SANTIAGO DE VORAGINE
Leyenda Aurea

I
HISTORIA DE SAN NICOLÁS

Nicolaus civis Paterae urbis ex divitibus et sanctis parentibus originem duxit. Pater eius Epiphanes, mater vero Iohanna dicta est. Quem cum primaevo iuventutis suae flore parentes genuissent, deinceps caelibem vitam duxerunt. Hic prima die, dum balnearetur, erectus stetit in pelvi. Insuper quarta et sexta feria tantum semel sugebat ubera. Factus autem iuvenis aliorum devitans lascivias ecclesiarum potius terebat limina et, quidquid ibi de sacra scriptura intellegere poterat, memoriter retinebat. Parentibus vero suis defunctis cogitare coepit, qualiter tantam divitiarum copiam non ad laudem humanam, sed ad Dei gloriam dispensaret.

Tunc quidam contermineus suus satis nobilis tres filias ob inopiam prostituere cogitur, ut sic earum commercio aleretur. Quod ubi sanctus comperit, scelus abhorruit et massam auri panno involutam in domum eius per fenestram nocte clam iecit et clam recessit. Mane autem surgens homo massam auri reperit et Deo gratiam agens primogenitae nuptias celebravit. Non multo post tempore Dei famulus simile peregit opus. Quod rursus ille reperiens etiam laudes immensas prorumpens de cetero vigilare proposuit, ut sciret, quis esset, qui suae inopiae subvenisset. Post paucos etiam dies duplicatam auri massam in dornum proiecit, ad cuius sonitum ille excitatur et Nicolaum fugientem insequitur talique voce alloquitur: "Siste gradum teque aspectui ne subtrahas meo." Sicque accurrens velocius Nicolaum hunc esse cognovit. Mox humi prostratus osculari volebat pedes eius, quod ille refutans ab eo exegit, ne eum, quamdiu viveret, publicaret.

Post hoc Myreae civitatis defuncto episcopo convenerunt episcopi illi ecclesiae de episcopo provisuri. Aderat autem inter eos quidam magnae auctoritatis episcopus, ad cuius electionem omnium sententia dependebat. Cum igitur cunctos ieiuniis et orationibus insistere monuisset, nocte illa vocem audivit dicentem sibi, ut hora matutina fores ecclesiae observaret et, quem primum ad ecclesiam, cuius etiam nomen esset Nicolaus, venire conspiceret, ipsum in episcopum consecraret. Hoc ergo aliis revelans episcopis admonuit, ut omnes orationibus insisterent et ipse pro foribus excubaret. Mirum in modum in hora matutinali quasi a Deo missus ante omnes se agebat Nicolaus, quem apprehendens episcopus dixit ei: "Quod tibi nomen est!" Ille ut erat columbina simplicitate plenus, inclinato capite: "Nicolaus", inquit, "vestrae sanctitatis servus." Quem in ecclesiam ducentes licet plurimum renitentem in cathedram collocarunt. Ipse autem eandem quam prius humiltatem et morum gravitatem in omnibus sectabatur, in oratione pervigilabat, corpus macerabat, mulierum consortia fugiebat, humilis erat in omnes suspiciendo, efficax in loquendo, alacer in exhortando, severus in corripiendo. Fertur quoque, sicut legitur in chronica quadam, Nicolaum Nicaeno interfuisse concilio.

Quadam autem die dum quidam nautae periclitarentur, ita cum lacrimis oraverunt: "Nicolae, famule Dei, si vera sunt, quae de te audimus, nunc ea experiamur." Mox quidam in eius similitudinem apparuit dicens: "Ecce assum. Vocastis enim me." Et coepit eos in antennis et rudentibus aliisque iuvare navis armamentis, statimque cessavit tempestas. Cum autem ad eius ecclesiam venissent, quem numquam ante viderant, sine indice cognoverunt. Tunc Deo et sibi de liberatione gratias egerunt. Quod ille divinae misericordiae et eorum fidei, non suis meritis attribuere docuit.

Quodam tempore totam provinciam Sancti Nicolai fames valida perculit, ita ut omnibus deficerent alimenta. Audiens autem vir Dei naves onustas tritico portui applicasse. Illuc statim proficiscitur rogans nautas, ut saltem in centum modiis per quamlibet navem fame periclitantibus subvenirent. Cui illi: "Non audemus, pater. Quia mensuratum est Alexandriae, oportet in horrea imperatoris nos reddere." Quibus Sanctus dixit: "Facitanunc, quod dico, et vobis in Dei virtute promitto, quod nullam minorationem habebitis apud regium exactorem." Quod cum fecissent et eandem mensuram, quam Alexandriae acceperant, reddidissent ministris imperatoris, miraculum referunt et Deum in suo famulo magnifica laude attollunt. Frumentum autem secundum uniuscuiusque indigentiam vir Dei distribuit, ita ut miraculose duobus annis non tantum ad victum sufficeret, sed etiam ad usum seminis abundaret.

Cum autem regio illa idolis deservisset, prae ceteris nefandae Dianae simulacrum populus coluerat adeo, ut usque ad tempus viri Dei nonnulli rustici praedictae religioni exsecrabili deservirent ac sub quadam arbore consecrata Dianae quosdam ritus gentilium exercerent. Ac vir Dei praedictum ritum de omnibus finibus expulit ipsamque arborem praecidi mandavit. Iratus ex hoc contra eum hostis antiquus oleum Mydyatum, quod in naturam in aqua et lapidibus ardet, confecit seque in formam religiosae feminae transfigurans quibusdam ad virum Dei navigantibus in quadam saginula obviavit sicque affata est eos: "Mallem ad Sanctum Dei venire vobiscum, sed nequeo. Rogo ergo vos, ut hoc oleum ad eius ecclesiam offeratis et ob mei memoriam exinde aulae eius parietes liniatis." Et statim evanuit.

Et ecce aliam cernunt naviculam cum honestis personis, inter quos erat simillimus sancto Nicolao, qui sic ait illis: "Heu quid mulier illa locuta est vobis vel quid attulit!" Illi autem cuncta per ordinem narraverunt. Quibus ille: "Haec est impudica Diana, et ut me verum dicere comprobetis, oleum illud in mare proicite." Quibus proicientibus ingens ignis in mari succenditur et contra naturam diutius in mari ardens conspicitur. Venientes igitur ad servum Dei aiebant: "Vere tu es ille, qui nobis in mari apparuisti et a diaboli insidiis liberasti".

Vir quidam ab uno Iudaeo quandam summam pecuniae mutuo accepit iurans super altare sancti Nicolai, cum alium fideiussorem habere nequiret, quod, quam citius posset, sibi redderet. Tenente autem illo diu pecuniam Iudaeus eam expostulavit, sed eam sibi reddidisse affirmat. Trahit ergo eum ad iudicium, et iuramentum indicitur debitori. Ille baculum cavatum, quem auro minuto impleverat, secum detulerat, ac si eius adminiculo indigeret. Volens igitur facere iuramentum Iudaeo baculum tradidit reservandum. Iuravit ille, quod plus igitur reddiderit etiam, quam deberet. Facto iuramento baculum suum repetiit, et Iudaeus ignarus astutiae eum sibi reddidit.

Rediens autem, qui fraudem fecerat, in quodam bivio oppressus corruit somno currusque cum impetu veniens eum necavit et plenum baculum auro fregit et aurum effudit. Audiens hoc Iudaeus concitus illico venit cumque dolum vidisset et a multis ei suggereretur, ut aurum reciperet, omnino renuit, nisi, qui defunctus fuerat, ad vitam beati Nicolai meritis redderetur, asserens se, si hoc fieret, baptismum suscepturum et Christianum futurum. Continuo qui defunctus fuerat, suscitatur et Iudaeus in Christi nomine baptizatur.

Quidam Iudaeus videns beati Nicolai virtuosam potentiam in miraculis faciendis imaginem eius sibi fieri praecepit eamque in sua domo collocavit, cui res suas, cum aliquo longius iret, cum minis commendabat haec vel similia verba dicens: "Ecce Nicolae, omnia bona mea tibi custodienda committo et, nisi omnia bene custodieris, ultionem expetam de te verberibus et flagellis." Quadam igitur vice dum ille abesset, fures adveniunt, cuncta rapiunt, solam imaginem derelinquunt. Iudaeus autem rediens et se spoliatum videns imaginem alloquitur talibus vel similibus usus verbis: "Domine Nicolae, nonne in domo mea te posueram, ut res meas a latronibus servares! Cur hoc facere noluisti et latrones quare non prohibuisti! Igitur dira tormenta recipies et pro latronibus poenam lues. Sicque damnum meum in tuis recompensabo tormentis et furorem meum in tuis refrigerabo verberibus et flagellis." Accipiens ergo Iudaeus imaginem dire eam verberat direque nagellat.

Mira res prorsus et stupenda. Dividentibus furibus, quae rapuerant, Sanctus Dei, tamquam in se verbera recepisset, apparuit haec vel similia verba dicens: "Cur tam dire pro vobis flagellatus sum! Cur tam crudeliter verberatus! Cur tormenta tot passus! Ecce, quomodo corpus meum livet. Ecce, qualiter effusione sanguinis rubet. Pergite citius et cuncta reddite, quae tulistis. Alioquin Dei omnipotentis in vos ira desaeviet, ita ut scelus vestrum in medium publicetur et quilibet vestrum suspendium patiatur." Ad quem illi: "Quis es tu, qui nobis talia loqueris!" Et ille: "Ego sum Nicolaus, servus Iesu Christi, quem Iudaeus ille pro rebus suis, quas tulistis, tam crudeliter flagellavit." Territi illi ad Iudaeum veniunt, miraculum referunt, ab eo, quid imagini fecerit, audiunt, cuncta reddunt. Sicque et latrones ad viam redeunt rectitudinis, et Iudaeus fidem amplectitur salvatoris.

II
HISTORIA DE SAN CRISTÓFORO

Christophorus gente Cananaeus, procerissimae staturae vultuque terribili erat et XII cubitos in longitudine possidebat. Qui, ut in quibusdam gestis suis legitur, cum staret cum quodam rege Cananaeorum, venit sibi in mentem, ut maiorem principem, qui in mundo esset, quaereret et ad eundem secum moraturus accederet. Venit igitur ad quendam maximum regem, de quo generalis fama habebatur, quod maiorem mundus principem non haberet. Quem rex videns libenter recepit et in sua curia manere fecit. Quodam autem die ioculator quidam cantionem coram rege cantabat, in qua frequenter diabolum nominabat. Rex autem cum fidem Christi haberet, quemcumque diabolum nominari audiebat, protinus in faciem suam crucis signaculum imprimebat. Quod videns Christophorus plurimum admirabatur, cur hoc rex ageret et quidnam huiusmodi signum sibi vellet. Cum autem de hac re regem interrogaret et ille hoc sibi manifestare nollet, respondit Christophorus: "Nisi hoc mihi dixeris, tecum ulterius non manebo." Quapropter coactus rex dixit ei: "Quemcumque diabolum nominari audio, hoc signo me munio timens, ne in me potestatem accipiat mihique noceat." Cui Christophorus: "Si diabolum, ne tibi noceat, metuis, ergo ille maior et potentior te esse convincitur, quem in tantum formidare probaris. Frustratus igitur sum spe mea putans, quod maiorem et potentiorem mundi dominum invenissem, sed iam nunc valeas, quia ipsum diabolum quaerere volo, ut ipsum mihi in dominum assumam et eius servus efficiar".

Discessit igitur ab illo rege et diabolum quaerere properabat. Cum autem per quandam solitudinem pergeret, vidit magnam multitudinem militum, quorum quidam miles ferus et terribilis veniebat ad eum et, quonam pergeret, requisivit Cui Christophorus respondit: "Vado quaerere dominum diabolum, ut ipsum in dominum mihi assumam." Cui ille: "Ego sum ille, quem quaeris." Gavisus Christophorus se sibi in servum perpetuum obligavit et ipsum pro domino accepit. Cum ergo ambo pergerent et in quadam via communi crucea erectam invenissent, mox ut diabolus ipsam crucem vidit, territus fugit et viam deserens per asperam solitudinem Christophorum duxit et postmodum ipsum ad viam reduxit. Quod videns Christophorus et admirans interrogavit illum, cur in tantum timens viam planam reliquerit et tantum devians per tam asperam solitudinem ierit. Quod cum ille nullatenus indicare vellet, dixit Christophorus: "Nisi mihi hoc indicaveris, statim a te discedam." Quapropter compulsus diabolus dixit ei: "Quidam homo, qui dicitur Christus, in cruce fixus fuit, cuius crucis signum cum video, plurimum pertimesco et territus fugio." Cui Christophorus: "Ergo ille Christus maior et potentior te est, cuius signum in tantum formidas! In vacuum igitur laboravi nec adhuc maiorem mundi principem inveni. Iam nunc valeas, quia te volo deserere et ipsum Christum inquirere".

Cum igitur diu quaesivisset, qui sibi Christi notitiam indicaret, tandem ad quendam eremitam devenit, qui sibi Christum praedicavit et in eius fide ipsum diligenter instruxit. Dixitque eremita Christophoro: "Rex iste, cui servire desideras, istud requirit obsequium, quia frequenter ieiunare oportebit." Cui Christophorus: "Aliud a me requirat obsequium, quia istam rem nequaquam agere valeo." Rursus eremita: "Multas quoque orationes te sibi facere oportebit." Cui Christophorus: "Nescio, quid sit hoc, nec huiusmodi obsequium perficere possum." Cui eremita: "Nosti talem fluvium, in quo multi transeuntes periclitantur et pereunt!" Cui Christophorus: "Novi." Et ille: "Cum procerae staturae sis et fortis viribus, si iuxta nuvium illum resideres et cunctos traduceres, regi Christo, cui servire desideras, plurimum gratum esset, et spero, quod ibidem se manifestaret." Cui Christophorus: "Utique istud obsequium agere valeo et me sibi in hoc serviturum promitto." Ad praedictum igitur fluvium accessit et ibidem sibi habitaculum fabricavit portansque loco baculi quandam penicam in manibus, qua se in aqua sustentabat et omnes sine cessatione transferebat.

Evolutis multis diebus cum in domuncula sua quiesceret, audivit vocem cuiusdam pueri se vocantis et dicentis: "Christophore, veni foras et me ipsum traducas." Concitus Christophorus exsiliit, sed neminem reperit. Rediensque in domunculam suam praedictam iterum vocem se acclamantis audivit. Qui rursus foras cucurrit et neminem invenit. Tertia vice ab eodem ut prius vocatus exiit et puerum quendam iux ripam fluminis invenit, qui Christophorum, ut se traducere obnixe rogavit. Christophorus igitur puerum sibi in umeris elevans et baculum suum accipiens numen transiturus intravit. Et ecce, aqua numinis paulatim intumescebat et puer instar plumbi gravissime ponderabat. Quantoque magis procedebat, tanto amplius unda crescebat et puer magis ac magis Christophori umeros pondere intolerabili deprimebat, adeo ut Christophorus in angustia multa positus esset et se periclitari formidaret. Sed cum vix evasisset et nuvium transfretasset, puerum in ripa deposuit eique dixit: "In magno periculo puer, me posuisti et adeo ponderasti, quod, si totum mundum super me habuissem, vix maiora pondera praesensissem." Ad quem puer respondit: "Ne mireris, Christophore, quia non solum super te totum mundum habuisti, si etiam illum, qui creavit mundum, tuis umeris baiulasti. Ego enim sum rex Christus tuus, cui in hoc opere ipse deservis. Et ut me verum dicere comprobes, cum pertransieris, bacululum tuum iuxta domunculam tuam in terra fige et mane ipsum floruisse et fructificasse videbis." Statimque ab oculis eius evanuit. Veniens igitur Christophorus cum baculum suum terram fixisset, mane surgens invenit ipsum ad modum palmae frondes et dactylos pertulisse.

III
HISTORIA DE SANTO TOMÁS APÓSTOL

Thomas apostolus cum esset apud Caesaream, apparuit ei Dominus dicens: "Rex Indiae Gundoferus misit praepositum Abbanem quaerere hominem architectoria arte eruditum. Veni igitur, et mittam te ad eum." Cui Thomas: "Domine, quo vis, mitte me praeter ad Indos." Cui Deus: "Vade secure, quia ero custos tui. Cumque Indos converteris, ad me cum palma martyrii venies." Cui Thomas: "Dominus meus es et ego servus tuus: Fiat voluntas tua".

Cumque praepositus per forum ambularet, dixit ei Dominus: "Quid comparare vis, iuvenis?" Cui ille: "Dominus meus misit me, ut conducam servos in arte architectoria eruditos, ut Romano opere sibi palatium construatur." Tunc Dominus tradidit ei Thomam, asserens eum plurimum in tali arte peritum.

Navigantes autem ad quandam civitatem venerunt, in qua rex filiae suae nuptias celebrabat. Hoc cum praeconisari fecisset, ut omnes nuptiis interessent, alias regem offenderent, contigit illum Abbanem et apostolum introire.

Puella autem Hebraea, fistulam in manu gerens, unumquemque laude aliqua commendabat vidensque apostolum intellexit hunc esse Hebraeum eo, quod non manducaret, sed oculos ad caelum fixos haberet. Cumque puella coram eo hebraice caneret dicens: "Unus est Deus Hebraeorum, qui creavit omnia et fundavit maria", apostolus ipsam haec eadem verba repetere satagebat. Videns autem pincerna, quod non manducaret nec biberet, sed tantum oculos fixos ad caelum haberet, apostolum Dei in maxillam percussit. Cui apostolus dixit: "Melius est, ut in futuro indulgentia tibi tradatur et hic transitoria plaga reddatur: Non hinc surgam, donec manus, quae percussit, huc a canibus afferatur.

Hic igitur ad hauriendam aquam abiit et leo ipsum occidens sanguinem eius bibit. Lacerantibus autem canibus eius corpus unus niger canis manum eius dextram in medium convivium apponavit. Quo viso omnis turba obstupuit et puella eius verba referens, proiecta fistula, ad pedes apostoli se proiecit.

Huius autem ultionem reprobat Augustinus in libro contra Faustum et asserit a pseudo hoc fuisse insertum, unde et legenda haec quoad plura suspecta habetur. Posset tamen dici, quod non animo impetrandi, sed modo praedicendi dictum sit. Si tamen Augustini verba diligenter inspiciantur, non penitus reprobare ista videntur.

Ait enim sic in eodem libro: "Legunt scripturas apocryphas Manichaei, nescio a quibus sutoribus fabularum sub apostolorum nomine scriptas, quae suorum scriptorum temporibus in auctoritate sanctae ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita erant et examinare poterant, eos vera locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum convivio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum imprecatum fuisse homini continuam saevamque vindictam. Nam cum egressus fuisset ad fontem et aquam convivantibus ministraret, in eum leo incurrens interemit manumque ei, qua caput apostoli levi ictu percusserat, a corpore avulsam secundum verbum eiusdem apostoli id optantis atque imprecantis canis intulit mensis, quibus ipse apostolus discumbebat. Quid hoc viden crudelius potest! Verum, quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei veniam in saeculo futuro petierit. Facta est autem compensatio beneficii maioris, ut et apostolus, quam carus Deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis et illi post hanc vitam quandoque finiendam in aeternum consolaretur.

Utrum illa vera sit an conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas canon ecclesiasticus respuit, tamquam verae ac sincerae acceptantur, saltem haec coguntur fateri illam patientiae virtutem, quam docet Dominus dicens: 'Si quis te percusserit in maxillam dextram, praebe ei sinistram', posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis et expressione verborum, quandoquidem apostolus palma percussus potius Dominum rogavit, ut iniurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa iniuria non sine multa relinqueretur, quam vel praebuit ferienti alteram partem aut, ut iterum feriret, admonuit. Tenebat certe interius dilectionis affectum et exterius requirebat correctionis exemplum. Sive hoc verum sit sive confictum, cur nolunt credere tali animo famulum Dei Moisen idoli fabricatores gladio prostravisse! Si autem poenas illas comparamus, quid simile ferro interimi et a feris cruciari atque laniari! Quandoquidem iudices publicis legibus servientes maioris criminis reos bestiis subdi et gladio percuti iubent." Haec Augustinus.

Tunc apostolus ad petitionem regis sponsum et sponsam benedixit: "Da", inquiens, "Domine, adolescentibus his benedictionem tuae dextrae et in eorum mentibus semina semen vitae." Abeunte autem apostolo in manu iuvenis est repertus plenus dactylis palmae ramus. Comedentibus vero sponso et sponsa de fructibus eius ambo obdormiunt et somnium simile ambo cernunt. Videbatur etenim iis, quod rex gemmatus eos amplecteretur et diceret: "Apostolus benedixit vos, ut aeternae vitae participes sitis." Evigilantibus autem et mutuo sibi somnia revelantibus apostolus ad eos ingreditur dicens iis: "Rex meus vobis modo apparuit et me clausis ianuis huc adduxit, ut super vos benedictione mea habeatis carnis integritatem, quae est omnium regina virtutum et fructus salutis perpetuae. Virginitas soror est angelorum, possessio omnium bonorum, victoria libidinum, fidei trophaeum, expugnatio daemonum et aeternorum securitas gaudiorum. De libidine autem corruptio gignitur, de corruptione pollutio nascitur, de pollutione autem reatus oritur, de reatu confusio generatur. " Haec illo referente duo angeli apparuerunt dicentes iis: "Nos sumus angeli vobis ad custodiam deputati, qui, si apostoli bene servaveritis monita, offerimus Deo omnia vota vestra." Eos igitur apostolus baptizavit et de fide diligenter edocuit.

Post multum vero temporis sponsa nomine Pelagia sacro velamine consecrata martyrium patitur et sponsus nomine Dionysius illi civitati in episcopum ordinatur.

