera maleficiorum: manticen, quod sonat divinatio, et mathematicam vanam, sortilegia, maleficia, praestigia. mantice autem quinque continet species sub se, primam, necromantiam, quod interpretatur divinatio in mortuis, necros enim Graece, mortuus Latine, unde necromantia, divinatio, quae fit per sacrificium sanguinis humani, quem daemones sitiunt, et in eo delectantur effuso. secunda est geomantia, id est, divinatio in terra. tertia est hydromantia, id est, divinatio in aqua. quarta est aerimantia, id est, divinatio in aere. quinta est divinatio in igne, quae dicitur pyromantia. Varro enim quattuor dixit esse, in quibus divinatio constaret, terram, aquam, ignem, aerem. prima ergo, id est, necromantia, ad infernum videtur pertinere, secunda ad terram, tertia ad aquam, quarta ad aerem, quinta ad ignem.

Mathematica dividitur in tres species: in aruspicinam, in augurium, et in horoscopicam. aruspices sunt dicti quasi horuspices, id est, horarum inspectores, qui observant tempora in rebus agendis, vel aruspices quasi aras inspicientes, qui in extis et fibris sacrificiorum futura considerant. augurium vel auspicium aliquando ad oculum pertinet, et dicitur auspicium quasi avispicium, quia in motu et volatu avium attenditur; aliquando ad aures pertinet, et tunc dicitur augurium quasi garritus avium, quia aure percipitur. horoscopica, quae etiam constellatio dicitur, est quando in stellis fata hominum quaeruntur, sicut genethliaci faciunt, qui nativitates observant, qui olim specialiter magi nuncupabantur, de quibus in evangelio legimus. sortilegi sunt qui sortibus divinationes quaerunt. malefici sunt qui per incantationes daemonicas, sive ligaturas, vel alia quaecumque exsecrabilia remediorum genera, cooperatione daemonum atque instinctu nefanda perficiunt. praestigia sunt, quando, per phantasticas illusiones circa rerum immutationem, sensibus humanis arte daemonia illuditur.

Sunt ergo omnes simul undecim: sub mantice, quinque, id est, necromantia, geomantia, hydromantia, aerimantia, pyromantia; sub mathematica, tres, id est, aruspicina, auspicium, horoscopica; postea tres aliae, id est, sortilegium, maleficium, praestigium. praestigia Mercurius dicitur primus invenisse. auguria Phryges invenerunt. aruspicinam Tages primus Etruscis tradidit. hydromantia primum a Persis venit.

APÉNDICE

De tribus rerum subsistentiis.

Tribus modis res subsistere habent: in actu, in intellectu, in mente divina; hoc est in ratione divina, in ratione hominis, in seipsis. in seipsis sine subsistentia transeunt, in intellectu hominis subsistunt quidem, sed tamen immutabiles non sunt, in mente divina sine omni mutabilitate subsistunt. item quod est in actu imago est eius quod est in mente hominis, et quod est in mente hominis imago est eius quod est in mente divina. ad mentem divinam facta est creatura rationalis. ad creaturam rationalem facta est creatura visibilis. ideo omnis motus et conversio creaturae rationalis esse debet ad mentem divinam. sicut omnis motus et conversio creaturae visibilis est ad rationalem creaturam, sicut homo, cum quid mente conceperit, ut aliis etiam patere possit quod sibi soli notum est, foris exemplum eius depingit. postea etiam ad maiorem evidentiam, quomodo id quod ad exemplum propositum est cum ratione eius concordet, verbis exponit. ita, Deus volens ostendere invisibilem sapientiam suam, exemplum eius in mente creaturae rationalis depinxit, ac deinde corpoream creaturam faciens foris illi quid intus haberet ostendit. rationalis ergo creatura ad similitudinem divinae rationis, nullo mediante, primo loco facta est, creatura vero corporea, mediante rationali creatura, facta est ad similitudinem divinae rationis. hinc est quod de angelis sub appellatione lucis in Genesi dicitur: Dixit

Deus: Fiat lux. Et facta est lux. de ceteris vero operibus Dei dicitur: Dixit Deus: Fiat. Et factum est ita. et deinde adiungitur: Et fecit Deus, quia angelica natura primum in ratione divina fuit per dispositionem, postea in se ipsa per creationem subsistere coepit. aliae autem creaturae primum in ratione Dei fuerunt, postea in cognitione angelorum factae sunt, postremo in seipsis subsistere coeperunt. quod enim dictum est, Dixit Deus: Fiat, hoc ad mentem divinam pertinet; factum est ita, ad intellectum angelorum; Et fecit Deus, ad actum rerum.