Post haec autem apostolus et Abbanes ad regem Indiae pervenerunt. Designato vero ab apostolo mirabili palatio et copioso thesauro accepto rex in aliam provinciam proficiscitur et apostolus universum thesaurum populo elargitur. Per totum autem biennium, quo abfuit rex, apostolus praedicationi institit et innumerabilem populum ad fidem convertit. Rediens autem rex et, quae Thomas fecerat, discens ipsum cum Abbane in ima retrudit carceris, ut postmodo vivos excoriatos ultricibus daret flammis.

Interea Gad frater regis moritur et ei sepulcrum cum ambitione nimia praeparatur. Quarta autem die, quam mortuus fuerat, resurrexit et stupefactis omnibus cunctisque fugientibus dixit fratri suo: "Hic homo, frater, quem excoriare et incendere disponebas, amicus Dei est et omnes angeli famulantur ei. Qui me in paradisum ducentes quoddam mihi ostenderunt palatium ex auro et argento et lapidibus pretiosis mirabiliter fabricatum et, cum eius pulchritudinem admirarer, dixerunt mihi: 'Hoc est palatium, quod Thomas fratri tuo exstruxerat.' Cumque dicerem: 'Utinam ianitor eius essem', dixerunt mihi: 'Frater tuus se illo fecit indignum. Si vis in illo manere, rogabimus Dominum, ut te suscitare dignetur, ut illud a fratre tuo possis emere reddens ei pecuniam, quam se existimat perdidisse".

Et haec dicens cucurrit ad carcerem apostoli, fratri suo postulans indulgeri abiectisque vinculis rogare apostolum coepit, ut vestem acciperet pretiosam. Cui apostolus: "Ignoras, quod nihil carnale, nihil terrenum gestiunt, qui cupiunt habere in caelestibus potestatem!" Egredienti autem apostolo de carcere rex occurrit et obvolutus eius pedibus veniam postulabat. Tunc apostolus ait: "Multum vobis praestitit Deus, ut secreta sua vobis ostenderet. Credite in Christum et baptizamini, ut aeterni regni perticipes sitis." Dixit ei frater regis: "Vidi palatium, quod fratri meo fecisti, et illud comparare merui." Cui apostolus: "Hoc in potestate fratris tui est." Cui rex: "Illud erit meum. Apostolus fabricet tibi aliud, quodsi forte nequivent, mihi et tibi unum hoc commune erit." Respondit apostolus: "Innumerabilia palatia sunt in caelo ab initio saeculi praeparata, quae fidei pretio et eleemosynis comparantur. Divitiae autem vestrae ad illa vos antecedere possunt, sequi vero omnino non possunt".

Post unum autem mensem fecit apostolus pauperes omnes illius provinciae congregari. Quibus congregatis debiles et infirmos seorsim stare iussit et super eos oravit. Cumque qui docti fuerant, respondissent "Amen", coruscatio de caelo veniens tam apostolum quam ceteros fere per horam dimidiam sic perlustravit, ut omnes se putarent ictu fulguris interiisse. Erigens autem se apostolus dixit: "Surgite, quia Dominus meus sicut fulgur venit vosque sanavit." Exsurgentes autem omnes sani Deum et apostolum glorificaverunt. Tunc apostolus coepit eos docere et duodecim gradus virtutum assignare.

Primus est, ut in Deum crederent, qui est unus in essentia et trinus in personis, deditque iis triplex exemplum sensibile, quomodo sint in una essentia tres personae. Primum est, quia una est in homine sapientia et de illa una praecedit intellectus, memoria et ingenium. Nam ingenium est, inquit, ut, quod non didicisti, invenias. Memoria, ut non obliviscaris, quae didiceris. Intellectus, ut intellegas, quae ostendi possunt vel doceri. Secundum, quod in una vinea tria sunt, scilicet lignum, folia et fructus et haec omnia tria unum sunt et una vinea sunt. Tertium est, quod caput unum quattuor sensibus constat. In uno enim capite sunt visus, gustus, auditus et odoratus et haec plura sunt et unum caput sunt.

Secundus gradus est, ut baptismum susciperent. Tertius est, ut se a fornicatione continerent. Quartus, ut se ab avaritia temperarent. Quintus, ut gulam restringerent. Sextus, ut poenitentiam tenerent. Septimus, ut in his perseverarent. Octavus, ut hospitalitatem amarent. Nonus, ut voluntatem Dei in faciendis quaererent et ea ope complerent. Decimus, ut eam in non faciendis quaererent et ea vitarent. Undecimus, ut caritatem amicis et inimicis impenderent. Duodecimus, ut in custodiendis his vigilem curam haberent. Post praedicationem vero baptizati sunt novem milia virorum exceptis parvulis et mulieribus.

IV
HISTORIA DE SAN MACARIO

Macarius abbas descendit per vastitatem deserti et intravit dormire in monumentum, ubi sepulta erant corpora paganorum, et exrraxit unum corpus sub caput suum tamquam pulvinarium. Daemones autem volentes eum terrere vocabant quasi unam mulierem dicentes: "Surge et veni nobiscum ad balneum." Et alter daemon sub ipso tamquam ex mortuo illo dicebat: "Peregrinum quendam habeo super me, non possum venire." Ille autem non expavit, sed respondebat corpori illi dicens: "Surge et vade, si potes." Et audientes daemones fugerunt voce magna clamantes: "Vicisti nos, domine".

Dum aliquando abbas Macarius in palude ad cellam suam praeteriret, occurrit ei diabolus cum falce messoria et volens eum cum falce percutere non potuit. Et dixit ei: "Multam violentiam patior a te, Macari, quia non possum praevalere adversum te. Ecce enim quidquid tu facis, et ego facio. Ieiunas tu, et ego penitus non comedo, vigilas tu, et ego modo non dormio. Unum est solummodo, in quo me superas." Et dixit abbas: "Quid est illud?" Cui ille: "Humilitas tua, per quam non praevaleo adversum te".

Dum tentationes ipsum iuvenem molestarent, surgens et magnum saccum arenae humens suis imponens diebus multis sic per desertum ibat. Quem Theosebius inveniens dixit: "Abba, cur tantum onus portas!" Et ille: "Vexo vexantem me".

Abbas Macarius vidit Satanam transeuntem in habitu hominis et habentem vestimentum lineum laceratum, et per omnia foramina dependebant ampullae et dixit ei: "Quo vadis!" Et ille: "Vado potionare fratres." Cui Macarius: "Quare tot ampullas portas!" Respondit: "Gustum fratribus porto, et si unum alicui non placebit, offeram aliud vel tertium, et sic per ordinem, ut aliquid placeat." Et cum rediret, dixit ei Macarius: "Quid fecisti!" Respondit: "Omnes sanctificati sunt et nemo mihi acquievit, nisi unus, qui vocatur Theotistus." Surgens autem Macarius illuc ivit ei fratrem tentatum inveniens sua eum exhortatione convertit. Post haec iterum eum Macarius inveniens dixit: "Quo vadis!" Cui ille: "Ad fratres vado." evenerti occurrit senex et dixit: "Quid faciunt fratres illi!" Cui diabolus: "Male." Et dixit: "quare?" "Quia omnes sancti sunt et, quod est maius malum, unum, quem habebam, amisi et omnibus sanctior factus est." Audiens hoc senex gratias egit Deo.

Quodam die sanctus Macarius caput defuncti reperit et, dum orasset, interrogavit illud, cuius caput fuerit. Et respondit se fuisse paganum. Et dixit ei Macarius: "Ubi est anima tua!" Respondit: "In inferno." Cumque requireret, si multum in profundo esset, respondit, quod tantum in profundo esset, quantum distaret terra a coelo.Cui Macarius: "Suntne aliqui te profundiores?" Respondit: "Etiam, Iudaei." Cui iterum ille: "Et ultra Iudaeos suntne aliqui profundiores!" Cui ille: "Profundiores omnibus sunt falsi Christiani, qui Christi sanguine redempti tantum pretium parvi pendunt".

Dum per quandam solitudinem profundissimam pergeret, ad milliare harundinem figebat, ut postmodum redire sciret. Sed dum iam novem diaetas fecisset et in quodam loco quiesceret, diabolus omnes harundines collegit et ad caput eius posuit, unde ad redeundum plurimum laborabat.

Frater quidam plurimum cogitationibus suis molestabatur, quod scilicet in cella sua inutiliter esset, sed si inter homines habitaret, multis prodesse posset. Qui cum cogitationes suas Macario retulisset, ille ait: "Fili, sic illis responde: Hoc saltem facio, quia propter Christum parietes istius cellae custodio.

Dum quendam pulicem se pungentem manu occidisset et multum de illo sanguinis emanasset, reprehendens se, quod propriam vindicasset iniuriam, nudus sex mensibus in deserto mansit et inde a scabronibus totus laceratus exivit. Post hoc multis clarus virtutibus in pace quievit.

V
HISTORIA DE SAN VICENTE

Vincentius quasi "vitium incendens" vel "vincens incendia" vel "victoriam tenens". Ipse enim incendit, id est, consumpsit vitia per carnis mortificationem; vicit incendia suppliciorum per constantem poenarum perpessionem; victoriam tenuit mundi per ipsius despectionem. Vicit enim tria, quae erant in mundo, scilicet falsos errores, immundos amores, mundanos timores, quos vicit per sapientiam, munditiam et constantiam. De quibus dicit Augustinus: "Ut cum omnibus erroribus, amoribus et timoribus vincatur hic mundus, sanctorum martyria docent et docuerunt".

Vincentius, nobilis genere, sed fide ac religione nobilior, beati Valerii episcopi diaconus fuit. Cui episcopus, quia expeditioris erat linguae, vices suas commiserat et ipse orationi et contemplationi vacabat. Iussu igitur Daciani praesidis Valentiam trahuntur et diro carceri mancipantur. Cumque eos fame paene defecisse cerneret, eos suo adspectui iussit adstare, quos cumque sanos cerneret et gaudentes, iratus in hanc vocem prorupit: "Quid dicis tu, Valeri, qui sub nomine religionis contra decreta principum facis?" Cum autem beatus Valerius lenius responderet, dixit ei Vincentius: "Noli, pater venerabilis, quasi mente timida submurmurare, sed libera voce exclama. Si ergo iubes, pater sancte, responsis iudicem aggrediar." Cui ille: "Iamdudum tibi, fili carissime, loquendi curam commiseram et nunc pro fide, qua adstamus, responsa committo." Tunc Vincentius conversus ad Dacianum: "Hactenus", inquit, "a te sermo de neganda fide peroravit, sed nefariam apud Christianos prudentiam esse, cognosce, Deitatis cultum abnegando blasphemare".

Tunc iratus Dacianus episcopum in exsilium mitti praecepit, Vincentium vero, tamquam contumacem et praesumptuosum iuvenem, ut eius exemplo alii terreantur, in equuleum distentum membris omnibus iussit dissipari. Cumque corpore totus dissiparetur, ait Dacianus: "Dic mihi, Vincenti, ubi nunc tuum miserrimum corpus conspicis!" At ille subridens ait: "Hoc est, quod semper optavi." Tunc iratus praeses coepit ei omnia genera tormentorum minari, nisi ei assensum praeberet. Cui Vincentius: "O felicem me, quo mihi irasci te gravius putas, eo melius incipis misereri. Insurge ergo, miser, et toto malignitatis spiritu debacchare: Videbis me Dei virtute plus posse, dum torquor, quam possis ipse, qui torques." Ad hoc praeses coepit clamare et carnifices virgis et fustibus verberare. Et ait Vincentius: "Quid dicis, Daciane! Tu ipse me vindicas de tortoribus meis." Tunc praeses amens factus dixit carnificibus: "Miserrimi, nihil facitis. Cur deficiunt manus vestrae? Adulteros et parricidas vincere potuistis, ut nihil inter illata supplicia celare possent, et nunc solus Vincentius vestra potuit superare tormenta".

Tunc carnifices pectines ferreos usque ad intima costarum fixerunt, ita ut de toto eius corpore sanguis efflueret et solutis costarum compaginibus viscera interna paterent. Et ait Dacianus: "Commiserere tui, Vincenti, ut possis tam pulchram recuperare iuventutem et ea, quae supra sunt, lucrari tormenta." Et ait Vincentius: "0 venenosa diaboli lingua, tormenta tua non timeo, sed hoc solum valde metuo, quod te mihi fingis velle misereri. Nam quo te magis iratum video, eo amplius et magis exsulto. Nolo, ut aliquid minuas de suppliciis, ut te victum in omnibus fatearis." Tunc ex equuleo depositus atque ad ignis craticulam raptus, moras carnificum arguendo ad poenam alacriter properabat. Craticulam ergo sponte conscendens ibidem assatur, exuritur et crematur membrisque omnibus uncini ferrei et ardentes laminae infiguntur, dumque flamma respergitur, vulnera vulneribus imprimuntur. Sal insuper in ignem spargitur, ut in corpus eius undique vulneratum resiliens stridentibus flammis crudelius comburatur. Iamque non ad artus, sed ad viscera tela iaciuntur iamque intima viscera de eius corpore extra labuntur. Inter haec ille immobilis et, sursum erectis luminibus, Dominum precabatur.

Cumque ministri haec Daciano retulissent, "Heu", ait Dacianus, "vincimini, sed iam nunc ut in poena diutius vivat, ipsum taeterrimo carceri includite et ibi testas acutissimas congerite, pedes eius ligno affigite, sine omni humano solacio, extensum sic super testas relinquite et, cum defecerit, nuntiate".

Favent quantocius ministri crudeles domino crudeliori, sed ecce rex, pro quo miles patitur, poenam commutavit in gloriam: Nam tenebrae carceris ab immensa luce expelluntur, testarum asperitas in omnium florum suavitatem mutatur, compedes dissolvuntur et angelorum solacio venerando perfruitur. Cumque super flores cum angelis psallens incederet, modulatio dulcis et mira suavitas florum procul diffunditur. Perterriti custodes cum per rimas carceris, quod intus, vidissent, ad fidem conversi sunt.

Haec audiens Dacianus amens factus ait: "Et quid ei amplius faciemus! Ecce enim victi sumus. Transferatur ad lectulum et stramentis mollioribus reponatur, ne plus eum gloriosum faciamus, si forte in tormentis defecerit, sed postquam recreatur, novis iterum suppliciis puniatur".

Cum igitur ad stratum molliorem deportatus esset et ibidem paululum quievisset, statim spiritum tradidit circa annos Domini CCLXXXVII sub Diocletiano et Maximiano.

Quo audito Dacianus vehementer expavit et se sic victum dolens ait: "Etsi non potui eum superare viventem, puniam vel defunctum et sic satiabor de poena et sic poterit mihi provenire victoria".

Iussu ergo Daciani corpus eius in campum ab avibus et bestiis devorandum exponitur, sed statim angelorum custodia praemunitur et intactum a bestiis conservatur. Denique corvus ingluviei deditus alias aves se maiores impetu alarum abegit et lupum accurrentem morsibus et clamoribus effugavit, qui renexo capite in aspectu corporis sacri fixus cernitur, utpote qui ibidem angelorum custodiam mirabatur.

Quod audiens Dacianus ait: "Puto, quod neque defunctum potero superare." Iubet ergo corpori eius ingentem molam alligari et in pelago proici, ut, quod in terra a bestiis consumi non potuit, saltem in pelago a marinis belvis devoretur. Nautae ergo corpus eius in pelagus deferentes submergunt, sed velocius ipsis nautis, litora corpus petit. Quod a quadam matrona et quibusdam aliis ipso revelante invenitur et ab iis hononfice sepelitur.

De hoc martyre sic dicit Augustinus: "Beatus Vincentius vicit in verbis, vicit in poenis, vicit in confessione, vicit in tribulatione, vicit exustus, vicit submersus, vicit ortus, vicit mortuus." Idem: "Torquetur Vincentius, ut exerceatur, bagellatur, ut erudiatur, tunditur, ut subsolidetur, exuritur, ut repurgetur. "Ambrosius in Praefatione quoque de ipso sic ait: "Torquetur Vincentius, tunditur, nagellatur et exuritur, sed invictus pro sancto nomine animus non concutitur, plus ardens igne zeli quam ferri, plus nectitur timore Dei quam saeculi, plus voluit placere Deo quam foro, plus dilexit mori mundo quam Domino.

Item Augustinus: "Ante oculos nostros mirandum spectaculum constitutum est: iudex iniquus, tortor cruentus, martyr invictus, crudelitatis pietatisque certamen." Prudentius quoque, qui claruit tempore Theodosii senioris, qui coepit anno Domini CCCLXXXVII, ipsum Daciano respondisse ait: "Tormenta, carceres, ungulae, stridensque flammis lamina atque ipsa poenarum ultima mors Christianis ludus est." Tunc Dacianus: "Vinctum, retortum bracchiis sursum ac deorsum extendite, donec compago ossium divulsa membratim crepet, ut per lacunas vulnerum iecur detectum palpitet." Ridebat hic miles Dei manus cruentas increpans, quod fixa non profundius intraret artus ungula. Cum esset in carcere, angelus dixit ad eum: "Exsurge, martyr inclite, exsurge securus et almis coetibus noster sodalis addere: O miles invictissime fortissimorum fortior, iam te ipsa saeva et aspera tormenta victorem tremunt." Exclamat Prudentius: "Tu solus insignite, solus bravii duplicis palmam tulisti, tu duas simul paravisti laureas.

VI
HISTORIA DE SANTIAGO EL MAYOR

Teutonicus quidam, ut ait Calixtus papa, cum filio suo circa annum Domini MXX ad sanctum Iacobum pergens et in urbe Tolosa, gratia hospitandi divertens, ab hospite inebriatur et ab eo in malha argenteus scyphus absconditur. Mane igitur exeuntes quasi latrones insequens revocavit et, quod scyphum argenteum furati fuerint, iisdem obiecit. Cui cum dicerent, quod punire eos faceret, si apud eos scyphum invenire posset, et cum aperta malha inventus fuisset, protinus ad iudicem rapiuntur. Data ergo sententia omnia, quae habebant, hospiti traduntur et unus eorum ad suspendium iudicatur. Sed cum pater pro filio et filius pro patre mori vellet, tandem filius suspenditur et pater ad sanctum Iacobum maerens progreditur.

Igitur post XXXVI dies rediens et ad corpus filii divertens super eum lamentabiles voces promebat. Et ecce, filius suspensus consolari coepit ipsum dicens: "Dulcissime pater, ne fleveris, quia numquam mihi sic bene fuit, quoniam hucusque sanctus Iacobus me sustentavit et caelesti dulcedine me refocillat." Quod pater audiens ad urbem cucurrit et venientes populi filium peregrini incolumem deposuerunt et hospitem suspenderunt.

Quidam iuvenis de territorio Lugdunensi, ut narrat Hugo abbas Cluniacensis, qui ad sanctum Iacobum frequenter cum devotione magna ire solebat, quadam vice, dum illuc tendere vellet, nocte illa in fornicationem lapsus est. Pergenti igitur nocte quadam diabolus in specie sancti Iacobi apparuit dicens: "Nosti, qui sum!" Roganti illi dixit diabolus: "Ego sum Iacobus apostolus, quem singulis annis visitare consuesti. Scias, quod multum de devotione tua gaudebam, sed nuper de domo tua egrediens in fomicationem incidisti et non confessus ad me accedere praesumpsisti, quasi tua peregrinatio Deo et mihi placere possit. Non sic expedit, sed quicumque ad me peregrinando venire desiderat, prius peccata sua per confessionem debet pandere et post peregrinando eadem commissa punire." Et his dictis daemon evanuit. Tunc iuvenis anxiatus domum suam redire et peccata sua confiteri, deinde iter reincipere disponebat. Et ecce, diabolus apparens iterum in specie apostoli hoc omnino dissuasit asserens, quod peccatum illud nullo modo sibi remitteret, nisi penitus genitalia sibi membra secaret. Beatior autem foret, si se vellet occidere et pro eius nomine martyr esse.

Iuvenis igitur nocte sociis dormientibus gladium accipiens genitalia sibi praescidit. Deinde eodem cultro se per ventrem transfixit. Expergefacti socii hoc videntes et plurimum formidantes protinus aufugerent, ne suspecti de homicidio haberentur. Verumtamen dum fovea ei pararetur, qui fuerat defunctus, revixit et cunctis fugientibus et stupentibus, quae sibi acciderent, enarravit dicens: "Cum me ad suggestionem daemonis occidissem, daemones me capientes versus Romam deducebant, et ecce, post nos beatus Iacobus protinus cucurritt et daemones de fallacia plurimum increpavit. Cumque ad invicem diutius disceptarent, cogente beato Iacobo ad quoddam pratum venimus, ubi virgo beata cum multis sanctis colloquens residebat. Cui cum beatus Iacobus pro me conquestus fuisset, illa plurimum daemones increpavit et me vitae restitui praecepit. Beatus igitur Iacobus me suscipiens vitae reddidit, ut videtis." Post triduum ergo solis in illo cicatricibus remanentibus iter arripuit et iuvenis sociis omnia per ordinem enarravit.

VII
HISTORIA DE SAN AMBROSIO

Ambrosius, filius Ambrosii praefecti Romae, cum in cunabulis in atrio praetorii esset positus et dormiret, examen apum subito veniens faciem eius et os ita complevit, ut quasi in alveolum suum intrarent pariter et exirent. Quae postea evolantes in tantam aeris altitudinem sublevatae sunt, ut humanis oculis minime viderentur. Quo peracto territus pater ait: "Si vixerit infantulus iste, aliquid magni erit".

Postea cum adolevisset et videret matrem et sororem, sacrum virginem, manus sacerdotibus osculari, ipse ludens sorori dextram offerebat asserens et sibi id ab ea fieri oportere. Illa vero ut adolescentem et nescientem, quid diceret, respuebat.

Romae igitur litteris eruditus cum causas praetorii splendide peroraret, a Valentiniano imperatore ad regendam Liguriam Emiliamque provinciam directus est. Cumque Mediolanum venisset et ibidem episcopus tunc deesset, convenit populus, ut sibi de episcopo provideret. Sed cum inter Arianos et catholicos de eligendo episcopo seditio non modica oriretur, illuc Ambrosius causa sedandae seditionis perrexit et statim vox infantis insonuit dicens Ambrosium episcopum. Cuius voci omnes unanimiter consenserunt Ambrosium episcopum acclamantes.

Quo ille cognito, ut eos a se terroribus removeret, ecclesiam exiens tribunal conscendit et contra consuetudinem suam tormenta personis adhiberi iussit. Quod cum faceret, populus nihilominus acclamabat: "Peccatum tuum super nos".

Tunc ille turbatus domum rediit et philosophiam profiteri voluit. Quod ut nefaceret, revocatus est. Publicas mulieres publice ad se ingredi fecit, ut his visis ab eius electione populum revocaret. Sed cum nec sic proficeret, sed semper populum "peccatum tuum super nos" acclamare videret, fugam media nocte concepit.

Cumque Ticinum se pergere putaret, mane ad portam civitatis Mediolanensis, quae Romana dicitur, invenitur. Qui inventus cum custodiretur a populo, missa relatio est ad clementissimum imperatorem Valentianum, qui summo gaudio accepit, quod iudices a se directi ad sacerdotium peterentur. Laetabatur enim Probus praefectus, quod verbum suum fuerat in eo adimpletum. Dixerat enim, cum proficisccenti mandata donaret: "Vade, age, non ut iudex, sed ut episcopus .

Pendente relatione iterum absconditur, sed inventus cum adhuc esset catechumenus, baptizatur et VIII die in eplscopalem cathedram sublimatur. Cum autem post IV annos Romam ivisset et soror sua, sacra virgo, eius dextram oscularetur, sibi ridens ait: "Ecce, ut dicebam tibi, sacerdotis manum oscularis".

Quadam vice, ut aiunt, cum beatus Ambrosius Romam pergeret et in quadam villa Tusciae apud quendam hominem nimium locupletem hospitatus fuisset, illum hominem super statu suo sollicite requisivit. Cui ille respondit: "Status meus, domine, semper felix exsistit et gloriosus. Ecce enim divitiis infinitis abundo, servos et famulos quam plures habeo et omnia semper ad vota habui nec umquam mihi aliquid adversum accidit vel, quod contristaret, evenit." Quod audiens Ambrosius vehementer obstupuit et his, qui erant secum in comitatu, dixit: "Surgite et hinc quantocius fugiamus, quia Dominus non est in loco isto. Festinate, filii, festinate nec in fugiendo moram facite, ne nos hic divina ultio apprehendat et in peccatis illorum pariter nos involvat".

Cum ergo fugerent et aliquantulum processissent, subito se terra aperuit et hominem illum cum universis, qui ad illum pertinebant, ita absorbuit, ut nullum inde vestigium remaneret.

Quod cernens Ambrosius dixit: "Ecce fratres, quam misencorditer Deus parcit, cum hic adversa tribuit, et quam severe irascitur, cum semper prospera elargitur." In eodem autem loco fovea quaedam profundissima remansisse dicitur, quae usque hodie in huius facti testimonium perseverat.

VIII
HISTORIA DE SAN JULIÁN

Cum quidam rusticus, ut aic Gregorius Turonensis, in die dominica arare vellet, protinus contractis digitis manubrium securis, cum qua vomerem mundare volebat, eius dextrae adhaesit. Sed post duos annos in ecclesia sancti Iuliani ad eius preces curatus est.

Fuit etiam alius Iulianus, qui utrumque parentem, nesciens, occidit. Cumque is Iulianus, praedictus iuvenis ac nobilis, quadam die venationi insisteret et quendam cervum repertum insequeretur. Subito cervus versus eum divino nutu se vertit eique dixit: "Tu me insequeris, qui patris et matris tuae occisor eris!" Quod ille audiens vehementer extimuit et, ne sibi forte contingeret, quod a cervo audierat, relictis omnibus clam discessit. Ad regionem remotam pervenit ibique cuidam principi adhaesit et tam strenue ubique et in bello et in pace se habuit, quod princeps eum militem fecit et quandam castellanam viduam in coniugem ei tradidit et castellum pro dote accepit.

Interea parentes Iuliani pro amissione filii Iuliani nimium dolentes vagabundi ubique pergebant et filium suum sollicite quaerebant. Tandem ad castrum, ubi Iulianus praeerat, devenerunt. Tunc autem Iulianus a castro casu recesserat. Quos cum uxor Iuliani vidisset et, quinam essent, inquisivisset, et illi omnia, quae filio suo acciderant, enarrassent, intellexit, quod viri sui parentes erant, ut puto, quia hoc a viro suo forte frequenter audierat. Ipsos igitur benigne suscepit et pro amore viri sui lectum iis dimisit et ipsa sibi alibi lectulum collocavit. Facto autem mane, castellana ad ecclesiam perrexit et ecce Iulianus mane veniens in thalamum quasi uxorem suam excitaturus intravit et inveniens duos pariter dormientes, uxorem cum adultero suo, silenter extracto gladio, ambos pariter interemit. Exiens autem domum vidit uxorem eius ab ecclesia revertentem et admirans interrogavit, quinam essent illi, qui in suo lecto dormirent. At illa ait: "Parentes vestri sunt, qui vos diutissime quaesierunt, et eos in vestro thalamo collocavi." Quod ille audiens paene exanimis effectus amarissime flere coepit ac dicere: "Heu miser, quid faciam! Quia dulcissimos meos parentes occidi. Ecce impletum est verbum cervi, quod, dum vitare volui, miserrimus adimplevi. Iam vale, soror dulcissima, quia de cetero non quiescam, donec sciam, quod Deus poenitentiam meam acceperit." Cui illa: "Absit, dulcissime frater, ut te deseram et sine me abeas, sed quae fui tecum particeps gaudii, ero particeps et doloris".

Tunc insimul recedentes iuxta quoddam magnum flumen, ubi multi periclitabantur. Quoddam hospitale maximum statuerunt, ut ibi poenitentiam facerent et omnes, qui vellent transire fluvium, incessanter transveherent et hospitio universos pauperes reciperent. Post multum vero temporis media nocte, dum Iulianus fessus quiesceret et gelu grave esset, audivit vocem miserabiliter lamentantem ac Iulianum, ut se traduceret fluvium, lugubri voce invocantem. Quod ille audiens concitus surrexit et iam gelu deficientem inveniens in domum suam portavit et ignem accendens ipsum calefacere studuit. Sed cum calefieri non posset et, ne ibi deficeret, timeret, ipsum in lectulum suum portavit et diligenter cooperuit. Post paululum ille, qui sic infirmus et quasi leprosus apparuerat, splendidus scandit ad aethera et hospiti suo dixit: "Iuliane, Dominus misit me ad te mandans tibi, quod tuam poenitentiam acceptavit et ambo post modicum in Domino quiescetis." Sicque ille disparuit et Iulianus cum uxore sua post modicum plenus bonis operibus et eleemosynis in Domino requievit.

IX
HISTORIA DE SANTA LUCÍA

Lucia dicitur a luce. Lux enim habet pulchritudinem in aspectione, quia, ut dicit Ambrosius, lucis natura haec est, ut omnis in aspectu eius gratia sit. Habet etiam diffusionem sine coinquinatione, quia per quaecumque immunda diffusa non coinquinatur. Rectum incessum sine curvitate, longissimam lineam pertransit sine morosa dilatione. Per hoc ostenditur, quod beata virgo Lucia habuit decorem virginitatis sine aliqua corruptione, diffusionem caritatis sine aliquo immundo amore, rectum incessum intensionis in Deum sine aliqua obliquitate, longissimam lineam divinae operationis sine neglegentiae tarditate. Vel Lucia dicitur quasi lucis via.

Lucia virgo Syracusana nobilis genere audiens famam sanctae Agathae per totam Siciliam divulgari sepulcrum eius adiit cum matre sua Euthicia annis quattuor fluxum sanguinis incurabiliter patiente. Inter ipsa igitur missarum sollemnia contigit, ut illud evangelium legeretur, in quo Dominus mulierem ab hac passione sanasse narratur. Tunc Lucia matri dixit: "Si credis his, quae leguntur, crede Agatham illum semper habere praesentem, pro cuius nomine sustinuit passionem. Si ergo eius sepulcrum credens contigeris, perfecta continuo sanitate gaudebis. "Igitur recedentibus cunctis et matre et filia iuxta sepulcrum in oratione exsistentibus Luciam somnus arripuit viditque Agatham in medio angelorum gemmis ornatam stantem et dicentem sibi: "Soror mea Lucia, virgo Deo devota, quid a me petis, quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae. Nam ecce per fidem tuam sanata est." Evigilans autem Lucia matri suae dixit: "Mater mea, ecce sanata es. Per ipsam ergo te deprecor, quae suis orationibus te sanavit, ne mihi de cetero nomines sponsum, sed quidquid mihi datura eras pro dote, pauperibus elargire." Cui mater ait: "Tege prius oculos meos et, quidquid volueris, de facultatibus facito." Ad quam Lucia: "Quod moriens das, ideo das, quia ferre tecum non potes. Da mihi, dum vivis, et mercedem habebis".

Cum ergo rediissent, fit quotidie distractio rerum et dantur in necessatibus pauperum. Interea dum patrimonium distribuitur, ad sponsum notitia pervenit. Requirit sponsus a nutrice de his. Respondit illa caute, quod utiliorem possessionem sponsa sua invenisset, quam suo volebat nomine comparare, et ideo videbatur aliquanta distrahere. Credidit stultus carnale commercium et coepit auctor esse vendentium. Venditis autem omnibus et pauperibus erogatis, sponsus trahit eam coram Paschasio consulari dicens eam Christianam esse et contra leges agere Augustorum. Invitante igitur Paschasio ad sacrificia idolorum respondit: "Sacrificium placens Deo est visitare pauperes et eis in necessitatibus subvenire, et quia amplius non habeo, quid offeram, me ipsam sibi tribuo offerendam." Cui Paschasius: "Ista verba tibi simili stulto narrare poteris, mihi autem, qui principum decreta custodio, ista frustra persequeris." Ad quem Lucia: "Tu principum tuorum decreta custodis et ego Dei mei legem custodiam. Tu principes times et ego Deum timeo. Tu illos offendere non vis et ego Deum offendere caveo. Tu illis placere desideras et ego, ut Christo placeam, concupisco. Tu ergo fac, quod tibi utile esse cognosces, et ego faciam, quod utile mihi esse perspexero.

Cui Paschasius: "Patrimonium tuum cum corruptoribus expendisti et ideo quasi meretrix loqueris." Cui Lucia: "Patrimonium meum in tuto loco constitui, corruptores autem mentis et corporis numquam scivi." Respondit Paschasius: "Qui sunt corruptores corporis et mentis!" Lucia dixit: "Corruptores mentis vos estis, qui suadetis, ut animae suum deserant creatorem. Corruptores vero corporis sunt, qui corporalem delectationem praeponunt epulis sempiternis".

Paschasius dixit: "Cessabunt verba, cum perventum fuerit ad verbera." Cui Lucia dixit: "Verba Dei cessare non possunt." Cui Paschasius: "Tu ergo Deus es!" Respondit Lucia: "Ancilla Dei sum, qui dixit: Cum steteritis ante reges et praesides, nolite praecogitare, quid loquamini ... Non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus." Paschasius dixit: "In te ergo spiritus sanctus est!" Cui Lucia: "Qui caste vivunt, templum spiritus sancti sunt." Cui Paschasius: "Ego faciam te duci ad lupanar, ut ibi violationem accipias et spiritum sanctum perdas." Cui Lucia: "Non inquinatur corpus nisi de consensu mentis, nam si me invitam violari feceris, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Numquam autem voluntatem meam ad consensum poteris provocare. Ecce corpus meum ad omne supplicium est paratum. Quid morans? Incipe, fili diaboli, desideria poenarum tuarum exercere." Tunc Paschasius lenones fecit venire dicens iis: "Invitate ad eam omnen populum, et tamdiu illudatur, donec mortua nuntietur".

Volentes autem eam trahere, tanto pondere spiritus sanctus eam fixit, ut omnino eam movere nequirent. Fecitque Paschasius mille viros accedere et manus eius et pedes ligare, sed eam nullatenus poterant movere. Tunc et cum viris mille paria boum adhibuit. Sed tamen virgo immobilis permansit. Vocatis autem magis, ut suis incantationibus moveretur, omnino moveri non potuit. Tunc dixit Paschasius: "Quae sunt illa maleficia, quod una puella a mille viris non moveretur!".

Lucia dixit: "Non sunt ista maleficia, sed beneficia Christi. Porro si adhuc decem milia adhibueris, aeque ut primum immobilem me videbis." Putans vero Paschasius secundum quorundam figmenta, quod lotio fugarentur maleficia, iussit eam lotio perfundi, cumque nec sic moveri posset, angustiatus nimis copiosum ignem circa eam accendi picemque et resinam et fervens oleum super eam fundi iussit. Dixitque Lucia: "Indutias impetravi martyrii mei, ut credentibus timorem auferam passionis et non credentibus vocem insultationis." Videntes autem amici Paschasii eum angustiari in gutture eius gladium immerserunt. Quae nequaquam loquelam amittens dixit: "Annuntio vobis pacem ecclesiae redditam Maximiano hodie mortuo et de regno suo Diocletiano expulso. Et sicut civitati Catanensi soror mea Agatha data est protectrix, sic et ego civitati Syracusanae concessa sum interventrix." Dum haec virgo loquitur, ecce ministri Romanorum veniunt, Paschasium apprehendunt, vinctum ad Caesarem secum ducunt. Audierat enim Caesar, quod universam provinciam fuerat depraedatus. Veniens ergo Romam et senatui accusatus pariter et convictus capitali sententia est punitus. Virgo vero Lucia de loco, in quo percussa est, mota non est nec spiritum tradidit, quoadusque sacerdotes venirent et corpus Domini ei traderent, et omnes astantes "amen" Domino responderunt. In eodem loco autem est sepulta et ecclesia fabricata. Passa autem est tempore Constantini et Maxentii circa annos Domini CCCX.

X
HISTORIA DE SAN SILVESTRE

Silvester a matre re et nomine Iusta genitus a Cyrino presbytero eruditus hospitalitatem summe exercebat. Timotheus autem quidam Christianissimus ab eo in hospitium suscipitur, qui tamen ob persecutionem ab aliis vitabatur. Hic coronam assecutus est martyrii, dum praedicaret constantissime fidem Christi. Putans autem Tarquinius praefectus Timotheum multis abundasse divitiis eas a Silvestro expetiit inferens ei minas mortis. Se cum vero Timotheum huismodi divitias non habuisse comperit, Silvestrum idolis immolare praecepit, alioquin in crastinum diversa reciperet genera tormentorum. Cui Silvester: "Stulte, hac nocte morieris et sempiterna turmenta recipies et, velis nolis, verum Deum esse, quem colimus, recognosces".

Silvester igitur carceri traditur et Tarquinius ad prandium invitatur. Dum ergo comederet, os piscis in eius gutture sic versatur, ut nulla ratione· reicere potuerit vel glutire. Sicque media nocte defunctus ad tumulum cum luctu ducitur et Silvester cum gaudio a carcere liberatur, qui non solum a Christianis, sed etiam a paganis miro diligebatur affectu. Erat enim aspectu angelicus, sermone nitidus, integer corpore, sanctus opere, consilio magnus, fide catholicus, spe patientis simus, caritate diffusus.

Morto igitur Melchiade, episcopo urbis Romae, Silvester ab omni plebe plurimum renitens in summum pontificem est electus. Hic omnium orphanorum et viduarum et pauperum nomina in matricula scripta habebat et omnibus necessaria providebat. Hic quartum et sextum diem et sabbatum lelunw instituit observandum, quintum vero quasi dominicum re servandum. Graecis vero Christianis dicentibus sabbatum potius quam quintum diem celebrandum respondit hoc fieri non debere, et quia hoc est traditionis apostolicae et quia dominicae debetur compassio sepulturae. Cui illi: "Unum est sabbatum sepulturae, in quo semel in anno ieiunium exhibendum." Quibus Silvester: "Sicut omnis dies dominicus resurrectionis gloria sic omne sabbatum decoratur dominica sepultura."Igitur de sabbato acquiescunt, sed de quinta feria vehementer contendunt asserentes non debere Christianorum solemnitatibus sociari. Silvester autem eius dignitatem praecipue in tribus ostendit. Quoniam hac die Dominus coelum ascendit et corporis su; et sanguinis sacramentum instituit et sacrum chrisma ecclesia confecit. Omnes igitur rationibus eius acquiescunt.

Persequente autem Constantino Christianos Silvester de urbe exiit et in quodam monte cum suis clericis mansit. Ipse autem Constantinus merito persecutionis tyrannicae in incurabilem cecidit plagam leprae. Tandem ad consilium pontificum idolorum adducta sunt tria milia puerorum, ut eos occidi faceret et se in eorum sanguine recenti et calido balnearet. Egrediente autem eo ad locum, ubi balneum parari debebat, matres puerorum eidem occurrerunt, quae resolutis crinibus miserabiliter ululabant, et iacrimans Constantinus iussit stare currum et erigens se dixit: "Audite me, comites et commilitones et omnes populi, qui adstatis. Dignitas Romani populi de fonte nascitur pietatis, quae etiam hanc legem dedit, ut capitali sententiae subderetur, quicumque in bello occidisset infantem. Quanta ergo erit crudelitas, ut hoc nostris faciamus filiis, quod fieri prohibuimus alienis! Quid iuvat barbaros superasse, si a crudelitate vincamur. Nam vicisse extraneas nationes ratione virium est bellantium populorum, vincere autem vitia et peccata virtus morum. In illis ergo proeliis fortiores nos exsistimus illis, in his vero nobis ipsis fortiores simus. Qui enim fuerit in isto certamine superatus victoriam obtinet victus. Victor autem post victoriam vincitur, si pietas ab impietate superatur. Vincat ergo pietas in isto congressu.

Bene enim omnium adversariorum poterimus esse victores, si sola pietate vincamus. Omnium enim se esse dominum comprobat, qui servum se monstravit pietatis. Melius est ergo me mori salva vita innocentium quam per eorum interitum vitam Persequente autem Constantino Christianos Silvester de urbe exiit et in quodam monte cum suis clericis mansit. Ipse autem Constantinus merito persecutionis tyrannicae in incurabilem cecidit plagam leprae. Tandem ad consilium pontificum idolorum adducta sunt tria milia puerorum, ut eos occidi faceret et se in eorum sanguine recenti et calido balnearet. Egrediente autem eo ad locum, ubi balneum parari debebat, matres puerorum eidem occurrerunt, quae resolutis crinibus miserabiliter ululabant, et iacrimans Constantinus iussit stare currum et erigens se dixit: "Audite me, comites et commilitones et omnes populi, qui adstatis. Dignitas Romani populi de fonte nascitur pietatis, quae etiam hanc legem dedit, ut capitali sententiae subderetur, quicumque in bello occidisset infantem. Quanta ergo erit crudelitas, ut hoc nostris faciamus filiis, quod fieri prohibuimus alienis! Quid iuvat barbaros superasse, si a crudelitate vincamur. Nam vicisse extraneas nationes ratione virium est bellantium populorum, vincere autem vitia et peccata virtus morum. In illis ergo proeliis fortiores nos exsistimus illis, in his vero nobis ipsis fortiores simus. Qui enim fuerit in isto certamine superatus victoriam obtinet victus. Victor autem post victoriam vincitur, si pietas ab impietate superatur. Vincat ergo pietas in isto congressu.

Bene enim omnium adversariorum poterimus esse victores, si sola pietate vincamus. Omnium enim se esse dominum comprobat, qui servum se monstravit pietatis. Melius est ergo me mori salva vita innocentium quam per eorum interitum vitam recuperare crudelem. Quam tamen recuperare incertum est, cum tamen certum sit, quod sic recuperata crudelis est." Iussit igitur, ut matribus sui pueri redderentur et dona plurima et infinita et vehicula praeberentur. Sicque matres, quae flendo venerant, ad loca sua cum gaudio redierunt. Ipse autem imperator ad palatium suum reversus est.

Sequente vero nocte Petrus et Paulus apparuerunt ei dicentes: "Quoniam exhorruisti effusionem sanguinis innocentis, misit nos Dominus Iesus Christus dare tibi recuperandae consilium sanitatis. Silvestrum igitur episcopum, qui apud montem Siraptim latitat, accerse. Hic tibi piscinam ostendet, in qua immersus tertio ab omni curaberis leprae morbo. Tu vero Christo hanc vicissitudinem reddas, ut idolorum templa diruas, Christi restaures ecclesias et eius deinceps cultor fias." Evigilans igitur Constantinus statim milites misit ad Silvestrum. Videns autem Silvester milites statim ad palmam martyrii credidit se vocari. Deo autem se recommendans et socios secum adhortans Constantino intrepidus praesentatur. Cui Constantinus ait: "Bene te venisse gratulamur." Qui a Silvestro resalutatus narravit ei per ordinem sui somnii visionem. Percunctanti vero Constantino, qui essent illi duo dii, qui sibi apparuerunt, Silvester respondit illos esse Christi apostolos et non deos. Tunc ad preces imperatoris Silvester apostolorum imagines sibi iussit afferri. Quas ut imperator aspexit, tales esse, qui sibi apparuerunt, exclamavit.

Silvester igitur eum catechumenon fecit et unius hebdomadae sibi ieiunium indixit et carceres aperire monuit. Cumque in aquam descendisset baptismatis, mirabilis ibi emicuit splendor lucis, sicque inde mundus exivit et Christum se vidisse aperuit. Prima autem die sui baptismatis hanc legem dedit, ut Christus in urbe Romana tamquam verus Deus coleretur. Secunda, ut, si quis Christum blasphemaret, puniretur. Tertia, ut, quicumque Christiano fecisset iniuriam, bonorum suorum parte dimidia privaretur. Quarta, ut sicut imperator Romae sic Romanus pontifex caput ab universis episcopis habeatur. Quinta, ut, quicumque in ecclesias confugerit, ab omnibus servetur Iniuriis immunis. Sexta, ut nullus nisi de licentia sui antistitis ecclesiam aedificat intra muros alicuius civitatis. Septima, ut ad aedificationem ecclesiarum decimae possessionum regalium tribuantur. Octava imperator ad ecclesiam Sancti Petri venit et de suis culpis se Iamentabiliter accusavit. Postmodum arrepto bidente ad fundamentum ecclesiae basilicae construendum terram primus aperuit et duodecim cophinos in suis scapulis foras eiecit.

Post aliquos vero dies idolorum pontifices ad imperatorem venerunt dicentes: "Sacratissime imperator, ille draco, qui est in fovea, postquam fidem Christi recepisti, plus quam trecentos homines quotidie interficit flatu suo." Consulente super hoc Constantino Silvestrum respondit: "Ego per Christi virtutem eum ab omni cessare laesione faciam." Promittunt pontifices se, si hoc faciat, credituros. Orante autem Silvestro Sanctus Spiritus ei apparuit dicens: "Securus ad draconem descende tu et duo presbyteri, qui sunt tecum, cumque ad eum veneris, eum taliter alloquaris: 'Dominus noster Iesus Christus de virgine natus, crucifixus et sepultus, qui resurrexit et sedet ad dextram patris, hic venturus est iudicare vivos et mortuos. Tu ergo Satana, eum in hac fovea, dum venerit, exspecta.' Os autem eius ligabis filo et anulo crucis habente signum desuper sigillabis. Postea ad me sani et incolumes venietis et panem, quem vobis paravero, comedetis." Descendit itaque Silvester cum duobus presbyteris in foveam per gradus CL duas secum ferens laternas. Tunc draconi praedicta verba dixit et os ipsius stridentis et sibilantis, ut iussus fuerat, alligavit et ascendens invenit duos magos, qui eos secuti fuerant, ut viderent, si usque ad draconem descenderent, ex draconis foetore paene mortuos. Etiam eos secum adduxit incolumes atque sanos, qui statim cum multitudine infinita conversi sunt sicque Romanorum populus a duplici morte liberatus, scilicet a cultura daemonis et veneno draconis. Tandem beatus Silvester morti appropinquans clerum de tribus admonuit, scilicet ut inter se caritatem haberent, ecclesias suas diligentius gubernarent et gregem a luporum morsibus custodirent. Post haec in Domino feliciter obdormivit circa annum Domini CCCXX.

XI
HISTORIA DE SANTA ANASTASIA

Anastasia nobilissima Romanorum filia, Praetaxati illustris, sed pagani. A matre sua Fantasta Christiana et a beato Chrysogono fidem Christi edocta est. Tradita autem Publio in uxorem languorem simulans semper se ab eius consortio abstinebat. Qui audiens eam cum una tantum ancilla in vili habitu Christianorum carceres circuire et iis necessaria ministrare fecit eam artissime custodiri, ita ut etiam eidem alimoniam denegaret volens autem eam sic perimere, ut posset in eius largissimis possessionibus lascivire. Putans igitur se mori dolorosas epistolas Chrysogono mittebat et ille consolatorias remittebat. Interea vir eius moritur et illa a carceribus liberatur.

Haec habebat tres ancillas pulcherrimas, quae sorores erant. Quarum una dicebatur Agapete, altera Thionia et altera Irenia. Quae cum Christianae essent et praefecti monitis nullatenus oboedirent, in cubiculum eas reclusit, ubi coquinae utensilia servabantur. Praefectus autem in earum ardens amorem ad eas ivit, ut suam libidinem exerceret. Qui in amentiam versus putans se tractare virgines cacabos, patellas, caldaria et similia amplectens osculabatur et, cum ex hoc satiatus fuisset, foras exiit nigerrimus et deformis et vestimentis concisis. Quem servi, qui eum pro foribus exspectaverant, sic aptatum videntes cogitantes, quod in daemonem versus esset, eum verberibus affecerunt et fugientes solum reliquerunt. Cumque imperatorem adiret, ut de hoc conqueretetur, alii virgis percutiebant, alii lutum et pulverem in eum proiciebant suspicantes, quod in furiam versus esset. Oculi autem eius tenebantur, ne sic se defornem videret. Videbatur enim ei, quod ipse et omnes albis vestibus essent induti. Quapropter mirabatur plurimum, cum sic eum omnes deridebant, quem in tanto honore habere consueverant. Putans vero, cum sic se deformem ab aliis didicisset, quod puellae sibi per artem magicam hoc fecissent, iussit eas coram se exspoliari, ut eas saltem nudas aspiceret. Sed statim earum vestimenta sic corporibus adhaeserunt, ut nullo modo exui valerent. Praefectus autem prae admiratione ita obdormivit stertens, quod etiam a pulsantibus non poterat excitari.

Tandem virgines martyrio coronantur et Anastasia ab imperatore cuidam praefecto traditur, ut, si eam sacrificare faceret, postmodum in uxorem eam haberet. Cumque eam in thalamum induxisset et eam amplexari vellet, statim caecus effectus est. Deos adiit quaerens, si evadere posset. Responderunt dicentes: "Quia sanctam Anastasiam contristasti, nobis traditus es et amodo semper nobiscum in inferno torqueberis".

Cumque domum reduceretur, inter manus puerorum vitam finivit. Tunc Anastasia alii praefecto traditur, ut eam in custodia detineret. Audiens enim, quod infinitas possessiones haberet, privatim dixit ei: "Anastasia, si vis esse Christiana, fac, quod praecepit Dominus tuus. Ille enim praecepit: 'Qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet etc.' Omnia igitur, quae habes, mihi da et vade, quo volueris, et vere Christiana eris." Cui illa respondit: "Deus meus praecepit: 'Vende omnia, quae habes, et da a pauperibus et non divitibus.' Cum ergo dives sis, contra praeceptum Dei facerem, si aliquid tibi darem".

Tunc Anastasia diro carceri fame crucianda traditur, sed a sancta Theodora, quae iam per martyrium coronata fuerat, per duos menses esca coelesti pascitur. Tandem cum ducentis virginibus ad insulas Palmarias ducta est, ubi multi propter nomen Christi fuerant relegati. Post aliquos vero dies praefectus omnes ad se vocavit et Anastasiam ad palos ligatam ignibis concremavit. Alios vero diversis suppliciis interemit.

Inter quos unus erat, qui pluries propter Christum multis divitiis spoliatus semper dicebat: "Christum saltem mihi non auferetis. Apollonia autem corpus sanctae Anastasiae in viridario facta ibi ecclesia honorifice sepelivit. Passa est autem sub Diocletiano, qui coepit circa annos Domini CCLXXXVII.

XII
HISTORIA DE SAN SEBASTIÁN

Sebastianus vir Christianissimus, Narbonensis genere, civis Mediolanensis Diocletiano et Maximiano imperatoribus adeo carus erat, ut principatum ei primae cohortis traderent et suo aspectui iuberent semper adstare. Hic militarem chlamidem ad hoc tantum ferebat, ut Christianorum animas, quas in tormentis videbat deficere, confortaret. Dum autem praeclarissimi viri Marcellinus et Marcus gemini fratres pro fide Christi decollari deberent, ad eos parentes adveniunt, ut ipsorum animos a suo proposito revocarent. Advenit ergo mater et soluto capite scissisque vestibus uberibusque ostensis aiebat: "O perdulces filii, circumdat me inaudita miseria et intolerabilis luctus. Heu me miseram, amitto filios meos ad mortem ultro tendentes. Quos si mihi hostes auferrent, per media sequerer bella raptores, si violenta iudicia concluderent carcere, irrumperem moritura. Novum hoc pereundi genus est, in quo carnifex rogatur, ut feriat; vita optatur, ut pereat; mors invitatur, ut veniat. Novus hic luctus, nova misera, in qua natorum iuventus sponte amittitur et parentum miseranda cogitur senectus, ut vivat." Haec dicente matre, pater senior manibus adducitur servorum et, capite adsperso pulvere, huiusmodi voces dabat ad caelum: "Ad mortem ultro proficiscentibus filiis valedicturus adveni, ut, quae meae sepulturae paraveram, filiorum sepulturis infelix expendam. O filii mei, baculus senectutis et geminum meorum viscerum lumen, cur sic mortem diligitis! Venite hic, iuvenes, flete super iuvenes sponte pereuntes. Venite huc, senes et mecum super filios meos plangite, accedite huc, patres, et prohibete, ne talia patiamini. Deficite plorando, oculi mei, ne videam filios meos gladio caedi".

Haec dicente patre adveniunt coniuges adspectibus eorum proprios filios offerentes atque eiulando clamantes: "Quibus nos dimittitis! Qui erunt horum infantium domini! Quis vestras largas dividet possessiones!Heu quam ferrea pectora, quia parentes despicitis, amicos respuitis, uxores abicitis, filios abdicatis et vos carnificibus spontaneos exhibetis." Inter hoc autem coeperunt virorum corda mollescere. Tunc sanctus Sebastianus, qui ibi aderat, erumpens in medium dixit: "O fortissimi milites Christi, nolite per misera blandimenta coronam deponere sempiternam." Sed parentibus dixit: "Nolite timere, non separabuntur a vobis, sed vadunt in caelum vobis parare sidereas mansiones. Nam ab initio mundi haec vita in se sperantes fefellit, se exspectantes decepit, de se praesumentes irrisit et ita nullum omnino certum reddidit, ut omnibus probetur esse mentita. Vita haec admonet furem, ut rapiat, iracundum, ut saeviat, mendacem, ut fallat. Ipsa imperat crimina, iubet facinora, suadet iniusta.

Haec autem persecutio, quam hic patimur, hodie excandescit et cras evanescit, hodie exardescit et cras refrigescit, sub una hora inducitur et sub una hora excluditur. Dolor autem aeternus renovatur, ut saeviat, augmentatur, ut exurat, inflammatur, ut puniat. In amore ergo martyrii nostros iam suscitemus affectus. Ibi enim diabolus se vincere existimat, qui, dum capit, captus est, dum tenet, tentus est, dum vincit, victus est, et dum torquer, torquetur, dum iugulat, occisus est, et dum insultat, irrisus est".

Igitur dum beatus Sebastianus haec ex ore proferret, subito per unam fere horam a splendore nimio de caelo descendente illuminatus est et sub illo splendore pallio candidissimo amictus et ab angelis septem clarissimis circumdatus. Iuvenis etiam apparuit iuxta eum dans ei pacem et dicens: "Tu semper mecum eris".

Cum autem beatus Sebastianus haec et his similia praedicaret, Zoe, uxor Nicostrati, in cuius domo sancti custodiebantur, quae loquelam amiserat, pedibus eius provoluta nutibus veniam postulabat. Tunc Sebastianus ait: "Si ego Christi servus sum et si vera sunt omnia, quae ex ore meo haec mulier audivit et credidit, aperiat os eius, qui aperuit os Zachariae prophetae sui. " Ad hanc vocem mulier exclamavit: "Benedictus sermo erit tui et benedicti, qui omnibus, quae locutus es, credunt. Vidi enim angelum librum tenentem ante te,ubi omnia, quae dixisti, scripta erant".

Vir autem eius hoc audiens procidit ad pedes sancti Sebastiani sibi postulans indulgeri statimque absolvens martyres rogabat, ut liben abirent. Qui dixerunt nullatenus se deserturos victoriam, quam cepissent. Tantam igitur gratiam et virtutem verbi sancti Sebastiani contulerat, quod non solum Marcellinum et Marcum in martyrii constantia roboravit, sed etiam patrem eorum nomine Tranquillinum et matrem cum multis aliis ad fidem convertit, quos omnes Policarpus presbyter baptizavit. Tranquillinus autem morbo gravissimo laborans mox, ut baptizatus est, sanitatem recepit.

Praefectus autem urbis Romae, qui et ipse morbo gravissimo laborabat, rogavit Tranquillinum, ut ad se adduceret eum, qui sibi sanitatem dederat. Cum ergo ad eum venissem Policarpus presbyter et Sebastianus et ipse eos rogaret, ut etiam sanitatem reciperet, dixit ei Sebastianus, ut prius idola abnegaret et confringendi ea sibi potestatem traderet et sic sanitatem reciperet. Cui cum Chromatius praefectus diceret, quod servi sui hoc facerent et non ipse, dixit Sebastianus: "Timidi deos suos confringere formidant, sed et si diabolus hac occasione eos laederet, dicerent eos infideles esse ob hoc laesos, quod deos suos confringerent".

Sicque Policarpus et Sebastianus accincti plus quam CC idola confregerunt, Post hoc autem dixerunt Chromatio: "Cum nobis idola confringentibus sanitatem recipere non debuisti nec recepisti, certum est, quia aut infidelitatem nondum abiecisti aut aliqua idola reservasti." Tunc indicavit se habere thalamum, in quo erat omnis disciplina stellarum, pro quo pater suus plus quam ducenta pondera auri expenderat et per quem futura omnia praevidebat. Cui Sebastianus: "Quamdiu hoc integrum habueris, te ipsum integrum non habebis." Cumque ad hoc ille assentiret, Tiburtius, eius filius, iuvenis egregius dixit: "Non patiar opus destrui tam praeclarum, sed ne paternae sanitati videar esse contrarius, duo clibani accendantur, ut, si destructo opere pater meus sanitatem non receperit, ambo viri concrementur." Cui Sebastianus: "Sic fiat, ut locutus es".

Dum igitur illa confringerentur, angelus praefecto apparuit et sibi a Domino Iesu sanitatem redditam nuntiavit statimque sanus effectus cucurrit post eum, ut eius pedes oscularetur. Qui cum prohibuit ex eo, quod baptismum nondum receperat, sicque ipse et Tiburtius filius eius et mille CCCC de eius familia baptizati sunt.

Zoe autem ab infidelibus tenta et diu cruciata emisit spiritum. Quod cum audiisset Tranquillinus, proripuit et dixit: "Feminae nos ad coronam praecedunt. Ad quid vivimus!" Ipse autem post paucos dies lapidatus est. Sanctus autem Tiburtius super prunas allatas iubetur aut incensum diis imponere aut super istas nudis plantis incedere. Qui sibi signum crucis faciens constanter super ipsas nudis plantis ingressus est dicens: "Videtur mihi, quod super roseos flores incedam in nomine Domini nostri Iesu Chnsti." Cui Fabianus praefectus dixit: "Quis ignorat magicam artem Christum vos docuisse!".

Cui Tiburtius: "Obmutesce, infelix, quia non es dignus nomen tam sanctum et tam mellifluum nominare." Tunc iratus praefectus iussit eum decollari. Marcellianus autem et Marcus stipiti affiguntur, cumque fuissent affixi, psallentes dicebant: "Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum." Quibus praefectus: "Infelices, deponite amentiam et vos ipsos liberate." Cui illi: "Numquam tam bene epulati sumus. Utinam tamdiu sic nos esse permittas, quamdiu corporis tegimur indumento." Tunc praefectus iussit eos lanceis per latera transverberari, et sic martyrium consummaverunt.

Post hoc praefectus Diocletiano imperatori de Sebastiano suggessit. Quem ad se vocans dixit: "Ego te inter primos in palatio meo semper habui et tu contra salutem meam et deorum iniuriam hactenus latuisti." Cui Sebastianus: "Pro salute tua Christum semper colui et pro statu Romani imperii Deum, qui in caelis est, semper adoravi." Tunc Diocletianus iussit eum in medium campum ligari et a militibus sagittari, qui ita eum sagittis impleverunt, ut quasi hericius videretur, et aestimantes illum mortuum abierunt. Qui intra paucos dies liberatus stans super gradum palatii imperatores venientes de malis, quae Christianis inferebant, dure redarguit. Dixerunt imperatores: "Istene est Sebastianus, quem diu sagittis interfici iusseramus!" Cui Sebastianus: "Ad hoc me Dominus resuscitare dignatus est, ut conveniam vos et redarguam vos de malis, quae Christi famulis irrogatis." Tunc imperator tamdiu eum fustigari iussit, donec spiritum exhalaret. Fecitque corpus eius in cloacam proici, ne a Christianis pro martyre coleretur. Sanctus autem Sebastianus sequente nocte sanctae Luciae apparuit et corpus eius sibi revelavit et, ut iuxta vestigia apostolorum illud sepeliret, praecepit. Quod et factum est. Passus autem sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, qui coeperunt circa annos Domini CCLXXXVII.

XIII
HISTORIA DE JUDAS ISCARIOTE

Legitur in quadam historia licet apocrypha, quod fuit quidam vir in Jerusalem nomine Ruben, qui alio nomine dictus est Simon de tribu Dan, vel secundum Hieronymum de tribu Isaschar. Qui habuit uxorem, quae Cyborea nuncupata est.

Quadam igitur nocte, cum sibi mutuo debitum exsolvissent, Cyborea obdormiens somnium vidit, quod perterrita cum gemitibus et suspiriis viro suo retulit dicens: "Videbatur mihi, quod filium flagitiosum parerem, qui totius gentis nostrae causa perditionis exsisteret." Cui Ruben: "Nefariam rem", inquit, "nec relatu dignam profaris et spiritu, ceu puto, phitonico raperis." Cui illa: "Si me concepisse sensero et filium peperero, absque dubio non spiritus phitonicus exsistit, sed revelatio certa fuit".

Procedente igitur tempore cum filium peperisset, parentes plurimum timuerunt, et quid de eo facerent, cogitare coeperunt. Cumque filium abhorrerent occidere nec vellent destructorem sui generis enutrire, ipsum in fiscella positum mari exponunt. Quem marini fluctus ad insulam propulerunt, quae Scarioth dicitur. Ab illa igitur insula Iudas Scariotes appellatus est.

Regina autem illius loci carens liberis ad litus maris causa spatiandi processit et fiscellam a marinis fluctibus iactari videns. Ipsam aperiri praecepit inveniensque ibi puerum elegantis formae suspirans ait: "O si solaciis tantae sublevarer sobolis, ne regni mei privarer successore." Puerum igitur secreto nutriri fecit et se gravidam simulavit. Tandem se filium peperisse mentitur et per totum regnum fama haec celebris divulgatur. Princeps pro suscepta sobole vehementer exsultat et ingenti gaudio plebs laetatur. Ipsum igitur secundum magnificentiam regiam educari fecit. Non post multum vero temporis regina de rege concepit et suo tempore filium parturivit.

Cum autem pueri aliquantulum iam crevissent, adinvicem saepius colludebant. Et puerum regium Iudas crebris molestiis et iniuriis molestabat et ad fletum saepius provocabat. Regina autem hoc moleste ferens et Iudam ad se non pertinere sciens ipsum crebrius verberavit. Sed nec sic a molestia pueri desistebat. Tandem res panditur et Iudas non verus reginae filius, sed inventus aperitur. Quod Iudas ut comperit, vehementer erubuit et fratrem suum putativum filium regis latenter occidit.

Ob hoc capitalem sententiam timens cum tributariis in Jerusalem aufugit seque curiae Pilati, tunc praesidis, mancipavit. Et quoniam res similes sibi sunt habiles, Pilatus Iudam suis moribus invenit congruere et ideo coepit ipsum valde carum habere. Universae igitur curiae Pilati Iudas praeficitur et ad eius nutum omnia disponuntur.

Quadam igitur die Pilatus de palatio suo in quoddam pomerium aspiciens illorum pomorum tanto desiderio captus est, ut paene deficere videretur. Erat autem illud pomerium Ruben, patris Iudae, sed nec Iudas patrem neque Ruben filium agnoscebat, quia et Ruben ipsum his marinis nuctibus periisse putabat et Iudas, quis pater aut quae patria sua fuerit, penitus ignorabat. Pilatus itaque accersito Iuda ait: "Tanto illorum fructuum captus sum desiderio, quod, si his frustratus fuero, spiritum exhalabo." Concitus igitur Iudas in pomerium insiliit et velocius mala carpit. Interea Ruben venit et Iudam mala sua carpentem invenit. Fortiter igitur ambo contendunt et iurgia superaddunt. Post iurgia surgunt ad verbera et mutuis se iniuriis affecerunt. Tandem Iudas Ruben in ea parte, qua cervix collo connectitur, lapide percussit, pariter et occidit. Poma igitur sustulit et Pilato, quid acciderit, enarravit. Iam die inclinante et nocte superveniente Ruben mortuus invenitur et subitanea morte praeventus esse putatur.

Tunc Pilatus omnes facultates Ruben Iudae tradidit et Cyboream uxorem Ruben coniugem Iudae dedit. Quadam igitur die dum Cyborea graviter suspiraret et Iudas, vir eius, quid haberet, diligenter interrogaret, illa respondit: "Heu infelicissima sum omnium feminarum, quia infantulum meum marinis auctibus immersi et virum meum morte praeventum inveni, sed et dolori, misere, Pilatus addidit dolorem, qui me maestissimam nuptui tradidit et invitissimam tibi in coniugem copulavit".

Cumque illa omnia de infantulo enarrasset et Iudas illa, quae sibi acciderant, retulisset, inventum est, quod Iudas matrem suam in uxorem duxerit et patrem suum occiderit. Poenitentia igitur ductus suadente Cyborea Dominum nostrum Iesum Christum adiit et suorum delictorum veniam imploravit... Dominus autem suum eum fecit discipulum.

XIV
HISTORIA DE SANTA MARINA

Marina virgo unica erat patri suo. Cum autem pater quoddam monasterium intrasset, mutavit habitum filiae suae, ut non femina, sed masculus videretur. Rogavitque abbatem et fratres, ut filium suum unicum reciperent. Quibus eius precibus annuentibus in monachum est receptus et frater Marinus ab omnibus appellatus. Coepit autem valde religiose vivere et valde oboediens esse. Cum autem esset viginti septem annorum et pater eius se mori appropinquare sentiret, filiam suam vocavit et ipsam in bono proposito confirmans praecepit, ne aliquando alicui revelaret, quod mulier esset. Ibat igitur frequenter cum plaustro et bobus et ligna monasterio deferebat. Consueverat autem hospitari in domo cuiusdam viri, cuius filia, cum de quodam milite concepisset. Interrogata Marinum monachum se violasse asseruit. Interrogatus autem Marinus, cur tantum flagitium perpetrasset, se pecasse fatetur et veniam precatur. Statim de monasterio eiectus ad ostium monasterii mansit et tribus annis ibidem permanens bucella panis sustentabatur.

Postmodum filius ablactatus abbati mittitur et Marino educandus traditur et cum eo ibidem per duos annos commoratur. Omnia autem cum maxima patientia recipiebat et in omnibus gratias Deo.referebat. Tandem eius humilitatis et patientiae fratres miserti eum in monasterium recipiunt et quaeque officia viliora sibi iniungunt. Ipse autem omnia hilariter suscipiebat et cuncta patienter et devote agebat. Tandem in bonis operibus vitam ducens migravit ad Dominum.

Cum autem corpus eius lavarent, et in vili loco sepelire disponerent, respicientes mulierem ipsum esse viderunt. Stupefacti sunt omnes et perterriti, se in Dei famulam plurimam deliquisse fatentur. Currunt omnes ad tam grande spectaculum et veniam postulant ignorantiae et delicti. Corpus igitur eius in ecclesia honorifice posuerunt.

Illa autem, quae famulam Dei infamaverat, a daemone arripitur et scelus suum confitens et ad sepulcrum virginis veniens liberatur. Ad cuius tumulum populi undique confluunt et multa miracula ibi fiunt. Obiit autem XVI calendas Iulii.

XV
HISTORIA DE SAN JORGE

Georgius tribunus, genere Cappadocum, pervenit quadam vice in provinciam Libyae in civitatem, quae dicitur Silena. Iuxta quam civitatem erat stagnum instar maris, in quo draco pestifer latitabat, qui saepe populum contra se armatum in fugam converterat flatuque suo ad muros civitatis accedens omnes inficiebat. Quapropter compulsi cives duas oves quotidie sibi dabant, ut eius furorem sedarent, alioquin sic muros civitatis invadebat et aerem inficiebat, quod plurimi interibant.

Cum ergo iam oves paene deficerent, maxime cum harum copiam habere non possent, inito consilio ovem cum adiuncto homine tribuebant. Cum igitur sorte omnium filii et filiae hominum darentur et sors neminem exciperet, et iam paene omnes filii et filiae essent consumpti, quadam vice filia regis unica sorte est deprehensa et draconi adiudicata. Tunc rex contristatus ait: "Tollite aurum et argentum et dimidium regni mei et filiam mihi dimittite, ne taliter moriatur." Cui populus cum furore respondit: "Tu, o rex, hoc edictum fecisti et nunc omnes pueri nostri mortui sunt et tu vis filiam tuam salvare! Nisi in filia tua compleveris, quod in aliis ordinasti, succendemus te et domum tuum." Quod rex videns coepit filiam suam flere dicens: "Heu me, filia mea dulcissima, quid de te faciam? Aut quid dicam? Quando plus videbo nuptias tuas?" Et conversus ad populum dixit: "Oro, ut indutias octo dierum lugendi mihi filiam tribuatis." Quod cum populus admisisset, in fine octo dierum reversus populus est cum furore dicens: "Quare perdis populum tuum propter filiam tuam! En omnes afflatu draconis morimur." Tunc rex videns, quod non posset filiam liberare, induit eam vestibus regalibus et amplexatus eam cum lacrimis dixit: "Heu me, filia mea dulcissima, de te filios in regali gremio nutrire credebam et nunc vadis, ut a dracone devoreris. Heu me, filia mea dulcissima, sperabam ad tuas nuptias principes invitare, palatium margaritis ornare, tympana et organa audire, et nunc vadis, ut a dracone devoreris. "Et deosculans dimisit eam dicens: "Utinam, filia mea, ego ante te mortuus essem, quam te sic amisissem." Tunc illa procidit ad pedes patris petens ab eo benedictionem suam. Quam cum pater cum lacrimis benedixisset, ad lacum processit.

Quam beatus Georgius casu inde transiens ut plorantem vidit, eam, quid haberet, interrogavit. Et illa: "Bone iuvenis, velociter equum adscende et fuge, ne mecum pariter moriaris." Cui Georgius: "Noli timere, filia, sed dic mihi, quid hic praestolaris omni plebe spectante!" Et illa: "Ut video, bone iuvenis, magnifici cordis es tu, sed mecum mori desideras! Fuge velociter." Cui Georgius: "Hinc ego non discedam, donec mihi, quid habeas, intimabis." Cum ergo totum sibi exposuisset, ait Georgius: "Filia noli timere, quia in Christi nomine te iuvabo. "Et illa: "Bone miles, sed te ipsum salvare festines, mecum non pereas. Sufficit enim, si sola peream. Nam me liberare non posses et tu mecum perires".

Dum haec loquerentur, ecce draco veniens caput de lacu levavit. Tunc puella tremefacta dixit: "Fuge, bone domine, fuge velociter." Tunc Georgius equum ascendens et cruce se muniens draconem contra se advenientem audaciter aggreditur et lanceam fortiter vibrans et se Deo commendans ipsum graviter vulneravit et ad terram deiecit dixitque puellae: "Proice zonam tuam in collum draconis nihil dubitans, filia".

Quod cum fecisset, sequebatur eam velut mansuetissima canis. Cum ergo eum in civitatem duceret, populi hoc videntes per montes et colles fugere coeperunt dicentes: "Vae nobis, quia iam omnes peribimus!" Tunc beatus Georgius innuit iis dicens: "Nolite timere, ad hoc enim me misit Dominus ad vos, ut a poenis vos liberarem draconis. Tantummodo in Christum credite et unusquisque vestrum baptizetur et draconem istum occidam." Tunc rex et omnes populi baptizati sunt, beatus Georgius evaginato gladio draconem occidit et ipsum extra civitatem efferri praecepit. Tunc quattuor paria boum ipsum in magnum campum foras duxerunt. Baptizati autem sunt in illa die XX milia exceptis parvulis et mulieribus. Rex autem in honorem beatae Mariae et beati Georgi ecclesiam mirae magnitudinis construxit. De cuius altari fons vivus emanat, cuius potus omnes languidos sanat. Rex vero infinitam pecuniam beato Georgio obtulit, quam ille recipere nolens pauperibus eam dari praecepit. Tunc Georgius de quatuor regem breviter instruxit, scilicet ut ecclesiarum dei curam haberet, sacerdotes honoraret, divinum officium diligenter audiret et semper pauperum memor esset; et sic osculato rege inde recessit. In aliquibus tamen libris legitur quod dum draco ad devorandum puellam pergeret, Georgius se cruce muniuit et draconem aggrediens interfecit.

XVI
HISTORIA DE SAN PABLO EREMITA

Paulus primus eremita, ut testatur Hieronymus, qui eius vitam conscripsit, fervente Decii persecutione, eremum vastissimum adiit ibique in quadam spelunca LX annis hominibus incognitus permansit. Iste autem Decius dicitur fuisse Gallienus, qui fuit binomius, qui coepit anno Domini CCLVI. Videns enim sanctus Paulus Christianis tot tormentorum genera irrogari in eremum aufugit.

Eo siquidem tempore duo iuvenes Christiani comprehenduntur, quorum unus toto corpore melle perungitur et sub ardore solis aculeis muscarum et crabronum et vesparum lacerandus exponitur. Alter vero mollissimo lecto imponitur et in loco amoenissimo collocatur, ubi aeris erat temperies, rivorum sonitus, cantus avium et florum olfactus. Funibus tamen floreis coloribus obtectis sic iuvenis cingitur, ut manibus vel pedibus se iuvare non posset.

Adest quaedam iuvencula corpore pulcherrima et impudica ac impudice tractat iuvenem Dei amore repletum. Cum autem ille in carne motus contrarios rationi sensisset, non habens arma, quibus ab hoste se eruat, linguam propriam dentibus suis incidit et in faciem impudicae exspuit et sic tentationem dolor fugavit et trophaeum laude dignum promeruit.

Horum et aliorum poenis sanctus Paulus territus eremum petiit. Eo tempore cum Antonius primum se inter monachos eremicolam cogitaret, in somniis alium se multo meliorem eremum colere edocetur. Qui dum eum per silvas inquireret, obvium habuit hippocentaurum, hominem equo mixtum, qui ei viam dextram demonstravit. Postmodum obvium habuit animal, ferens fructus palmarum, supra imagine hominis insignitum, deorsum vero caprae formam habens. Qui dum ipsum per Deum coniuraret, ut sibi diceret, quis esset, respondit se esse Satyrum, deum silvarum secundum errorem gentilium. Postremo obviavit ei lupus, qui eum ad cellam sancti Pauli perduxit. Paulus autem Antonium praesentiens ostium sera clausit. Antonius vero rogat, ut sibi aperiat, asserens se numquam inde recessurum, sed ibi potius moriturum. Victus Paulus ei aperuit, statimque ambo in amplexus ruunt.

Cumque hora prandii adesset, corvus duplicatam panis partem attulit. Cumque de hoc Antonius miraretur, respondit Paulus, quod Deus sibi omni die taliter ministrabat et praebendam propter hospitem duplicaverat. Pia lis oritur, quis magis dignus esset panem dividere. Defert Paulus hospiti et Antonius seniori. Tandem uterque manum apponunt et in aequas partes panem dividunt.

Cum autem Antonius rediens iam cellae suae appropinquaret, vidit angelos Pauli animam deferentes. Qui velociter rediens invenit corpus Pauli flexis genubus in modum orantis erectum, ita ut ipsum vivere aestimaret. Sed cum ipsum mortuum didicisset, ait: "O sancta anima, quod gerebas in vita, in morte monstrasti." Cum autem non haberet, unde sepulturam faceret, ecce duo leones advenerunt et foveam paraverunt sepultoque eo ad silvam redierunt. Antonius autem tunicam Pauli ex palmis contextam assumpsit, qua postmodum in solemnitatibus utebatur. Obiit autem circa annos CCLXXXVII.

XVII
HISTORIA DE SAN ANDRÉS APÓSTOL

Post ascensionem Domini, divisis apostolis, Andreas apud Scythiam, Matthaeus vero apud Margundiam praedicavit. Viri autem illi praedicationem Matthaei penitus respuentes ei oculos eruerunt et vinctum incarceraverunt post paucos dies occidere eum disponentes. Interea angelus Domini Sancto Andreae apparuit et Margundiam ad Sanctum Matthaeum ire praecepit; quo respondente se viam nescire, iussit, ut ad ripam maris iret et ad primam navem, quam inveniret, intraret. Qui vel ocius iussa complens ad urbem praedictam venit, angelo duce et prospero vento flante. Et invento aperto carcere Sancti Matthaei eoque viso flevit plurimum et oravit. Tunc Dominus Matthaeo reddidit beneficium duorum luminum, quibus eum privaverat nequitia peccatorum. Matthaeus autem ab inde recessit et Antiochiam venit. Andrea vero Margundia remanente irati illi de evasione Sancti Matthaei Andream apprehendunt et per plateas ligatis manibus pertrahunt; cumque eius sanguis efflueret, pro iis oravit et ad Christum eos sua oratione convertit. Inde in Achaiam proficiscitur.

Hoc autem, quod dicitur de huiusmodi liberatione Matthaei et restitutione duorum luminum per Andream, non puto dignum fidei, ne in tanto evangelista minoratio infima denotetur, quasi sibi non potuerit obtinere, quod Andreas ei tam facile impetravit.

Quidam iuvenis nobilis dum invitis parentibus apostolo adhaesisset, parentes eius domum, in qua morabatur cum apostolo, succenderunt. Cumque iam in altum flamma succresceret, puer accepta ampulla super ignem sparsit et statim ignem exstinxit illis autem dicentibus: "Filius noster magus est effectus." Dum per scalas vellent ascendere, a Deo sunt excaecati, ut ipsas scalas penitus non viderunt. Tunc quidam exclamans ait: "Ad quid vos stulto labore consumitis! Deus pugnat pro iis et vos non videtis. Cessate iam, ne in vos ira Dei descendat." Multi ergo videntes domino crediderunt, parentes vero eius post quinquaginta dies mortui in monumento sunt positi.

Quaedam mulier, cuidam homicidae coniuncta, cum parere non posset, sorori suae dixit: "Vade et pro me Dianam dominam nostram invoca." Cui invocanti ait diabolus: "Cur me invocas, cum tibi prodesse non possim! Sed vade ad Andream apostolum, qui sororem tuam poterit adiuvare." Ad quem cum ivisset et apostolum ad sororem periclitantem duxisset, dicit ei apostolus: "Recte hoc pateris, quia male duxisti, male concepisti et daemones consuluisti. Sed tamen poenitere et in Christum crede et puerum proice." Qua credente abortivum protulit et dolor cessavit.

Senex quidam nomine Nicolaus adiit apostolum dicens: "Domine, ecce septuaginta anni vitae meae sunt, in quibus semper luxuriae deservivi. Accepi autem aliquando evangelium orans Deum, ut mihi amodo continentiam largiretur.Sed in ipso peccato inveteratus et a mala concupiscentia illectus statim ad opus solitum revertebar. Quadam igitur vice concupiscentia inflammatus oblitus evangelii, quod super me posueram, ad lupanar ivi statimque meretrix dixit mihi: 'Egredere, senex, egredere, quia angelus Dei es, tu ne me contingas neque huc accedere praesumas: Video enim super te mirabilia.' Stupefactus ad verba meretricis recolui, quod mecum evangelium detulissem. Nunc igitur, Sancte Dei, pro salute mea tua pia oratio intercedat." Audiens hoc beatus Andreas flere coepit et a tertia usque ad nonam oravit et surgens noluit comedere, sed ait: "Non comedam, donec sciam, si Dominus miserebitur huius senis." Cumque diebus quinque ieiunasset, venit vox ad Andream dicens: "Obtines, Andrea, pro sene. Sed sicut per ieiunium macerasti te, sic se et ipse affligat ieiuniis, ut salvetur." Sicque fecit et in sex mensibus in pane et aqua ieiunavit et postmodum plenus bonis operibus in pace requievit. Venit igitur vox ad Andream dicens: "Per orationem tuam Nicolaum, quem perdideram, acquisivi".

Quidam iuvenis Christianus secretius Sancto Andreae dixit: "Mater mea pulchrum me videns de opere me illicito tentat. Cui dum nullatenus assentirem, iudicem adiit, volens in me crimen tantae nequitiae retorquere, sed ora pro me, ne moriar tam iniuste, nam et accusatus penitus reticebo malens vitam perdere quam matrem meam tam turpiter infamare." Iuvenis igitur ad iudicium vocatur et illuc eum Andreas prosequitur. Accusat constanter mater filium, quod se voluerit violare. Interrogatus pluries iuvenis, an res taliter se haberet, nihil penitus respondebat. Tunc Andreas matri dixit: "Crudelissima feminarum, quae per tuam libidinem unicum filium vis perire." Tunc illa praeposito dixit: "Domine, huic homini filius meus adhaesit, postquam hoc agere voluit, sed nequivit." Iratus itaque iudex iussit puerum in saccum linitum pice et bitumine mitti et in flumen proici, Andream vero in carcere reservari, donecexcogitaret supplicium, quo periret. Sed orante Andrea tonitruum horribile omnes terruit et terrae motus ingens cunctos prostravit et mulier a fulmine percussa et arefacta corruit. Orantibus autem ceteris apostolum, ne perirent, oravit pro iis et omnia cessaverunt. Tunc praepositus credidit et domus eius tota.

Cum autem esset apostolus in civitate Nicaea, dixerunt ei cives, quod extra civitatem secus viam septem daemones erant, qui praetereuntes homines occidebant. Quibus ad iussum apostoli ante populum in specie canum venientibus praecepit, ut illuc irent, ubi nulli hominum nocere possent. Qui statim evanuerunt. Illi autem homines hoc viso fidem Christi receperunt. Et cum venisset ad portam alterius civitatis, ecce quidam iuvenis mortuus ferebatur. Quaerente apostolo, quid ei accidisset, dictum est ei, quod septem canes venerunt et eum in cubiculo necaverunt. Et lacrimans apostolus ait: "Scio, Domine, quod fuerunt daemones, quos a Nicaea urbe repuli." Dixitque patri: "Quid dabis mihi, si suscitavero filium tuum" Cui ille: "Nil carius ego possidebam, ipsum ergo tibi dabo." Et facta oratione surrexit et apostolo adhaesit.

Cum quidam viri numero quadraginta ad apostolum navigio venirent, ut ab eo fidei doctrinam reciperent, ecce a diabolo mare concitatur et omnes pariter submerguntur. Cum autem eorum corpora ad litus delata fuissent, ante apostolum deportantur et ab eo continuo suscitantur. Qui omnia, quae sibi acciderunt, narraverunt. Unde in quodam hymno ipsius legitur: "Quaternos iuvenes submersos maris fluctibus vitae reddidit usibus".

Beatus igitur Andreas in Achaia consistens totam cum ecclesiis implevit et plurimos ad fidem Christi convertit. Uxorem quoque Aegeae proconsulis fidem Christi docuit et sacro baptismatis fonte ipsam regeneravir. Audito hoc Aegeas Patras civitatem ingreditur compellens Christianos ad sacrificia idolorum, cui occurrens Andreas dixit: "Oportebat, ut tu, qui iudex hominum esse meruisti in terris, iudicem tuum, qui in coelis est, agnosceres et agnitum coleres et colendo animum a falsis diis penitus revocares." Cui Aegeas: "Tu es Andreas, qui superstitiosam praedicas sectam, quam Romani principes nuper exterminare iusserunt." Ad quem Andreas: "Romani pnncipes nondum cognoverunt, quomodo filius Dei veniens docuerit idola esse daemonia, quae hoc docent, unde offendatur Deus, ut offensus ab iis avertatur et aversus non exaudiat et non exaudiendo ipsi a diabolo captiventur et captivati tamdiu deludantur, donec nudi de corpore exeant nihil secum praeter peccata portantes." Cui Aegeas: "Ista vana Iesus vester praedicans crucis patibulo est affixus." Cui Andreas: "Pro restauratione nostra, non pro culpa sua crucis patibulum sponte suscepit." Ad quem Aegeas dixit: Cum a suo discipulo fuerit traditus et a Iudaeis tentus et a militibus crucifixus - quomodo tu dicis eum sponte crucis subiisse supplicium!".

Tunc Andreas quinque rationibus coepit ostendere Christum voluntarie passum fuisse: "Scilicet ex eo, quod passionem suam praevidit et discipulis futuram praedixit: 'Ecce', inquiens, 'ascendimus Hierosolyma etc.' Et ex eo, quod Petro eum ab hoc avertere cupienci dure indignatus fuit dicens:'Vade post me Satana etc.' Et ex eo, quod utriusque scilicet patiendi et resurgendi se potestatem habere manifestavit dicens: 'Potestatem habeo ponendi animam meam et irerum sumendi eam.' Et ex eo, quod proditorem praecognovit, cum panem intinctum ei dedit, nec tamen vitavit. Et ex eo, quod locum, in quo proditorem venturum sciebat, elegit. " Et his omnibus se interfuisse asseruit. Addit Andreas, quod mysterium crucis magnum esset. Cui Aegeas: "Mysterium dici non potest, sed supplicium. Verumtamen ubi mihi non obtemperaveris, ipsum mysterium te faciam experiri".

Cui Andreas: "Si crucis patibulum expavescerem, crucis gloriam non praedicarem. Audiri a te volo mysterium crucis, si forte credas et ipsum agnitum colas, ut salveris." Tunc coepit ei mysterium reoemptionis pandere et, quam congruum et necessariwm fuerit, quinque rationibus persuadere. "Prima ratio est, quod, quia primus homo per lignum mortem suscitavit, congruum fuit, ut secundus eam per lignum pelleret patiendo. Secunda, quod, quia de immaculata terra factus fuerat praevaricator, congruum fuit, ut de immaculata nasceretur virgine reconciliator. Tertia, quod, quia Adam ad cibum vetitum incontinenter manus extenderat, congruum fuit, ut secundus Adam in cruce immaculatas manus extenderet.

Quarta, quod, quia Adam cibum suavem vetitum gustaverat, congruum fuit ad hoc, quod contrarium pelleretur contrario, ut Christus esca fellea cibaretur. Quinta, quia ad hoc, quod Christus nobis suam immortalitatem conferret, congruum fuit, ut nostram sibi mortalitatem assumeret. Nisi enim Deus factus fuisset mortalis, homo non fieret immortalis." Tunc Aegeas dixit: "Haec vana tuis narra et mihi obtempera diisque omnipotentibus sacrifica." Cui Andreas: "Omnipotenti Deo agnum immaculatum quotidie offero, qui, postquam a toto populo comestus fuerit, vivus et integer perseverat."Aegea, quomodo hoc fieret, requirente dixit Andreas, ut formam discipuli assumeret. Cui Aegeas: "Ego cum tormentis a te exigam rei notitiam".

Iratusque iussit eum in carcere recludi. Mane facto tribunali sistitur et ad sacrificia idolorum iterum invitare coepit dicens: "Nisi mihi obtemperaveris, in ipsam, quam laudasti, crucem faciam te suspendi." Cumque ei multa supplicia minaretur, respondit: "Quidquid tibi videtur in suppliciis maius, excogita; tanto enim regi meo ero acceptior, quanto fuero pro nomine eius in tormentis constantior." Tunc iussit eum a viginti uno hominibus caedi et caesum manibus et pedibus cruci alligari, ut sic longiorem reciperet cruciatum. Cumque duceretur ad crucem, factus est concursus populorum dicentium: "Innocens sanguis eius sine causa damnatur." Quos tamen rogavit apostolus, ne suum martyrium impedirent.

Videns autem Andreas a longe crucem salutavit eam dicens: "Salve crux, quae in corpore Christi dedicata es et ex membris eius eamquam margaritis ornata. Antequam in te adscenderet Dominus, timorem terrenum habuisti. Modo vero amorem coelestem obtinens pro voto susciperis. Securus igitur et gaudens venio ad te, ut tu exsultans suscipias me discipulum eius, qui pependit in te: Quia amator tuus semper fui et desideravi amplectite. O bona crux, quae decorem et pulchritudinem de membris Domini suscepisti. Diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita, aliquando concupiscenti animo praeparata. Accipe me ab hominibus et redde me magistro meo, ut per te me accipiat, qui per te me redemit".

Et haec dicens se exuit et vestimenta carnificibus tradidit sicque eum in crucem, ut iussum fuerat, suspenderunt. In qua biduo vivens viginti milibus hominum adstantium praedicavit. Tunc minitante turba Aegeae mortem et dicente virum sanctum et mansuetum et pium non debere ita pati. Venit, ut ipsum deponeret. Quem videns Andreas dixit: "Quid tu ad nos venisti, Aegea, si pro poenitentia, ipsam consequeris, si autem, ut me deponas, scias, quod ego vivus de cruce non descendam. Iam enim video regem meum, qui me exspectat".

Et cum vellent eum solvere, nullo modo poterant ad eum pertingere, quia statim eorum bracchia stupida reddebantur. Videns autem Andreas, quod plebs volebat eum deponere, hanc orationem in cruce fecit, ut dicit Augustinus in libro de poenitentia: "Ne me permittas, Domine, descendere vivum, sed tempus est, ut commendes terrae corpus meum: Tamdiu enim portavi iam, tamdiu super commendatum vigilavi et laboravi, quod vellem iam ab ista oboedientia liberari et isto gravissimo indumento spoliari. Recordor, quantum in portando onerosum, in domando superbum, in fovendo infirmum, in coercendo lascivum laboravi. Scis, Domine, quoties a puritate contemplationis retrahere me contendebat, quoties a dilectissimae quietis tuae somnu me excitare obtendebat quantum et quoties dolorem ingerebat. Cui igitur tamdiu, ut potui, pater benignissime, pugnanti restiti et tua ope superavi. A te iusto remuneratore et pio posco, ne mihi id ultra commendes. Sed depositum reddo. Commenda alii nec me illo ultra impedias, et resurrecturum servet et reddat, ut ipsum quoque meritum sui laboris recipias. Terrae id commenda, ut me amplius vigilare non oporteat et libere ad te fontem vitae et indeficientis gaudii tendere anxiantem non retrahat nec impediat." Haec Augustinus.

His dictis splendor nimius de coelo veniens dimidia hora eum circumdedit, ita ut nullus eum videre posset, et abscedente lumine simul cum ipso lumine spiritum tradidit. Maximilla vero uxor Aegeae tulit corpus apostoli sancti et honorifice sepelivit. Aegeas vero antequam domum suam rediisset, arreptus a daemone in via coram omnibus exspiravit.

Aiunt quoque de sepulcro sancto Andreae mannam in modum farinae et oleum cum odore emanare, a quo, quae sit anni futuri fertilitas, incolis regionis ostenditur. Nam si exiguum pronuit, exiguum terra exhibet fructum, si copiose, copiosum. Hoc forte antiquitus verum fuit, sed modo corpus apud Constantinopolitanos translatum esse perhibetur. Episcopus atque Diabolus Episcopus quidam religiosam habens vitam beatum Andream inter ceteros sanctos in veneratione habebat, ita quod in cunctis suis operibus hunc semper titulum praeponebat: "Ad honorem Dei et beati Andreae." Invidens igitur viro sancto diabolus, hostis antiquus, ad eum decipiendum tota se calliditate contulit seque in formam mulieris pulcherrimae transformavit.

Venit igitur ad palatium episcopi asserens, se velle confiteri eidem. Mandat episcopus, ut suo poenitentiali confiteatur, cui plenitudinem tradiderat potestatis. Renuntiat illa, quod nulli hominum nisi sibi secreta suae conscientiae revelet, sicque convictus episcopus eam ad se venire praecepit. Cui illa: "Obsecro, domine, miserere mei, ego vero in annis puellaribus, ut cernitis, constituta et a pueritia delicate nutrita, nec nun et regia stirpe progenita huc in peregrino habitu sola veni. Nam pater meus rex, itaque valde potens cuidam magno principi me volebat in coniugem sociare, cui respondi: Omnem torum abominor maritalem, quia virginitatem meam Christo in perpetuum dedicavi et ideo numquam possem in carnalem copulam consentire. Denique sic artata, quod oportebat me aut eius voluntaii oboedire aut terrae diversa subire supplicia, latenter fugam mll magis eligens exsulare quam sponso meo fidem infringere. Audiens vero vestrae sanctitatis praeconium sub alas vestrae protectionis confugi sperans me apud vos locum reperire quietis, ubi possim contemplationis carpere secreta silentia praesentisque vitae vitare naufragia et perturbationem mundi fugere perstrepentis." Admirans in ea episcopus nobilitatem generis, pulchritudinem corporis, tam immensum fervorem et tantae eloquentiae venustatem placita et benigna voce respondit: "Esto secura, filia, ne formides, quia ille, ob cuius amorem te et tuos et tua tam viriliter contempsisti, tibi ob hoc et in praesenti cumulum gratiae et in futuro plenitudinem gloriae largietur. Sed et ego servus eius me et mea tibi offero. Eligasque tibi, ubi placuerit, mansionem: Volo autem hodie mecum prandere debeas." Cui illa: "Noli, inquit, pater, noli de hac re me rogare, ne forte ex hoc aliqua mali suspicio perveniat et nitor famae vestrae denigrationem aliquam patiatur." Ad quam episcopus dixit: "Plures erimus et non soli. Et ideo nullum mali suspicionis scrupulum in aiquo poterit generari".

Venientes itaque ad mensam episcopus et illa ex opposito consederunt ceteris residencibus hinc et inde. Intendit in eam crebro eplscopus eiusque faciem non desinit intueri et pulchritudinem admirari. Sicque dum oculus figitur, animus sauciatur, et dum eius faciem non desinit intueri, diabolus, antiquus hostis, cor eius gravi iaculo vulneravit.

Perpendit hoc ipse diabolus et pulchritudinem suam coepit magis ec magis augere iamque episcopus proximus erat consensui, ut eam de illicito opere attentaret, quando possibilitas se offerret, tunc subito quidam peregrinus venit ad ostium crebris ictibus pulsans et magnis clamoribus postulans sibi aperiri. Cumgue aperire nollent et ille magnis clamoribus et ictibus nimis iis fieret importunus, interrogat episcopus mulierem, si ingressum illius peregrini hominis acceptaret. Cui illa dixit: "Proponatur sibi aliqua quaestio gravis, quam si enodare sciverit, admittatur, si autem nescierit, tamquam inscius et indignus ab episcopi praesentia repellatur." Favent eius omnes sententiae et, quis sufficiens esset hanc quaestionem proponere, sciscitantur. Cumque nullus inveniretur, episcopus dixit: "Quis enim nostrum ad hoc tam sufficiens est quam vos, o domma, quae ceteros nos et eloquentia praeceditis et sapientia nobis omnibus amplius rutilatis? Vos igitur hanc proponite quaestionem." Tunc illa dixt: "Interrogetur, quod est maius mirabile, quod Deus umquam in parva re fecerit." Interrogatus de hoc peregrinus per nuntium dixit: "Diversitas et excellentia facierum: Inter tot enim homines, qui fuerunt ab initio mundi et usque in finem futuri sunt, duo reperiri non possent, quorum facies per omnia similes sint vel possent, et in ipsa tam minima facie omnes sensus corporis Deus collocavit".

Audientes omnes eius responsionem admirantes dixerunt: "Vera et optima est solutio quaestionis." Tunc mulier ait: "Proponatur sibi secunda quaestio gravior, in qua melius possumus sapientiam eius experiri: Quaeratur ab eo, ubi terra sit altior omni coelo." Percunctatus de hoc peregrinus respondit: "In coelo empyreo, ubi residet corpus Christi. Corpus enim Christi, quod est altius omni coelo, est de nostra carne formatum. Porro caro nostra quaedam terrea substantia est. Cum ergo corpus Christi super omnes coelos sit et de nostra carne originem duxerit, caro autem nostra de terra sit condita, constat, quod, ubi corpus Christi residet, ibi procul dubio terra altior coelo manet".

Refert nuntius, quod responderat peregrinus, et ecce omnes responsionem eius mirabiliter approbant et magnifice sapientiam eius laudant. Tunc illa iterum dixit: "Fiet ei tertia quaestio gravissima et occulta et ad solvendum difficilis et obscura, ut sic eius sapientia tertio comprobetur et dignus sit, ut ad mensam episcopi merito admittatur. Quaeratur ab eo, quanti spatii sit a terra usque in coelum." Requisitus de hoc peregrinus nuntio dixit: "Vade ad eum, qui te misit ad me et de hoc diligenter percunctare. Ipse enim melius me hoc novit et ideo tibi de hoc melius respondebit. Nam ipse illud spatium mensuravit, quando de coelo in abyssum cecidit. Ego autem de coelo numquam cecidi et illud spatium numquam mensuravi. Non enim est mulier, sed diabolus, qui se posuit in similitudinem mulieris".

Audiens hoc nuntius vehementer expavit et ea, quae audierat coram omnibus recitavit. Mirantibus itaque omnibus et stupentibus diabolus,antiquus hostis, de medio eorum evanuit. Episcopus autem rediens ad se redarguit amare semet ipsum et de perpetrata culpa veniam lamentabiliter precabatur, misitque nuntium, ut peregrinus introduceretur, sed nequaquam amplius invenitur. Tunc eplscopus populum convocavit et iis evidenter exposuit ordinem gestae rei praecepitque, ut omnes ieiuniis et orationibus insisterent, si forte Dominus revelare alicui dignaretur, quisnam ille peregrinus fuerit, qui eum a tanto periculo liberavit. Revelatum autem est illa nocte episcopo, quod beatus Andreas fuerit, qui pro liberatione ipsius se posuerit in habitu peregrini. Coepit igitur episcopus in devotione Sancti Andreae magnifice crescere ac eum exinde in reverentia plus habere.

XVIII
HISTORIA DE LAS SIETE DURMIENTES

Septem dormientes in civitate Ephesi orti sunt. Decius autem imperator persequens Christianos cum venisset Ephesum, iussit aedificari templa in medio civitatis, ut omnes cum eo miscerentur sacrificiis idolorum. Cum ergo omnes Christianos inquiri iussisset et vinctos aut sacrificare aut mori compelleret, tantus poenarum terror cunctis inerat, quod amicus amicum et filium pater et patrem filius abnegabat. Tunc in illa urbe inventi sunt Christiani septem: Maximianus, Malchus, Marcianus, Dionysius, Iohannes, Serapion et Constantinus, qui hoc videntes nimis dolebant. Et cum essent primi palatii, sacrificia idolorum spernentes in domo sua se celabant et ieiuniis et orationibus vacabant. Accusati igitur ante Decium statuuntur et comprobati veraciter Christiani dato iis resipiscendi spatio usque ad reditum Decii dimittuntur. At illi patrimonium suum interim inter pauperos expendentes inito consilio in montem Celion secesserunt et ibi esse secretius decreverunt. Diu ergo sic latentes unus eorum semper ministrabat, et quoties intrabat urbem, figura se mendici et habitu vestiebat. Cum ergo Decius in urbem rediisset et eos ad sacrificandum perquiri iussisset, Malchus minister eorum territus ad socios rediit et iis furorem imperatoris indicavit. Qui cum graviter terrerentur, Malchus allatos panes iis apposuit, ut cibo confortati fortiores ad proelium redderentur. Postquam autem cenabant sedentes et colloquentes in luctu et lacrimis, subito, sicut Deus voluit, dormiverunt.

Mane facto cum quaesiti fuissent et inveniri non possent et Decius doleret, quod tales iuvenes perdidisset, accusati sunt, quod hucusque in monte Celion latuissent et sua Christianis pauperibus erogantes in suo proposito permanerent. Iussit ergo Decius, ut parentes eorum adessent, et comminatus est iis mortem, nisi de iis dicerent, quidquid scirent. Illi autem eos similiter accusaverunt et divitias suas pauperibus expendisse conquesti sunt. Tunc cogitans, quid de iis faceret, nutu Dei iussit os speluncae lapidibus obstrui, ut ibi morerentur fame et inopia circumclusi. Quod ministri quidem fecerunt et duo Christiani, Theodorus et Rufinus, eorum martyrium describentes caute inter lapides posuerunt.

Mortuo igitur Decio et tota illa generatione post annos CCCLXXII anno XXX imperii Theodosii pullulavit haeresis eorum, qui negabant resurrectionem mortuorum. Unde contristatus Theodosius Christianissimus imperator, quia fidem tam impie agitari videbat, indutus cilicio sedens in interiori loco per singulos dies nebat. Quod videns misericors Deus consolari lugentes et confirmare spem de resurrectione voluit mortuorum et thesaurum suae pietatis aperiens ita praedictos martyres suscitavit.

Misit siquidem in cor cuiusdam civis Ephesi, ut in illo monte aedificaret stabula pastoribus suis.Caementariis speluncam aperientibus surrexerunt sancti et se invicem salutantes putabant se tantum una nocte dormivisse. Et praedianam tristitiam recordantes interrogaverunt Malchum, qui iis ministraverat, quid de iis Decius decrevisset. At ille respondit, sicut dixit in sero: "Quaesiti fuimus, ut idolis immolemus. Ecce, quod de nobis cogitat imperator." Respondit Maximianus: "Et Deus scit, quod non sacnficabimus." Cumque socios confortasset, iussit Malcho, ut empturus panes ad urbem descenderet et plures quam heri afferens panes, quae iussisset imperator, rediens nuntiaret. Tollens ergo Malchus quinque solidos de spelunca exit et videns lapides miratus est, sed aliud cogitans parum de lapidus cogitavit. Veniens igitur timidus ad portam urbis valde miratus est videns suppositum signum crucis. Unde pergens ad alteram portam, dum idem signum invenit, ultra modum miratus est videns omnes portas signo crucis apposito et mutatam civitatem. Signansque se ad primam portam rediit existimans se somniare. Unde se confirmans et vultum operiens urbem ingreditur et veniens ad venditores panum audivit homines loquentes de Christo et amplius stupefactus ait: "Quid est", inquit, "quod heri nemo Christum audebat nominare, et tunc omnes Christum confitentur! Puto, quod haec non est Ephesorum civitas, quia aliter aedificata est, sed aliam civitatem nescio talem." Et cum interrogans audivisset hanc esse Ephesum, errare veraciter se putavit et redire ad socios cogitavit.

Accessit tamen ad eos, qui panem vendebant, et cum argenteos protulisset, mirati venditores dicebant ad invicem, quod ille iuvenis antiquum thesaurum invenisset. Malchus vero eos ad invicem loquentes videns putabat, quod vellent eum trahere ad imperatorem, et territus rogavit eos, ut se dimitterent et panes et argenteos retinerent. At illi tenentes eum dixerunt ei: "Unde es tu! Quia thesauros antiquorum imperatorum invenisti, indica nobis et erimus socii tecum et celabimus te, quia aliter celari non potes." Malchus vero non inveniebat, quid diceret illis, prae timore. Illi vero videntes eum tacentem misso fune in collo eius trahebant per vicos usque in medium civitatis. Et exiit rumor ad omnes, quod quidam iuvenis thesauros invenisset. Congregatis ergo ad eum universis et eum mirantibus volebat iis satisfacere, quod nihil invenerat. Et circumspiciens omnes a nemine cognosci poterat et prospiciens in populum volebat cognoscere aliquem de consanguineis suis, quos veraciter vivere putabat, et nullum inveniens stabat quasi insanus in medio populi civitatis. Quod cum audiisset sanctus Martinus episcopus et Antipater proconsul, qui nuper in urbem advenerat, mandaverunt civibus, ut eum caute adducerent et argenteos eius. Cumque a ministris traheretur ad ecclesiam, putabat, quod duceretur ad imperatorem. Episcopus igitur et proconsul mirantes argenteos interrogaverunt eum, ubi thesaurum incognitum invenisset. At ille respondit se nihil penitus invenisse, sed de sacculo parentum suorum eosdem denarios habuisse. Et interrogatus, cuius civitatis esset, respondit: "Bene scio, quod huius civitatis sum, si tantum haec est civitas Ephesorum." Proconsul dixit: "Fac venire parentes tuos, ut testentur pro te. " Quos cum nominasset et nullus eos cognosceret, dicebant eum se fingere, ut aliquo modo evaderet. Et ait proconsul: "Quomodo credimus tibi, quod hoc argentum parentum tuorum fuerit, cum scriptura eius habeat plus quam trecentos septuaginta septem annos et sit primorum dierum Decii imperatoris et in nullo similes sint argenteis nostris? Et quomodo parentes tui ante tantum tempus fuerunt! Tu vero iuvenis vis decipere sapientes et senes Ephesi. Idcirco iubebo te legibus tradi, donec confiteans, quid invenisti." Tunc procidens Malchus ante eos dixit: "Pro Deo, domini, dicite mihi, quod vos interrogo, et ego dicam vobis, quod est in corde meo. Decius imperator, qui fuit in hac civitate, ubi nunc est!" Episcopus dixit: "Fili, non est hodie in terra, qui Decius nominatur, imperator autem fuit ante longum tempus." Malchus autem dixit: "In hoc, domine, ita stupeo et nemo credit mihi, sed sequimini me et ostendam vobis socios meos, qui sunt in monte Celio, et ipsis credite. Hoc enim scio, quod a facie Decii imperatoris nos fugimus et ego sero vidi, quod ingressus est Decius in hanc urbem, si tantum haec est civitas Ephesi".

Tunc episcopus cogitans in semet ipso dixit proconsuli, quia visio est, quam Deus vult ostendere in iuvene isto. Perrexerunt ergo cum eo et civitatis plurima multitudo. Et ingressus est primo Malchus ad socios suos et post eum episcopus ingrediens invenit inter lapides litteras sigillatas duobus sigillis argenteis. Et convocato populo legit eas et audientibus et admirantibus cunctis. Et videntes sanctos Dei sedentes in spelunca et facies eorum tamquam rosas florentes procidentes glorificaverunt Deum. Statimque episcopus et proconsul miserunt ad Theodosium imperatorem rogantes, ut cito veniret et miracula Dei nuper ostensa videret. Qui protinus surgens de humo et desacco, in quo lugebat. Glorificans Deum venit a Constantinopoli Ephesum et obviantibus ei cunctis adscenderunt simul omnes ad speluncam. Et mox ut sancti viderunt imperatorem, resplenduerunt facies eorum sicut sol. Et ingressus imperator procidit ante eos glorificans Deum et surgens amplexatus est eos et super singulos flevit dicens: "Sic video vos, tamquam si viderem Dominum resuscitantem Lazarum." Tunc dixit sanctus Maximianus ad eum: "Crede nobis, quod propter te resuscitavit nos Deus ante diem magnae resurrectionis, ut credas indubitanter, quod resurrectio mortuorum est. Vere enim resurreximus et vivimus, et sicut infans est in utero matris non sentiens laesionem et vivit, sic fuimus viventes, iacentes et dormientes et non sentientes." Et his dictis videntibus cunctis inclinantes capita sua in terram obdormierunt et tradiderunt spiritus suos secundum Dei imperium. Surgens autem imperator cecidit super eos flens et deosculans eos. Et cum iussisset fieri loculos aureos, in quibus mitterentur, in ipsa nocte apparuerunt imperatori dicentes, ut, sicut hactenus in terra iacuerunt et ex terra resurrexerant, ita eos dimitteret donec Dominus iterum eos resuscitaret. Iussit ergo imperator locum illum inauratis lapidibus adornari et omnes episcopos resurrectionem confidentes absolvi.

Quod CCCLXXII annis dormiisse dicuntur, dubium esse potest, quia anno Domini CCCCXLVIII surrexerant, Decius autem regnavit uno tantum anno et tribus mensibus, scilicet anno Domini CCLII. Et ita non dormierunt nisi CXCVI annis.

XIX
HISTORIA DE SAN ANTONIO ABAD

Antonius cum XX esset annorum et audiret legi in ecclesia: "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus", omnia sua vendens, pauperibus erogavit et eremiticam vitam duxit. Vir innumerabilia daemonum tentamenta sustinuit. Quadam vice dum spiritum fornicationis virtute fidei superasset, diabolus in specie pueri nigri ante eum prostrans apparuit et se ab eo victum confessus est. Nam et hoc precibus impetravit, ut videret fornicationis daemonem iuvenibus insidiantem. Quem cum in praedicta forma vidisset, dixit: "Vilissima mihi apparuisti specie, te ultra non timebo.

Alia vice dum in quodam tumulo latitaret, multitudo daemonum eum adeo laceravit, quod minister eius quasi mortuum eum propriis umeris asportaret. Cumque eum omnes, qui convenerant, quasi mortuum plorassent, dolentibus cunctis subito Antonius reviviscit et a ministro ad praedictum tumulum se iterum portari fecit. Qui cum ibi ex dolore vulnerum prostratus iaceret, ex virtute animi ad conflictum daemones excitabat. Tunc illi in formis variis ferarum apparuerunt et eum iterum dentibus, cornibus et unguibus crudelissime laceraverunt. Tunc subito splendor mirabilis ibi apparuit et daemones cunctos fugavit. Antonius autem continuo sanatus est. Ibique Christum adesse intellegens ait:"Ubi eras, bone Iesu! Ubi eras! Quare non a principio fuisti hic, ut me adiuvares et vulnera mea sanares!" Cui Dominus: "Antoni, hic eram, sed exspectabam videre certamen tuum: Nunc autem, quia viriliter dimicasti, in toto orbe te faciam nominare.

Tanti autem fervoris erat, quod, cum Maximianus imperator Christianos occideret, ipse martyres sequebatur, ut cum iis martyr fieri mereretur, et vehementer tristabatur, eo quod sibi martyrium non daretur.

Cum autem in alteram eremum pergeret, argenteum discum reperit et intra se sic dicere coepit: "Unde hic argenteus discus, ubi hominum vestigia nulla videntur! Si enim viatori cecidisset, utique prae sui magnitudine latere non posset. Hoc, diabole, artificium tuum est, voluntatem tamen meam numquam potens immutare." Et hoc dicens, discus ut fumus evanuit. Postmodum ingentem massam veri auri reperit, sed ut incendium, aurum fugit, sicque ad montem fugiens XX annis ibi permansit innumeris coruscans miraculis.

Quadam vice dum in spiritu raptus esset, totum mundum laqueis se invicem connectentibus plenum vidit. Qui exclamans ait: "O quis istos evadet!" Et audivit: "Humilitas".

Aliquando dum ab angelis in aere elevaretur, adsunt daemones et eius transitum prohibent, peccata eius ab exordio nativitatis eius obicientes. Quibus angeli: "Non debetis illa narrare, quae Christi pietate iam sunt deleta. Si qua autem scitis, ex quo factus est monachus, illa proferte;" Et cum in probatione deficerent, liber Antonius in sublime tollitur et liber deponitur.

Narrat Antonius de se dicens: "Vidi aliquando diabolum celsum corpore. Qui se Dei virtutem et providentiam ausus est dicere et ait: 'quid vis, ut a me tibi detur, Antoni!' At ego sputa in os eius congeminans totum me in eum Christi nomine armatus ingessi, et statim evanuit".

Huic diabolus aliquando in tanta proceritate apparuit, quod coelum capite tangere videretur. Quem cum Antonius, quis esset, interrogasset et ipse se satanam esse dixisset, addidit satanas: "Cur me sic impugnant monachi et maledicunt Christiani!" Cui Antonius: "Iuste hoc faciunt, quia tuis saepe insidiis molestantur. Et ille: "Ego eos nequaquam molesto, sed ipsi invicem se conturbant. Ego enim ad nihilum sum redactus, quia iam in cunctis partibus regnat Christus".

Sagittarius quidam beatum Antonium gaudentem cum fratribus quadam vice conspexit et ei displicuit. Cui Antonius dixit: "Pone sagittam in arcu et trahe." Quod et fecit, cumque hoc secundo et tertio fieri mandasset, dixit sagittarius: "Tantum trahere potero, quod de eius fractione dolebo. Cui Antonius: "Sic est in opere Dei, quoniam, si supra mensuram tendere vellemus, citius frangeremur. Expedit ergo rigorem aliquando relaxari." Hoc audiens ille aedificatus recessit.

Interrogavit quidam Antonium dicens: "Quid custodiens placebo Deo!" Et respondens dlxit: "Quocumque vadis, semper Deum pro oculis tuis habeas; in his, quae agis, testimonium sacrae scripturae adhibeas; in quocumque loco sederis, non inde cito recedas. Haec tria custodi et salvus eris".

Abbas quidam interrogavit Antonium dicens: "Quid faciam!" Cui Antonius: "Non confidas in tua iustitia, ventris et linguae sit tibi continentia et ne poenitearis de re transacta".

Dixit iterum Antonius: "Sicut pisces, si in sicco tardaverint, moriuntur, ita et monachi extra cellam tardantes aut cum viris saecularibus immorantes a quietis proposito resolvuntur. Iterum dixit Antonius: "Qui sedet in solitudine et quiescit, a tribus bellis eripitur, scilicet auditus, locutionis et visus, et contra unum tantummodo pugnam habebit, scilicet cordis".

Quidam fratres cum quodam sene ad abbatem Antonium visitandum iverunt. Dixitque Antonius fratribus: "Bonum comitem habuistis senem hunc." Deinde dixit seni: "Bonos fratres invenisti tecum, abba!" Cui ille: "Bonos quidem inveni, sed habitatio eorum non habet ianuam. Quicumque enim vult, intrat in stabulum et solvit asinum." Hoc autem dicebat, quoniam omnia, quae erant in corde eorum, statim erant in ore.

Dixit abbas Antonius: "Scire convenit: Quoniam sunt tres motus corporales, unus quidem naturae, alius ex ciborum plenitudine, tertius ex daemone." Frater quidam renuntiaverat saeculo, sed non plene, quia quaedam sibi retinebat. Cui Antonius : "Vade et eme carnes." Qui vadens emit carnes, et portans eas dum veniret, lacerabant eum canes. Cui Antonius: "Qui renuntiant saeculo et volunt habere pecunias, ita impugnati a daemonibus discerpuntur.

Antonius dum in eremo taedio afficeretur, dixit: "Domine, volo salvus fieri et non permittunt me cogitationes meae." Et surgens exivit foras et vidit quendam sedentem atque operantem et deinde surgentem et orantem. Erat autem angelus Domini et dixit ei: "Sic fac et salvus eris".

Cum quadam vice fratres de statu animarum ab Antonio quaesivissent, sequenti nocte vox vocavit eum dicens: "Surge et exi et vide." Et ecce vidit quendam longum et terribilem caput usque ad nubes tollentem, qui quosdam pennatos ad coelum volare cupientes extensis manibus prohibebat et alios libere pervolantes retinere non poterat. Et maximum gaudium mixtum cum nimio dolore audiebat et intellexit animarum illum esse adscensum et diabolum prohibentem, qui quasdam obnoxias retineret et de sanctorum volatu, quos retinere non poterat, sic doleret.

Aliquando dum cum fratribus operaretur Antonius, suspiciens in coelum cum tristem visionem vidisset, provolutus ante Deum rogavit, ut futurum scelus averteret. Fratribus vero super hoc interrogantibus cum lacrimis et singultibus dixit, quod inauditum scelus saeculis immineret.'Vidi, inquit, altare Dei a multitudine equorum circumdatum, qui calcibus omnia discerpebant. Magno enim turbine fides catholica subverterur et homines iumentis similes Christi sacramenta diripient. " Factaque est vox Domini dicens: "Abominabuntur altare meum." Post duos autem annos erumpentibus Arianus ecclesiae unitatem sciderunt, baptisteria et ecclesias polluerunt et super altaria Christianos ad instar ovium mactaverunt.

Dux quidam Aegyptius Arianus nomine Ballachius cum ita ecclesiam Dei infestaret et virgines et monachos nudatos publice verberaret, sic ei scripsit Antonius: "Video iram Dei super te venientem. Iam desine persequi Christianos, ne ira Dei te occupet, qui proximum tibi minatur intentum." Infelix legit epistolam, irrisit et in eam exsecrans ad terram proiecit ac portitores verberibus multis afficiens Antonio talia remandavit: "Quando tibi est tanta cura de monachis, ad te quoque perveniet nostri disciplina rigoris".

Post quinque autem dies equum suum mansuetissimum insidens, morsu ipsius equi ad terram proicitur et corrosis atque laceratis cruribus intra triduum exspiravit.

Cum quidam fratres verbum salutis ab Antonio quaesivissent, ait ille: "Audiistis Dominum dicentem, si quis te percusserit in maxillam, praebe ei alteram." Dicunt ei: "Hoc implere non possumus." Et ille: "Saltem de una patienter ferte. Et illi: "Etiam nec haec possemus." Quibus Antonius: "Saltem ne velitis percutere magis quam percuti." Et illi: "Nec hoc possemus." Tunc Antonius dixit discipulo suo: "Sucos praepara fratribus istis, quia nimis delicati sunt: Sola oratio necessaria est vobis." Haec in vitis patrum leguntur.

Tandem beatus Antonius CV anno vitae suae fratres deosculans in pace quievit sub Constantino, qui coepit circa annum Domini CCCXL.

XX
HISTORIA DE SAN FRANCISCO

Franciscus servus et amicus altissimi in civitate Assisii ortus et negotiator effectus fere usque ad vicesimum aetatis suae annum tempus suum vane vivendo consumpsit. Quem dominus infirmitatis flagello corripuit et in virum alterum subito transformavit, ita quod iam spiritu prophetico pollere coepit. Nam cum quadam vice ipse cum plurimis a Perusinis captus diro fuisset carceri mancipatus, dolentibus aliis hic solus exsultat et redargutus super hoc a concaptivis respondit: "ideo me exultare noveritis, quia adhuc sanctus per totum saeculum adorabor." Quadam vice Romam causa devotionis proficiscens vestimenta sua deposuit et pauperis cuiusdam vestimenta induens ante ecclesiam sancti Petri inter pauperes sedit et cum iis velut unus ex illis avide mendicavit et saepius simile fecisset, nisi notorum verecundia impedivisset.

Quadam die dum audiret ea, quae dominus discipulis suis ad praedicandum missis locutus est, statim ad universa servanda tota virtute consurgit, solvit calceamenta de pedibus, tunica una, sed vili induitur et pro corrigia mutavit funiculum. Multi nobiles et ignobiles, clerici et laici spreta saeculari pompa eius vestigiis adhaeserunt, quos pater sanctus docuit evangelicam perfectionem implere, paupertatem apprehendere et per viam sanctae simplicitatis incedere. Scripsit praeterea evangelicam regulam sibi et suis fratribus habitis et habendis, quam dominus papa Innocentius confirmavit. Coepit extunc ferventius verbi Dei semina spargere et civitates et castella fervore mirabili circuire.

In visione servus Dei supra se Seraphim crucifixum adspexit, qui crucifixionis suae signa sic ei evidenter impressit, ut crucifixus videretur et ipse. Consignantur manus et pedes et latus crucis charactere, sed diligenti studio ab omnium oculis ipsa stigmata abscondebat. Quidam tamen haec in vita viderunt, sed in morte plurimi conspexerunt. Quod autem haec stigmata per omnia vera exstiterint, multis miraculis ostensum est.

Beatus Franciscus columbina simplicitate plenus omnes creaturas ad creatoris hortatur amorem, praedicat avibus, auditur ab iis, tanguntur ab ipso nec nisi licentiatae recedunt; hirundines, dum eo praedicante garrirent, ipso imperante protinus conticescunt. Apud Portiunculam iuxta eius cellam cicada in ficu residens frequenter canebat; quam vir Dei manum extendens vocavit dicens: "soror mea cicada, veni ad me." Quae statim oboediens super eius manum adscendit. Cui ille: "canta, mea soror cicada, et dominum tuum lauda!" quae protinus canens nonnisi licentiata recessit. Parcit lucernis, lampadibus et candelis, nolens sua manu deturpare fulgorem.

Super petras reverenter ambulat intuitu eius, qui dicitur petra legis divinae; vermiculos, ne transeuntium pedibus conculcentur, levat et apibus, ne inedia pereant glacie hiemali, mel et optima vina iubet apponi, fraterno nomine animalia cuncta vocabat. Miro et ineffabili gaudio replebatur ob creatoris amorem, cum solem, lunam et stellas intuebatur et eas ad creatoris amorem invitabat. Coronam sibi magnam fieri prohibebat dicens: "volo, quod fratres mei pulices partem habeant in capite meo".

Cum apud castrum Alvianum praedicaret, propter garritus hirundinum ibidem nidificantium audiri non poterat. Quibus ille: "sorores meae hirundines, iam tempus est, ut loquar ego, quia vos satis dixistis; tenete silentium, donec verbum domini compleatur." Cui continuo oboedientes protinus conticuerunt.

Transeunte aliquando viro Dei per Apuliam unam bursam magnam repperit in via denariis tumentem, quam socius videns accipere voluit, ut pauperibus erogaret, sed ille nullatenus permisit dicens: "non licet, fili, alienum auferre." Sed cum ille vehementer instaret, Franciscus paululum orans iubet, ut bursam tollat, quae iam colubrum pro pecunia continebat. Quod videns frater timere coepit, sed oboedientiae volens implere mandatum, bursam manibus capit et inde magnus serpens protinus exilivit. Et ait Franciscus: "pecunia servis Dei nihil aliud est quam diabolus et coluber venenosus".

Cum vero ad dies iam appropinquaret extremos, longa infirmitate confectus super nudam humum nudum poni se fecit fecitque omnes fratres ibidem assistentes ad se vocari et manus singulis imponens omnibus ibi praesentibus benedixit et instar cenae dominicae singulis bucellam panis divisit. Invitabat, ut moris sui erat, omnes creaturas ad laudem Dei; nam et mortem ipsam cunctis terribilem et exosam hortabatur ad laudem eique laetus occurrit et ad suum invitabat hospitium dicens: "bene veniat soror mea mors." Ad extremam igitur horam veniens dormivit in domino. Cuius animam quidam frater vidit in modum stellae similis lunae in quantitate, soli in splendore.

XXI
HISTORIA DE SAN ALEJO

Alexius fuit filius Euphemiani, viri nobilissimi Romanorum et in aula imperatoris primi. Cui tria milia puerorum assistebant, qui zonis aureis cingebantur et vestimentis sericis induebantur. Erat autem praefectus Euphemianus valde misericors et singulis diebus in domo sua tres mensae pauperibus, orphanis, viduis et peregrinis parabantur. Quibus strenue serviebat et hora nona ipse cum viris religiosis cibum in timore Domini capiebat. Cui uxor nomine Aglaes eiusdem religionis ac propositi erat. Cum autem filium non haberent, ad preces tamen suas Dominus contulit iis filium, post quem ipsi deinceps in castitate vivere firmaverunt. Traditus autem puer liberalibus disciplinis. Cum omnibus philosophiae artibus ipse floreret et iam ad puberem aetatem pervenisset, puella sibi de domo imperiali eligitur et sibi in coniugem copulatur. Venit nox, in qua cum sponsa sua suscepit secreta silentia. Tunc sanctus iuvenis coepit sponsam suam in Dei timore instruere et ipsam ad virginitatis provocare pudorem. Deinde anulum suum aureum et caput balthei, quo cingebatur, sibi servanda tradidit dicens: "Suscipe hoc et serva, donec Deo placuerit, et Dominus sit inter nos".

Post hoc de substantia sua accipiens ad mare discessit adscendensque occulte navem Laodiceam usque devenit indeque pergens in Edessam civitatem Syriae profectus est, ubi imago Domini nostri Iesu Christi sine humano opere facta in sindone habebatur. Quo perveniens omnia, quae secum detulerat, pauperibus distribuit et vestimenta vilia induens cum ceteris pauperibus in atrio Dei genitricis Mariae sedere coepit. De eleemosynis vero, quantum sibi sufficere poterat, sibi retinebat. Cetera vero aliis pauperibus erogabat.

At vero pater de recessu filii plurimum ingemiscens per universas mundi partes pueros suos misit, qui eum inquirerent diligenter. Quorum cum aliqui ad civitatem Edessam venissent, ab eo cogniti, sed ipsi eum minime cognoscentes eidem cum ceteris pauperibus eleemosynas tribuerunt. Quas accipiens Deo gratias agens dixit: "Gratias tibi ago, Domine, quia a servis meis eleemosynam recipere me fecisti." Reversi autem pueri renuntiant patri, quod nusquam valeat reperiri. Mater autem sua a die sui recessus saccum in pavimento cubiculi sui stravit, ubi evigilans lamentabiles voces dabat dicens: "Hic semper in luctu manebo, donec filium meum recuperavero. Sponsa vero ad socrum dixit: "Donec audiam de sponso meo dulcissimo, instar turturis solitaria tecum manebo.

Cum igitur in praedicto atrio XVII anno maneret in Dei servitio, imago tandem beatae virginis, quae ibidem erat, custodi ecclesiae dixit: "Fac introire hominem Dei, quia dignus est regno coelorum et spiritus Dei requiescit super eum. Nam oratio eius sicut incensum in conspectum Dei adscendit." Cum autem custos, de quonam diceret, ignoraret, iterum dixit: "Ille, qui foris sedet in atrio, ipse est." Tunc custos festinus exiit et ipsum in ecclesiam introduxit.

Quod factum dum cunctis innotesceret et ab omnibus venerari coepisset, humanam gloriam fugiens inde recessit et Laodiceam venit. Ibique navem ascendens cum in Tharsum Ciliciae vellet pergere, dispensante Deo, navis a ventis pulsa in Romanum portum devenit. Quod cernens Alexius ait intra se: "In domo patris mei ignotus manebo nec alteri onerosus ero." Patrem igitur a palatio redeuntem multitudine obsequentium circumdatum obvium habuit ac post eum clamare coepit: "Serve Dei, me peregrinum in domo tua suscipi iubeas et de micis mensae tuae me nutriri facias, ut tui quoque peregrini dignetur Dominus misereri." Quod audiens pater ob amorem filii sui eum suscipi iussit et locum proprium in domo sua constituit et cibum de mensa sua tribuit et ministrum proprium delegavit. Ipse autem in orationibus perseverabat et corpus suum ieiuniis et vigiliis macerabat. Famuli autem domus ipsum multipliciter deridebant et aquam utensilium super caput eius frequenter fundebant et multas iniurias ei irrogabant, sed ipse ad omnia patiens valde erat. XVII igitur annos in domo patris permansit sic ignotus.

Videns igitur per spiritum, quod appropinquaret terminus vitae suae, chartam cum atramento petiit et totum ordinem vitae suae ibidem conscripsit. Dominica igitur die post missarum sollemnia in sanctuario vox de caelo insonuit dicens: "venite ad me omnes, qui laborati et onerati estis, et ego reficiam vos." Quod audientes omnes territi in facies suas deciderunt et ecce vox secundo dicens: "Quaerite hominem Dei, ut oret pro Roma." Quaerentibus illis et minime invenientibus iterum dictum est: "In domo Euphemiani quaerite." Requisitus ille se nihil scire de hoc dicebat. Tunc imperatores Arcadius et Honorius una cum pontifice Innocentio ed domum praedicti viri venerunt et ecce minister Alexii ad dominum suum venit dicens: "Vide domine, ne ille peregrinus noster sit, quia magnae patientiae homo est".

Currens igitur Euphemianus eum defunctum reperit et vultum eius tamquam angeli rutilantem vidit voluitque chartam, quam in manu habebat, accipere, sed nequivit. Exeunte igitur eo cum hoc imperatoribus et pontifici retulisset et illi ad eum intrassent, dixerunt: "Quamvis peccatores sumus, regni tamen gubernacula gerimus et hic curam universalem regiminis pastoralis: Da igitur nobis chartam, ut sciamus, quae in ea scripta sunt." Et accedens pontifex chartam de manu sua accepit et ille eam statim sibi dimisit fecitque eam legi coram omni populo et multitudine et patre ipsius.

At Euphemianus hoc audiens nimio dolore conturbatus obstupuit et factus exanimis resolutusque viribus in terram decidit. Cum vero aliquantulum ad se rediisset, vestimenta sua scidit coepitque canos capitis sui evellere, barbam trahere atque semet ipsum discerpere ac super filii sui corpus exclamabat: "Heu me, fili mi, quare me sic contristasti et per tot annos mihi dolores et gemitus incussisti! Heu me miserum, quia te video baculum senectutis meae in grabato iacentem et non loquentem mihi, heu me, qualem consolationem de cetero habere potero!" Mater vero eius hoc audiens, quasi leaena rumpens rete, scissis vestimentis ruens coma dissoluta ad caelum oculos levabat, et cum prae nimia multitudine sanctum corpus adire non posset, clamavit dicens: "Date mihi, viri, aditum, ut videam filium meum, ut videam consolationem animae meae et qui suxit ubera mea." Et cum pervenisset ad corpus, incumbens super illud clamabat: "Heu me, fili mi, lumen oculorum meorum, quare sic fecisti et tam crudeliter nobiscum egisti! Videbas patrem tuum et me miseram lacrimantes et non ostendebas te ipsum nobis. Servi tui iniuriabantur tibi et sustinebas." Et iterum atque iterum prosternebat se supra corpus et nunc bracchia super illud expandebat, nunc manibus angelicum vultum contrectabat osculansque clamabat: "Plorate mecum omnes, qui adestis, quia per XVII annos eum in domo mea habui et non cognovi, quia unicus filius meus esset. Servi etiam eum conviciabantur et alapis percutiebant. Heu me, quis dabit oculis meis fontem lacrimarum, ut plangam die ac nocte dolorem animae meae!" Sponsa vero eius induta veste Adriatica cucurrit plorans et dicens: "Heu me, quia hodie desolata sum et apparui vidua. Iam non habeo, in quem conspiciam nec in quem oculos levem. Nunc ruptum est speculum meum et periit spes mea. Amodo coepit dolor qui finem non habet." Populus autem audiens hoc lacrimabiliter flebat.

Tunc pontifex cum imperatoribus posuerunt corpus in honorato feretro et duxerunt in mediam civitatem. Et nuntiatum est populo inventum esse hominem Dei, quem civitas tota quaerebat, et omnes obviam currebant sancto. Si quis autem infirmus illud corpus sanctissimum tangebat, protinus curabatur. Caeci visum recipiebant, daemoniaci curabantur. Imperatores autem tanta mirabilia videntes coeperunt per se cum pontifice lectum portare, ut et ipsi sanctificarentur ab eodem corpore sancto. Tunc imperatores iusserunt copiam auri et argenti in plateis spargi, ut turbae occuparentur amore pecuniarum et sinerent corpus sancti perducere ad ecclesiam. Sed plebs amore pecuniarum seposito magis ac magis ad tactum sacratissimi corporis irruebat. Et sic cum magno labore ad templum sancti Bonifatii martyris illud tandem perduxerunt. Et illic per septem dies in Dei laudibus persistentes operati sunt monumentum ex auro et gemmis et lapidibus pretiosis, in quo sanctum corpus cum magna veneratione collocaverunt. De ipso quoque monumento ita suavissimus odor fragravit, ut omnibus videretur aromatibus esse plenum. Obiit autem XVI. cal. Augusti circa annos Domini CCCXCVIII.

XXII
HISTORIA DE SANTA MARÍA MAGDALENA

[...] Cum autem quadam die Maria Magdalena praedicaret, praedictus princeps dixit ei: "Putas posse defendere fidem, quam praedicas!" Cui illa: "Equidem illam defendere praesto sum, utpote quotidianis miraculis et praedicatione magistri mei Petri, qui Romae praesidet, roboratam." Cui princeps cum coniuge dixit: "Ecce dictis tuis per omnia obtemperare parati sumus, si a Deo, quem praedicas, nobis filium impetrabis. - "Propter hoc" inquit Magdalena, "non remanebit".

Tunc beata Maria pro ipsis Dominum exoravit, ut sibi filium concedere dignaretur. Cuius preces Dominus exaudivit et matrona illa concepit. Tunc vir eius coepit velle proficisci ad Petrum, ut probaret, si, ut Magdalena de Christo praedicaverat, sic veritas se haberet. Cui uxor dixit: "Quid est, domine! Putasne sine me proficisci! Absit. Te enim recedente recedam; te veniente veniam; te quiescente quiescam." Cui vir ait:'Non sic fiet, domina, etenim cum sis gravida et in mari sint infinita pericula, de facili periclitari posses. Domi igitur quiesces et possessionibus nostris curam impendes".

Et contra illa instabat femineum nec mutans femina morem et cum lacrimis pedibus eius obvoluta, quod petebat, tandem obtinuit. Maria ergo humeris eorum signum crucis imposuit, ne eos antiquus hostis in aliquo itinere impediret. Navem igitur omnibus necessaris copiose onerantes, ceteia, quae habebant, in Mariae Magdalenae custodia relinquentes proficisci coeperunr. Iamque unius diei et noctis cursu consummato coepit nimium mare intumescere, ventus flare, ita ut omnes et maxime matrona gravida et debilis tam saeva inundatione fluctuum quassati gravissimis angustiis urgerentur, in tantum, quod in eam subito dolor partus irruit et inter angustias ventris et pressuras temporis filium parturiens exspiravit. Natus igitur puerulus palpitabat et mamillarum maternarum quaerens solacia lamentabiles dabat vagitus. Proh dolor! Et natus est infans vivus et matricida effectus. Mori eum convenit, cum non sit, qui vitae tribuat alimentum.

Quid faciet peregrinus, et cum uxorem mortuam videat et puerum vagientem querulis vocibus matris mammam appetentem! Lamentabatur plurimum et dicebat: "Heu miser, quid facies! Filium habere desiderasti, et matrem cum filio perdidisti." Nautae acclamabant dicentes: "Proiciatur in mare hoc corpus, antequam insimul pereamus. Quamdiu enim nobiscum fuerit, haec quassatio non cessabit." Et cum corpus appredendissent, ut illud in mare iactarent: "Parcite" inquit peregrinus, "parcite, et si nec mihi nec matri parcere volueritis, misereamini saltem parvuli vagientis. Sinite modicum et sustinete, si forte mulier prae dolore in exstasi posita adhuc valeat respirare." Et ecce non procul a navi quidam collis apparuit. Quo viso utilius esse credidit corpus et puerulum illuc deferri, quam marinis beluis ad devorandum dari et vix a nautis prece et pretio extorsit, ut illic applicarent. Cumque illic prae duritia foveam non potuisset effodere, in secretiori parte collis, chlamyde supposita, corpus collocavit et puerulum mammis eius apponens cum lacrimis ait: "O Maria Magdalena, ad perditionis meae cumulum Massiliae applicuisti: Cur infelix admonitione tua hoc iter arripui! Petiistine Deum, ut mulier mea hac de causa conciperet et periret! Ecce enim concepit et pariendo mortem subiit. Conceptus est natus, ut pereat, cum non sit, qui enutriat. Ecce, quod prece tua obtinui, tibi enim omnia mea commendavi Deoque tuo commendo. Si potens es, memor sis animae matris, et prece tua misereatur, ne pereat natus." Tunc chlamyde sua corpus cum puero circumquaque operuit et postmodum navem conscendit. Cumque ad Petrum venisset, Petrus ei obvius fuit, qui viso signo crucis in umero suo, qui esset et unde veniret, sciscitatus est. Qui omnia sibi per ordinem narravit, cui Petrus: "Pax tibi fiat, bene venisti et utili consiiio credidisti. Nec moleste feras, si mulier tua dormit, si parvulus cum ea quiescit. Potens enim est Dominus, cui vult, dona dare, data auferre, ablata restituere, et maerorem tuum in gaudium commutare." Petrus autem ipsum in Hierosolymam duxit et omnia loca, in quibus Christus praedicavit et miracula fecit, locum etiam, in quo passus est et in quo caelos adscendit, eidem ostendit. Cumque de fide fuisset instructus diligenter a Petro, biennii spatio iam elapso navem adscendit repatriare curans. Cum igitur navigarent, Domino disponente iuxta collem, in quo corpus uxoris cum puero positum fuerat, pervenerunt. Qui prece et pretio eos ibi ad applicandum induxit.

Puerulus autem ibidem a Maria Magdalena incolumis conservatus frequenter ad litus maris procedebat et ibidem, ut puerorum moris est, cum lapillis et glareis ludere solitus erat. Et, cum applicuisset, vidit puerulum more solito in litore maris cum lapillis ludentem, et quid esset, admirari non desinens, de scapha exsiliit. Quem videns parvulus, cum numquam tale quid vidisset, expavit et ad solita matris recurrens ubera occulte sub chlamyde latitabat. Peregrinus vero, ut manifestius videret, illuc accessit et puerulum pulcherrimum matris ubera sugentem invenit et accipiens puerum ait: "0 beata Maria Magdalena, quam felix essem, quam mihi cuncta prospera advenissent, si mulier respiraret et mecum repatriare valeret. Scio equidem, scio et procul dubio credo, quod tu, quae puerum dedisti et in hac rupe per biennium pavisti, poteris matrem suam prece tua pristinae restituere sanitati".

Ad haec verba mulier respiravit et quasi a somno evigilans ait: "Magni meriti es, beata Maria Magdalena, et gloriosa, quae in partus mei pressuris obstetricis implevisti officium et in omnibus necessitatibus ancillae servitium explesti." Quo audito peregrinus admirans ait: "Vivisne uxor mea dilecta?" Cui illa: "Vivo equidem et nunc primo de peregrinatione, de qua et tu venisti, venio. Et sicut beatus Petrus te Hierosolymam duxit et omnia loca, in quibus Christus passus est, mortuus et sepultus, et alia plura loca ostendit, sic et ego una cum beata Maria Magdalena duce et comite vobiscum fui et conspecta memoriae commendavi." Et incipiens loca omnia, in quibus Christus passus est, et miracula, quae viderat, adeo plene explicuit, ut nec in aliquo deviaret.

Tunc peregrinus recepta coniuge et puero navem laetus conscendit et paulo post Massiliae portibus applicuerunt et ingressi invenerunt beatam Mariam Magdalenam cum suis discipulis praedicantem. Et eius pedibus cum lacrimis provoluti omnia, quae iis acciderant, narraverunt et a beato Maximino sacrum baptisma susceperunt. Tunc in civitate Massiliae omnium idolorum templa destruentes Christi ecclesias construxerunt et beatum Lazarum in eiusdem civitatis episcopum unanimiter elegerunt. Tandem divino nutu ad Aquensem civitatem venerunt et populum illum ad fidem Christi per multa miracula adduxerunt.

XXIII
HISTORIA DE SAN BLAS

Blasius cum omni mansuetudine et sanctitate polleret, Christiani eum in Sebaste, civitate Cappadociae, in episcopum elegerunt. Qui, episcopatu suscepto, ob Diocletiani persecutionem speluncam petiit et ibi eremiticam vitam duxit. Cui aves pabulum afferebant ac fere ad eum unanimiter confluebant et, dum usque imponeret manum iis benedicens, non recedebant ab eo. Denique si quae infirmabantur, ad eum continuo veniebant et sanitatem ad integrum reportabant.

Praeses igitur illius regionis dum milites suos ad venandum misisset et illi in vanum alibi laborantes ad antrum sancti Blasii casu pervenissent, magnam ibidem bestiarum multitudinem ante ipsum stantium repererunt; quas dum nullatenus capere possent, attoniti suo domino nuntiarunt; qui statim milites plures misit et, ut ipsum cum omnibus Christianis ad se adducerent, praecepit. In ipsa autem nocte ter Christus ei apparuit dicens: "Surge et offer mihi sacrificium." Ecce autem advenerunt milites dicentes: "Egredere! vocat te praeses".

Quibus respondit sanctus Blasius: "Bene venistis, filii, nunc video, quod Deus non est oblitus mei." Pergens vero cum iis numquam a praedicatione cessavit et coram iis mirabilia multa fecit.

Tunc mulier quaedam filium suum morientem, in cuius gutture os piscis transversum erat, ad pedes eius attulit et, ut sanaretur, eum lacrimis postulabat. Sanctus vero Blasius super eum manus imponens oravit, ut puer ille et omnes, qui in eius nomine aliquid peterent, sanitatis beneficium obtinerent, et statim sanatus est.

Mulier quaedam paupercula unum solum porcum habens, quem tamen violenter lupus rapuerat, sanctum Blasium deprecabatur, ut sibi reddi faceret suum porcum. Qui subridens dixit: "Mulier, noli contristari, reddetur tibi porcus tuus." Continuo lupus venit et porcum viduae reddidit.

Ingrediens Blasius civitatem, iussu principis, carceri mancipatur. Alia vero die iussit praeses ipsum sibi praesentari. Quem videns blandis sermonibus salutavit dicens: "Gaude, Blasi amice deorum." Cui Blasius: "Gaude et tu, optime praeses, sed ne dicas eos deos, sed daemones, quia aeterno igni cum his, qui eos honorant, traduntur." Iratus praeses eum fustibus caedi iussit et in carcerem retrudi fecit. Cui Blasius dixit: "Insensate, speras per poenas tuas Dei mei a me auferre amorem, qui ipsum in me habeo corroboratorem!".

Audiens haec vidua illa, cui porcum reddiderat, porcum ipsum occidit et caput cum pedibus, candela et pane ad sanctum Blasium deportavit. Ille gratias agens comedit sibique dixit: "Singulis annis candelam in ecclesia nominis mei offeras, et tibi et quicumque hoc fecerit, bene erit." Quod semper egit et sibi prosperitas multa fuit.

Post hoc cum eductum praeses a carcere ad deos inclinare non posset, iussit eum in ligno suspendi et carnes eius cum ferreis pectinibus laniari et sic iterum in carcerem reportari.

Septem ergo mulieres sequentes guttas sanguinis colligebant, quae mox tenentur et ad deorum sacrificium compelluntur. Quae dixerunt: "Si vis, ut deos tuos adoremus cum reverentia, mitte eos ad stagnum, ut, faciebus ablutis, mundius adorare possimus." Laetus praeses efficitur et citius, quod dixerat, adimpletur. Illae vero deos arripuerunt et eos in stagni medium proiecerunt dicentes: "Si dei sunt, videbimus." Quod praeses audiens et prae ira insaniens et se ipsum percutiens dixit ministris: "Cur non tenuistis deos nostros, ut non mitterentur in profundum laci?" Cui dixerunt: "Dolose tecum locutae sunt mulieres et eos in stagnum proiecerunt".

Cui mulieres: "Deus verus dolos non pantur, sed et si dii fuissent, praescivissent utique, quid iis facere volebamus".

Et iratus praeses iussit plumbum liquefactum et pectines ferreos et VII loricas igne candentes ex una parte parari et ex alia VII camisias afferri lineas. Quo dicente, ut ex his, quod mallent, eligerent, una illarum duos parvulos habens audacter cucurrit et lineas camisias accipiens in caminum proiecit.

Pueri vero matri dixerunt: "Non nos, mater dulcissima, post te relinquas, sed sicut nos replesti dulcedine lactis, sic nos reple dulcedine regni caelestis." Tunc praeses iussit eas suspendi et carnes earum pectinibus ferreis laniari. Quarum carnes ut nix albissimae erant et pro sanguine lac fluebat. Cum autem supplicia invitae ferrent, angelus Domini ad eas venit et eas viriliter confortavit dicens: "Nolite timere, bonus enim operarius, qui bene incepit et bene perficit et a conducente se benedictionem meretur pro completo opere et mercedem accipit pro labore et gaudium possidet pro mercede".

Tunc praeses iussit eas deponi et in caminum mitti. Quae divinitus exstincto igne exierunt illaesae. Quibus praeses: "Iam nunc magicam artem dimittite et deos nostros adorate." Quae responderunt: "Perfice, quod coepisti, quia iam ad regnum caeleste vocatae sumus." Tunc ille data sententia eas decollari mandavit. Quae, dum decollari deberent, flexibus genubus adoraverunt dicentes: "Deus, qui nos a tenebris separasti et in lucem dulcissimam adduxisti, qui nos sacrificiurn tuum fecisti, animas nostras suscipe et ad vitam aeternam facias nos pervenire." Et sic truncatis capitibus ad Dominum migraverunt.

Post hoc iussit praeses Blasium sibi praesentari et dixit ei: "Vel nunc adoras deos vel non?" Cui Blasius: "Impie, non timeo minas tuas. Age, ut vis. Corpus enim meum penitus tibi trado." Tunc iussit mitti in stagnum. Ipse vero aquam signavit et mox sicut terra arida fixa permansit; dixitque: "Si veri sunt dei vestri, ostendite virtutem eorum et ingredimini huc." Ingressique LXV viri stagnum continuo sunt submersi. Angelus autem Domini descendens dixit ei: "Egredere, Blasi, et coronam tibi a Deo paratam suscipe." Cumque exiisset, dixit ad eum praeses: "Omnino decrevisti non adorare deos?" Cui Blasius: "Cognosce, miser, quia Christi servus sum nec daemones adoro." Et statim iussit eum decollari. Ipse autem oravit ad Dominum, ut, quicumque per infirmitatem gutturis vel alia quacumque infirmitate eius patrocinia postularet, exaudiretur et continuo liberaretur. Et ecce vox de caelis ad eum venit, quod si fieret, ut oravit. Sicque cum duobus puerulis decollatus est circa annos Domini CCLXXXIII.

XXIV
HISTORIA DE LAS VÍRGENES DE ANTIOQUÍA

Virgo quaedam fuit Antiochiae, cuius historiam Ambrosius in secundo libro De Virginibus recitat in haec verba: Antiochiae nuper virgo quaedam fuit, fugitans publici visus ostentationem. Sed quo magis vitabat oculos, incendebat affectus eo amplius impudicos. Pulchritudo enim audita nec visa plus desideratur duobus stimulis cupiditatum amoris et cognitionis, dum et nihil occurrit, quod minus placeat, et plus putatur esse, quod placeat; quod non index oculus explorat, sed animus amator exoptat.

Itaque sancta virgo, ne diutius aleretur potiendae spes cupiditatis, integritatem pudoris professa, sic restrinxit improborum facies, ut iam non amaretur, sed proderetur. Ecce persecutio.

Puella fugere nescia, aetate pavida. Ne incideret in insidiatores pudoris, animam ad virtutem paravit, tam religiosa, ut mortem non timeret, tam pudica, ut mortem exspectaret.

Venit enim coronae dies. Maxima omnium exspectatio. Producitur puella duplex professa certamen: castitatis et religionis. Sed ubi viderunt constantiam professionis, metum pudoris, paratam ad cruciatus, erubescentem ad aspectus, excogitare coeperunt, quemadmodum spe castitatis religionem tollerent, ut, cum id abstulissent, quod erat amplius, etiam id eriperent, quod derelinquerent. Aut sacrificare virginem aut lupanari prostitui iubetur. Quomodo colunt deos suos, qui sic vindicant, aut quemadmodum ipsi vivunt, qui ita iudicant?

Haec puella, non quod de religione ambigeret, sed quod de pudore trepidaret, ipsa secum inquit: "Quid agimus hodie?

Aut martyr aut virgo, altera nobis invidetur corona. Sed nec virginis nomen agnoscitur, ubi virginitatis auctor negatur. Nam quemadmodum virgo, si meretricium colas, quemadmodum virgo, si adulterium deligas, quemadmodum virgo, si amorem petas? Tolerabilius est mentem virginem, quam carnem habere. Utrumque bonum, si liceat, et si non liceat, saltem non homini castae, sed Deo simus. Et Raab meretrix fuit, sed postquam Domino credidit, salutem invenit. Et Iudith se, ut adultero placeret, ornavit. Quae tamen quia hoc religione, non amore faciebat, nemo eam adulteram iudicabat. Bene successit exemplum. Nam si illa, quae se commisit religioni, et pudorem servavit et patriam, fortassis et nos servando religionem servabimus etiam castitatem. Quodsi Iudith pudicitiam religioni praeferre voluisset, perdita prima etiam pudicitiam perdidisset".

Itaque talibus informata exemplis silenter animo tenens verba Domini, quibus ait: "Quicumque perdiderit animam suam propter me, inveniet eam." Flevit et tacuit, ne eam vel loquentem adulter audiret, nec pudoris elegit iniuriam, sed Christi recusavit.

Aestimate, utrum adulterare potuerit corpore, quae nec voce adulteravit. Iamdudum verecundabatur oratio mea et quasi adire gestorum seriem criminosam atque explanare formidat.

Claudite aures, virgines Dei: Ducitur puella Dei ad lupanar. Sed aperite aures, virgines Dei: Virgo prostitui potest, adulterari non potest. Ubicumque Dei virgo est, templum Dei est.

Nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam. Ingens petulantium concursus fit ad fornicem. Discite martyris miracula, sanctae virgines, dediscite locorum vocabula: Clauditur intus columba, strepunt accipitres foris. Certant singuli, quis praedam primus invadat. At illa manibus ad caelum levatis quasi ad domum orationis venisset, non ad libidinis deversorium: "Christe", inquit, "domuisti virgini feros leones, potes domare etiam hominum feras mentes. Chaldeis roravit ignis, Iudaeis sese unda suspendit misericordia tua, non natura sua. Susanna ad supplicium genua flexit et de adulteris triumphavit. Aruit dextra, quae templi tui dona violabat. Nunc templum ipsum attrectatur tuum. Ne patiaris incestum sacrilegii, qui non passus es furtum. Benedicatur et nomen tuum, ut, quae ad adulterium virgo veni, virgo discedam".

Vix compleverat orationem et ecce miles specie terribilis irrupit. Quemadmodum virgo tremuit, cui populus tremens cessit. Sed illa non immemor lectionis: "Et Daniel", inquit, "supplicium Susannae spectaturus advenerat, et, quam populus damnaverat, unus absolvit. Potest et in hoc lupi habitu ovis latere. Habet et Christus milites suos, qui etiam legiones habet. Aut fortasse percussor intravit. Ne verearis, anima: Et tales solent martyres facere".

O virgo, fides tua te salvam fecit. Cui miles: "Quaeso, ne paveas, soror: Huc veni salvare animam, non perdere. Serva me, ut ipsa serveris. Quasi adulter ingressus. Si vis, martyr egrediar. Vestimenta mutemus. Conveniunt mea tibi et tua mihi, sed utraque Christo. Tua vestis me verum militem faciet et mea te virginem. Bene tu vestieris, ego melius exuar, ut me persecutor agnoscat. Sume habitum, qui abscondat feminam. Trade, qui consecret martyrem. Indue chlamydem, quae occultet membra virginis et servet pudorem. Sume pileum, qui tegat crines, abscondat ora: Solent erubescere, qui lupanar intraverunt. Sane cum egressa fueris, ne respicias retro: Memor uxoris Loth, quae naturam suam, quia impudicos licet castis oculis adspexit, amisit. Nec verearis, ne quid pereat sacrificio. Ego pro te hostiam Deo meo reddam. Tu pro me milites Christo habens bonam militiam castitatis, quae stipendiis militat sempiternis, loricam iustitiae, quae spirituali munimine corpus induat, scutum fidei, quo vulnu repellas, galeam salutis. Ibi enim est praesidium nostrae salutis, ubi est Christus. Quoniam mulieris caput est vir, virginum Christus." Et inter haec verba chlamydem exuit, suspectus tamen adhuc habitus et persecutoris et adulteri. Virgo cervicem, chlamydem coepit miles offerre. Quae pompa illa! Quae gratia, cum in lupanari de martyrio certarent! Addantur personae miles et virgo. Hae dissimiles inter se natura, sed Dei miseratione consimiles, ut compleatur oraculum: Tunc lupi et agni simul pascentur." Ecce agna et lupus non solum simul pascuntur, sed etiam immolantur.

Quid plura? Mutato habitu evolat puella de laqueo, iam non suis alis. Utpote quae spiritualibus ferebatur et, quod nulla umquam viderunt saecula, egreditur de lupanari virgo Christi.

At illi, qui videbant oculis et non videbant corde, ceu raptores ad agnam lupi fremuere ad praedam. Unus, qui erat immodestior, introivit, sed ubi hausit oculis rei textum: "Quid hoc", inquit, "est! Puella ingressa est, vir videtur.Ecce non fabulosum illud cerva pro virgine, sed quod verum est, miles ex virgine. At etiam audieram et non credideram, quod aquas Christus in vina convertit, iam mutare coepit sexum. Recedamus hinc, dum adhuc, quod fuimus, sumus. Numquid et ipse mutatus sum, qui aliud cerno, quam credo. Ad lupanar veni. Cerno vadimonium. Et tamen, dum mutatur, egrediar. Pudicus exibo, qui adulter intravi".

Iudicio rei, quia debebatur tanto corona victori, damnatus est pro virgine, qui pro virgine comprehensus est. Ita de lupanari non solum virgines, sed etiam martyres exierunt.